PSALMUS LIV | PSALMUS LVI |
127 PSALMUS LV.
recensereIn finem pro populo, qui a sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum allophyli in Geth.
Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo, tota die pugnans tribulavit me, conculcaverunt me inimici mei tota die. Ab altitudine diei non timebo: quoniam multi qui debellabant me, timebant: ego vero in te sperabo. In Domino laudabo sermones meos tota die: in Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea exsecrabantur: adversus me omnia consilia eorum in malum. Habitabunt, et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut exspectaverunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos confringes. Deus vitam meam nuntiavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua. Convertantur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero te. Ecce cognovi quia Deus meus es tu. In Domino laudabo sermonem, in Domino sperabo: non timebo, quid faciat mihi homo. In me sunt Deus vota tua, quae reddam laudationes tibi: quoniam eruisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.
TRACTATUS PSALMI.
1. David passio passionum Christi prophetia. --Multa psalmi superscriptio comprehendit, quae praeter rerum gestarum notionem alterius intelligentiae intimant sensum: cum, VERS. 1: pro populo qui a sancti longe est psalmus est, cum tituli inscriptio praefertur, cum postremo exordium ipsum in fine praescribitur. Si enim eam solam querelam praesens sermo concineret 128 quod cum fugeret ab allophylis, in Geth David teneretur; totum se circa id tantum hic iniquitatis increpitae motus exsereret. At vero cum haec ante rei gestae significationem ad imbuendum legentium sensum dirigendumque praelata sint; sine dubio intelligimus, per rerum gestarum quae in David gerebantur effectus, imprimi nobis, secundum spiritum prophetiae, earum rerum quae sub his praescriptionibus significatae sunt notionem: ut quod David passus est, praefiguratio fuerit passionum Domini nostri Jesu Christi: ut quod tituli inscriptio est, ejus qui moriendo vicerit significata videatur aeternitas, quia tituli inscriptio, quam stelographiam sermo graecitatis enuntiat, his maxime, qui probabilem vitam degentes etiam pro salute patriae mori in bello non timuerunt, ad aeternitatis gloriam deferatur. Populo autem qui longe sit factus a sanctis, Israel indignus factus sanctificatione gentium longeque ab ea discedens esse noscendus est. Quod autem in finem est, proprium ei esse qui finis legis est intelligatur: quod idipsum psalmi fine noscetur, cum hujus ipsius intelligentiae nostrae absolutionem is maxime, quo psalmi finis concluditur, sermo declaret. 2. Psalmus hic de David simut et de Christo tractandus. --Per haec ergo, quae superscriptioni praeter rerum gesta connexa sunt, psalmum etiam ex persona Domini tractabimus, non tamen a prophetae ipsius dissidentes querelis. Neque eum in his quae pertulit, non etiam non gemuisse existimandum est; quia idcirco his ipsis quae spiritalem sensum intimant, rerum gesta connexa sunt, ut per actionem prophetae sensus ac sermo notesceret prophetiae; cum propheta non tam spiritu quam passionibus prophetarit. Erit ergo sermo inter David ipsum et hominem Jesum Christum temperatus: ut quia infirmitates omnium portavit, et peccatorum nostrorum frequenter et voce sit usus et lacrymis, extra contumeliam Dei sit et affectus et sermo qui hominis est. 3. Impii in pios daemonum adjumenta. --VERS. 2 et 3. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo, tota die pugnans tribulavit me, conculcaverunt me inimici mei tota die. Diem frequenter significari pro aetate cognovimus ut ubi dies tota est, illic omne vitae tempus ostensum sit. Neque enim vel David, vel Dominus unius tantum diei insectatione vexatus est. Sed qui misericordiam Dei postulat, seseque conculcatum esse conqueritur, habet securitatis et virtutis suae arma, quibus non solum terrena odia, sed et spiritalium 129 nequitiarum bella sustentat, adversum quas potius, quam adversum carnem et sanguinem, pugnam nobis Apostolus docet esse (Ephes. VI, 12). Ministeriis enim impiorum utuntur ad vexationes tribulationesque sanctorum: cum eorum corda penetrantes in omnem eos impetum turbulentae mentis instigant. 