Summa logicae/Pars III - 3 : De Consequentiis

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Pars III - 3 : De Consequentiis

 Pars III - 2 : De Syllogismo Demonstrativo Pars III - 4 : De Fallaciis 
GUILLELMI DE OCKHAM SUMMA TOTIUS LOGICAE: PARS III-3

<CAP. 1. DE MODO ARGUENDI PER CONSEQUENTIAS ET ARGUMENTA QUAE NON HABENT FORMAM SYLLOGISTICAM. ET PRIMO: QUOT MODIS DICITUR CONSEQUENTIA?>. Habito de syllogismo in communi et de syllogismo demonstrativo, agendum est de argumentis et consequentiis quae non servant formam syllogisticam. Et primo ponam aliquas distinctiones quae sunt communes aliis consequentiis multis, quamvis non sint enthymemata, ex quibus omnibus faciliter patere poterit studioso quid de omnibus syllogismis non demonstrativis est tenendum. Prima distinctio est ista quod consequentiarum quaedam est 'ut nunc', quaedam est simplex.

Consequentia 'ut nunc' est quando antecedens pro aliquo tempore potest esse verum sine consequente sed non pro isto tempore. Sicut ista consequentia est ut nunc solum 'omne animal currit, igitur Sortes currit', quia pro isto tempore pro quo Sortes est animal, non potest antecedens esse verum sine consequente; et tamen pro aliquo tempore poterit antecedens esse verum sine consequente, quia quando Sortes erit mortuus, poterit antecedens esse verum consequente exsistente falso.

Consequentia simplex est quando pro nullo tempore poterit antecedens esse verum sine consequente. Sicut ista consequentia est simplex 'nullum animal currit, ergo nullus homo currit', quia numquam poterit haec esse vera 'nullum animal currit' nisi ista sit vera 'nullus homo currit', si formetur.

Alia distinctio est quod aliquando consequentia tenet per medium extrinsecum, aliquando per medium intrinsecum. Illa consequentia tenet per medium intrinsecum quando tenet virtute alicuius propositionis formatae ex eisdem terminis.

Sicut ista 'Sortes non currit, igitur homo non currit' tenet virtute istius medii 'Sortes est homo'; unde nisi haec esset vera 'Sortes est homo', non valeret consequentia.

Consequentia autem quae tenet per medium extrinsecum est quando tenet per aliquam regulam generalem quae non plus respicit illos terminos quam alios. Sicut ista consequentia 'tantum homo est asinus, igitur omnis asinus est homo' non tenet per aliquam propositionem veram formatam ex istis terminis 'homo' et 'asinus', sed per istam regulam generalem 'exclusiva et universalis de terminis transpositis idem significant et convertuntur'.

Et per talia media tenent omnes syllogismi. Et si dicatur contra istam distinctionem quod ista consequentia 'Sortes non currit, ergo homo non currit' tenet per istud medium extrinsecum 'a singulari ad indefinitam postposita negatione est bona consequentia', quod est medium extrinsecum: Dicendum est quod tenet per istud medium extrinsecum remote et mediate et insufficienter, quia praeter istam regulam generalem requiritur plus, scilicet quod Sortes sit homo; et ideo magis immediate et magis sufficienter tenet per istud medium 'Sortes est homo', quod est medium intrinsecum. Alia distinctio est ista quod consequentiarum quaedam est materialis et quaedam formalis. Consequentia formalis est duplex, quia quaedam tenet per medium extrinsecum, quod respicit formam propositionis. Sicut sunt tales regulae 'ab exclusiva ad universalem de terminis transpositis est bona consequentia'; 'ex maiore de necessario et minore de inesse sequitur conclusio de necessario' et huiusmodi. Quaedam tenet per medium intrinsecum immediate, et mediate per medium extrinsecum respiciens generales condiciones propositionum, non veritatem vel falsitatem, nec necessitatem vel impossibilitatem, cuiusmodi est ista 'Sortes non currit, igitur homo non currit'.

Consequentia materialis est quando tenet praecise ratione terminorum et non ratione alicuius medii extrinseci respicientis praecise generales condiciones propositionum; cuiusmodi sunt tales 'si homo currit, Deus est'; 'homo est asinus, igitur Deus non est' et huiusmodi.

Quarta distinctio est ista quod aliquando concluditur praecise praedicatum de subiecto, non determinando an praedicatum sit genus vel species vel differentia vel proprium vel aliquid huiusmodi respectu subiecti; sicut quando consequens est tale 'homo est animal', 'Sortes est albus', 'homo est animal rationale'.

Aliquando concluditur cum tali additione; sicut sunt talia consequentia 'animal est genus hominis', 'risibile est proprium homini', 'animal rationale est definitio hominis' et huiusmodi. Alia distinctio potest esse, et multum convenit cum praecedenti, quia aliquando infertur consequens in quo subiectum supponit personaliter et significative et aliquando infertur consequens in quo subiectum supponit simpliciter vel materialiter et non significative.

Alia distinctio est quod aliquando infertur consequens quae est propositio universalis, aliquando particularis.

Alia distinctio est quod aliquando infertur consequens quae est propositio negativa, aliquando affirmativa. Alia distinctio est quod consequentiarum quaedam est ex antecedente affirmativo et consequente affirmativo, quaedam ex utroque negativo, quaedam ex antecedente affirmativo et consequente negativo, quaedam e converso.

Alia distinctio est quod aliquando consequens est propositio de inesse, aliquando de modo.

<CAP. 2. DE REGULIS GENERALIBUS PER QUAS TENENT CONSEQUENTIAE PER MEDIUM INTRINSECUM ET CONCLUDUNT UNIVERSALEM>. Istis visis dicendum est de regulis generalibus per quas tenent consequentiae. Et primo de regulis per quas tenent consequentiae quae tenent per medium intrinsecum. Circa quod primo dicendum est de regulis per quas tenent consequentiae concludentes conclusionem universalem affirmativam ex affirmativa, in qua termini praecise supponunt significative et personaliter. Est autem prima regula talis 'a superiori distributo ad inferius distributum est consequentia bona', sicut sequitur 'omne animal currit, igitur omnis homo currit'.

Circa istam regulam est primo sciendum quod ista regula debet intelligi quando illa universalis affirmativa non est exceptiva nec aequivalens ei. Et ideo ista consequentia non valet 'omne animal praeter hominem currit, igitur omnis homo currit'.

Tamen contingit inferre omne aliud inferius praeter partem extra captam et praeter contenta sub parte extra capta; et ideo bene sequitur 'omne animal praeter hominem currit, igitur omnis asinus currit'.

Secundo sciendum quod talis consequentia tenens per istam regulam aliquando est consequentia simplex, aliquando consequentia ut nunc. Quando enim praedicatio superioris de inferiori est necessaria, tunc est consequentia simplex; quando autem praedicatio superioris de inferiori est contingens, tunc est consequentia ut nunc solum.

Unus casus excipitur, scilicet quando tam antecedens quam consequens sunt de possibili vel de contingenti, accepto subiecto utriusque pro eo quod potest vel pro eo quod contingit; quia in tali generaliter est consequentia simplex, quia quando illa propositio in qua praedicatur superius de inferiori est vera, tunc est consequentia bona, quando illa propositio est falsa, tunc consequentia non valet.

Unde tales consequentiae sunt simplices 'omne ens est in actu, igitur omnis Deus est in actu'; 'omne suppositum est substantia, igitur omne divinum suppositum est substantia', quia omnes tales sunt necessariae 'omnis Deus est ens', 'omne suppositum divinum est suppositum'.

Sed tales consequentiae sunt ut nunc solum 'omne animal est substantia, igitur omnis homo est substantia'; 'omnis homo currit, igitur omnis homo albus currit', quia tales sunt contingentes 'homo est animal', 'homo albus est homo' et huiusmodi.

Ex isto sequuntur aliqua.

Unum est quod non magis est haec consequentia simplex 'omne animal currit, igitur omnis homo currit' quam ista 'omne animal currit, igitur omnis homo albus currit', nisi forte quia in pluribus est una bona quam alia.

Aliud sequitur: quod omnes tales consequentiae sunt bonae 'omne animal est ens per se, igitur omnis homo albus est ens per se'; 'omnis materia est prior forma, igitur omnis materia informata forma ignis est prior forma ignis'; 'omnis homo potest esse sine albedine, igitur omnis homo albus potest esse sine albedine'; 'omne ens est per se in genere, igitur omne album est per se in genere' et huiusmodi, quae tamen negantur a multis modernis.

Alia regula est quod a definito distributo ad definitionem distributam est bona consequentia et e converso; sicut sequitur 'omne animal rationale mortale est animal, ergo omnis homo est animal', et e converso.

Alia regula est quod a descriptione distributa ad descriptum distributum est bona consequentia et e converso; sicut sequitur 'omne animal gressibile bipes est substantia, igitur omnis homo est substantia', et e converso.

Alia regula est quod a nominis interpretatione distributa ad nomen distributum est bona consequentia et e converso; sicut sequitur 'omnis amator sapientiae est studiosus, igitur omnis philosophus est studiosus'.

Sciendum est quod omnes praedictae regulae intelligendae sunt quando nulla determinatio ponitur in antecedente nisi quae ponitur in consequente et e converso. Aliud est sciendum: quod praedictae regulae intelligendae sunt quando termini supponunt personaliter et significative.

Et ideo tales consequentiae non valent "omne animal" est unum compositum ex signo universali et genere', igitur "omnis homo" est unum compositum ex signo universali et genere'; "omne animal rationale" est unum compositum ex signo universali et definitione, igitur "omnis homo" est unum compositum etc.', et sic de consimilibus, si subiecta antecedentium non supponant personaliter et significative sed materialiter vel simpliciter.

Et ideo omnes consequentiae tales non sunt simplices. Alia regula est quod ab uno convertibilium distributo ad relinquunt distributum est bona consequentia et e converso; sicut sequitur 'omne creativum est, igitur omnis Deus est' et e converso. Sciendum est quod ista debet intelligi, sicut ceterae, quando scilicet termini supponunt personaliter et significative. Secundo sciendum est quod 'proprium' non est nisi unum praedicabile de altero, et tale praedicabile praedicatur aliquando tam de ente quam de non ente; sicut si 'risibile' sit idem quod 'potens ridere', praedicabitur de homine, sive homo sit sive non sit. Unde sicut haec est vera homine exsistente 'homo est risibilis' vel 'homo potest ridere', ita erit haec vera homine non exsistente 'homo est risibilis', sumpto subiecto pro eo quod potest esse. Aliquando autem proprium non potest praedicari nisi de ente, nec supponere nisi pro ente.

