Tractatus super psalmos/1

This is the stable version, checked on 14 Octobris 2021. Template changes await review.
PROLOGUS
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
Carmen I 


IN LIBRUM PSALMORUM PROLOGUS.

recensere

Psalmorum liber unus non quinque: neque illi solius David. --Varias 1 esse plurimorum de psalmorum libro opiniones, ex libris ipsis quos scriptos reliquere, compertum habemus. Nam aliqui Hebraeorum eos in quinque libros divisos volunt esse: ut sit usque in quadragesimum psalmum liber primus, et a quadragesimo usque in septuagesimum-primum liber secundus, et ab eo usque in octogesimum-octavum liber tertius, et usque in centesimum-quintum liber quartus; ob quod hi omnes psalmi in 2 consummatione sua habeant, fiat, fiat: concludatur deinde in centesimo-quinquagesimo psalmo liber quintus. Alii vero ita inscribendos psalmos existimaverunt; Psalmi David: quo titulo intelligi volunt, cos omnes a David fuisse conscriptos. Sed nos secundum apostolicam auctoritatem, Librum psalmorum et nuncupamus, et scribimus. Ita enim in Actis Apostolorum dictum meminimus: Scriptum est enim in libro psalmorum: Fiat domus ejus deserta, et episcopatum ejus accipiat alter. Ergo neque secundum quosdam Hebraeos quinque libri, neque secundum plurimorum simplicitatem Psalmi David dicendi 3 sunt: sed secundum apostolicam auctoritatem Liber psalmorum esse noscendus est.

2. Eorum sunt, quorum nomen praeferunt. --Sunt autem plures eorumdem psalmorum scriptores. Nam in aliquibus David auctor praescribitur, in aliquibus Salomon, in aliquibus Asaph, in aliquibus Idithum, in aliquibus filiorum Chore, in aliquo Moysi. Ex quo absurdum est psalmos David cognominare: cum tot auctores eorum ipsis inscriptionum titulis edantur. Et Liber psalmorum rectius esse dicetur, diversis in unum volumen prophetiis diversorum et auctorum et temporum congregatis. Visum autem aliquibus est, Jeremiae, et Aggaei, et Zachariae quorumdam psalmorum superscriptionibus nomina praenotare: cum horum nihil in authenticis septuaginta translatorum libris ita editum reperiatur: adeo ut etiam in plurimis latinis et graecis codicibus, sine horum nominibus simplices tantum psalmorum tituli praeferantur. 3. Qui sine nomine, pertinent ad eum qui Psalmi superioris auctor inscribitur. --De his autem qui sine diversorum auctorum nominibus sub diversis superscriptionibus habentur, antiquorum virorum ista traditio est, quod ex eo psalmo, cujus auctor in superscriptione praeponitur, qui deinceps sine auctorum superscriptione succedunt, ejus esse existimandi sunt, qui anterioris psalmi auctor inscribitur, usque in eum psalmum, in quo nomen alterius auctoris praeferatur: ut si psalmi alicujus superscriptio talis sit, Psalmus David, caeteri qui sine titulo consequantur, David esse credantur, donec prophetae alterius nomen in superscriptione ponatur; et ex eo usque in alterum prophetam, qui sine inscriptione medii sunt, ejus sint qui in anterioris psalmi superscriptione auctor coeptus sit anteferri. 4. Quod non repugnet in psalmo Moysi Samuelem nominari. --Quod si forte aliquis per id intelligentiae huic fidem detrahet, quod in his psalmis, qui eum psalmum, cui Moyses auctor praelatus est, subsequuntur, scriptum sit, id est, 4 in nonagesimo-octavo, Moyses et Aaron in sacerdotes ejus, et Samuel inter eos invocantes nomen ejus, non posse a Moyse eum prophetatum videri, cum Samuel nomen, qui tanto postea, quam Moyses, natus est, exstet in psalmo: meminerit, nulli mirum aut difficile videri oportere, ut tantus propheta tanti prophetae, postea licet futuri, nomen ediderit: cum in Regnorum libris Josiae regis nomen sit, antequam nascatur, prophetatum, propheta dicente, Altarium, altarium, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur David, Josias nomen ejus (III Reg. XIII, 2) per quod non incredibile esse oportere, ut Samuel a Moyse praedictus sit: maxime cum secundum Jeremiam dicentem, Nec si stet Moyses et Samuel (Jerem. XV, 1), Moysi connominatus et coaequatus sit ex merito sanctitatis. Quae traditio ab Esdra, quantum creditur, psalmos post captivitatem in unum librum colligente profecta, si falsa aut improbabilis existimabitur; ab his qui contradicent, auctores horum psalmorum demonstrari necesse est. Absolutum enim est, non potuisse eos nisi prophetis prophetantibus prophetari. 