4. Iniquorum terror. --Hanc igitur supereminentem in hoc saeculo efferentemque se altitudinem propheta non pertimescens, ait, VERS. 4: Ab altitudine dierum non timebo, quia multi qui debellant me timebunt. Scit aeterni judicii diem, novit etiam aeternum ignem poenis aeternis praeparatum: atque ideo magis illi qui eum debellare tentant timebunt; quia hoc sancto non timente, in eos magis judicii terror incumbit. Pro fiducia vero securitatis suae subjecit, VERS. 5: Ego vero in te sperabo. In Domino laudabo sermones meos tota die. Spes omnes in Deo collocat, sermonesque suos toto tempore vitae suae laudat. Neque obscurum est quid in loquente se laudet. 5. Non timet a carne sperans in Deo, aut carnem assumens Deus. --Vox enim haec sancto est digna quae sequitur, In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro. Non hunc frangit saeculi terror, neque conspirantium adversus se odia perturbant. Spes enim quae in Deo est, terrores humanorum non pertimescit odiorum. Carnem autem pro significatione hominum, per quam in corpore continentur, frequenter accipimus; vel cum hic de impiis dicit: Non habitabit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Genes. VI, 3); vel illud: Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6); vel illud Apostoli: Nonne estis carnales, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Manet itaque imperterritus sub misericordia Dei : atque ideo in eo sperans, omnes carnis impetus insectationesque non metuit. Sed digna plane etiam haec unigenito Deo vox est, cui exinanienti se ex Dei forma, virtutem Dei atque naturam servilis forma non abstulit. Factus enim caro Deus, etiam in assumptione carnis Deus esse permansit, utens virtutis suae sub consortio nostri corporis potestate (Vid. l. X de Trin., n. 23). Non enim carne est degravatus, ne super undas ambularet, neque non ut usque ad fimbrias vestis virtus divinae potestatis exiret, neque ut non peccata dimitteret, et sputo suo naturam videndi caecis ab utero oculis accenderet, et aure producta de vulnere abcisae auris vulnus obduceret, neque ut non solida parietum, corpore interlabente, penetraret. Non ergo metuit a carne, vel in Deo sperans 130 propheta; vel sub assumptione carnis Deus opera divina consummans. 6. In his etiam quae consequuntur, rei in eo quoque gestae significatio continetur. Ait enim, VERS. 6, 7: Tota die verba mea exsecrabantur: adversus me omnia consilia eorum in malum. Habitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Nusquam enim nisi occultis consiliis adversum eum testimonia falsa, et captiosae interrogationes sunt comparatae: in commune habitantes, et consilia malitiae occulentes. Sed et increpationem verborum ejus, quibus impietatem eorum exprobrare non destitit, non tulerunt: egressus quoque omnes ipsius in calcaneo contuentes, dum in ejus supplantationem fraudulenta conspiratione consentiunt: ob quod eos digna haec judicis sententia comprehendit. 7. Salus ad nihilum, resurrectio impiorum, hanc eis meruit Christus. --Sequitur enim, VERS. 8: Sicut expectaverunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos deduces. Novus hic prophetae sermo est, ut eos qui expectant animam suam ad nihilum Deus salvet: et cum aliud sit in nihilum, aliud salvari, nunc salus quae in eos fiet in nihilum sit. Est ergo quod salvetur in nihilum? Est plane, quidquid resurrectione concessa demutatione non dignum est. Nam cum omnis caro redempta in Christo sit ut resurgat, et omnem assistere ante tribunal ejus necesse