PROLOGUS | PSALMUS II |
PSALMUS PRIMUS.
recensereBeatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in 16 tempore suo. Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet bene dirigentur. Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Quoniam scit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
CLAVIS SIVE INTROITUS IN PRIMUM PSALMUM.
1. Quis ad quem loquatur in Psalmis spectandum. --Principalis haec in psalmis intelligentia est, ex cujus persona, vel in quem ea quae dicta sint intelligi oporteant posse discernere. Non enim uniformis et indiscreta est eorum constitutio, ut non et auctores habeant, et genera diversa. Invenimus enim in his frequenter personam Dei patris solere proponi, ut in octogesimo octavo psalmo, cum dicitur. Exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Ipse invocabit me, Pater meus es tu, et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae. Personam vero Filii in plurimis fere introduci: ut in decimo septimo psalmo: Populus quem non cognovi, servivit mihi; et in vicesimo primo: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Nunc autem hunc primum psalmum vel ex persona Patris, vel ex persona Filii non posse intelligi, res ipsa absolute docet, cum in eo ait: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. In eo enim psalmo, in quo personam Patris designari meminimus, propria ei et apta memorantur, cum dicitur: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. Et in eo in quo Filius loqui docetur, ipse se ex his quae commemorat, dictorum suorum profitetur auctorem, dicens, Populus quem non cognovi, servivit mihi. Dum enim et 17 Pater dicit: Invocabit me; et Filius ait: Populus servivit mihi: ipsos se esse, qui de se loquantur, ostendunt. At vero nunc cum dicitur: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus; nulla Domini persona de se loquentis ostenditur, sed alterius potius, beatitudinem ejus videlicet viri cujus in lege Domini voluntas sit, praedicantis. Persona itaque Prophetae, cujus ore Spiritus sanctus loquitur, nunc esse noscenda est officio oris ejus ad cognitionem nos sacramenti spiritalis erudiens. 2. De quo loquatur. Multi de Christo dictum intelligunt hunc psalmum. --Et cum haec loquatur, quaerendum est de quo viro eum loqui intelligere debeamus. Ait enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet, bene dirigentur. Multos vel praesenti sermone vel ex litteris ac scriptis eorum comperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo Dominus noster Jesus Christus atque intelligi debeat, cujus beatitudo in his quae subjecta sunt praedicetur. Sed id nec modo, nec ratione docuere; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetiae ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est veritate. 3. Filio Dei Deo non convenit. --Ea autem quae in exordio psalmi posita sunt, minime personae ejus dignitatique conveniunt: et incautam hanc ita praedicandi facilitatem illa ipsa coarguunt, quae continentur in psalmo. Cum enim dicitur: Et in lege Domini fuit voluntas ejus, cum lex per Dei filium lata sit, quomodo ad eum ob id beatitudo referetur, quia voluntas ejus in lege Domini fuerit, cum dominus ipse sit legis? Quod autem lex ejus sit, in psalmo septuagesimo septimo ipse testatus est, cum ait: Attendite, popule meus, in legem meam, inclinate aures vestras in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum. Et haec Matthaeus evangelista ab eo ipso dicta esse confirmat, dicens: Ideo in parabolis loquebatur, ut impleretur quod dictum est: 18 Aperiam in parabolis os meum (Matth. XIII, 34 et 35). Prophetiam ergo suam rebus Dominus explevit. Nam in his in quibus locuturum se spoponderat, parabolis est locutus. Id autem quod ait: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum (in quo comparative beatitudinis profectus ostenditur); quomodo personae ejus poterit coaptari, ut sit Dei filio plantatum lignum beatius, ob quod beatus sit, quia aliquando similitudinem ejus profectu beatitudinis consequatur (Prov. VIII, 22; Tit. I, 2; Coloss. I, 15, 16)? Dehinc cum secundum Sapientiam et Apostolum, et ante saecula, et ante tempora aeterna sit, et primogenitus omnis creaturae sit, et in ipso, et per ipsum creata sint omnia: quomodo his rebus cum fiet similis, beatus est, quae ab ipso sunt instituta? Cum neque creatoris virtus ad beatitudinis suae perfectionem comparatione egeat creaturae, neque primogeniti antiquitas, in eo quod erit tanquam lignum, tempus praeposterae comparationis admittat. Id enim quod erit per exspectandum adhuc tempus, non potest videri ut aut fuerit, aut jam sit in rerum natura. Quidquid autem jam est, non eget dilatione temporis, ut ad id quod erit inchoetur quia antiquitate exordii sui esse jam permanet. 