5. Psalmi canunt evangelicam historiam. Prophetiae Christum nescientibus clausae sunt et signatae. --Non est vero ambigendum, ea quae in psalmis dicta sunt, secundum evangelicam praedicationem intelligi oportere: ut ex quacumque licet persona prophetiae Spiritus sit locutus, sit tamen totum illud ad cognitionem adventus Domini nostri Jesu Christi, et corporationis, et passionis, et regni, et ad resurrectionis nostrae gloriam virtutemque referatur. Sunt autem omnes prophetiae ad mundialem sensum et prudentiam saeculi clausae atque obsignatae, secundum illud Esaiae: Et erunt vobis omnia verba haec, tanquam eloquia libri hujus signati (Isaiae, XXIX, 11 et 12). Quod si quidem homini scienti litteras, dicetur, Lege ista, dicet: Non possum legere; signatum est enim. Et si dubitur liber hic in manus hominis nescientis litteras, et dicetur ei: 5 Lege hunc; respondebit: Nescio litteras. Imperitia legendi et intelligendi librum prophetiae sub persona utriusque hominis monstrata est, cum intelligentia docti ad legendum, signaculum clausi mysterii non adeuntis, illius indocti ignorationi per communem utriusque intelligendi inopiam comparatur. Sunt enim universa allegoricis et typicis contexta virtutibus: per quae omnia unigeniti Dei filii in corpore et gignendi, et patiendi, et moriendi, et resurgendi, et in aeternum cum conglorificatis sibi qui in eum crediderint regnandi, et caeteros judicandi sacramenta panduntur. Et quia Scribae et Pharisaei Dei filium natum in corpore non recipientes, omnibus propheticae intelligentiae aditum denegarent, sub denuntiatione poenae ita a Domino arguuntur: Vae vobis legis doctores, qui abstulistis clavem scientiae: ipsi non introitis, et introeuntes non sinitis introire (Luc II, 52). Negantes enim Christum, cujus adventus opus est prophetarum, clavem scientiae abstulerunt: quia cognitionem legis, quae adventum Domini corporeum praedicavit, fides corporei adventus abnegata praecludit. 6. Psalmorum clavis, Christi fides. --Et hoc quidem ex omni Scripturarum propheticarum genere dictum esse intelligendum est: ut nisi in adventum Domini ex Virgine in hominem procreandi intellectae et recognitae fuerint intelligentiae earum vis obsignata habeatur et clausa. Tamen nequaquam psalmorum librum nisi per fidem adventus ejus posse intelligi, ita beati Joannis Apocalypsi docemur: Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe, Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; qui claudit, et nemo aperiet (Apoc. III, 7). Clavem igitur David habet, quia ipse per haec septem quaedam signacula quae de corporalitate ejus, et passione, et morte, et resurrectione, et gloria, et regno, et judicio David de eo in psalmis prophetat absolvit: aperiens quod nemo claudet, et claudens quod nemo aperiet: quia per hanc quae in illo expleta est prophetiam, aperiet quod nemo praecludet; et contra expletae in eo prophetiae fide abnegata, claudet quod nemo possit aperire. Nullus enim nisi ille, in quo haec prophetata sunt et expleta, clavem intelligentiae hujus impertiet. Denique id ipsum consequenter docuit, dicens: Et vidi super dexteram sedentis in throno librum scriptum de intus et de foris, signatum signaculis septem: et vidi alterum angelum validum, 6 praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus? Et nemo potuit, neque in coelo, neque in terra, neque infra terram, aperire librum, neque videre ipsum. Et flebam, quia nemo dignus repertus esset aperire librum, neque videre ipsum. Et unus de senioribus ait mihi: Noli flere, ecce vicit leo de tribu Juda, radix David aperire librum, et septem signacula ejus (Apoc. V, et seq.). Liber iste et praeterita et futura in his quae intus et foris scripta erant continens, a nemine dignus est aperiri: et Apostolo fletus ob desiderium intelligentiae, et dolorem difficultatis exoritur. Sed vicit leo de tribu Juda et radix David, librum et signacula ejus aperire: quia solus septem illa quae superius docuimus signacula, quibus liber clausus est, per sacramentum corporationis suae et divinitatis absolvit. Id ipsum autem Dominus post resurrectionem testatus est, dicens: Quoniam oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et in prophetis et in psalmis de me (Luc. XXIV, 44.). Per haec ergo omnis prophetiae liber et signatus et clausus est: quia creditis his quae impleta per eum sunt, cuncta illa quae signata et clausa sunt, et aperientur, et absolventur. 