Primo modo accipiendo proprium, verum est quod ab uno convertibilium distributo ad aliud distributum est bona consequentia, sed ab uno est consequentia simplex et ab alio consequentia 'ut nunc'.

Sicut haec est consequentia simplex 'omnis homo potest esse, igitur omne risibile potest esse'; haec autem est consequentia ut nunc 'omne risibile est possibile, igitur omnis homo est possibilis'.

Tamen omnes consequentiae in quibus praedicatum non potest competere non-enti sed solum enti sunt simplices. Primum autem, quod dictum est, intelligendum est si subiectum in tali propositione non potest accipi nisi pro his quae sunt, aliter non esset verum; sed loquendo de proprio secundo modo dicto, sic est consequentia utraque simplex.

Sciendum est etiam quod istae regulae habent intelligi in propositionibus de inesse et de modo sumptis in sensu divisionis vel eis aequivalentibus et non in illis de modo sumptis in sensu compositionis.

In talibus enim non sunt generaliter verae; sicut non valet 'omne ens esse in actu est necessarium, igitur omnem hominem esse in actu est necessarium'; nec sequitur 'omne animal esse asinum est contingens, igitur omnem hominem esse asinum est contingens'; nec sequitur 'omne verum esse necessarium est impossibile, igitur omne necessarium esse verum est impossibile'; nec sequitur 'omnem hominem esse animal est per se primo modo, igitur omne risibile esse animal est per se primo modo; nec sequitur 'omnem figuram planam etc. habere tres etc. est indemonstrabile, igitur triangulum habere tres etc. est indemonstrabile', nam in omnibus praedictis antecedentia sunt vera et consequentia falsa.

Verumtamen sciendum est quod aliquando tales consequentiae sunt bonae et aliquando non; ad quod sciendum, videndum est an modus non possit competere antecedenti nisi competat consequenti.

Et tunc est consequentia talis bona et cum modo veritatis tenet, non autem cum modo necessitatis vel possibilitatis; et hoc quia consequentia ut nunc ex necessario potest sequi contingens et ex possibili impossibile.

Similiter, videndum est an talis modus possit competere uni convertibilium nisi conveniat reliquo; quia si non, a definitione distributa ad definitum distributum et e converso cum tali modo est bona consequentia.

Unde sequitur 'omnem hominem esse animal est necessarium, igitur omne animal rationale mortale esse hominem est necessarium'. Si autem possit talis modus competere uni convertibilium ita quod non reliquo, non valet talis consequentia formaliter et universaliter.

Unde per ista duo potest sciri quando tales consequentiae ex talibus modalibus valent et quando non.

Alia regula est: a differentia superioris distributa ad inferius distributum est bona consequentia; sicut sequitur 'omne sensibile est substantia, igitur omnis homo est substantia'.

Alia regula est: a convertibili cum superiori distributo ad inferius distributum est bona consequentia; sicut si vigilans vel dormiens sit convertibile cum animali, ista consequentia est bona 'omne vigilans vel dormiens est coloratum, igitur omnis homo est coloratus'.

Alia regula est: a definitione superioris distributa --- et descriptione et nominis interpretatione --- ad inferius distributum est consequentia bona. Alia regula est quod quando contingit inferre definitum vel descriptum vel interpretatum cum distributione, contingit inferre definitionem, descriptionem et nominis interpretationem cum distributione.

Et sunt istae regulae intelligendae sicut priores, ita scilicet quod omnes termini supponant personaliter et significative.

<CAP. 3. DE REGULIS PER QUAS INFERTUR UNIVERSALIS AFFIRMATIVA RESPECTU DETERMINATORUM PRAEDICATORUM>.


Dicto de regulis per quas contingit inferre universalem affirmativam conclusionem respectu cuiuscumque praedicati, dicendum est de regulis per quas infertur universalis affirmativa non respectu omnium praedicatorum sed respectu aliquorum praedicatorum.

Et una regula est talis quod ab uno relativorum, quae sunt simul natura, cum distributione ad reliquum distributum respectu istius verbi 'est' est bona consequentia, non respectu aliorum praedicatorum.

Unde bene sequitur 'omnis pater est, igitur omnis filius est', sed non sequitur 'omnis pater est hic intus, igitur omnis filius est hic intus'; nec sequitur 'omne duplum est pedalis quantitatis, igitur omne dimidium est pedalis quantitatis'.

Tamen aliquando tenet consequentia tam respectu aliquorum aliorum praedicatorum quam respectu huius verbi 'est'; sicut sequitur 'omnis pater est homo, igitur omnis filius est homo'.

Sed quando tenet respectu aliquorum aliorum praedicatorum et quando non, oportet videre naturam illorum relativorum, quod nimis longum foret hic enarrare. Sciendum est etiam quod ista regula non est generalis, sicut non est universaliter verum quod omnia relativa sunt simul natura, sicut declarat Philosophus in libro Praedicamentorum.

Unde non sequitur 'calefactivum est, igitur calefactibile est'. Quid autem est relativa esse simul natura, declaratum est in libro Praedicamentorum. Alia regula est quod a toto integrali distributo ad partem distributam respectu istius verbi

'est' est bona consequentia; sicut sequitur 'omnis domus est, igitur omnis paries est'. Sed respectu omnium aliorum praedicatorum non valet; non enim sequitur 'omnis domus componitur ex fundamento, parietibus et tecto, igitur omnis paries componitur ex talibus'.

Intelligendum est quod proprie loquendo non arguitur in talibus a toto distributo ad partem distributam, sed arguitur a nomine totius vel a conceptu totius distributo ad nomen vel conceptum partis distributum. Et sic intelligunt auctores multas tales propositiones. Et si aliquando dicam tales propositiones conformando me dictis aliorum, nihilominus sic intelligo eas. Intelligendum est etiam quod aliquando pars est talis, quod sine ea totum esse non potest; sicut impossibile est quod homo sit, et quod anima intellectiva non sit.

Et de tali parte et toto debet intelligi quod a nomine totius distributo ad nomen partis distributum respectu huius verbi 'est' est bona consequentia. Aliquando autem potest esse totum sine parte; sicut aliquis potest esse homo, quamvis non habeat manum.

Et de tali toto non intelligitur regula, quia non sequitur 'omnis homo est, igitur omnis manus est'. Eadem regula quae intelligitur de toto integrali et parte, debet intelligi de toto essentiali et parte, et eodem modo.

Intelligendum est etiam quod quamvis non respectu omnium praedicatorum a nomine totius ad nomen partis sit bona consequentia, tamen respectu aliquorum tenet. Unde quando omnes partes sunt eiusdem rationis, sicut in homogeneis, a toto respectu praedicabilis in quid vel per se secundo modo est bona consequentia; sicut sequitur 'albedo est qualitas, igitur pars albedinis est qualitas'.

Similiter sequitur 'albedo est disgregativa visus, igitur pars albedinis est disgregativa visus'.

Quando autem talis consequentia tenet et quando non, non potest sciri nisi sciatur in speciali tam natura totius quam partis. Alia regula est quod si concretum praedicatur de concreto distributo, et abstractum praedicabitur de abstracto distributo; sicut sequitur 'omne iustum est bonum, igitur omnis iustitia est bona'. Notandum quod ista regula habet intelligi quando concreta et abstracta ordinantur secundum superius et inferius, et non quando sunt disparata.

Et ideo bene sequitur 'omne album est coloratum, igitur omnis albedo est color', sed non sequitur 'omne album est calidum, igitur omnis albedo est calor'.

<CAP. 4. DE REGULIS PER QUAS TENENT CONSEQUENTIAE INFERENTES UNIVERSALEM NEGATIVAM>.


Positis aliquibus regulis per quas tenent enthymemata inferentia universalem affirmativam ex affirmativa, --- quamvis aliae multae possent poni, de quibus tangetur inferius ---, ponendae sunt regulae per quas tenent consequentiae inferentes universalem negativam ex negativa: et primo, quae deserviunt universalibus respectu quorumcumque praedicatorum.

Est autem una regula talis: a superiori distributo ad inferius distributum negative est consequentia simplex, qualecumque sit illud inferius: sive sit inferius per se sive per accidens.

Unde bene sequitur 'nullum animal currit, igitur nullus homo albus currit et nullus asinus currit'. Ex quo patet quod tales consequentiae sunt bonae 'nullum animal est ens per accidens, igitur nullus homo albus est ens per accidens'; 'nullus homo est ens diminutum, igitur nullus homo intellectus est ens diminutum', et sic de aliis.

Aliae regulae sunt quod a definitione ad definitum cum distributione et negatione, et a descriptione ad descriptum et e converso, et a nominis interpretatione ad interpretatum est bona consequentia, et etiam ab uno convertibilium ad reliquum distributive et negative est bona consequentia.

Illa autem quae dicta sunt in primo capitulo huius partis circa illas regulas, intelligenda sunt etiam circa istas quae non sunt hic expressae. Similiter, a differentia superioris ad inferius et a definitione superioris ad inferius negative cum distributione tenet consequentia.

Et sunt regulae istae intelligendae sicut priores.

<CAP. 5. DE REGULIS QUAE NON DESERVIUNT RESPECTU QUORUMCUMQUE PRAEDICATORUM>. Consequentiis tenentibus per regulas quae non deserviunt respectu quorumcumque praedicatorum deserviunt regulae tales: Ab uno relativorum quae sunt simul natura ad reliquum negative cum distributione est consequentia bona; sicut sequitur 'nullus filius est, igitur nullus pater est'.

Intelligenda est haec regula sicut prius.

Alia regula est: a nomine partis distributo ad nomen totius distributum negative est bona consequentia. Et intelligendum est de parte sine qua totum esse non potest; sicut sequitur 'nulla anima intellectiva est, igitur nullus homo est', sed non sequitur 'nullus pes est, igitur nullus homo est'.

Et istae regulae intelligendae sunt sicut consimiles affirmativae. Alia regula est: si concretum negatur universaliter a concreto, et abstractum ab abstracto; sicut sequitur 'nullum album est coloratum, igitur nulla albedo est color'.

Et tenet haec regula qualitercumque se habeant concreta; unde sicut sequitur 'nullum album est coloratum, igitur nulla albedo est color', ita sequitur 'nullum musicum est calidum, igitur nulla musica est calor'.

Istae regulae intelligendae sunt sicut priores.

Alia regula est quod a negatione prioris distributi ad negationem posterioris distributi est bona consequentia; sicut sequitur 'nulla substantia est, igitur nullum accidens est'. Sed ista est consequentia ut nunc, quia per potentiam divinam posset accidens esse, quamvis nulla substantia creata esset.