4. Cui conveniat. --Itaque quia haec a divinitate unigeniti Filii Dei Domini nostri Jesu Christi intelliguntur aliena: vir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori quod Dominus assumpsit, id est, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis, et totius justitiae perfectione praestiterit. Et sane id ita intelligi oportere, plenior, psalmi expositio monstrabit. 5. Quam multa in hoc psalmo documenta. --Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus Spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum Dei corporati doceret, ut communionem gloriae coelestis polliceretur, ut poenam judicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut providentiam Dei in retributione monstraret. Perfecta scilicet consummataque ratione tantae prophetiae ordinem inchoavit: ut hominum imbecillitatem ad fidei studium beati viri spes illiceret 19, spei beatitudinem comparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis severitas coerceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum conditionis ordo distingueret, Dei magnificentiam in cognoscendis justorum viis aequitas constituta monstraret. Nunc et res ipsas et eorum verba tractemus. TRACTATUS PSALMI I. 1. Beato viro quintuplex observantia. Impii et peccatoris discrimen. --VERS. 1, 2. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Quinque generum observantiam beato viro subesse Propheta commemorat: primam in impiorum consilio non eundi, alteram in peccatorum via non consistendi, tertiam in cathedra pestilentiae non sedendi, tum deinde voluntatis in lege Domini ponendae, postremo in ea die noctuque meditandi. Ergo necesse est differre impium a peccatore, peccatorem a pestilente; maxime cum sit impiis consilium, peccatori via, cathedra pestilenti: dehinc cum in consilio impiorum eatur potius quam stetur, in via vero peccatoris stetur magis quam eatur. Quarum rerum causas ut intelligere possimus, discernendum est, quantum differat peccator ab impio: ut per id intelligi possit, cur peccatori via, et impio consilium deputetur: dehinc cur et in via standum, et in consilio eundum sit; cum humana consuetudo, et in consilio standum, et in via eundum esse decernat. Non omnis qui peccator est, et impius est: impius autem non potest non esse peccator. Et sumamus ex usu conscientiae communis exemplum. Patres suos amare possunt filii, licet ebriosi sint et lascivi et prodigi: et inter haec vitia carent impietate, qui non carent crimine. Impii vero, licet in praecipuis sint continentiae frugalitatisque virtutibus, omne tamen quodcumque aliud extra impietatem erit crimen, in contumelia parentis excedunt. 20 2. Impii athei. --Igitur secundum hoc propositum exemplum, impium discerni a peccatore non dubium est. Et impios quidem eos esse natura ipsa judicii communis ostendit, qui cognitionem Dei expetere fastidiunt, qui nullum esse mundi creatorem irreligiosa opinione praesumunt, qui mundum in hunc habitum ornatumque fortuitis motibus constitisse commemorant, qui ne quod judicium creatori suo ob vitam recte criminoseve gestam relinquant, volunt ex naturae necessitate se nasci, et ex eadem rursum necessitate dissolvi. Horum igitur omne consilium fluctuans, incertum ac vagum est, et in eisdem ac per eadem sine ulla consistendi statione defertur. non enim tenet modum definitionis alicujus. Creatorem mundi disputatio docere ausa non est. Cum enim quaeras, cur mundus, et quando, et in quantum? et utrum mundus homini, an homo mundo? et mors ob quid, vel quo usque, vel qualis? circa haec impietatis suae consilia agitur semper, et vadit, loco consistendi in his consiliis non reperto. 