7. Psalterium speciem prae se fert corporis Christi. --Et quanquam omnia a divino Spiritu per David dicta esse, ipsa Domini professione noscamus: tamen etiam id ipsum prophetiae hujus species docet, supernae et coelestis in eo doctrinam scientiae extitisse. Eo enim organo prophetatum est, graece Psalterio, hebraice Nabla nuncupato, quod unum omnium musicorum organorum rectissimum est, nihil in se vel perversum continens, vel obliquum, neque quod ex inferioribus locis in sonum concentus musici commovetur: sed in formam Dominici corporis constitum organum, sine ullo inflexu deflexuve directum est; organum ex supernis commotum et impulsum, et in cantionem supernae et coelestis institutionis animatum, non humili et terreno spiritu, ut caetera terrae organa, personum. Non enim ille humilia atque terrena in ipso corporis sui organo praedicavit, sicut ipse testatus est: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur, qui autem de coelo venit, quae vidit et audivit, testatur. (Joann. III, 31). Per hunc ergo supernum Spiritum Deus cantatur in psalmis, in formam Dominici corporis, in quo coelestis Spiritus est locutus; forma quoque terreni hujus et musici et ex supernis concinentis organi comparata. 7 8. Psalmi apud Hebraeos indiscreti, ab Esdra in unum collecti, a LXX in ordinem redacti. --Non est autem ignorandum, indiscretum apud Hebraeos numerum esse psalmorum, sed sine ordinis annotatione esse conscriptos. Non enim illic primus aut secundus aut tertius, aut quinquagesimus aut centesimus praenotatur: sed sine discrimine aliquo ordinis numerique permixti sunt. Esdras enim, ut antiquae traditiones ferunt, incompositos eos, et pro auctorum ac temporum diversitate dispersos, in volumen unum collegit et retulit. Sed septuaginta seniores, secundum Moysi traditionem ad custodiendam legis doctrinam in synagoga manentes, postea quam illis a rege Ptolemaeo transferendae ex hebraeo in graecum sermonem totius legis cura mandata est, spiritali et coelesti scientia virtutes psalmorum intelligentes, in numerum eos atque ordinem redegerunt, singulis quibusque numeris pro efficientia sua et absolutione perfectis perfectorum et efficientium psalmorum ordinem deputantes.

9. LXX temporum ordinem non servarunt, sed rerum. --Et quanquam id ipsum ex singulorum psalmorum virtutibus intelligi possit: tamen absolutissime in gestorum et temporum historia docemur, psalmorum scilicet collocationes secundum perfectorum numerorum esse efficientiam ordinatas. Psalmus enim tertius secundum historiam quinquagesimo psalmo posterior est: inscriptio namque utriusque multo intervallo temporis aetatisque diversa est. Nam ille quae sub Uria et David sunt gesta, complectitur: ille autem fugam David, Abessalon filio suo eum persequente, significat et tamen virtus ac sacramentum numeri perficit, hunc et illum sic pro competentibus et sibi congruis numeris collocari. 10. Quinquagesimi numeri mysterium. --Inscriptio vero quinquagesimi psalmi, secundum historiam, quinquagesimi et primi psalmi inscriptione posterior est. Sed quinquagesimi numeri virtus et perfectio exigebat, et Doec Idumaei impoenitens in David odium postulabat, anteriorem postponi, et posteriorem anteferri: ut remissio peccatorum in 8 numero quinquagesimo collocaretur, et poena perfidiae numerum constitutae remissionis excedens careret venia, cum et tempus et numerum poenitentiae perdidisset. Nam cum in quinquagesimo, in quo est sabbata sabbatorum, secundum Jubilei anni praeformationem, peccatorum remissio sit constituta: competenter hic psalmus, in quo poenitentia antelata peccatorum remissio postulatur, in ordine est hujus numeri collocatus. 