PSALMUS LIII | PSALMUS LV |
PSALMUS LIV.
recensere116
In finem in carminibus intellectus David.
Inaurire Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me. Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam. Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine. DIAPSALMA. Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Praecipita, Domine, divide linguas eorum: quia vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique. Et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos: descendant in infernum viventes: quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum. Ego autem ad Deum clamavi: et 117 Dominus exaudivit me. Vespere et mane et meridie narrabo et renuntiabo: et exaudiet vocem meam. Liberabit in pace animam meam ab his qui appropiant mihi: quoniam inter multos erant mecum. Et exaudiet me Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula. DIAPSALMA. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum: extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropiavit cor ejus. Mollierunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Jacta in Deum cogitatum tuum. Et ipse te enutriet, et non dabit in aeternum fluctuationem justo. Tu vero Deus deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te.
TRACTATUS PSALMI.
1. Psalmus hic de Christo est. --Superscriptio psalmi sine historia est tantum, VERS. 1: In finem in hymnis intellectus est. Hymnos aliqui translatores nostri carmina nuncupaverunt: plerique autem hymnos ex ipsa graecitatis usurpatione posuerunt. De nomine nihil differt, dummodo res una esse, quae vel in hymnis vel in carminibus significabitur, intelligatur. Hoc ergo de psalmo sentiendum est, quod quae hymno ejus vel carmine continentur, in finem intelligenda sunt: omni intellectu scilicet nostro ad Dominum nostrum Jesum Christum, quem Apostolus finem legis docuit esse referendo (Rom. X, 4). 2. Christus Deus simul et homo. --Frequenter autem admonuimus, eam in psalmorum cognitione sensus nostri temperandam esse rationem, ut eum, de quo et per quem omnis prophetia est, ex Dei filio hominis filium natum meminerimus, et Dei naturam omnibus ante saeculis manentem in naturam hominis esse ex partu virginis genitam: ita ut naturae posterioris adjectio nullam defectionem naturae anterioris afferret; neque qui etiam homo esse coeperat, id quod ante hominem manebat, Deus scilicet, esse desineret. Hic ergo assumens carnis nostrae fragilitatem, et manens suus atque noster, ita agit, orat, profitetur, exspectat 118 omnia illa quae nostra sunt, ut in his admisceat etiam illa quae sua sunt: loquaturque interdum ex persona hominis, quia et homo et natus et passus et mortuus est; interdum autem omnis ei secundum Deum sermo sit, quia ex Deo homo, et ex Dei filio hominis filius exstitisset: naturae scilicet ejus confidentiam non oblitus in verbis, qua in assumptione licet hominis non carebat, et ita ex nobis atque ex infirmitate nostra humani sermonis consuetudine usuque loquens, ut ex se atque ex virtute sua quae Deo sunt propria et digna loqueretur, ut in praesenti psalmo cognosci potest, qui ita coeptus est. 3. VERS. 2--8. Inaurire Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. Timor et tremor venit super me, et contexit me tenebra. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. In exordio psalmi etsi humilitatis voce usus sit, cum ait: Inaurire Deus orationem meam: non tamen sine aliqua propria conscientia altioris fiduciae intelligitur haec locutus. Non enim cujuscumque est innocentiae, id postulare ut orationem suam Deus inauriat. Promptae namque semper precationi hominum Dei aures sunt: quia qui naturam audiendi humano generi impertit, ipse extra auditus non potest esse naturam (Ps. XCIII, 9) et qui ubique hunc in nobis sensum auditionis operatur, non potest non ubique in ipso esse quod praestat. Deus itaque ubique et semper audit: sed non omnium meriti est ut quod audit, et inauriat: auditum quidem ejus orantis voce penetrante, sed dignationem eorum quae audiantur inauriendi sola orationis innocentia promerente. 