3. Neque stant haeretici. --Sunt et alia consilia impiorum, eorum scilicet qui in haeresim delapsi, nec Novi nec Veteris Testamenti legibus continentur. Quorum sermo in orbem semper et circulum erroris inflexus, nihil tenens, et in nullo consistens, indefinitae sententiae cursu recursuque jactatur. Quorum impietatis est, Deum non ex Dei ipsius professione sed ex arbitrii sui voluntate metiri; ignorantes non minoris impietatis esse, Deum fingere, quam negare, a quibus cum requiras, quo spei ac fidei suae fine sic sentiant? confunduntur, perturbantur, dissimulant, circumerrant, et finem ipsum ejus de qua quaeritur disputationis evitant. Beatus ergo vir est, qui in hoc impiorum consilio non abiit, id est, qui ipsam illam in hoc consilio eundi non admiserit voluntatem: quia quae impia sunt, vel cogitasse jam crimen sit. 4. Via peccatorum in qua non standum. --Sequens autem est, ut qui in impiorum consilio non abiit, in peccatorum quoque via non stet. Plures enim sunt, qui cum per confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sint; in Ecclesia quidem manentes, sed 21 Ecclesiae disciplinam non tenentes: ut avari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces. Et ad haec quidem nos vitia, naturae nostrae propellit instinctus: sed ut utile est, nos a via hac ad quam ferimur abscedere, sic neque consistere illic, adhibito decedendi ex ea non moroso recursu. Et idcirco beatus vir est, qui in via peccatorum non stetit, natura quidem in viam hanc deferente, sed ex via hac fidei religione referente. 5. Cathedra pestilentiae. --Tertius quoque hic obtinendae beatitudinis ordo est, in cathedra pestilentiae non sedere. Sederunt in cathedra Moysi Pharisaei docentes, sedit et Pilatus in tribunali: cujus itaque cathedrae sessionem existimabimus pestilentem? Non utique Moysi, Domino sedentes potius quam sessionem cathedrae improbante, cum dicit: Super cathedram, inquit, Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quaecumque dixerint vobis facite, quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 2). Cathedrae hujus sessio pestilens non est, cujus obedientia dominica auctoritate praecipitur. Illa ergo erit pestilens, cujus contagium Pilatus manus abluendo devitat. Multos enim etiam in metu Dei constitutos, saecularium tamen honorum ambitio corrumpit: et volunt Ecclesiae legibus subditi, fori legibus judicare. Sed quamquam ad ipsa officia quae agunt, ferant secum religiosam voluntatem, benevolos sese continentesque praestando: tamen necesse est eorum, in quibus diversabuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur. Publicarum enim causarum ordo manere eos volentes etiam in ecclesiasticae legis sanctitate non patitur. Et quamvis religiosi propositi tenaces sint: tamen per necessitatem sedis obtentae, tum ad contumeliam, tum ad injuriam, tum ad poenam cunctante licet voluntate coguntur. Facit eos necessitas necessitatis ipsius esse participes, cum tanquam lue morbida imbuuntur. Et idcirco hanc eorum cathedram, cathedram pestilentiae Propheta cognominat, quia contagione sua etiam voluntatem religiosae mentis inficiat. 6. Dei legi non timore sed voluntate parendum. -- Sed beatitudinem viri nondum, vel in 22 impiorum consilio non isse, vel in peccatorum via non stetisse, vel in pestilentiae cathedra non sedisse, consummat. Possunt enim haec et in saeculari viro reperiri: ut unum Deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentiae refrenet, ut honorum dignitatibus privatae et tranquillae vitae otium anteponat. Sed perfectum nunc Deo virum Propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse virtutibus sed his consummandum esse, ut beatus sit, quae sequuntur: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus. Abstensio superiorum inutilis est, nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege Domini voluntas sit. Non exspectat Propheta ut metus sit. Plures intra legem metus cohibet, pancos vero voluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda negligere; perfectae vero religionis est, praescriptis velle parere. Et idcirco beatus ille est, cujus in Dei lege non timor est, sed voluntas. 