Tractatus (Zeno Veronensis)/1-9

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.
IX. De Avaritia. I
saeculo IV

 1-8 1-10 

(PL 11 0325B) TRACTATUS IX. De Avaritia. I.

I. Nec singulare, nec frivolum crimen est, fratres, vel maxime christianum cupiditatis compedibus alligari, profundaeque noctis feralibus tenebris obcaecatum miserabiliter ad ima deferri. (0326A) Sed quia inexstinguibilis pestis incendio totus mundus exarsit; avaritia, ut putatur, crimen esse desiit, quia neminem, qui se possit arguere, derelinquit: omnes enim passim furore insatiabili turpes praecipitantur in quaestus: nec quisquam prorsus inveniri potest, qui ei saltem vel uno momento iustitiae frenos imponat. Inquieta semper exaestuat, saevit, pugnat, rapit, congregat, servat, sui tenax, appetens alieni, non suo, non alieno, non ipso orbe contenta: totum possidet, et de inopia queritur semper. Denique ad sua numquam pervenit vota. Quantum fuerit auctior, fit tanto miserior: expers otii, expers satietatis. Per fas atque nefas, artibus multis, modis ac versutiis armata bacchatur, salutis suae alienaeque contemptrix: solum metuens ne desit ulli quod radat. (0326B) Inde est, quod universae nationes mutuis cadunt per momenta vulneribus: concussae gemunt urbes: deleta rura respirare non possunt: maria plus praedonibus saeva sunt quam natura. (0327A) Obseratae gladiis viae humano cruore pinguescunt: testamenta haeredes incognitos ex sese recitari mirantur: amicae sub fallacia manus innoxias animas secure conficit ebibita veneni tempestas: sepelitur nova odii rabie antequam nascatur matris iam non in utero, sed sepulcro incognitum pecus, quod legitimam nec mortem potuit sentire, nec vitam. Recte igitur Apostolus ait: Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10): hac enim matre eademque magistra, universa quae diximus, sed et alia multa, imo omnia undique sine pausa, quae scaturiunt, mala nascuntur atque concelebrantur, quae condemnare falso humanitas gestit: camelum enim glutiens, culicem liquat, reiicit stillas criminum, et avaritiae, unde criminum fluenta funduntur, ebibit fontem. (0327B)

II. Huic non iura, non leges, non honor ullus obsistit; quia quidquid aut emitur, aut distrahitur, liberum non est: non nobilitas, quia per hanc credit, hanc excolit, per hanc hoc sibi nomen invenit: non sanctitas, non munitio, quia nihil est tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum, quod non expugnari pecunia possit: non necessitudo sanguinis, non amicitia, quia non suo merito sed auri, argenti facultatumque beneficio quis aut amatur, aut odio est. (0328A) Denique haec est causa, quod fratrum pia nomina plerumque magis gladiis amica videmus esse, quam sibi: quod parentes opulenti, abolita sui nominis sanctitate, filios suos non sine utriusque dedecore patiuntur errare stipi triviali subiectos: quod liberi parentum vitam sua damna iudicantes, iniecta violenter manu ipsi naturae, invasis haereditatibus ante tempus, parentes suos compellunt vivere miseriae facultatibus mori. Proh nefas! Quid tibi tua tollis infelix? Quid extraneo facias, qui in te avarus es? O detestabili detestabilius malum! invicem dum exspoliant, persequuntur, fallunt, hostes probant, praedones laudant, latrones excusant, nec sui umquam venit in mentem non esse humanae potestatis crastinum diem (Luc. XI, 20) , ac ne ipsum, quo res agitur (Iacob. IV, 14) ; quia quod volvitur semper, in momento quid afferat, dubium est. (0328B) Sed oculis patentibus caeci (Luc. XII, 18) dilatant horrea, terras angustant, iungunt saltibus saltus, et si orbem totum possideant, fines oderunt: illicitum putant habere vicinum. Construunt praedia, sepulcra defodiunt, timent omen qui non timent mortem. (0329A) Sic sic interempti plerumque iacent canibus, alitibus, ferisque donati, ubique dispersi, utrobique deperditi, semesis ossibus, etiam suis carnibus nudi. Conspicite rem avaro condignam. Ille ille, amplum qui habuit censum, exiguum non habet tumulum, quos Propheta egregius hactenus increpat dicens: Quid profuit nobis superbia? aut quid divitiarum ambitio contulit nobis? transierunt ista omnia tamquam umbra (Sap. V, 8, 9) : Sed et Dominus ipse dicit: Quid prodest unicuique lucrari mundum et animae suae pati detrimentum (Matth. XVI, 26) ?