11. Trina Psalmorum quinquagenaria quid designet. --Tribus vero quinquagesimis psalmorum liber continetur: et hoc ex ratione ac numero beatae illius nostrae expectationis exsistit. Namque qui et primae quinquagesimae et secundae deinde quinquagesimae psalmum, et tertiae rursum quinquagesimae, in qua finis est libri, consummationem diligenter advertat: providentiam dispositorum in hunc ordinem psalmorum cum dispensatione salutis nostrae intelliget convenire. Cum enim primus gradus sit ad salutem, in novum hominem post peccatorum remissionem renasci, sitque post poenitentiae confessionem regnum illud Domini in sanctae illius civitatis et coelestis Jerusalem tempora reservatum, et postea consummata in nos coelesti gloria in Dei Patris regnum per regnum Filii proficiamus, in quo debitas Deo laudes universitas spirituum praedicabit: facile intelligimus in singulis psalmorum virtutibus sub quinquageno numero collocatis sacramentum dispositionis hujus quinquagenariae contineri. 12. Sabbata sabbatorum quinquagesima; dominica sabbatum perfectum. --Esse autem haec sabbata sabbatorum, septenarius numerus per septem in septuplum connumeratus ostendit: quem tamen ogdoas, quia dies eadem prima quae octava, secundum evangelicam plenitudinem in ultimo sabbato adjecta consummat. Et haec quidem sabbata sabbatorum ea ab apostolis religione celebrata sunt, ut his quinquagesimae diebus nullus neque in terram strato corpore adoraret, neque jejunio festivitatem spiritalis hujus beatitudinis impediret: 9 quod ipsum extrinsecus etiam in diebus dominicis est constitutum qui ultra sabbati numerum per plenitudinem evangelicae praedicationis accedunt. Namque cum in septimo die sabbati sit et nomen et observantia constituta: tamen nos in octava die, quae et ipsa prima est, perfecti sabbati festivitate laetamur. 13. Ogdoadis perfectio. --Et dignum est hanc ogdoadis perfectam sacramentis coelestibus virtutem, in eo psalmo qui octavo in numero dispositus est, contueri, cui pro torcularibus titulus adjectus est, vasculis in novos fructus praeparatis, et ad ferventis musti calorem continendum innovatis. Et uumerus iste ad percipiendos fructus evangelicos, caducis bis corporum nostrorum vasculis reformatis, secundum ogdoadem est evangelicam destinatus. Et hoc psalmi istius textus et sermo testatur. Ogdoadis quoque istius virtus etiam in virtute sexti psalmi et numeri, quo pro octavo oratio est, continetur: et hoc numeri ratio perficit, ut et in sexto pro octavo esset oratio, et in octavo titulus pro torcularibus adderetur. Tribus autem in numeris haec torcularium superscriptio reperitur. Nam et octavus et octogesimus et octogesimus-tertius psalmus hunc habent titulum: ut in numeris perfectis perfectae hujus beatitudinis ordo consisteret; ita tamen, ut simplicem ogdoadem et ogdoadis decadem, sacramentum triadis (quae a nostris Trinitas est nuncupata) concluderet. 10 14. Psalmus CXVIII.--Et hanc quidem ogdoadis perfectionem, etiam in centesimo atque decimo octavo psalmo cognoscere possumus. Namque in octonum numerum per octonos versus secundum Hebraeos singularum litterarum initia collecta sunt: sed et ipsa virtus psalmi sacramentum ogdoadis edocet. Sunt autem in eo ogdoade viginti duae. Nam octoni versus singularum litterarum initiis deputantur: et hoc ea ratione efficitur, ut quia psalmus iste perfectum virum secundum doctrinam evangelicam consummat, per omnes viginti et duas Hebraei sermonis litteras, sub sacramento ogdoadis erudiremur. 15. Testamenti Veteris libri XXII, aut 24. Tres linguae praecipuae. --Et ea causa est, ut in viginti duos libros lex Testamenti Veteris deputetur: ut cum litterarum numero convenirent. Qui ita secundum traditiones veterum deputantur, ut Moysi sint libri quinque, Jesu Nave sextus, Judicum et Ruth septimus, primus et secundus Regnorum in octavum, tertius et quartus in nonum, Paralipomenon duo in decimum sint sermones dierum Esdrae in undecimum, liber Psalmorum in duodecimum, Salomonis Proverbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum in tertium decimum, et quartum decimum, et quintum decimum, duodecim autem Prophetae in sextum decimum, Esaias deinde et Jeremias cum lamentatione et epistola, sed et Daniel, et Ezechiel, et Job, et Hester, viginti et duum librorum numerum consumment. Quibusdam autem visum est, additis Tobia et Judith, 11 viginti quatuor libros secundum numerum graecarum litterarum connumerare, Romana quoque lingua media inter Hebraeos Graecosque collecta. Quia his maxime tribus linguis sacramentum voluntatis Dei, et beati regni expectatio praedicatur: ex quo illud Pilati fuit, ut in his tribus linguis regem Judaeorum Dominum Jesum Christum esse praescriberet (Joan. XIX, 20). Nam quamvis multae barbarae gentes Dei cognitionem secundum apostolorum praedicationem, et manentium hodie illic ecclesiarum fidem adeptae sint: tamen specialiter evangelica doctrina in Romani Imperii, sub quo Hebraei et Graeci continentur, sede consistit. 