7. Lex Dei nocte ac die meditanda; qui id possit fieri. --Sed deest interdum et aliquid voluntati: et perfectam beatitudinem solum velle non obtinet, nisi voluntatem sequatur operatio. Sequitur namque: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Beatum hunc virum continua legis meditatio et indefessa consummat. Sed forte id humanae infirmitatis natura non patitur, per quam quiescendum, dormiendum, cibo vacandum est; ob quae a spe consequendae beatitudinis etiam necessitate naturalium decidamus, cum aliquando a meditatione diurna atque nocturna negotii corporalis intercessione sit desinendum. Sumile quoque huic dicto Apostoli dictum est. sine intermissione orate (I Thess. V. 17). Quasi vero non occupanda in res suas naturae nostrae necessitas possit sine interpellatione temporis semper orare. Meditatio itaque legis non solum in verbis legendis est, sed et in operis religione; neque ut libros tantum et Scripturas recenseamus, sed ut ea quae in Scripturis ac libris continentur, gestis rebusque meditemur, et diurna nocturnaque 23 opera legem semper exerceant: ut illud Apostoli est: Omnia quaecumque facitis, in gloriam Dei facite, sive cum manducatis, sive cum bibitis, sive cum aliud agitis (I Cor. X, 31). Per hoc enim efficitur, ut sine intermissione oremus: cum per opera Deo placita, et in gloriam ejus semper exercita, sancti cujusque viri vita omnis oratio sit ac sic secundum legem noctu dieque vivendo, vita ipsa nocturna legis erit et diurna meditatio. 8. Sed consummata viri hujus beatitudine, qui impiorum consiliis, et peccatorum viis, et pestilentiae cathedra se abstinens, Dei legem volens die et nocte meditetur; docendum est quantus ei fructus acquisitae hujus beatitudinis sit futurus. Velle enim beatum esse, ex beatitudinis ipsius exspectatione proficiscitur. Sequitur namque, VERS. 3: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est juxta decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet. Ridiculum hoc forte et ineptum comparatae beatitudinis credetur exemplum: in quo ligni plantatio, decursus aquarum, fructuum datio, suum tempus, et folium non defluens praedicatur. Haec quidem secundum homines saeculi nulla forte existimabuntur. Sed videamus secundum propheticam doctrinam, quanta in his ipsis rebus ac verbis comparatae beatitudinis gloria collocetur. 9. Lignum Christus. --In libro Genesis II, 9 et 10, ubi plantatum a Deo paradisum legislator ostendit, omne quoque lignum specie pulchrum et ad esum bonum productum esse monstravit; esse quoque et in medio paradiso lignum vitae, et lignum sciendi boni et mali exposuit; irrigari deinde paradisum flumine, quod postea in quatuor principia divisum sit. Quod autem esset hoc lignum vitae, propheta Salomon docuit, dicens de adoratione sapientiae: Lignum vitae est omnibus qui complectuntur eam, et qui incumbunt in eam sicut in Domino (Prov. III, 18). Lignum ergo hoc vivens est: neque solum vivens, sed etiam rationale; rationale autem in tantum ut fructus det; det vero non confuse, non importune, sed tempore suo. Et plantatum hoc lignum est juxta 24 decursus aquarum, in possessione scilicet regni Dei, id est, in paradiso, et unde flumen exiens in quatuor principia dividitur. Non enim ait: Post decursus aquarum, sed: Juxta decursus aquarum, unde primum decursum aquarum divisiones sortiuntur. Illic enim plantatum hoc lignum est, quo latronem illum, se Dominum confitentem, Dominus qui Sapientia est introduxit, dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Et quia sapientiam, qui Christus est, lignum vitae cognominari de sacramento futurae corporationis et passionis, prophetica auctoritate docuimus: etiam ex Evangeliis intelligentiae hujus est proprietas, adstruenda. Dominus namque ipse se arbori comparavit, cum in Beelzebub daemonia eum Judaei ejicere dixissent: Aut facite, inquit, arborem bonam et fructus ejus bonos, aut facite arborem malam, et fructus ejus malos; ex fructu enim arbor cognoscitur (Matth. XII, 24). Quia cum fructus esset optimus, daemonia ejicere; Beelzebub eum, cujus fructus pessimi sunt, esse dicebant. Hujus quoque beati ligni non dedignatus est, in se docere virtutem, cum pergens ad crucem ait: Quia si in humido ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? per humidi ligni exemplum, nihil in se ariditati mortis obnoxium esse significans. 