4. Orationum triplex genus. --Triplex autem in exordio oratio precationis est edita. Prima enim ea est, ut inauriatur oratio. Sequens est, ne despiciatur deprecatio. Tertia est, ut intendat sibi, seque exaudiat. Et necesse est discretam esse uniuscujusque generis naturam: ut non idem sit inaurire, et non despicere; rursumque differat ab utroque intendere, et exaudire. Et quia de inaurienda oratione quid intelligi posset ostendimus; quid illud sit: Ne despexeris deprecationem meam, tractandum est. Despiciuntur orationes leves, diffidentes, 119 inutiles, saeculi curis anxiae, et rerum corporalium desideriis implicatae, bonorum operum fructibus infecundae. Hae igitur despicabiles sunt orationes, Dei dignatione non dignae, de quibus per Esaiam prophetam ait: Et cum extenderitis manus vestras ad me, avertam oculos meos a vobis (Esai. I, 15). Et causam despiciendae orationis continuo subjecit, dicens: Manus vestrae sanguine plenae sunt (Ibidem). Ubi ergo operatio iniquitatis exstabit, illic despicitur oratio deprecantis. At vero tum in eum qui sperat intenditur, cum tacitae spei fides, piae conscientiae religione cohibetur. Et est nobis hoc absolutissimum uniuscujusque proprietatis exemplum. Inaurivit Dominus verba Chananaeae saepe clamantis (Matth. XV, 28): despexit orationem adolescentis illius, qui ab aeternitatis largitore divisionem patrimonii postulabat (Luc. XII, 13 et 14); intendit autem in eam feminam, quae fidei silentio salutem sibi etiam a vestis fimbria expetebat (Luc. VIII, 44). 5. Christi in hoc mundo exercitatio. --His ergo totius precationis suae generibus distinctis, nunc causam ipsam exposuit deprecandi: quia in exercitatione sua conturbaretur a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Et quidem exercitatio numquam nisi ad res utiles salutaresque suscipitur: quas quia in sancto quoque impii ferre non possunt, omnibus eum injuriis afficere, et usque ad formidinem mortis defatigare contendunt. Sed haec in Domino Jesu Christo exercitatio, nostrae salutis operatio est, quam diversarum sanationum, de hinc passionis ipsius exercitatio provehebat. In hoc quoque se mundo consortio nostrae infirmitatis exercens (quam exercitationem egressu suo Isaac in campum praefiguravit, cum invectae camelo Rebeccae (Gen. XXIV, 63), tamquam sponsae ex gentibus exercens se in hoc mundo Christus, occurrit), a voce inimici etiam turbatur, cum Samaritanus daemonium habens dicitur (Joan. VIII, 48), cum quia se a cruce non eruat, negatur esse caeteris salus. Declinantes in eum iniquitatem falsorum testimoniorum et sententiae mortis, in ira quoque molesti sunt ei, dum flagellis, dum colaphis, dum alapis desaeviunt. 6. Patientia, infirmitas salva divinitate. --Sed inter haec habens potestatem duodecim 120 millia legionum coelestium evocare, non ad iram commovetur, neque ad ultionem exacerbatur. Sequitur enim: Cor meum conturbatum est in me. Pati omnia in se ipso constituit, dummodo humanae salutis sacramenta perficeret. Difficillimum autem hominis infirmitati est, intra se ipsum perturbationes mentis commotionesque cohibere, ut non etiam usque ad ipsam vultus demutationem, tacito licet motu, significatio anxietatis vel indignationis erumpat. Verum unigenito Deo, quamvis infirmitas nostra suscepta sit, tamen divinitatis suae non est abolita natura, ut non his omnibus quae infirma sunt salva majestatis suae dignitate perfunctus sit, dum universa quae mortis nostrae sunt ac timoris ita pertulit, ut in eum inciderent haec potius quam inessent, dum infirmitas nostra magis est, quam naturalis in Deo est. Denique idipsum sequens sermo connexuit, cum dicit: Et formido mortis cecidit super me. Timor, et tremor venit super me, et contexit me tenebra. Et haec quidem in eum omnia quae nostrae necessitatis sunt irruerunt; sed ab eo naturae suae virtute suscepta sunt, dum mortem nostram, potens non mori, etiam timorem in se mortis ingruentem non renuit. 7. Pennas non aliunde sumit. --Et cum haec eadem tamquam in hominem imbecillitati ejus dominatura cecidissent: tamen ut non subjectum se his quae ingruerent edoceret, subjecit: Et dixi, quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam. Non infirmus est, cui ad evolandum de contegentibus se tenebris metuque mortis pennae non aliunde sumendae sunt. Cum enim dicit: Quis dabit mihi? non poscentis ab aliquo, sed non aliunde sperantis est. Evolare autem ut columba festinat, id est, in spiritalem redire naturam. Nam et in columbae specie Spiritus in eum volando requievit (Matth. III, 16) habitatione aliquando in eo homine, qui tum de Jordanis aquis adscendebat, inventa. Et haec quidem precationis est causa, quia infirmitate corporis degravatus, hoc quod nobis est mortale susceperat, ut caro factus in spiritum evolaret. Et harum quidem 121 pennarum suarum in psalmo alio ita meminit: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me (Ps. CXXXVIII, 9). Suas itaque sumet, ut intelligatur eas ex his evacuatus assumere. 