16. Cantica XV graduum. --Consequens autem est, secundum octonarium hunc viginti et duarum ogdoadum numerum, eum qui subjectus est, in quindecim canticis graduum psalmorum numerum contineri. Post perfectam enim illam praecedentium ogdoadum doctrinam, hoc canticum graduum in quindecim psalmos ex duobus perfectis numeris oportuit convenire, hebdomade scilicet et ogdoade, id est, septimo et octavo numero. Nam per observantiam legis, quae in hebdomade est constituta, et evangelicum profectum, qui ogdoadis et praesenti religione et sperata exspectatione perficitur, isto cantico graduum in coelestia et aeterna conscenditur. Nam et in templum per hunc numerum graduum principes sacerdotum in sanctorum sancta conscendebant: ut quia neque hebdomada legis sine Evangeliorum ogdoade, neque ogdoas Evangeliorum sine legis hebdomade virum posset praestare perfectum quo usque illa perfecte credidisset; in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectus in hoc utroque, qui in quindecim graduum 12 cantico est, hebdomadis et ogdoadis numero locaretur. 17. Tituli psalmorum varii. --Quamquam vero haec a nobis secundum numeros in legis observatione completos, et in sacramento evangelico distributos ita dicta sunt: tamen absolutis uniuscujusque numeri virtutem ex superscriptionibus psalmorum et dictorum ipsorum intelligentia consequemur. Sunt autem superscriptionum omnium tituli diversi. Nam praeter eos qui auctorum suorum nominibus, aut causarum aut temporum significationibus praenotantur, sunt alii quibus titulus in finem est; alii quibus tantum psalmus cantici, vel canticum psalmi: et necesse est diversas causas diversarum superscriptionum exstitisse. Non enim sine causa, tanta rerum diversitate hic titulorum ordo convertitur, ut nunc in finem, nunc psalmus, nunc canticum, nunc canticum psalmi, nunc psalmus cantici, ad distinctionem psalmi qui subjacet praeferatur. Et quamquam in singulis quibusque psalmis singularum quarumque inscriptionum causas praestare nitamur: tamen ad compendium studiosae intelligentiae, in brevi sermunculo virtutem superscriptionum omnium coarctamus. 18. In finem quid. --Finis est, cujus causa caetera sunt, ipse autem nulli alii causam suam praestat. Ob finem enim omnia, nihil vero aliud post finem. Namque ad finem tenditur sed in fine desinitur. Ita finis et anteriorum perfectio est et se in nihil aliud protendens, propria in semet sui ipse possessio est. Psalmi igitur qui inscribuntur in finem, ita intelligendi sunt, ut ex perfectis atque absolutis bonorum aeternorum doctrinis et speciebus existant: quia ad ea quae in his dicuntur, fidei se nostrae cursus extendat, et in his 13 nullo ulteriore tendens procursu, ipso suo optatae et adeptae beatitudinis fine requiescat. 19. Artis musicae quatuor genera. --In musicis vero artibus hae sunt officiorum et generum varietates. Psalmus est, cum cessante voce pulsus tantum organi concinentis auditur. Canticum est, cum cantantium chorus libertate sua utens, neque in consonum organi adstrictus obsequium, hymno canorae tantum vocis exultat. Canticum autem psalmi est, cum organo praecinente subsequens et aemula organi vox chori cantantis auditur, modum psalterii modulis vocis imitata. Psalmus vero cantici est, cum choro ante cantante, humanae cantationis hymno ars organi consonantis aptatur, vocisque modulis praecinentis pari psalterium suavitate modulatur. His ergo quatuor musicae artis generibus, competentes singulis quibusque psalmis superscriptiones sunt coaptatae. Ex virtutibus autem psalmorum, et ex ipsis doctrinae musicae diversitatibus causa uniuscujusque superscriptionis ostenditur. 