X. De Avaritia. II
saeculo IV

(PL 11 0332A) TRACTATUS X. De Avaritia II.

 1-9 1-11 

(0332B) I. Avaritia quam facile arguitur ab omnibus, utinam possit tam facile non amari: est enim artifex ac dulce malum, et hominibus universis semper infestum. Denique non habentibus divitias, habendi iniicit cupiditatem: habentibus adimit satietatem. Ita omnes in rabiem una tempestate praecipitat, ut ubinam sit maior, ignores. Est autem similis igni arida pabula depascenti, quae nisi finiant, non finitur. Hanc mediocres fraudibus excolunt, divites impotentia, iudices gratia, diserti mercenaria ac duplici lingua, reges superbia, negotiatores astutia, inani pauperes voto, cultores Dei odio simulato, totae autem gentes universaeque nationes gladio. (0332C) Per orbem totum vesana bacchatur, novis ac variis artibus fervens: nunquam quieta, non die, non nocte, non bello, non pace: nunquam satura: lucrorum enormitate miserior. Novum calamitatis est genus, quod tantummodo crescit, senescere ignorat. Non illam parentum pietas frangit, non dulcedo liberorum, non coniugalis affectus, non cara germanitas, non ius amicitiae, non tener pupillus, non dura viduitas, non miseranda paupertas, non Dei contemplatio: ecce enim his omnibus, prout potest, variis artibus aut adulatur, aut nocet, si quid habuerint, tantum ut tollat. Cui autem parcat, quae et mori momentis omnibus, etiam frivolo ac turpi lucro, festinat.

II. Quid igitur miser homo auri argentique metalli incensus vana cupiditate, vana cura torqueris? Quid talentorum magnas strues congeris? Quid heic remansura, pervigil sollicitudine cassa, nec tibi ipsi inde aliquid concedendo, illibata custodis? (0333A) Insuper de inopia quereris, qui, quod habes, nescis. Quidquid feceris, nihil horum tecum ad inferna portabis; quod enim naturae est, de loco ad locum transferri potest, ei autem subtrahi non potest. Denique aurum argentumque penitus quod eruitur magnopere terrae visceribus, iterum celandum terrae mandatur: etenim res est, quam habere falsum est gaudium, certissimum periculum publicare. Sed non opus est ire per singula; cum uno exemplo noscantur universa eius mala, Propheta dicente: Idola gentium argentum et aurum (Ps. CXIII, 4) . Unde apparet eum, qui diligit aurum et argentum, non tantum Deos colere, sed eorum mores et actus imitari, cuius rei facilis probatio est. Illa interim, quae nostra sunt, videamus. (0334A)

III. Aurum argentumque, Christiane, si vera dicenda sunt, exsecraris in simulacris solis, non in penetralibus tuis; nam et illic aureis argenteisque innumerabilibus veluti templis tereti moneta percussis inesse similiter Regum vultus signaque cognoscis; nihilque aliud distat, nisi quod in tua domo minuta sunt, in templo maiora: quae si erogaveris, pecunia est, si servaveris, simulacra. Ancilla Christi falsum idolum respuis: mihi crede, in te colis, cuius ornatum, cuius imaginem non deponis. Ad Ecclesiam Dei opere vario totum inaurata corpus, exsecrabili metallo procedis onusta, ubique delicata, sub monilibus fortis. Denique ipso cultus rigore in oratione non flecteris, non manus tendis, tumidum monilibus pectus prosternere dedignaris. (0335A) Sane cervicem curvas, non religione, sed pondere. Quando exomologesim facies, quae plus pro ornatu es, quam pro salute sollicita? Quid autem a Deo impetrare te posse credis, quae eum per id, per quod irascitur, deprecaris? Aperi tandem oculos cordis, iuvenies te insultare potius, quam rogare. Postremo, fratres, non potest timere maritum, quae non timet Christum. (0336A)

IV. Inde est, quod coniuges nuptiali sanctissimo repugnantes iugo, pro se quisque nitentes, amore videlicet nimio, haereditatem captat alter alterius; quod parentes filios, filii parentes oderunt, quod amicitia magis in facie adludit, quam in cordibus commoratur: quod omne genus humanum suo interitu suisque calamitatibus delectatur, viliorem habens animam, quam pecuniam. Inde est, quod iustitia, honestas, pietas, fides, veritas perit; quod Deus ipse momentis omnibus patitur contumeliam, cuius praecepta contemnuntur, cui cultus, cui amor mundi praeponitur, quodvis etenim piaculum, scelus, dedecus, nefas libenter admittit, cuius praecordia implacabilis cupiditas pestifera flamma repleverit.

V. Sed haec non ad vos, fratres, quorum largitas provinciis omnibus nota est, quorum pia semina totius quodam modo orbis per membra iactantur. A vobis multi redempti, multi edictis feralibus liberati, multi conditionibus duris exsuti gratias agunt. Vestrae domus peregrinis omnibus patent; sub vobis vivus mortuusque diu nunquam visus est nudus. (0337A) Iam pauperes nostri alimenta rogare non norunt. Iam viduae atque inopes testamenta conficiunt. Plura ad laudem huius beatitudinis vestrae possem dicere, nisi essetis mei. Unum tamen prae gaudio tacere non possum, fenerando pauperibus, omnes copias avaritiae subactas vestrum sine invidia transfertis in censum. Quid enim esse potest ditius homine, cuius profitetur Deus se esse debitorem? qui est benedictus in saecula saeculorum.