III. I nunc, insatiabilis homo, et in detestabilis congestionis lucra letifera etiam ipsa elementa novis artibus coge. (0329B) Licet radient tibi pretiosorum lapidum discoloribus formis referta penetralia, gemat terra sub pondere argenti, auro ardens tota domus pugnet sua flamma cum Sole, honorumque exinanitus a te gradus non inveniat, quid tibi praestet; meminisse tamen debes, quia mors non timet nec divitias, nec honores. O caeca mens hominum! (0330A) quam varie, unam tamen contendit in mortem, pauper, cum opes infeliciter quaerit, quas feliciter non habet, dives, cum divitias putat se non habere, quas habet; in uno nititur avaritia, bacchatur in alio, in utroque crescit. in utroque non desinit. Verumtamen eos uno momento exigua humus et peraequat et satiat, quod cum tota ambitione sua non potest aurum.

IV. Hinc unus pecuniam suam tanquam hamum proponit, ut facultates ad se attrahat alienas, quam peregrinantem ferali supputatione nutrire non desinit, ut summam quaerat, non quam commodatio dedit, sed quam ei pepererint armati numero dies, menses, et digiti. (0330B) At plerumque cum sua sibi industria fenerator etiam ipse nudatur, ei cum casu aliquo fraus, inopia, fuga, mors extorserint debitorem: avaritiae enim naturale est, ut avariorem faciat: plerumque plus tulit avaro, quam praestat: ac sic saepe contingit, ut merito perdat etiam sua, qui desiderat aliena. Illic alius vias viantibus cludit; arcet ab herbis, arcet a silvis, arcet ab aquis. (0331A) Et quidem copiosis vacantibus plurimis, negat hominibus, quod avibus, serpentibus, feris non potest denegare. Mera profecto vesania est beneficiis invidere naturae. Alius inde rerum omnium captat annonam, aucupatur distrahendi tempus, minor in mensura, maior in pretio: negat se habere, quod distrabat, ut rogetur, ut iugulet: atque utinam incorrupta species venderetur. Ingemiscit praeterea, si annus est sterilis, multo magis, si fertilis fuerit: illic, quia parum distrahit, heic, quia non solus. Vultis scire, quantis sit tenebris obvolutus? irascitur Deo, si non semper fiat publicis luctibus dives. Bene bene, cum quis quaerit aurum, invenit gladium. (0331B)

V. Inter haec nemo considerat conditionem fragilitatis humanae, nemo hostem, nemo fiscum, nemo latronem, nemo domesticum, qui cognitione secreti est omnium peior, nemo imminentes diei iudicii flammas, per quas omnes nudi transituri sumus. Solum colitur, de quo dictum est: Idola gentium argentum et aurum (Psal CXIII, 4; Psal. CXXXIV, 15) , pro quo quis aut iugulatur, aut iugulat. Vellem scire tamen, tanta eius rabies quid voluptatis habeat, suo cultori quid praestet? Febrem non exstinguit, morbos non discutit, vulneribus non medetur, dolores non tollit, mortem non repellit, nisi quod sanos occidit: nec manducatur aliquando certe, nec bibitur, nec in inferno cum suo praedone descendet, solum quod oculos infelices inanemque conscientiam ad hoc in maligni fulgoris cupidinem diram spe potiundi praecipitat, ne gratis homo videatur occisus. (0331C)

VI. Sed nos non ad avaros, sed de avaris sermonem fecimus, fratres: alioquin solis divinis exemplis oportuerat perorare, esset si quis heic talis. Sed quia in vobis fides et pietas, quae est idonea expultrix avaritiae, manet atque gloriatur, digni estis universi aurum argentumque non tam habere, quam esse; nam vos estis aurum vivum Dei, Christi vos argentum, vos Spiritus sancti divitiae, vos, si terrena metalla contempseritis, longe his vitae vestrae thesaurus. Vobis auro constructa aetheria illa civitas destinata est: nulla intrare volentibus mora: patent duodecim portae, habitacula praeparata sunt infinita, nemo sit de mansione sollicitus. Certae gloriae nostrae insignis res erit, si Dei civitatem felicitate nostri numeri fecerimus angustam. (0332A) Itaque estote securi: nihil in illa deest umquam, nihil ab suo statu aut tollitur, aut declinat: omnia bona, atque perpetua exuberant passim. Certe quod primum est, nemo eget, nemo invidet, nemo furatur, nemo rapit, nemo proscribit, nemo iugulat, moritur nemo: omnes felices, omnes unanimes, omnes immortales, omnes sunt semper aequales: quod unius est, omnium est, quod omnium, singulorum. Vultis scire, quae illic beatitudo versetur? nemo suam vestem, nemo suas margaritas abscondit, nemo lapides pretiosos, nemo aurum, nemo argentum, et tamen nullus timet furtum.