sit; non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi. Quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa, hi salvantur in nihilum. In ira enim deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta: a qua ira eripiendos nos Apostolus pollicetur, dicens: Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati in sanguine ejus salvabimur per eum ab ira (Rom. V, 8, 9). Pro peccatoribus igitur ad salutem resurrectionis est mortuus, sed sanctificatos in sanguine suo salvabit ab ira. 8. Spes justorum et unde meritum. --Denique pro nihilo populis salvatis, et in ira deductis, spem vitae suae sanctus hic nuntiat, dicens, VERS. 9: Deus, vitam meam nuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua. Dignus promissione Dei est ob constantiam praedicandi, et ob meritum non tacendi; lacrymae enim suae, quas vel pro se propheta, vel pro nobis Dominus profudit, in Dei sunt conspectu, legatione earum ad obtinenda quae Deus promisit usurus. 131 9. Impiorum poena. --Sed se gratiam aeternae promissionis inituro, inimici ejus convertentur retrorsum, ut quo in ira deducerentur ostenderet. Id enim sequitur, VERS. 10: Convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero te. Illo Deum invocante, illi eo unde processerint convertentur: deducente eos Dei ira, et resumpto ad poenas corpore puniendos. 10. Verbum Deus. --Sed illis ad aeternitatem poenae in infernum post resurrectionem reversis, hic officio gratulationis suae fungitur, dum ait, VERS. 11: Ecce cognovi quia Deus meus es tu, et in Deo laudabo verbum. Hoc ergo verbum suum in Deo laudat, quod Deum suum esse cognovit. 11. Vox digna sanctis inter humanas insectationes. --Neque id tantum laudat, sed etiam illud, quod speravit in eo, non metuens quid homo sibi faciat. Haec plane digna sanctis omnibus vox est, constantem inter insectationes humanas fidem tenere, et metu terrenae turbulentiae non moveri, speque certissima quod aliquid adversum animae aeternitatem homo effecturus sit non timere: cum post intercessionem mortis istius, in immortalem gloriam et corruptio et infirmitas nostra mutetur. Atque ob id sermones suos, quibus se sperantem in Domino humanam vim protestatur non metuere, collaudat dicens: In Domino laudabo sermonem, in Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. Ob hoc ergo sermonem suum laudat in Domino, quia sperans in eo hominem non timebit. 12. Christus resurrectionis suae dominus. Resurget idem corpus. Qui Deus in suscitatis. --Sed ut doceret, idcirco se nihil ab homine pertimescere, quia si quid potestatis suae exseruisset in corpore, id rursum resurrectionis gloria sine corporum labe redhiberet; subjecit, VERS. 12, 13: In me sunt, Deus, vota quae reddam laudationis tibi: quoniam eruisti animam meam a morte, et pedes meos de lapsu; ut placeam coram Deo in lumine viventium. Non extra se sunt ista quae sperat: nec laudationis vota, quae reddet, sunt extrinsecus capessenda. Ipse enim sibi resurrectionis est dominus; ipse huic emortuo et intra sepulcrum relicto corpori divinae naturae suae tribuit consortium. Neque enim resurrecturis omnibus ab exteriore materia corpus acquiritur, neque peregrinae originis externarumque causarum natura redhibetur: sed idipsum in profectum aeternae claritatis emergit, fitque in eo demutatione potius 132 quam creatione, quod novum sit. Sunt ergo in se vota quae reddet, tum cum infirmitas corporum detrahetur, id est, lapsus et lacrymae: tum cum corruptionem incorruptio devorabit, tum cum mortem potestas immortalis absorbet, tum cum sit Deus omnia in omnibus, tum cum lumen viventium sit in eodem viventium lumine Deo ipse placiturus. Nam si sibi in creatione mundi, secundum Sapientiae professionem (Prov. VIII, 31), super filios hominum adgaudebat Pater, longe magis in reconciliatione mundi intelligendus est Patri esse placiturus. Est enim lux vera mundi, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.