20. Quid singula psalmis praenotata indicent. --In eo enim psalmo, in quo tantum Psalmus inscribitur, fidelium operum et religiosorum gestorum aut doctrina aut confessio continetur. cum propheta commemorando quae egerit, ad doctrinam nos gestorum similium instituit, motu corporei organi nostri ad pios officiorum usus temperato. At vero cum Canticum tantum in titulo praeponitur, scientia in eo spiritalis, et intelligentia coelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur, existit: cum non commemoratis fidei operibus solam doctrinam perfecte de Deo cognitionis ostendit. Non enim statim omnis scientia in bono opere est; neque rursum omne opus bonum veram scientiam consequitur. Ob quod est et illud, quod in tertio superscriptionum genere est, Canticum psalmi, cum bonorum operum efficientiae, scientiae doctrina conjungitur. Prius enim in bonis operibus vivendum est: ut perfecta possit ea quae deinceps succedit, divini sacramenti esse cognitio, secundum id quod dictum est: Desiderasti sapientiam? Serva mandata, et Dominus praestabit tibi eamdem (Eccli. I, 35). Praestat ergo Dominus sapientiam his qui per meritum 14 bonorum operum gratiam intelligentiae consequuntur. Ex his ergo operum doctrinaeque studiis, psalmi illius qui Canticum psalmi superscribitur, erit causa noscenda. Ubi autem est Psalmus cantici, illic per cognitionis scientiam usus boni operis tractatur: cum quando desiderabilem nobis fidelium gestorum efficientiam praestet anterior de Deo adepta cognitio. 21. Recapitulatio; inscriptionis absentia quid significetur. --Haec igitur musicae artis quadrifaria diversitas, psalmorum est diversitati coaptata: ut Psalmus per organi corporei motum in commemoratione gestorum sit: Canticum vero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam. Canticum vero psalmi est, cum praeeunte gestorum merito cognitio scientiae praestatur. Psalmus deinde cantici est, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opus inchoatur et geritur. Per has ergo superscriptionum proprietates intelligentiam psalmorum quaerere oportebit: quia unicuique generi prophetiae, in proprietate titulorum, unumquodque genus musicae comparationis aptatum est. Eos vero qui sine inscriptione ulla significationis alicujus habentur, ut est primus vel secundus, et caeteri complures alii, intelligendum est ex doctrina Spriritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos: ut unusquisque ex his, secundum fidei suae sinceritatem, rationem intelligentiae spiritalis expeteret. 22. Superscriptiones aliae. --Aliae vero superscriptiones, quae aut res gestas secundum historiam significant, aut tempora, aut dies, aut aliud aliquid complexae sunt, vel ex interpretatione nominum, vel ex comparatione gestorum, vel ex consimilium specie, ex quibus rebus psalmus consistat ostendunt: ut sicubi est pro die sabbati, aut pro occultis filii, aut pro die octava; per corporalem superscriptionum significationem spiritalis psalmi intelligatur editio: vel cum illius David, vel illi David, vel Abessalon, vel Saul, vel Doec, in titulo sub gestorum historia praenotatur ; in eo vel per pronominum qualitates, ut illi, vel illius David, aut per nominum virtutes, ut est in Abessalon, et Saul, et Doec, prophetiam quae in psalmo sit, consequamur. 23. -- Diapsalma quid. In diapsalma vero, quod interjectum 15 plurimis psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae aut sensus sub conversione modi musici inchoari: ut sicubi diapsalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis musicae modulo cantari intelligendum sit. De personis ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem afferre tentabimus. Caeterum modi musici disciplinam conservare translatio graeca et latina non potuit. Haec autem in compendiosam brevitatem festinus ad ipsam psalmorum expositionem sermo collegit. 24. Clavis psalmorum. --Est autem diligens perpensumque judicium expositioni psalmi uniuscujusque praestandum: ut cognoscatur qua unusquisque eorum clave intelligentiae aperiendus sit. Nam liber omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui aedes complures diversaeque sint, quarum fores propriis clavibus diversisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sint, volenti unamquamque aedem aperire, maximam ignaro afferant difficultatem, ut clavem uniuscujusque aedis inveniat: sitque aut familiaris scientiae, cognitam clavem cito ex copia illa congestae in unum varietatis eligere; aut ingentis laboris, aptam et congruam clavem aperiendi uniuscujusque aditus invenire: quia ratio et qualitas non sinat, non suas claves claustris disparibus coaptare. Itaque secundum Dei misericordiam aperiendi uniuscujusque psalmi clavem reperturi, hujus ipsius primi psalmi aditum propria sua et congrua clave pandamus.