Sed respectu aliorum praedicatorum non valet; non enim sequitur 'nulla substantia creata inhaeret, igitur nullum accidens inhaeret'. Alia regula est quod a negatione subiecti ad negationem denominantis est bona consequentia respectu quorumcumque praedicatorum; sicut sequitur 'nullum corpus est, igitur nullum album est'.

<CAP. 6. DE REGULIS QUAE DESERVIUNT CONSEQUENTIIS INTER PARTICULARES SIVE INDEFINITAS>.


Post haec restaret dicere quomodo universalis affirmativa infertur ex negativa et e converso; sed quia ista, sicut aliqua praedicta, possunt patere ex dicendis, ideo dicendum est de consequentiis inter particulares et indefinitas.

Et quia, sicut dictum est prius, particularis et indefinita convertuntur semper quando termini supponunt personaliter et significative, et quia omnes fere regulae quae deserviunt enthymematibus ex particularibus et indefinitis deserviunt etiam consequentiis ex singularibus, ideo dicendum est de eis communiter; et aliquando ponuntur exempla de istis, aliquando de illis.

Est autem primo dicendum de illis quae tenent per medium intrinsecum.

Et est prima regula talis, quod a definitione ad definitum est consequentia bona tam a parte subiecti quam a parte praedicati affirmative, et e converso; sicut sequitur 'Sortes est homo, igitur Sortes est animal rationale'. Et est talis consequentia simplex.

Alia regula est: a descriptione ad descriptum est consequentia bona et e converso.

Alia regula est: a nominis interpretatione ad interpretatum est bona consequentia et e converso.

Alia regula est: ab inferiori ad superius sine distributione et affirmative est bona consequentia et simplex.

Alia regula: ab inferiori ad superius postposita negatione est bona consequentia, sed non simplex, nisi quando praedicatio superioris de inferiori est necessaria. Unde ista consequentia est simplex 'homo albus currit, igitur homo currit'; sed ista consequentia solum est ut nunc 'homo non currit, igitur animal non currit', quia dum homo est animal, consequentia est bona, quando autem homo non est animal, consequentia non valet.

Ex isto patet quod omnes tales sunt falsae 'homo albus est aggregatum per accidens'; 'asinus intellectus est ens diminutum'; 'materia privata caret forma'; 'homo albus differt ab homine'; 'intellectio creaturarum divina est posterior persona'; 'essentia divina in Filio est posterior Patre'; 'homo intellectus fuit ab aeterno'; 'lapis intellectus est Deus', et huiusmodi, quia istae inferunt istas falsas 'homo est aggregatum per accidens'; 'asinus est ens diminutum'; 'materia caret forma'; 'homo differt ab homine'; 'intellectio divina est posterior persona'; 'essentia divina est posterior Patre'; 'homo fuit ab aeterno'; 'lapis est Deus', per istam regulam, quae numquam deficit: ab inferiori ad superius sine distributione est bona consequentia si termini supponant personaliter et significative. Si autem aliqua praedictarum propositionum, vel aliqua consimilis, inveniatur in aliquo auctore, exponendus est: quod non loquitur de virtute sermonis sed aliter, vel quod terminus talis non accipitur personaliter sed simpliciter vel materialiter.

Alia regula est quod ab uno convertibilium ad reliquum est bona consequentia; sicut sequitur 'homo currit, ergo risibile currit'. Intelligendum est quod omnes praedictae regulae intelligendae sunt quando omnes termini supponunt personaliter et significative, quia si termini supponant simpliciter vel materialiter, non valet; vel etiam si ille terminus ratione cuius teneret consequentia supponat aliter quam personaliter, non oportet consequentias valere. Et ideo tales consequentiae non valent 'animal rationale est definitio, igitur homo est definitio'; 'animal gressibile bipes est descriptio, igitur homo est descriptio'; 'homo est definitum, igitur animal rationale est definitum'; 'homo est species, igitur animal est species'; 'homo non est genus, igitur animal non est genus'; 'risibile est passio hominis, igitur homo est passio hominis' et huiusmodi.

Alia regula est: ab aliquo sumpto cum determinatione ad ipsum sumptum sine determinatione est bona consequentia; sicut sequitur 'homo albus currit, igitur homo currit'. Notandum est quod aliquando de toto aggregato ex determinatione et determinabili praedicatur altera pars, aliquando utraque pars, aliquando neutra. Verbi gratia de isto toto 'homo albus' praedicatur utraque pars; haec enim est vera 'homo albus est homo' et similiter haec est vera 'homo albus est albus', et si 'homo albus' sit, oportet quod utraque istarum sit vera. Aliquando autem altera pars solum praedicatur de illo toto; ut de isto toto 'homo mortuus' praedicatur altera pars, puta haec pars 'mortuus' et non haec pars 'homo', nam haec est vera 'homo mortuus est mortuus' et haec est falsa 'homo mortuus est homo'. Similiter haec est vera 'falsus syllogismus est falsus' et tamen haec non est vera 'falsus syllogismus est syllogismus'. Similiter est de talibus 'falsum argumentum', 'syllogismus sophisticus' et huiusmodi. Aliquando autem neutra pars praedicatur de toto, quamvis totum praedicetur de toto, sicut est de isto 'album secundum dentes'. Neutra enim istarum est vera 'album secundum dentes est album', 'album secundum dentes est dentes', quamvis haec vera possit esse 'album secundum dentes est album'; et quando contingit, non erit nisi gratia materiae. Dicendum est ergo quod quando utraque pars praedicatur de toto, semper a tali toto ad quamcumque partem est consequentia bona. Unde haec consequentia est bona 'homo albus currit, igitur album currit' et similiter 'igitur homo currit'. Ex quo patet quod tales consequentiae sunt bonae 'homo albus est ens per accidens, igitur homo est ens per accidens'; 'intellectio creaturarum est posterior Patre, igitur intellectio est posterior Patre'; 'lapis intellectus est realiter Deus, igitur lapis est realiter Deus'.

Similiter ista consequentia est bona 'lapis intellectus fuit ab aeterno, igitur lapis fuit ab aeterno'. Quando autem altera pars tantum praedicatur de toto, tunc a toto ad illam partem est bona consequentia.

Unde ista consequentia est bona 'Sortes est homo mortuus, igitur Sortes est mortuus'.

Sed ad alteram partem non valet consequentia; unde non sequitur 'Sortes est homo mortuus, igitur Sortes est homo'. Quando autem neutra pars praedicatur de toto, ad neutram partem valet consequentia; et ideo ista consequentia non valet 'Aethiops est albus secundum dentes, igitur Aethiops est albus' vel 'ergo Aethiops est dentes'. Ex istis patet quod istae consequentiae non valent 'iste est albus monachus, igitur est albus', quia ista stant simul 'aliquis est albus monachus' et tamen quod 'nullus albus monachus est albus'.

Similiter non sequitur 'iste est tuus pater, igitur est tuus', quia ista stant simul quod 'iste est tuus pater' et tamen 'tuus pater non est tuus', si 'tuus' in praedicato dicat circumstantiam possessionis.

Alia regula est: a propositione sumpta cum adverbio determinante compositionem ad ipsam sine tali determinatione sumpta est consequentia bona affirmative; sicut sequitur ' Sortes velociter currit, igitur Sortes currit'; 'Sortes male disputat, igitur Sortes disputat'.

Alia regula est: a propositione sumpta cum praepositione et suo casuali, vel alia determinatione aequivalente adverbio vel praepositioni et suo casuali, ad ipsam sine tali addito est consequentia bona.

Sicut sequitur 'homo de necessitate est animal, igitur homo est animal'; 'homo dat denarium cum tristitia, igitur homo dat denarium'; 'homo per se est animal, igitur homo est animal'; 'homo, in quantum albus, differt ab homine, igitur homo differt ab homine'; 'essentia divina et sapientia divina differunt ratione, igitur essentia divina et sapientia divina differunt'.

Ex isto patet quod omnes tales de virtute sermonis sunt falsae 'quaelibet creatura de se est non-ens'; 'quaelibet materia de se caret forma'; 'passivum de se caret actu'; 'idem sub una ratione est prius et sub alia ratione est posterius'; 'idem sub una ratione est inferius et sub alia est superius'; 'idem ut sic est album et ut sic est nigrum'; 'idem secundum quod consideratur ut sic, est tale, et ut sic, non est tale'.

Unde quidquid affirmatur de aliquo cum aliquo adverbio vel cum praepositione et suo casuali vel aliqua determinatione aequivalente adverbio vel tali praepositioni cum suo casuali, debet absolute concedi de eo.

Quidquid etiam praedicatur de aliquo cum dictione reduplicativa, absolute sine tali dictione vel aliquo aequivalenti praedicatur de eodem. Ex quo patet quod omnes tales consequentiae sunt bonae 'natura specifica est realiter differentia individualis, igitur natura specifica est differentia individualis'; 'genus et species sunt idem realiter, igitur genus et species sunt idem'; 'homo est realiter humanitas, igitur homo est humanitas'; 'intellectus est realiter voluntas, igitur intellectus est voluntas'; 'agens est realiter passum, igitur agens est passum'; 'album per accidens non est idem homini, igitur album non est idem homini'.

Et sic de aliis multis, quae tamen a modernis negantur.

Notandum quod istae regulae intelligendae sunt quando per talem additionem non datur intelligi propositio condicionalis. Et per hoc solvitur instantia quae posset adduci. Nam non sequitur 'vellem esse in luto cum centum marchis, igitur vellem esse in luto'; nam per istam propositionem 'vellem esse in luto cum centum marchis' intelligitur ista condicionalis 'vellem esse in luto, si possem lucrari per hoc vel habere centum marchas'. Secundo notandum est quod ista regula habet intelligi --- et praecedentes aliae --- quando nulla est variatio in antecedente et consequente nisi quod ista determinatio ponitur in antecedente et non in consequente.

Per hoc possunt solvi istae instantiae quae possent fieri de II Elenchorum, ubi videtur

Philosophus in tali modo arguendi assignare fallaciam secundum quid et simpliciter. Unde in talibus assignat fallaciam secundum quid et simpliciter 'amittere aegritudinem est bonum, igitur aegritudo est bona'; 'quod non vult sapiens, est malum; sapiens non vult amittere bonum; igitur bonum est malum'.

Patet manifeste quod in istis et multis aliis non servatur modus arguendi de quo ponuntur praedictae regulae. Sciendum est etiam quod si istae regulae alicubi patiantur instantiam, tunc patiuntur instantiam quando participium verbi non praedicatur de toto aggregato ex eodem participio et illa determinatione adiuncta; et ideo quandocumque tale participium praedicatur de tali aggregato, regulae sunt verae.