10. Christo similis vir beatus. --Huic itaque ligno beatus ille vir similis fiet; cum, translati latronis in paradisum modo, secundum decursus aquarum et ipse plantetur: et fiet beata illa, et non eradicanda novella plantatio, quam in Evangeliis Dominus significat, cum de aliena plantatione conqueritur, dicens: Omnis plantatio quam non plantavit pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13). Hoc ergo lignum dabit fructus suos. Ubicumque autem de fructibus arborum aliquid divinus sermo significat, facere potius eas fructus, quam dare memorat, cum ait: Non potest arbor bona fructus malos facere (Math. VII. 18), et cum secundum Esaiam querela de vinea est: Exspectavi, inquit, ut faceret uvas fecit autem spinas (Esai. V, 2). Lignum ergo hoc dabit fructus suos, arbitrio dandi et ratione moderatum. Nam in tempore suo dabit. Et quo tandem tempore? 25 Nempe eo de quo beatus Apostolus ait, ut notum faceret vobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum quod proposuit in ipso, in dispensationem plenitudinis temporum (Ephes. I, 9). Hoc ergo dispensationis est tempus, quo et accipiendi et dandi opportunitas temperatur, cum suum erit tempus, ut accipiant quibus dabit. Temporis autem mora in plenitudine temporum pendet. Dispensatio enim dandi fructus, plenitudini temporum reservatur. Et qui tandem hic dispensandus erit fructus? Nempe ille de quo idem apostolus meminit, dicens: Et transformabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philipp. III, 21). Hos ergo nobis fructus suos dabit, quos jam in eo quem sibi assumpsit, et qui significatur in ligno, homine perfecit, quem in immortalitatis suae naturam absorpta mortalitate transfudit. Erit ergo ut hoc lignum beatus ille vir, cum quando ipse in gloria Dei Domino suo conformis adstiterit. 11. Folia Dei verba. -- Folium autem ligni hujus non defluet. Nec mirum si folia ejus non defluunt, cujus fructus dabuntur potius, quam decident, non maturitate depulsi, non vi exteriore decussi, sed rationalis officii dispensatione demessi. Et quid in foliis significet, ex comparatione rerum corporalium absolutum est. Namque hanc esse naturam foliorum contuemur, ut ad custodiam fructuum fructibus ipsis circumjecta prorumpant; ut quodam vallo tenera pomorum initia communiant. Doctrina ergo verborum Dei, quae promissos nobis fructus convestit, significatur in foliis. His enim verbis spes nostrae inumbrantur: horum inter has saeculi tempestates munimine conteguntur. Non defluent igitur haec folia, id est Dei verba; quia per Dominum dictum est: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Matth. XXIV, 35). Nihil enim ex his quae a Deo dicta sunt, dilabetur aut decidet. 12. Horum foliorum utilitas. --Quod autem haec folia ligni hujus non inutilia sint, sed salutaria gentibus, sanctus 26 Joannes in Apocalypsi testatur dicens: Et ostendit mihi flumen aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exiens de throno Dei et agni, in medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis arborem vitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum, et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium (Apoc. XXII, 1). Coeleste ( id est, spiritale) sacramentum ita per corporales species exponitur, ut rationem spiritalem corporalia ipsa quanquam implere non possint, tamen ad corpora non mutilent. Convenerat enim dixisse, ex utraque parte fluminis demonstrati arbores esse, non arborem. Sed quia vitae arbor ubique in sacramento baptismi una est, undique ad se venientibus apostolicae praedicationis fructus subministrans; ideo ex utraque parte fluminis una vitae arbor assistit. Unus enim agnus est in throno Dei visus, et unum flumen, et vitae arbor una: quae omnia in se complectuntur mysteria corporationis, baptismi, passionis, cujus folia, id est praedicationis verba, salutem gentibus per doctrinam eloquii non decidentis impertiunt. 