8. Desertum quo se a requie recipit. --Sed sumptis pennis ut volando requiescat, quo sit quieturus ostendit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Ceciderunt quidem super lucem tenebrae, sed tenebrae eam non comprehenderunt. Elongavit enim fugiens, qui ne a contegentibus quidem potuit comprehendi. Fugit ergo etiam eos qui se persequebantur, et ab his longe factus habitat in deserto. Et quod desertum hoc vel quae sollicitudo sit (nam eodem verbo utrumque graecitas elocuta est), et ita alius propheta declarat: Laetare desertum sitiens, exsultet desertum, et floreat tanquam lilium: et floreant et exsultent deserta Jordanis. Invalescite manus invalidae et genua dissoluta: consolamini modici animi, sensu invalescite, et nolite timere. Ecce Deus noster judicium reddet, ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, erudietur lingua mutorum. Tunc saliet claudus tanquam cervus (Esa. XXXV, 1 et seqq.). Venerat quidem ad oves perditas domus Israel; sed ab iis fugatus haec deserta laetificat. In his enim manet, et manet postquam volando requievit. Est enim Dei requies, quae impiis denegatur cum dicitur: Si intrabunt in requiem meam (Ps. XCIV, 11). Resumpta spiritali gloria, unigenitus Deus in his, tanquam in templo digno se corporibus quae erant antea deserta requiescit, quia plures jam filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1). 9. Litteram solam in psalmis volentes. --Non sum autem nescius, plerosque solum verborum sonum et litteram contuentes, nihil de omnibus fere psalmis congruum personae Domini nostri Jesu Christi existimare, putentque totum querelis Prophetae increpari. Sed nos litem non movemus. Neque enim destruimus, sed adstruimus, addentes potius de obscuris intelligentiam, quam simplicibus detrabentes: quia quaecumque David aut passus aut questus est, etiam passionibus ejus, qui universitatis nostrae caro est factus, impleta sunt. Et, ut 122 arbitror, ea quae sequuntur intelligentiae nostrae cursum probabunt. 10. Salutem exspectat Christus. --Intercedens vero diapsalma demutavit et sensum. Nam omnis rursum adversus eos, de quibus est querela, fit sermo, honore tamen ejus, ad quem omnia est referre solitus, antelato. Sequitur enim, VERS. 9: Exspectabam salvificantem me a pusillanimitate et tempestate. Non nova haec ejus exspectatio est: nam et in eo psalmo, quem ex persona ejus esse non dubium est, sic precatus est: Salva me, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Ps. LXVIII, 2 et 3). Ab hac igitur tempestate atque ab hac pusillanimitate ( humiliatus enim erat usque ad mortem crucis ) salvari exspectat ab eo ad quem precatus est, dicens: Pater, clarifica me apud temetipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset (Joan. XVII, 5). 11. Judaei qualiter jam demersi et linguis divisi.--Sed exspectans salvari se, plus jam quam spem salutis exspectat. Sequitur enim, VERS. 10: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum. Proprietatem verbi sive hebraici sive graeci latinitas, uti in multis, non elocuta est. Nam id quod praecipita dicitur, cum illis καταπόντισον enuntiatum est: quo sermone non ut praecipitentur, sed ut in profundum demergantur oratur. Demergi ergo eos, linguasque eorum dividi rogat. Quorum aliud sub Noe (Gen., VII, 4), aliud post aedificationem turris scimus effectum (Gen. XI, 8), cum illos diluvio submersos consumpsit profundum, hos vero linguarum divisio ad causam aeternae inter se concertationis discrevit: ut conspirationem adversus Deum initam, dum se invicem et nesciunt et metuunt, non tenerent. Non dispar ergo nunc in hos poena deposcitur, scilicet ut jure gentium, quas in aquis signficari meminimus, absumpti, et in omnes linguas cum quibus nunc habitant et quibus loquuntur divisi, amitterent vitae ac regni sui dignitatem. 12. Ut autem ob vitia civitatis contradictionemque praeceptorum suorum haec consecutura nosceremus, adjecit: Quia vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. VERS. 11 et 12. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus et 123 iniquitas, et labor in medio ejus: et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Ob haec igitur vitia et crimina futurae captivitatis et dispersionis poena deposcitur; sed potissima inter crimina sunt iniquitas et contradictio. Nam eum, quem lex et prophetae nuntiaverant, rejicientes contradictione impia respuerunt. Quae contradictio nocte et die circumdans muros civitatis ipsius supergressa est, qui et ipsa passionis suae nocte, cum se videndum in consessu et a dextris virtutis profiteretur, discissa veste etiam cum blasphemiae invidia contradixerunt (Matth. XXVI, 64 et 65). In muris autem, tuitionem salutis significari meminimus: sicut cum novae Jerusalem aedificatio et munitio, id est, constructio et custodia Ecclesiae coelestis optatur, ita scriptum est: Benigne, fac Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem (Ps. L, 20). Erat ergo tum in eo populo custodia spiritalis: et dispositae per angelos legis administratio communiebatur. Sed ubi ipso Mediatore legis rejecto, hos muros et hanc custodiam circumdans iniquitas supergressa est: tum coepit majus esse ipsa munitione peccatum, ut iniquitas vinceret custodiae voluntatem, usura et dolo, caeterisque quae in lege sunt vetita redundantibus. 13. Non de passione, sed de proditore queritur Christus: cur non de passione. --Et indignitatem tantae hujus iniquitatis ostendens, subjecit: Quoniam si inimicus meus improperasset mihi, supportassem utique, et si odiens me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Tu autem homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ingressi sumus cum concordia. Querela non de passione est, sed de Apostolo proditore. Nam cum salutem generi humano suscepta crucis morte donaret, non potest videri sacramentum hoc magnae pietatis arguere. Nam utique si inimicus esset, querelae causa non esset: cum id in se consummaretur, quod ad salutem nostram perpeti ipse voluisset. Et sicuti si odiens se locutus super se magna esset, absconsus ab eo fuisset: quia ei non cognitus in homine Deus esset, et ob hoc minus esset criminis nescienti (non enim gentes Verbum carnem factum praenuntia sibi lege didicerunt, quod utique his qui sub lege sunt, etiam ipsis gestis ad speciem futurae veritatis aptatum est, cum et hominem Abraham adoravit (Gen. XVIII, 2), et Jacob in homine Deum vidit) (Gen. XXXII, 30) portasse se utique ( f. portasset utique) haec opprobria gentium, quod cum esset homo Deum se faceret, quod daemonium habens populum seduceret; quia ignorassent 124 haec omnia in lege, quae ad Israel lata est, contineri. Verumtamen cum unanimis et dux et notus haec faciat: unanimis, cum electus in Apostolum est; dux, cum demorante Domino, ipse ad praedicationem adventus sui ad castella praemissus est, futuri regni dux ab eo ac princeps est constitutus; notus autem, cum omnes ingressus ejus egressusque didicisset, cognosceretque in hominis filio, et Dei filium, qui et particeps in demutando ex aqua vino, et dulcificando ( f. multiplicando) in populi cibum hordeo exstitisset, convivioque eodem usus esset, secumque Dei domum semper esset ingressus: majorem de se querelam in hoc consortium divini ministerii assumptus exhibuit.
14. Iniquorum poena. --Sed quamquam specialia haec in impietatem ejus dicta essent, tamen poenae decretum refertur ad plures. Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitia in hospitiis eorum in medio eorum, ita super eos morte ventura, ut ad poenae sensum viventes descendant in infernum, cum in hospitiis eorum et in medio eorum: id est, totos ipsos intra extraque nequitiae opera circumdent. 15. Verum ille haec his agentibus atque meditantibus ad quem spes et precatio sua esset ostendit, dicens, Ego ad Deum clamavi, et Dominus exaudivit me. VERS. 17--20. Vespere et mane et meridie narrabo et renuntiabo; et exaudiet vocem meam. Liberabit in pace animam meam ab his qui appropiant mihi quoniam inter multos erant mecum. Et exaudiet me Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula. Clamorem fidelem mox Dominus exaudit, et hanc ipsam exauditi clamoris sui gratulationem vespere et mane et meridie narrabit, diem omnem in his diei partibus per quas dies continetur ostendens. Talis autem temporum ordo non nisi ex prophetica scientia distributus est, ut vespere et mane et meridie nuntiet quia secundum legem et observantiam legis a vespere dies coepta (Lev. XXIII, 32), eadem ipsa usque in meridiem deputatur, cum inchoationem diei non mane lux reddita, sed vespere nox facta perficiat. Narrat ergo et renuntiat ea quae psalmo continentur, quod vocem ejus audiat, et in pace animam suam liberet (pacificavit enim omnia in coelo et in terra (Coloss. I, 20) ) et liberet ab appropiantibus sibi. Superior enim querela de proximis, cum etiam unanimis et dux et notus haec ageret, cum apostolis caeteris et ipse electus in