Possunt enim omnia talia enthymemata reduci in syllogismum per assumptionem talis propositionis quae est medium intrinsecum talis consequentiae. Unde sicut ista consequentia est bona 'omnis homo currit, igitur Sortes currit', quia per assumptionem istius medii 'Sortes est homo' reducitur in syllogismum, sic arguendo 'omnis homo currit; Sortes est homo; igitur Sortes currit', similiter ista consequentia est bona 'Sortes currit velociter, igitur Sortes currit', quia iste syllogismus est bonus 'omne currens velociter est currens; Sortes currit velociter; igitur Sortes currit'.

Et ita est de aliis.

Et ista regula generalis intelligenda est quando participium verbi praedicatur universaliter de participio eodem, sumpto cum tali determinatione; et quando non, non.

Alia regula est ista: a propositione universali affirmativa ad quamlibet eius indefinitam, particularem vel singularem, de cuius subiecto vere praedicatur subiectum universalis, est bona consequentia respectu eiusdem praedicati, nulla variatione exsistente a parte determinationis; sicut sequitur 'omnis homo currit, igitur album currit', quando haec est vera 'aliquod album est homo'.

Similiter sequitur 'omnis homo est animal, igitur substantia est animal', ex quo haec est vera 'substantia est homo'. Notandum est quod ista regula non habet locum quando subiectum vel praedicatum universalis importat aliquam rem unam numero quae est plures res numero vel importat aliquam rem quae est eadem realiter cum tali re quae est plures res.

Et propter hoc ista consequentia non valet 'omnis persona producta distinguitur realiter a persona producente, igitur essentia divina distinguitur realiter a persona producente', quantumcumque haec sit vera 'essentia divina est persona producta'.

Nec ista consequentia valet 'omnis essentia divina est Pater, igitur Filius est Pater', quamvis haec sit vera 'Filius est essentia'. Est tamen advertendum quod haec regula non fallit semper quando tale praedicatum vel subiectum sumitur, immo aliquando non fallit.

Unde ista consequentia est bona 'omne ens est creatum vel increatum, igitur essentia divina est creata vel increata'; similiter 'omnis persona divina est producens vel producta, igitur Pater est producens vel productus'.

Quando autem valeat talis consequentia in talibus terminis et quando non, potest sciri per illa quae dicta sunt in materia de uniformi generatione syllogismorum de inesse et per ea quae dicta sunt super Sententias.

Sed in omnibus aliis terminis est regula generaliter vera, sine instantia, si termini supponant personaliter et nullus eorum includat aliquod syncategorema vel aequivalens. Ideo ista consequentia est bona, et omnes tales sunt bonae: 'omne animal est ens per se, igitur homo albus est ens per se'; 'quaelibet persona divina de necessitate est Deus, igitur homo de necessitate est Deus'; 'quaelibet persona divina fuit ab aeterno, igitur homo fuit ab aeterno'; 'omnis aedificator per se aedificat, igitur album per se aedificat'; 'omne album per accidens aedificat, ergo aedificator per accidens aedificat', ex quo istae propositiones sunt verae 'homo albus est animal', 'homo est persona divina', 'aliquod album est aedificator', 'aliquis aedificator est albus'.

Et ideo ista consequentia est bona 'omnis natura specifica de se est communicabilis, igitur differentia individualis de se est communicabilis', si haec sit vera 'differentia individualis est natura specifica', quae sequitur ex ista 'differentia individualis est realiter natura specifica', sicut patet per regulam supra positam.

Similiter ista consequentia est bona 'omnis differentia individualis de se est incommunicabilis, igitur natura specifica de se est incommunicabilis', si haec sit vera 'natura specifica est differentia individualis'.

Similiter ista consequentia est bona 'omne genus praedicatur de pluribus differentibus specie, ergo species praedicatur de pluribus differentibus specie', si haec sit vera 'species est realiter genus'.

Similiter omnes tales consequentiae sunt bonae 'omnis intellectio divina est prior actu generandi, igitur intellectio creaturarum est prior actu generandi', ex quo haec est vera 'intellectio creaturarum est intellectio divina'; 'omnis intellectus est intellectus speculativus, igitur intellectus practicus est intellectus speculativus'; 'omnis habitus speculativus est in intellectu speculativo, igitur habitus practicus est in intellectu speculativo', vel sic 'igitur habitus speculativus est in intellectu practico', si omnis intellectus sit intellectus practicus.

Similiter haec est bona consequentia 'omnis essentia divina est principium producendi

Verbum, igitur intellectio creaturarum est principium producendi Verbum'. Et si dicatur quod talis consequentia non valet, quia si intellectio creaturarum esset principium producendi Verbum, igitur Pater prius intelligeret creaturas quam produceret Verbum, ex quo principium producendi est prius producto: Hoc non obstat.

Unde quo modo intellectio creaturarum est prior Verbo et quo modo non, et quo modo Pater prius intelligit creaturas quam producat Verbum et quo modo non, dictum est super Sententias, ideo de illis ad praesens pertranseo.

Sed ad istam formam arguendi 'intellectio creaturarum est prior in Patre quam producat Verbum, igitur Pater prius producit creaturas quam producat Verbum', dicendum quod ista forma arguendi non valet, sicut non valet 'Sortes albus fuit prior Platone, igitur Sortes fuit albus antequam Plato fuit albus'.

Nam posito quod Plato sit filius Sortis et quod Sortes nunc primo vel hodie primo sit albus, haec tunc est vera 'Sortes albus fuit prior Platone vel ante quam Plato', quia Sortes fuit prior, et Sortes est Sortes albus, igitur Sortes albus fuit prior, et tamen haec est falsa 'Sortes fuit albus ante quam Plato'.

Immo etiam haec poterit esse falsa 'Sortes fuit albus ante quam Plato fuit albus', posito quod Sortes hodie primo fuit albus et quod Plato a principio nativitatis fuerit albus. Et notandum est hic quod aliquae talium consequentiarum sunt solum ut nunc et aliquae sunt simplices.

Quando enim praedicatio subiecti antecedentis de subiecto consequentis est necessaria, tunc est consequentia simplex, quando autem talis categorica est contingens et non necessaria, tunc est consequentia ut nunc solum.

Unde ista consequentia est simplex 'quaelibet persona divina fuit ab aeterno, igitur immortale fuit ab aeterno', quia haec est necessaria 'aliquod immortale est persona divina'. Haec autem consequentia est ut nunc solum 'quaelibet persona divina fuit ab aeterno, igitur creans fuit ab aeterno', accipiendo subiectum consequentis pro eo quod est, quia haec est contingens 'creans est Deus'.

Si autem subiectum consequentis accipiatur pro eo quod fuit, consequentia est modo simplex, quia haec est necessaria 'creans fuit Deus', accipiendo subiectum pro eo quod fuit, quia haec est necessaria sicut haec est necessaria 'Deus fuit creans'.

Intelligendum est tamen quod quando arguitur in tali modo arguendi ab inferiori ad superius, est consequentia simplex, quamvis talis categorica non sit necessaria.

Unde haec est consequentia simplex 'omnis homo est animal, igitur aliqua substantia est animal', quamvis haec non sit necessaria 'aliqua substantia est homo'. Notandum quod omnes regulae praedictae sunt intelligendae quando termini supponunt personaliter, quia si aliquis terminus supponeret aliter quam personaliter, non oporteret consequentiam valere.

Alia regula est: a nomine numerali respectu huius verbi 'est' ad nomen partis est bona consequentia; sicut sequitur 'quatuor sunt, ergo duo sunt'.

Alia regula: a nomine collectivo ad nomen partis est bona consequentia; sicut sequitur 'populus est, igitur homo est'.

Et debet ista regula intelligi quando tale totum non potest esse sine parte illa, sicut exercitus non potest esse sine homine, ideo bene sequitur 'exercitus est, igitur homo est'; sed quia exercitus potest esse sine equo, ideo non sequitur 'exercitus est, igitur equus est', quamvis equi aliquando sint pars exercitus.

Et ideo notandum quod duae regulae praedictae debent intelligi quando termini supponunt personaliter et respectu istius verbi 'est' quando praedicatur secundum adiacens, quia respectu aliorum praedicatorum non valet consequentia talis.

Non enim sequitur 'quatuor excedunt tria, igitur duo excedunt tria; nec sequitur 'populus est plures homines, igitur homo est plures homines'.

Tamen respectu aliquorum praedicatorum tenet consequentia. Bene enim sequitur 'populus est hic intus, igitur homo est hic intus'; 'quatuor sunt homines, igitur duo sunt homines'; 'quatuor sunt hic, ergo duo sunt hic'; 'quatuor sunt alba, igitur duo sunt alba'.

Unde quando praedicatum non potest competere toti nisi competat alicui parti, tunc semper vel frequenter est consequentia bona respectu talis praedicati a toto numerali et collectivo ad partem, aliter non.

Alia regula est: quando sunt duae contrarietates, si unum extremum unius contrarietatis praedicatur de uno extremo alterius contrarietatis, reliquum extremum praedicabitur de reliquo; sicut sequitur 'iustitia est virtus, igitur iniustitia est vitium'.

Sciendum est quod ista regula habet veritatem quando neutra contrarietatum habet medium; si enim altera habet medium, non valet; sicut non sequitur 'prodigalitas est vitium, igitur illiberalitas est virtus'.

Alia regula est: si generatio alicuius est bona, ipsum est bonum; et ideo sequitur 'generatio hominis est bona, igitur homo est bonus'.

Alia regula est: si generatio alicuius est mala, ipsum est malum; et ideo sequitur 'generatio hominis est mala, igitur homo est malus'.

Alia regula: si corruptio alicuius est bona, ipsum est malum, et si corruptio alicuius est mala, ipsum est bonum. Notandum quod bonum est duplex, scilicet naturale et morale; similiter malum est duplex, naturale et morale; et de bono et malo primo modo dicto sunt regulae intelligendae.

Sed de hoc dicetur alias, ideo pertranseo.

<CAP. 7. DE REGULIS INFERENTIBUS AFFIRMATIVAM EX AFFIRMATIVA PER MEDIUM EXTRINSECUM>. Datis aliquibus regulis deservientibus consequentiis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium intrinsecum, dicendum est de regulis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium extrinsecum.

Et est una regula talis: si principale de principali et coniugatum de coniugato et casus de casu, et e converso. 'Coniugatum' vocatur concretum, 'principale' abstractum, et 'casus' vocatur adverbium correspondens. Unde sequitur 'iustitia est virtus, igitur iustus est virtuosus', et 'qui iuste aliquid facit, virtuose aliquid facit'.

Notandum est hic quod ista regula habet intelligi si concretum et abstractum significent idem, et tunc semper verum est 'si abstractum de abstracto et concretum de concreto', sed non oportet semper e converso.

