There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tannereis
1880

editio: Ex Officina Salesiana, 1887
fons: librum vide
 Physiophilus Croffotanneromachia 

TANNEREIS.


Vivitur parvo bene.

Venisti tandem!... Generis solatia nostri
E coelo post tot saecula, Tanner, ades.
Macte! tibi cedit quidquid fuit ante virorum,
Ut nitido cedunt sidera pulsa die.
Seu quis conatus vitam excoluisse per artes,
Seu patriae inventis utilis esse novis.

Tanner ades! Volta, Galvane facessite, tuque
Harlemo, Coster, qui asseris achetypos[1].
Quotque repertores hinc usque ad sidera noti,
 10Cedite, consuluit valdius iste suis.
Vos nugas orsi, hic studuit ieiunia ventris
Placare, atque unam, quod caput, urget aquam.
Hanc maria, hancque lacus, putei quoque, flumina, fontes
Sufficient; alia proteret unda dapes.
Aspice simplicibus vescuntur ut omnia lymphis,
Omne animans hausta robora ducit aqua.

Nec tantum haec imbelle genus, sed et acre, leonum
Corpora alit, viget hinc taurus et acer equus.
Quid quod et ipsa viros, humanaque pectora lympha 20
Roborat? exemplo durus arator erit:
Nonne sitim assuetus vitreo restinguere fonte
Corporis atque animi viribus ille valet?
Hac arte innixus duxit Rizzolius[2] ingens
Extremum incolumes tempus ad usque dies.
Dicuntur veteres currentia vina bibisse;
Verius ille fuit simplicis humor aquae.
Pavit et humani generis nonne unda parentes?
Quadrifida Edenis regna rigabat aqua.

Hine aberat vitis, mala sed procul omnia, sed mens
 30Sana, artus validi, nescia vita mori.
Eheu post vitem generi quot tristia nostro
Nata, quot heu terris incubuere mala!
Inde madet mens, hinc torpent in corpore vires,
Hinc ardent fratres conseruisse manus.
Cum tamen haec hausta dimanent commoda lympha,
Quam mage, quae, Tanner, repperis ipse, nitent!
Te veniente abeunt linquentes arva coloni,
Emeriti ponunt irrita aratra boves.
Nam mala pauperies stygias remeabit ad umbras,
 40Deficietque ipsa deficiente labor.

Nec vagus externas inhiabis, navita, merces,
Nam novus in promptu est, ne moriare, cibus.
Nec rabies ventris nostris de finibus indas
Agricolam incertas quaerere coget opes;
Saepius ut fractis, infandum, navibus exspes
Enatet, aut alla corpora linquat humo!
Eia agite, o populi, discetis vivere parvo
Sensim, et venturi cura sedebit iners.
Quid struitis? celebri quid consultatis in aula,
 50Patres, ne possit turba perire fame?
Rectius hic inopes doctor vetat ire sub umbras,
Obstabit leto vena perennis aquae.
Cognatas iugulare feras gens impia posthac
Dediscet, fratrum et mandere membra boum.

Tantane vos tenuit tantarum inscitia rerum,
Quae ante hunc fluxistis, saecula prisca, diem?
Vosne, tot illustres animae, latuere, repertor
Quae facili hic nostris protulit arte malis?
Aggredere, o, meritos (omnes nam vincis) honores:
 60Te mea, si quid erit, musa perire vetat.
Quin etiam pario signum de marmore ponam,
Tanti ubi sit facti littera scripta memor.
Tu stabis, doctor, redimitus tempora iunco;
Undique sub pedibus fons salientis aquae.
Quinquaginta aderunt implentes dolia circum
Belides: haec facti littera testis erit:
Ille hic est Tanner, fureret cum turpis egestas,
Primus qui docuit fonte levare... famem.

  1. Lorenzo di Giano Coster è tenuto da molti in Olanda per inventore della stampa.
  2. Celebre Chirurgo Bolognese, astemio.