13. Gloriae aeternae dotes. -- Et omnia, inquit, quaecumque faciet, bene dirigentur. Jam non, sicut in Adam, donum ejus et statuta perturbabuntur: quia ille constitutae immortalitatis beatitudinem peccato transgressae legis amisit, sed per redemptionem ligni vitae, id est, dominica passione, cum ipsi ligno vitae similes erimus, jam quidquid in nobis fiet, aeternum est: aeternum autem cum beatitudinis sensu. Prospere dirigentur autem omnia illa quae fient; non demutatione incerta, non in natura infirma, cum incorruptio corruptionem, et aeternitas infirmitatem, et forma Dei formam terrenae carnis absorpserit. Huic igitur plantato ligno, in tempore suo hos fructus suos danti, beatus ille vir erit similis, ipse quoque in paradiso plantatus; ut plantatio Dei non eradicanda permaneat, in quo omnia a Deo facta prospere dirigentur, nulla deinceps demutatione vel infirmitatis nostrae eradicanda, vel temporis. 27 14. Impiorum post judicium quale corpus. --Demonstrata autem perfecta hujus viri beatitudine, consequens erat quae impios poena maneret, ostendere. Sequitur namque, VERS. 4: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Non est impiis comparative hujus beatitudinis spes relicta, sed vagum os, obtritum, ventilatum, dispersum et inquietum manet, ut ex illa corporalis soliditatis firmitate decussi, ludibrio pulveris differantur in poenam: non in nihilum dissoluti, ut sit in his materies poenae; sed in inane ac leve aridumque protriti, ut ludibriosa poenae mobilitate jactentur. Cujus poenae et loco altero idem propheta meminit, dicens: Comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo illos (Psal. XVII, 43). Comparatio itaque ut beatitudinis, ita et poenae est constituta. Quomodo enim nullus labor est vento pulverem dissipare, et quomodo lutum in plateis ingredientes se prope calcasse non sentiunt: ita poenae illi inferni facile est impios delere atque dispergere, quos peccatorum ratio et in lutum solverit, et comminuerit in pulverem, non relicta neque substantia firmitatis, cum pulvis et lutum sint; et per id quod pulvis et lutum sunt, in naturam tantum poenalis substantiae reservati. 15. Impii resurgent, sed non in judicium. --Et quia per hanc demutationem obtritae in pulverem firmitatis, non erunt ejus boni participes, quod beato viro ex fructu ligni dabitur in tempore; ideo consequenter adjecit, VERS. 5: Propterea non resurgent impii in judicium. Non abolitio his, qui utique pulvis erunt, per id quod non resurgunt denuntiatur; sed resurrectio his in judicium denegatur. Non enim per id quod non erunt, sensu poenae carebunt: quia lucri poenam faciet, quod non subsistet ad poenam. Subsistent autem quia erunt pulvis. Pulverem vero effici vel aridate, vel attritu, non est subsistendi amisisse naturam, sed in naturam alteram substitisse. Per id autem, quod in judicium non resurgent, absolutum est non resurgendi eos caruisse natura, sed resurgendi in judicium perdidisse ordinem. Qui autem resurrectionis et judicii ordo intelligendus sit, Dominus in Evangelis ostendit dicens: Qui credit in me, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est. Hoc est autem judicium, quia lux venit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen (Joan. III, 18 et 19). 16. Si neque fideles, neque infideles, qui igitur judicandi. --Negligentiam audientium, et incuriosam legentium facilitatem dicti dominici 28 sermo perturbat. Cum enim dicit: Qui credit in me non judicabitur; exemit judicio fideles: et cum subjecit: Qui autem non credit, jam judicatus est; non admisit ad judicium infideles. Ergo si credentes exemit, et repulit infideles, nec in hos nec in illos judicii sorte permissa; quomodo convenire sibi in hoc, quod tertium ait, existimabitur: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem? Non enim potest locus relictus esse judicio; cum neque infideles, neque fideles sint judicandi. Et haec quidem ita esse auditoribus negligentibus et lectoribus incuriosis videbuntur: caeterum in se virtus ipsa verborum proprietatem dicti et intelligentiam continet. 17. Qui scil. inter pios impiosque medii. --Qui credit, inquit, non judicabitur. Quid enim necesse est judicare credentem? judicium enim ex ambiguis rebus exsistit, et ambiguitate adempta, judicii non desideratur examen. Ex quo ne infideles quidem necesse est judicari; quia ambiguitas quin ( alias cum) infideles sint, non resedit. Sed adempto in credentes non credentesque judicio, causam Dominus judicii et auctores in quos judicari necesse esse adjecit. Sunt enim aliqui inter impios piosque qui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprie, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum; nec infidelitati deputandi, quia aliquid habeant et fidei. Plures namque Dei metus in Ecclesia continet: sed eosdem tamen ad saecularia vitia saeculi blandimenta solicitant. Orant, quia timent; peccant, quia volunt. Christianos se nuncupant, quia bona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quia blanda praesentia sunt. Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quae pietati sunt aliena sectantur. Et necesse est ea magis diligant, per quae id quod se nuncupant esse non possunt; secundum nuncupationis voluntatem, operum voluntate potiore. Et idcirco Dominus postea quam credentes non judicandos, et non credentes jam judicatos esse dixerat, addidit: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen. In eos ergo judicium est, quod jam et in incredulos actum est, et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum. 29 Praeferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio: et hinc judicium est, quia cum dilexerint Christum, magis tamen tenebras dilexerunt. Hi ergo judicabuntur, qui neque ut pii non judicabuntur, neque jam fuerint ut impii judicati, in quos ex praelata potius dilectione judicium. 18. Impii non judicabuntur, sed peccatores. --Hujus quidem evangelicae dispositionis tenuit et propheta rationem, dicens: Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Impiis judicium, quia jam judicati sunt, non relinquit: peccatoribus autem, quos superiori sermone discerni ab impiis docuimus, consilium justorum, quia judicandi sint, denegavit. Illos enim praejudicatos impietas facit, hos vero peccatum detinet judicandos. Itaque neque impietas, quae jam judicata est, peccatorum est permissa judicio: neque peccatores qui judicandi sunt, justorum qui non judicabuntur, meriti sunt digni esse consilio. 19. Quomodo Deus cognoscat, aut ignoret. --Et hujus differentiae hinc ordo proficiscitur. VERS. 6. Quia cognoscit, inquit, Dominus viam justorum, et via impiorum peribit. Consilium justorum peccatores idcirco non adeunt, quia viam justorum Dominus cognoscit. Cognoscit autem non ignorationis scientia, sed dignatione noscendi. Neque enim haec in Deo passionum humanarum demutatio est, ut aliquid aut cognoscat, aut nesciat. Beatus Apostolus Paulus qua ratione a Deo cognosceremur exposuit, dicens: Si quis est in vobis propheta aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt: si quis autem non cognoscit, non cognoscetur (I Cor. XIV. 38 et 39). Eos ergo cognosci a Deo ostendit, qui quae Dei sunt cognoverint: tum cognoscendi, cum cognoverint; dignationem scilicet cognitionis per meritum religionis cognitae consequentes: ut quod cognoscitur, non ignorantis profectus intelligatur esse, sed cogniti. Absolute autem Dominus ostendit in Adam atque Abraham peccatores se ignorare, cognoscere autem fideles. Namque Adae post peccatum dictum est: Ubi es, Adam (Gen. III, 9)? non quod Deus, quem adhuc in paradiso habebat, in paradiso esse nesciret; sed quod dum ubi sit interrogatur, indignus cognitione Dei per id quod peccavit, ostenditur. Abraham autem diu ignoratus, scilicet ad quem septuagenarium Dei jam fuit sermo, cum se per oblationem Isaac fidelem Domino probasset, tali in divinam familiaritatem dignatione suscipitur: Nunc cognovi quia times Dominum Deum tuum, et 30 non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12). Non ignorabat utique Abrahae fidem, quam ei de generando Isaac credenti et ad justitiam deputaverat: sed quia magnum timoris sui dederat filium offerendo documentum, nunc cognoscitur, nunc probatur, nunc dignus est qui non ignoretur. Sic itaque Deus et agnoscit, et nescit; cum Adam peccator nescitur, et Abraham fidelis agnoscitur, dignus scilicet qui a Deo nihil utique ignorante noscatur. Cognita ergo est Deo justorum non judicandorum via: et idcirco peccatores qui judicandi sunt, ab eorum consilio submoventur. Impii autem in judicium non resurgent, cum deperdita eorum via, jam fuerint judicati per eum, qui ait: Pater non judicat quemquam (Joan. V. 22),. sed omne judicium dedit Filio, Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.