Sed ad hoc quod e converso teneat consequentia, oportet quod concreta semper se habeant secundum superius et inferius. Unde bene sequitur 'albedo est musica, igitur album est musicum'; sed non sequitur e converso 'album est musicum, igitur albedo est musica'.

Et nota quod illud est inferius ad aliud quando ab illo ad aliud est consequentia formalis affirmative, et non e converso; sicut sequitur formaliter 'Sortes est homo albus, igitur Sortes est homo', et ideo non sufficit ad hoc quod aliquid sit superius quod praedicetur de omnibus de quibus aliud et de pluribus.

Unde quamvis omnia animalia essent alba, adhuc album non esset superius ad hominem, quantumcumque 'album' praedicaretur de omni homine et de pluribus aliis; et hoc quia ista consequentia non est simplex 'Sortes est homo, igitur Sortes est albus'.

Et propter hoc non valet ista consequentia 'Deus est homo, igitur deitas est humanitas', quantumcumque quilibet Deus et quaelibet persona divina esset homo; et hoc quia Deus non est inferius ad hominem, sicut nec Filius Dei est inferius ad hominem.

Nec hic praedicatur superius de inferiori 'Filius Dei est homo' sicut nec hic 'Sortes est albus'. Et si dicatur quod hic est praedicatio superioris de inferiori 'Christus est homo'; igitur sequitur 'Christus est homo, ergo deitas est humanitas', quia Christus non habet aliud abstractum: Dicendum est quod si hic sit praedicatio superioris de inferiori, hoc est quia subiectum aequivalet duobus concretis habentibus duo abstracta, quorum unum est 'deitas' et aliud 'humanitas', et concreta sunt 'Deus' vel 'Filius Dei' et 'hic homo', quia 'Christus' tunc aequivalebit isti toti 'Filius Dei qui est hic homo'. Et quia Christus non est inferius ad hominem nisi quia includit aequivalenter illud concretum 'hic homo' et non quia includit aequivalenter hoc concretum 'Filius Dei' vel 'Verbum', ideo ex ista 'Christus est homo', si sit in ea praedicatio superioris de inferiori, contingit inferre istam 'haec humanitas est humanitas' et non istam 'deitas est humanitas'.

Exemplum est ad hoc: nam hic est praedicatio superioris de inferiori 'homo albus est albus', non quia homo sit inferius ad album, sed quia 'hoc album', demonstrando quemcumque hominem album, est inferius; et ideo ex ista 'homo albus est albus' non sequitur ista 'humanitas est albedo' sed ista 'haec albedo' --- demonstrando albedinem hominis --- 'est albedo'.

Ex isto patet quod tales consequentiae sunt bonae 'homo est animal, igitur humanitas est animalitas'; 'equus est animal, igitur equinitas est animalitas'. Secundo est intelligendum quod ista regula est intelligenda quando concreta eodem modo se habent ad sua abstracta.

Ita scilicet quod si unum concretum necessario supponat pro alia re quam suum abstractum, vel denotetur supponere in propositione, quod aliud similiter supponat pro alia re quam suum abstractum.

Unde si unum concretum supponat pro alio quam suum abstractum et aliud concretum supponat pro eodem pro quo supponit suum abstractum, non oportet quod si concretum praedicetur de concreto quod abstractum praedicetur de abstracto.

Et propter hoc ista consequentia non valet 'homo est animatus, igitur humanitas est anima', nam 'homo' supponit pro eodem pro quo supponit 'humanitas', vel saltem supponere potest.

Nam si nulla humanitas esset assumpta, manifestum est quod non pro alio supponerent subiecta istarum propositionum 'homo est animal', 'humanitas est animal'; nam cum 'homo' supponat pro toto composito ex omnibus partibus essentialibus hominis, 'humanitas' supponeret pro aliqua parte hominis vel pro aliquo quod nec esset illud totum nec pars, si non supponat pro toto.

Nec valet dicere quod 'homo' supponat pro toto composito ex humanitate et differentia individuali contrahente humanitatem, nam idem argumentum est de Sorteitate: pro quo supponit?

Aut pro toto aut pro parte. Similiter est de hac humanitate: pro quo supponit? Et manifestum est quod non pro alio quam pro quo supponit hic homo. Similiter 'humanitas' supponit pro hac humanitate, cum haec humanitas sit humanitas. Sed 'haec humanitas' includit tam naturam quam differentiam individualem, si esset aliqua talis, igitur supponit pro eodem pro quo supponit 'homo'. Sed non sic se habent 'animatum' et 'anima', nam 'animatum' supponit pro toto composito ex materia et forma, 'anima' supponit pro parte tantum, et ideo non valet 'homo est animatus, igitur humanitas est anima'. Haec regula 'si abstractum de abstracto et concretum de concreto' habet intelligi quando subiectum et praedicatum sunt termini positivi; non enim sequitur 'grammatica est non­ musica, igitur grammaticus est non-musicus'. Regula etiam est intelligenda quando nullum syncategorema vel aequivalens includitur in abstracto quod non includitur in concreto.

Alia regula est: si aliqua consequentia est bona, eodem addito utrobique erit consequentia bona; sicut si ista consequentia sit bona 'homo currit, igitur animal currit' ista consequentia est bona 'homo albus currit, igitur animal album currit'.

Sciendum est quod ista regula debet intelligi quando illud additum est adiectivum vel substantivum respectu illius cui additur et est purum categorema, non includens aequivalenter aliquod syncategorema; et propter istud quamvis sequatur 'homo currit, igitur animal currit', tamen addito eodem signo utrobique, non valet consequentia.

Non enim sequitur 'omnis homo currit, igitur omne animal currit'. Similiter sequitur 'Sortes est albus, ergo Sortes est coloratus', et tamen addito utrobique 'nunc primo' non valet consequentia.

Non enim sequitur 'Sortes nunc primo est albus, igitur Sortes nunc primo est coloratus', nam 'primo' vel est syncategorema vel includit aequivalenter aliquod syncategorema, scilicet hoc syncategorema 'non'.

Propter idem bene sequitur 'homo currit, ergo animal currit', etiam si homo non sit, et tamen negatione addita utrobique non valet.

Non enim sequitur 'homo non currit, igitur animal non currit'. Si enim nullum animal esset nisi unus asinus, et ille curreret, antecedens esset verum et consequens falsum.

Alia regula est: quod sapiens dicit, est verum.

Et ideo sequitur 'Philosophus dicit substantiam suscipere contraria, ergo substantia suscipit contraria'. Sciendum est quod ista regula non est generalis nisi de auctore qui errare non potest vel qui in dicto suo a tali instruitur.

Et ideo de homine, loquente praecise ex iudicio suae rationis, non est regula intelligenda, sed praecise de Deo et de illis qui instructi a Deo loquebantur. Et ideo ista consequentia non est formalis 'Aristoteles dicit hoc, igitur hoc est verum', nam inter vera, quae locutus est, multa etiam falsa dixit.

Intelligendum est etiam quod regula debet intelligi quando aliquid dicitur assertive, non recitative tantum, nec ut reprobetur.

Alia regula est: si simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis, et maxime ad maxime, et e converso. Unde sequitur 'peccans est malus, ergo magis peccans est magis malus'. Sciendum quod ista regula habet intelligi quando praedicatum in prima propositione praedicatur de subiecto universaliter, ita quod a nullo contento possit negari. Habet etiam intelligi quando nihil additur in una consequentia quod non addatur in alia, nisi illud adverbium 'magis'.

Similiter habet intelligi nulla facta mutatione, vel non facta mutatione nisi circa significatum illius termini. Per primum excluduntur tales instantiae 'bibere est bonum, igitur magis bibere est magis bonum'; 'dormire est bonum, ergo magis dormire est magis bonum', quia non omne dormire vel bibere est bonum, immo aliquod dormire vel aliquod bibere non est bonum.

Per secundum excluduntur tales instantiae: sequitur 'iste est iustus, ergo iste est virtuosus' et tamen non sequitur 'iste est magis iustus quam ille, ergo est magis virtuosus quam ille'. Similiter sequitur 'iste est ebriosus, ergo est malus' et tamen non sequitur 'iste est magis ebriosus quam ille, igitur iste est magis malus quam ille', quia si iste sit praecise ebriosus et excedat alium in ebrietate et non habeat aliud vitium, et alius sit modicum ebriosus et tamen cum hoc sit homicida, blasphemus, adulter, et sic de aliis vitiis, tunc iste est magis ebriosus quam ille, et tamen non est magis malus quam ille.

Per tertium excluduntur tales instantiae: sequitur 'iste est iustus, igitur est virtuosus' et tamen non sequitur 'iste est magis iustus, igitur est magis virtuosus'. Ponatur enim quod augmentato in isto habitu iustitiae diminuatur habitus aliarum virtutum, --- quod est possibile, sicut in Moralibus ostendetur ---, tunc antecedens est verum et consequens falsum. Et si dicatur quod non sequitur 'omne simplex est perfectum, igitur magis simplex est perfectius', igitur regula secundum intellectum datum non est bona, dicendum est quod ista consequentia non valet, sed excluditur per secundum, quia simplicius non dicitur aliquid quia in se sit praecise simplicius, sed necessario dicitur respectu alterius. Et ideo sicut non sequitur 'ebriosus est malus, igitur magis ebriosus quam Sortes est magis malus quam Sortes', ita non sequitur 'simplex est perfectum, igitur magis simplex quam a est magis perfectum quam a'. Et propter hoc non sequitur 'simplex est perfectum, igitur magis simplex est magis perfectum', quia semper ista nomina 'magis simplex', 'magis perfectum' requirunt aliquid aliud ad quod dicantur. Non sic est de isto 'magis album', quia posito quod nihil sit album nisi Sortes, adhuc poterit Sortes esse magis albus quam sit, sive sit sive non sit magis albus quam alius. Universaliter igitur per iam dicta excluduntur omnia quae non possunt competere eidem in se sine comparatione ad aliud; cuiusmodi est 'simplex', nam impossibile est quod idem sit aliquando magis simplex in se et aliquando minus simplex vel e converso. Unde compositum semper est aeque compositum dum est; et similiter simplex, quantumcumque componat cum aliis, tamen semper est in se aeque simplex dum est. Et sicut est de isto, ita est de multis aliis.

Alia regula est: si singulare de singulari et plurale de plurali et e converso; ideo sequitur 'homo est animal, igitur homines sunt animalia'.

Notandum quod ista regula non habet veritatem quando alterum illorum nominum pluralis numeri non praedicatur vere de aliquo subiecto. Et propter hoc non sequitur 'Deus est ens, ergo dii sunt entia', quia illud subiectum 'dii' non dicitur vere de aliquo subiecto, immo nec de se ipso.