apostolum. Deus ergo qui est ante saecula, id est, per quem 125 omnia sunt, quia ante omnia sit, exaudiet eum, et humiliabit eos; cum indigni gloria aeternae resurrectionis effecti sunt. 16. Judaeorum poena ob impoenitentiam. --Nam interjecto diapsalma omnem his ob impoenitentem impietatis professionem spem recidit, dicens: Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. Omnes secundum Apostolum resurgent, sed non omnes commutabuntur (I Cor. XV, 51), quia non timuerunt Deum. Fas enim fuerat ignorantes in homine Deum, resurgentem tamen Deum ex mortuis credidisse, patente his etiam post passionis piaculum poenitentia et indulgentia. Non enim solum non timuerunt Deum; sed cum ad retribuendum his manum extendisset, id est, auxilium obtulisset; contaminaverunt testamentum ejus: cum eum qui testamento legis ad salutem praenuntiatus est, repulerunt. Sequitur enim, VERS. 21 et 22: Extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum ejus: divisi sunt ab ira vultus ejus. Et idcirco demutatio his non relicta est, quia pro peccato semel mortuus est, et resurgens eos tantum demutatione donavit, qui secum per fidem et commortui sunt et resurgent. Hos autem ab ira vultus sui eversa civitate divisit, partemque eorum cum infidelibus ponens, cos vel dispersit in omnia, vel divisit a sanctis. 17. Judae blandiloquium. --Dehinc de generali querela ad significationem ejus qui ei et dux et unanimis et notus fuerat sermo se retulit: Et appropiavit cor ejus. Mollierunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Admixtus apostolis, et curam pauperum agens, maximum scilicet ministerii opus curans, appropiavit cor suum (ab appropiantibus enim liberari animam suam gratulatus est): non utique ministerio fidei appropians, sed irae Dei et contaminationi testamenti ejus. Caeterum ipse blandiloquus, emollito super oleum sermone curam agere se pauperum fallens, etiam tum cum pretiosi unguenti effuso alabastro conquestus est, tamquam id magis venire in sumptum inopum debuisset (Mat. XXVI, 9). Sed ille occasionem furti de pecuniae collatione quaerebat. Et istiusmodi forte blandiloquii oleum psalmo alio evitat Propheta, cum dicit: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5), quia sub specie boni operis, malitiae arma commoveat. Sunt autem etiam in verbis jacula, sicuti dentes 126 scutum et sagittae sunt, et lingua machaera acuta est (Ps. LVI, 5). Haec igitur sermonum jacula detestatur, quae magis sub blandimento et adulatione nocitura sunt. 18. Curare quid debeamus. --Sed inter ista inimici jacula imperterritus manet, nobisque portum securitatis fidum tutumque demonstrat. Sequitur enim, VERS. 23: Jacta in Dominum cogitationem tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem justo. Ademit nobis etiam in Evangeliis Dominus sollicitudinis necessitatem, dicens: Nolite solliciti esse de crastino; sufficit enim diei malitia sua (Matth. VI, 34). Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus et omnia praestabuntur vobis (Ibid. 33): omnem scilicet curam in promerendo Dei regno et justitia collocandam. Jactanda ergo super eum cura est: ipse enim enutriet, secundum illud: Super aquam refectionis enutrivit me (Psal. XXII, 2). Enutriens autem non relinquet in fluctibus istius saeculi, sicuti enutritus Jacob omnem tempestatem et odiorum et durae servitutis evasit dicens: Deus qui enutrivit me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15). Ipse enim vitae auctor est, ipse cibi largitor, non terreni tantum, sed etiam spiritalis. 19. Puteus vitae, et puteus mortis. --Sed illo super aquam refectionis educato, et a procellae fluctibus liberato, digna impios poena consequitur, cum dicit: Tu vero Deus deducet illos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te, Domine. Est quidem puteus aquae vivae: sed est puteus interitus, secundum illud: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat super me puteus os suum (Ps. LXVIII, 16). Non relicto igitur in fluctuatione justo, illi in puteum interitus deducentur; cujus os clausum resurgenti ex inferis unigenito Deo esse non potuit. Caeterum post passionem Domini, statim eos belli victoria cum excidio civitatis absumpsit: omni promiscua aetate ad satisfactionem vincentium interempta, non dimidiatis vitae diebus juventute prostrata. Dies autem pleni sanctis et fidelibus reservantur, secundum illud: Et dies pleni invenientur in his quorum spes semper in Domino est: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.