Haec enim praedicatio est falsa 'dii sunt dii'. Similiter, si nullus homo esset nisi unus, haec consequentia non valeret 'homo est animal, igitur homines sunt animalia', quia antecedens esset verum et consequens falsum, quia sua conversa esset falsa, scilicet 'animalia sunt homines', cum quaelibet singularis sit falsa. Similiter, praedicta regula habet instantiam quando alter terminorum importat rem quae est plures res, quamvis non semper sit neganda consequentia talis. Et ideo ista consequentia non valet 'persona est deitas, igitur personae sunt deitates'. Similiter habet instantiam quando alter terminorum est in recto et alter in obliquo. Et ideo non sequitur 'effectus est a causa, igitur effectus sunt a causis'. Si enim Deus se solo produceret omnes effectus, antecedens esset verum est consequens falsum. Similiter non sequitur 'hominis est asinus, igitur hominum sunt asini', nam posito quod omnes homines non habeant nisi unum asinum, et tamen sunt plures asini, antecedens est verum et consequens falsum. Similiter, regula praedicta habet instantiam quando est praedicatio per accidens et contingens, quantumcumque de utroque extremo verificetur esse tam in singulari quam in plurali. Et ideo non sequitur 'homo est caecus, igitur homines sunt caeci'.

Similiter capit instantiam quando alterum extremum est disiunctum. Unde non sequitur 'omnis homo est caecus vel videns, ergo omnes homines sunt caeci vel videntes'.

Similiter non sequitur 'homo est caecus vel videns, ergo homines sunt caeci vel videntes', nam si non essent nisi duo homines, et unus esset caecus et alter videns, antecedens esset verum et consequens falsum.

Alia regula est: si plurale de plurali et singulare de singulari; sicut sequitur 'homines sunt animalia, igitur homo est animal'.

Ista regula et praedicta intelligendae sunt quando singulare et plurale idem significant, quia si non haberent idem significatum non teneret consequentia.

<CAP. 8. DE REGULIS PER QUAS TENENT CONSEQUENTIAE INFERENTES NEGATIVAM EX NEGATIVA>. Declaratis aliquibus regulis deservientibus consequentiis inferentibus affirmativam ex affirmativa, nunc dicendum est de regulis per quas tenent consequentiae inferentes negativam ex negativa.

Et est una regula complectens multas, quae est talis: a definitione ad definitum, a descriptione ad descriptum, a nominis interpretatione ad interpretatum, ab uno convertibilium ad reliquum, et e converso, tenet consequentia sive praeponatur sive postponatur negatio.

Et sunt istae regulae intelligendae supponentibus omnibus terminis personaliter et nulla alia variatione facta circa propositiones. Et ideo tales consequentiae non valent 'homo non est passio hominis, ergo risibile non est passio hominis'; 'animal rationale non est definitum, igitur homo non est definitum' et huiusmodi.

Alia regula est: ab inferiori ad superius postposita negatione est bona consequentia; sicut sequitur 'homo non currit, igitur animal non currit'. Sciendum quod quando praedicatio superioris de inferiori est necessaria, tunc est talis consequentia simplex, quando autem talis praedicatio est contingens, tunc dum talis propositio est vera, est bona consequentia, sed ut nunc solum; quando autem talis propositio est falsa, tunc consequentia non valet.

Unde si nullus homo sit, haec consequentia non valet 'homo non currit, ergo animal non currit'. Per istam regulam tenent tales consequentiae 'asinus non est homo, igitur animal non est homo'; 'fortitudo non est temperantia, igitur virtus non est temperantia', et huiusmodi multae.

Alia regula est: a superiori ad inferius praeposita negatione est bona consequentia; sicut sequitur 'Sortes non est animal, ergo Sortes non est asinus'. Intelligendum quod talis consequentia semper est simplex, sive descendatur ad inferius per se sive ad inferius per accidens.

Et ideo tales consequentiae sunt bonae 'aggregatum per accidens non est animal, igitur aggregatum per accidens non est homo albus'; 'ens per accidens non est homo, igitur ens per accidens non est homo niger', et sic de aliis.

Sed intelligendum quod tales consequentiae non valent quando aliquod adverbium vel praepositio cum suo casuali vel aliqua determinatio aequivalens tali sequitur negationem in prima propositione.

Et propter hoc tales consequentiae non valent 'homo non est necessario corpus, ergo homo non est animal'; 'homo non est necessario coloratus, ergo homo non est albus'. Si tamen illa determinatio poneretur uniformiter in antecedente et consequente, frequenter valeret consequentia.

Aliquando tamen non valeret; sicut non sequitur 'homo non est primo corpus, igitur homo non est primo animal'. Similiter non sequitur 'Sortes non est primo animal, ergo Sortes non est primo homo', intelligendo per 'primo' quod inter subiectum et praedicatum non sit medium.

Alia regula est: a negatione inferioris ad negationem superioris, sumpti cum signo universali affirmativo, vel stantis immobiliter, est bona consequentia; sicut sequitur 'Sortes non est iste homo, ergo Sortes non est omnis homo'.

Sed intelligendum est quod talis consequentia non est semper consequentia simplex; sed quando illud superius praedicatur necessario de illo inferiori, tunc est consequentia simplex; quando contingenter solum, tunc dum illa propositio est vera, est consequentia bona, quando non est vera, consequentia non valet.

Unde dum Plato est homo, ista consequentia est bona 'Sortes non est Plato, igitur Sortes non est omnis homo', sed quando Plato non est homo, tunc non valet consequentia. Ex isto patet quod si 'differre', 'esse aliud', 'distingui' significent idem quod 'non esse idem', tales consequentiae valent: 'Sortes differt a Platone, ergo Sortes differt ab omni homine'; 'Sortes est alius a Platone, igitur Sortes est alius ab omni homine'; 'Sortes distinguitur a Platone, igitur Sortes distinguitur ab omni homine', sicut ista consequentia est bona 'Sortes non est Plato, ergo Sortes non est omnis homo'.

Si autem 'differre', 'esse aliud', 'distingui' significent idem quod 'esse non idem', tunc consequentia non valet. Verumtamen potest distingui de 'non idem', quia uno modo potest esse terminus relativus, alio modo potest esse terminus mere infinitus.

Si sit terminus relativus, tunc non valet ista consequentia 'Sortes differt a Platone, igitur Sortes differt ab omni homine', sicut non sequitur 'Sortes non est idem Platoni, igitur Sortes non est idem omni homini'.

Cuius ratio: quia si 'non idem' sit terminus relativus, li non, eo quod est pars dictionis, non habet aliquam vim mobilitandi vel immobilitandi terminum sequentem; et ideo terminus sequens eodem modo stabit mobiliter vel immobiliter sicut si quicumque alius terminus relativus sibi adderetur.

Et ideo sicut in ista 'Sortes est idem omni homini', li homini stat mobiliter, ita quod sub ipso contingit descendere, sic in ista 'Sortes est non idem omni homini' stabit 'homini' mobiliter et contingit sub eo descendere, et ita sequitur 'Sortes est non idem omni homini, ergo Sortes est non idem Sorti'.

Si autem 'non idem' sit terminus mere infinitus, tunc vel talis propositio erit impropria 'Sortes est non idem omni homini', pro eo quod casus dativus sequitur nomen non relativum, vel si sit propria, negatio --- cum sit pars termini --- non habet virtutem super terminum sequentem ad mutandum eius suppositionem.

Et per consequens li homini stabit mobiliter, et tunc erit haec falsa 'Sortes est non idem omni homini', quia infert istam 'Sortes est non idem Sorti'. Et tunc talis consequentia non valebit 'Sortes est alius a Platone, igitur Sortes est alius ab omni homine'; nec infertur negativa ex negativa sed affirmativa ex affirmativa.

Et si quaeratur, quis sensus est magis de virtute sermonis, dicendum quod dialectici magis utuntur primo. Et ideo omnes tractantes sophismata, quos ego vidi, dicunt tales consequentias esse bonas 'Sortes distinguitur a Platone, ergo Sortes distinguitur ab omni homine'; 'Sortes differt ab asino, ergo Sortes differt ab omni animali'.

Et similiter tales 'Sortes differt ab animali, igitur Sortes differt ab homine'; 'Sortes est alius ab homine, igitur Sortes est alius a Sorte' et huiusmodi. Et super istum sensum dant regulas suas, videlicet quod ad alietatem vel differentiam superioris sequitur alietas et differentia inferioris; et quod isti termini 'differre', 'esse aliud', 'distingui' et huiusmodi, habent naturam confundendi terminum sequentem confuse et distributive, si prius stetit immobiliter, et quod habent vim immobilitandi terminum sequentem, si prius stetit mobiliter, et huiusmodi, quae omnes ad istas reduci possunt.

Sed alii ab istis communiter utuntur alio modo.

Et secundum istas diversas significationes istorum terminorum debet de consequentiis multis diversimode dici. Unde primi, qui dicunt quod 'differre', 'esse aliud', 'distingui' significant idem quod 'non esse idem', debent negare multas consequentias in quibus arguitur ab aliquo istorum, sumpto cum determinatione adverbiali sequente vel aequivalente, ad ipsum sine tali determinatione sumptum.

Et tamen si talis determinatio praeponeretur, esset consequentia bona. Unde tales consequentias habent negare 'hoc distinguitur formaliter ab hoc', puta 'essentia divina distinguitur formaliter a paternitate, ergo essentia divina distinguitur a paternitate'; 'hoc per accidens distinguitur ab hoc, ergo hoc distinguitur ab hoc'. Nam haec est vera 'essentia divina non est formaliter paternitas' et tamen haec est falsa 'essentia divina non est paternitas', et per consequens antecedens primae consequentiae est verum, et tamen consequens falsum, secundum eos, si illae duae aequipolleant istis duabus.

Similiter haec est vera 'Deus non est per accidens idem Deo' et tamen haec est falsa 'Deus non est idem Deo', ergo secunda consequentia non valet si istae duae aequivaleant istis duabus.

Et tamen istae consequentiae sunt bonae 'essentia divina formaliter distinguitur a paternitate, ergo essentia divina distinguitur a paternitate'; 'Deus per accidens distinguitur a Deo, ergo Deus distinguitur a Deo', sicut istae sunt bonae 'essentia divina formaliter non est paternitas, igitur essentia divina non est paternitas'; 'Deus per accidens non est Deus, igitur Deus non est Deus'.

Et ideo illi qui dant regulas praedictas sophisticas quod 'ad alietatem superioris' etc., et negant tales propositiones 'homo distinguitur per accidens ab homine', 'essentia divina distinguitur formaliter a paternitate', 'homo est aliud per accidens ab animali', non dicunt consequenter.

Alii autem tales consequentias 'a distinguitur formaliter a b, igitur a distinguitur a b'; 'a distinguitur per accidens a b, igitur a distinguitur a b', habent concedere, sicut sequitur 'a non est idem formaliter b, igitur a non est idem b'; 'a non est idem per accidens b, igitur a non est idem b'.

Et tunc haec est falsa 'essentia divina distinguitur formaliter a paternitate' et ista similiter 'essentia divina distinguitur per accidens a paternitate', sicut utraque istarum est falsa 'essentia divina est non eadem formaliter paternitati', 'essentia divina est non eadem per accidens paternitati'.

Sed ista est concedenda 'essentia divina non est eadem formaliter paternitati'. Et tunc de istis propositionibus est proportionaliter dicendum sicut de istis 'Deus est non idem per accidens Deo', 'Deus est per accidens idem Deo', 'Deus non est per accidens idem Deo', 'Deus distinguitur per accidens a Deo', 'Deus per accidens distinguitur a Deo', quia omnes sunt falsae praeter istam 'Deus non est per accidens idem Deo'. Ita omnes aliae sunt falsae praeter istam 'essentia divina non est eadem formaliter paternitati', secundum istam opinionem. Et ideo utraque istarum est neganda, secundum istam opinionem, 'essentia divina est eadem formaliter paternitati', 'essentia divina distinguitur formaliter a paternitate', sicut utraque istarum est neganda 'Deus est idem per accidens Deo', 'Deus distinguitur per accidens a Deo'.

Alia regula est: a negatione alicuius ad negationem eiusdem cum aliqua determinatione est bona consequentia; sicut sequitur 'Sortes non est homo, igitur Sortes non est per accidens homo'; 'Sortes non currit, igitur Sortes non currit velociter'. Et ideo tales consequentiae sunt bonae 'grammaticus non distinguitur a clerico, ergo grammaticus non distinguitur a clerico in quantum logicus'; 'natura specifica non est differentia individualis, igitur natura specifica non est realiter differentia individualis'; 'homo non est humanitas, igitur homo non est realiter humanitas'; 'entitas non est unitas, igitur entitas non est realiter unitas'.

Et si dicatur quod tunc sequeretur 'homo non est asinus, ergo homo non est idem specie asino', dicendum quod regula est intelligenda quando nulla fit variatio circa alios terminos propositionum nisi appositio talis determinationis vel ablatio.

Nunc autem in proposito 'asinus' in antecedente accipitur in recto et in consequente in obliquo, ideo non valet 'homo non est asinus, ergo homo non est idem specie asino', sed sequitur 'ergo homo non est specifice asinus'.

Sciendum quod quando illa determinatio est adverbium vel aequivalens adverbio, semper est regula bona. Si autem sit adiectivum vel praepositio cum suo casuali, de quo illud determinabile non oportet quod praedicetur, quamvis de utroque aliquid verificetur, tunc non valet.

Et ideo non sequitur 'Sortes non est homo, igitur Sortes non est homo mortuus'; nec sequitur 'Sortes non est albus, igitur Sortes non est albus secundum dentes'.

Intelligendum etiam est quod regula est vera quando negatio praecedit tam determinans quam determinabile.

<CAP. 9. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS INFERENTIBUS NEGATIVAM EX AFFIRMATIVA VEL E CONVERSO>.


Post haec videndum est de regulis deservientibus consequentiis inferentibus negativam ex affirmativa vel e converso. Et est una regula talis: ab affirmatione contrarii sequitur negatio alterius contrarii; sicut sequitur 'Sortes est albus, igitur Sortes non est niger'.

Ex isto patet quod in motu idem subiectum primum non est simul sub contrariis. Nam, sicut dictum est prius, ab inesse ad esse respectu subiecti primi est bona consequentia, et per consequens sequitur 'isti subiecto primo inest albedo, ergo istud subiectum est album'; et ultra sequitur 'illud subiectum est album, igitur non est nigrum'; et ultra 'igitur isti non inest nigredo tamquam subiecto primo', et per consequens idem non est simul sub albedine et nigredine. Alia regula est: a negatione unius contrarii ad positionem alterius est bona consequentia; sicut sequitur 'Sortes non est sanus, igitur Sortes est aeger'. Sciendum est quod quaedam sunt contraria mediata, quaedam immediata. De contrariis mediatis non intelligitur regula, sed de contrariis immediatis tenet; sed numquam est consequentia simplex, nisi esse praedicetur necessario de subiecto. Si autem praedicetur contingenter, tunc est consequentia ut nunc solum, quia quando talis propositio est vera, tunc est consequentia bona; sicut quando haec est vera 'Sortes est', ista est bona consequentia 'Sortes non est sanus, igitur Sortes est aeger'; quando autem non est vera, tunc non valet consequentia. Intelligendum est etiam quod quandoque non oportet alterum contrariorum immediatorum verificari de subiecto; sicut si virtus et vitium sint contraria immediata, non oportet aliquod istorum de subiecto verificari, quia homo ante usum rationis nec est virtuosus nec vitiosus. Quandoque autem necesse est alterum contrariorum inesse suo subiecto; et tunc est consequentia bona, sed ut nunc solum, sicut dictum est.

Verumtamen hic est sciendum quod nulla sunt contraria, nec mediata nec immediata, quin possint amoveri a subiecto per potentiam divinam, ipso manente.

Unde etiam ignem posset Deus facere sine omni calore et aquam sine omni frigiditate. Alia regula est: a positione habitus sequitur negatio privationis et e converso; sicut sequitur 'Sortes est videns, igitur Sortes non est caecus'; et sequitur 'materia non est privata forma, igitur est informata forma'.

Sciendum quod nomina privativa sunt in multiplici differentia.

Aliquod enim est nomen privativum quod praecise dicit privationem et carentiam formae in aliquo cui additur, et tale nomen privativum aequivalet nomini infinito. Alia sunt nomina privativa quae important formam in aliquo non esse, connotando determinatum subiectum. Alia sunt privativa quae important in aliquo non esse formam talem nec esse posse, connotando determinatum subiectum, et tale privativum est hoc nomen 'caecus'; nam quando dicitur 'Sortes est caecus', importatur Sortem non videre nec videre posse per naturam, et tamen quod individuo eiusdem rationis cum Sorte non repugnat videre, sive quod non repugnat homini videre. Quantum ad prima privativa est dicendum quod semper a negatione formae ad nomen privativum est bona consequentia si esse exsistere verificetur de subiecto.

De secundis privativis debet dici quod non valet talis consequentia a negatione formae ad positionem nominis privativi, nisi contineatur sub tali subiecto vel sit tale de quo universaliter nomen talis formae possit verificari.

Et ideo non sequitur 'lapis non est iustus, ergo lapis est iniustus', quia haec est impossibilis

'omnis lapis est iustus' et semper fuit. Sed loquendo de tertiis, oportet addere quod tale nomen formae nec verificetur nec verificari possit de tali subiecto, et simul cum hoc quod aliquando talis propositio non fuit impossibilis.

Unde ista est vera modo 'Sortes est caecus', quia Sortes non videt nec videre potest, et tamen aliquando non fuit haec impossibilis 'Sortes videt'. Unde si haec semper fuisset impossibilis 'Sortes videt', ista non esset modo vera 'Sortes est caecus'.

Sed e converso semper est bona consequentia, nam semper ab affirmatione privationis ad negationem habitus sibi oppositi est bona consequentia.

Unde de quocumque ista consequentia est bona 'a est caecus, igitur a non est videns'. Alia regula est ista: ab affirmativa de praedicato infinito ad negativam de praedicato finito est bona consequentia; sicut sequitur 'Sortes est non albus, igitur Sortes non est albus'.

Sciendum est quod ista regula habet instantiam quando alterum extremorum accipitur in obliquo. Sicut si quilibet homo habeat asinum et bovem, haec est vera 'hominis est non asinus', quia cuiuslibet hominis est aliquis bos; et tamen haec est falsa 'hominis non est asinus', quia cuiuslibet hominis est aliquis asinus.

Similiter non sequitur 'quilibet homo videt non hominem, ergo quilibet homo non videt hominem', nam si quilibet homo videret hominem et asinum, antecedens esset verum et consequens falsum.

Similiter ista regula habet instantiam quando propositio est de praeterito vel de futuro; quia non sequitur 'Sortes fuit non albus, igitur Sortes non fuit albus', nam posito quod Sortes uno tempore fuisset albus et alio tempore niger, antecedens esset verum et consequens falsum.

Similiter non sequitur 'Sortes erit non vivens, igitur Sortes non erit vivens'. Alia regula est: ad affirmativam de praedicato finito sequitur negativa de praedicato infinito; sicut sequitur 'Sortes est albus, ergo Sortes non est non albus'.

Ista regula, sicut prior, debet intelligi in terminis rectis et propositionibus de praesenti et non de praeterito nec de futuro. Alia regula est: ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito; sicut sequitur 'Sortes non est albus, igitur Sortes est non albus.

Sciendum quod ista regula habet instantiam quando negatio additur solum uni parti extremi. Et ideo non sequitur 'Sortes non est lignum album, ergo Sortes est non-lignum album', quia si Sortes sit niger, antecedens est verum et consequens falsum, et hoc quia negatio additur solum isti termino 'lignum', et non toti praedicato.

Et ideo proprie loquendo non arguitur a negativa de praedicato finito ad affirmativam de praedicato infinito, sed ad affirmativam habentem unam partem praedicati quae est terminus infinitus, quia totum praedicatum est hoc totum 'non lignum album', cuius una pars est 'non lignum'.

Similiter ista regula habet instantiam quando de subiecto non verificatur esse exsistere. Hoc saltem est verum quando per subiectum implicatur aliqua uniri a parte rei. Quod dico propter terminos importantes simpliciter simplicia, cuiusmodi sunt 'Deus',

'angelus', et huiusmodi.

Et ideo talis consequentia non valet Sorte exsistente mortuo 'Sortes non est albus, ergo Sortes est non albus'. Similiter non sequitur 'homo albus non est homo, ergo homo albus est non homo', nam posito quod nullus homo sit albus, antecedens est verum et consequens falsum.

Veritas antecedentis patet, nam sequitur 'nullus homo est homo albus, ergo homo albus non est homo'; et antecedens est verum, isto casu posito, ergo consequens est falsum. Falsitas consequentis patet, nam haec est falsa 'aliquis non homo est homo albus'; consequens est falsum, quia quaelibet singularis eius est falsa, ut patet inductive.

Similiter sequitur 'homo albus est non homo, igitur homo est albus'; consequens est falsum, isto casu posito, igitur antecedens. Similiter regula habet instantiam in illis de obliquo et in propositionibus de praeterito et de futuro, sicut priores; et ita regula tenet in terminis simplicibus cum constantia subiecti et de recto et de praesenti. Alia regula est: ad negativam de praedicato infinito sequitur affirmativa de praedicato finito; sicut sequitur 'Sortes non est non albus, igitur Sortes est albus'.

Et debet intelligi ista regula sicut prior, scilicet in propositionibus de recto et de praesenti et cum constantia subiecti. Per constantiam autem subiecti intelligitur quod esse exsistere praedicetur de subiecto significative sumpto; et ideo talis consequentia non valet 'homo albus non est non homo, ergo homo albus est homo', si haec sit falsa 'homo albus est'.

Et si dicatur quod alterum contradictoriorum dicitur de quolibet, igitur altera istarum erit vera 'homo albus est homo', 'homo albus est non homo', quamvis nullus homo sit albus: Similiter sequitur 'homo albus est homo albus, igitur homo albus est homo', per regulam prius datam 'ab inferiori ad superius est consequentia simplex', sed antecedens est necessarium, cum propositio in qua praedicatur idem de se sit necessaria; igitur consequens est necessarium, et per consequens haec disiunctiva est necessaria 'homo albus est homo vel homo albus est non homo': Ad primum istorum dicendum quod non semper alterum contradictoriorum incomplexorum dicitur de quolibet, sed oportet ad hoc addere quod de illo subiecto verificetur esse exsistere.

Unde si nullus homo sit, neutra istarum est vera 'homo est animal', 'homo est non animal', et hoc quia in utraque istarum implicatur falsum. Propter hoc enim quod utraque istarum 'homo est animal', 'homo est non animal' est simpliciter affirmativa, implicatur quod aliquod compositum ex corpore et anima sit homo, quod est simpliciter falsum, et ideo utraque istarum est falsa.

Ad secundum dicendum quod haec consequentia est bona 'homo albus est homo albus, igitur homo albus est homo', sed antecedens non est necessarium, immo est contingens; nec omnis propositio in qua praedicatur idem de se est necessaria, immo aliquando est impossibilis.

Haec enim est impossibilis 'omne verum de necessitate est verum' et similiter ista 'omne verum contingenter est verum', et tamen praedicatur idem de se. Et quod dicit Boethius quod 'nulla propositio est verior illa in qua idem praedicatur de se', debet sic intelligi: quod nulla propositio in qua praedicatur aliquid aliud de subiecto sine omni determinatione compositionis vel totius propositionis est verior illa in qua praedicatur idem de eodem sine omni tali determinatione.

Ita quod nulla propositio in qua 'homo' subicitur est verior illa in qua tam subicitur quam praedicatur 'homo' sine omni determinatione compositionis vel propositionis. Unde nulla talis 'homo albus est homo', 'homo albus est animal', 'homo albus currit', et sic de huiusmodi, est verior ista 'homo albus est homo albus', et tamen ista 'homo albus potest esse homo' est verior ista 'homo albus est homo albus'.

Sic igitur Boethius comparat propositiones de praesenti, sine omni determinatione compositionis, in qua subicitur idem et non praedicatur idem, ad unam propositionem de praesenti, sine omni determinatione compositionis, in qua idem tam subicitur quam praedicatur.

Et tunc nulla talis est verior illa in qua praedicatur idem de se, et tamen quaelibet istarum aliquando est contingens. Alia regula est: ab affirmativa de una specie specialissima ad negativam de alia specie specialissima condividente est bona consequentia; sicut sequitur 'Sortes est homo, igitur Sortes non est asinus'.

Sed e converso non sequitur: non enim sequitur 'angelus non est asinus, igitur angelus est homo'.

Sciendum quod ista regula est vera de speciebus specialissimis condividentibus et est vera de speciebus specialissimis mere absolutis, sed de speciebus quarum una est mere absoluta et alia relativa vel connotativa, vel de pluribus relativis vel connotativis non valet. Non enim sequitur 'Sortes est homo, igitur Sortes non est pater', et tamen 'pater' est species specialissima. Et si dicatur quod 'pater' non est species specialissima sed 'paternitas', et bene sequitur 'Sortes est homo, igitur Sortes non est paternitas', dicendum est quod 'pater' est species specialissima.

Cuius ratio est, nam 'ad aliquid' vel relatio est unum praedicamentum importans veras res et pro eis supponens, igitur similiter species suae supponunt pro rebus et res important; igitur si 'paternitas' sit species, oportet quod supponat pro re.

Et quaero: pro qua re? Nonnisi pro illo qui est pater, nec aliud significabit nisi consignificando.

Et hoc facit 'pater'; igitur si 'paternitas' sit species, 'pater' erit species. Ideo dicendum est quod apud Aristotelem 'pater' et 'paternitas' vel erant nomina synonyma, et tunc manifestum est quod si 'paternitas' sit species specialissima, 'pater' erit species specialissima; vel 'paternitas' significabit suum concretum, ita quod hoc nomen 'pater' erit 'paternitas', sicut hoc nomen 'pater' est relativum et ad aliquid.

Manifestum est enim quod hoc nomen 'pater', cum dicatur ad convertentiam, est relativum et ad aliquid; et tunc sicut ad aliquid non est praedicamentum sic nec 'paternitas' est species specialissima.

Et ideo forte non est aliquod nomen impositum illi praedicamento, nisi aequivocum, quod significat aequivoce tam res quae significantur per nomina inferiora relativa quam ipsa nomina relativa.

Unde relatio significat et haec et illa, et ideo in uno sensu est haec vera 'pater est relatio' et similiter ista 'Sortes est relatio', sicut haec est vera 'Sortes est pater', et in alio sensu haec est falsa ' Sortes est relatio'.

Habet etiam ista regula instantiam de speciebus tam connotativis quam relativis, quia non sequitur 'Sortes est pater, igitur Sortes non est filius', nec sequitur 'Sortes est linea, igitur Sortes non est superficies', secundum principia Aristotelis loquendo.

Alia regula est: ab affirmativa de uno genere ad negativam de alio genere non subalterno est bona consequentia; sicut sequitur ' Sortes est corpus animatum, igitur Sortes non est corpus inanimatum'.

Sciendum est quod ista regula non est generaliter vera, sed tantum est vera quando unum genus universaliter removetur ab alio. Quando autem unum genus praedicatur de alio, quamvis particulariter solum, non valet consequentia, quia non est inconveniens idem contineri sub diversis generibus.

Et ideo non sequitur 'Sortes est substantia, igitur Sortes non est quantitas', secundum principia Aristotelis.

Et si dicatur quod secundum Philosophum, I Posteriorum, haec est immediata 'nulla substantia est quantitas', et universaliter quaelibet negativa in qua removetur unum praedicamentum ab alio est immediata, dicendum quod Aristoteles falso allegatur in illo passu, quia non facit ibidem mentionem nec de substantia nec de quantitate nec de aliquibus praedicamentis, sed tantum docet quae negativa est immediata.

Pro tota parte praecedente est notandum primo quod omnes praedictae regulae intelligendae sunt quando omnes termini supponunt personaliter et significative, quia si termini supponerent materialiter vel simpliciter, non tenerent.

Secundo notandum quod multae regulae quae ponuntur deservire consequentiis ex omnibus affirmativis, deserviunt etiam consequentiis ex affirmativa et negativa et e converso.

Sciendum etiam quod multae regulae de praedictis non tenent in propositionibus de praeterito et de futuro; sicut non sequitur 'Sortes fuit albus, igitur Sortes non fuit niger', nec sequitur 'Sortes fuit sanus, ergo Sortes non fuit aeger'.

Et ita de multis aliis, quas longum esset pertractare.

<CAP. 10. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS EX PROPOSITIONIBUS DE MODO; ET PRIMO QUANDO TAM ANTECEDENS QUAM CONSEQUENS SUNT DE EODEM MODO>. Visum est de regulis deservientibus consequentiis ex propositionibus de inesse, nunc videndum est de quibusdam regulis deservientibus consequentiis ex propositionibus de modo. Et primo, quando tam antecedens quam consequens sunt de eodem modo; secundo, quando altera propositionum est de modo et altera de inesse; tertio, quando una est de uno modo et alia de alio modo.

Circa primum primo dicendum est de consequentiis ex propositionibus de necessario, circa quas est una regula talis: ab inferiori ad superius sine distributione tam a parte subiecti quam a parte praedicati affirmative est bona consequentia; sicut sequitur 'Sortes de necessitate est animal, igitur Sortes de necessitate est substantia'; 'homo de necessitate est substantia, igitur animal de necessitate est substantia'.

Sciendum quod fere omnes regulae praedictae et prius positae sunt intelligendae circa propositiones de necessario quando sumuntur in sensu divisionis. Veritatem etiam habent circa propositiones de necessario quando sumuntur in sensu compositionis, si sint consequentiae simplices ex illis de inesse.

Si autem sint consequentiae ut nunc, non oportet quod teneant. Et ideo quamvis sequatur 'omne ens est in actu, igitur omnis homo est in actu', non tamen sequitur 'omne ens esse in actu est necessarium, ergo omnem hominem esse in actu est necessarium'; ita quod consequentia ex illis de inesse est bona ut nunc, illa vero ex necessariis correspondentibus nec est simplex nec ut nunc.

Sciendum est etiam quod quamvis a superiori sine distributione ad inferiora sub disiunctione sit bona consequentia arguendo a parte subiecti, non tenet tamen talis consequentia arguendo a parte praedicati.

Unde bene sequitur 'corpus de necessitate est coloratum, igitur hoc corpus de necessitate est coloratum vel illud corpus vel illud' et sic de singulis. Non tamen sequitur formaliter 'corpus de necessitate est coloratum, igitur corpus de necessitate est album vel corpus de necessitate est nigrum', et sic de singulis.

Sicut, secundum opinionem Aristotelis, non sequitur 'materia de necessitate est sub forma, ergo materia de necessitate est sub hac forma vel materia de necessitate est sub illa forma', et sic de singulis.

Verumtamen talis consequentia semper vel frequenter bona est secundum veritatem, nisi praedicatum aequivaleat in significando duobus contradictoriis. Et ex isto patet quod praedicatum in tali particulari de necessario supponit confuse tantum, quia scilicet non contingit descendere ad inferiora nec per disiunctivam nec per copulativam.

Circa consequentias ex una de necessario, sumpta in sensu compositionis vel ei aequivalente, et alia de necessario, sumpta in sensu divisionis vel ei aequivalente, est sciendum quod semper ab illa de necessario in sensu compositionis vel aequivalente ei ad aliam de necessario in sensu divisionis vel ei aequivalente est bona consequentia et e converso, si tam antecedens quam consequens sit singulare de subiecto quod sit nomen proprium, vel de subiecto quod sit praecise pronomen demonstrativum.

Sicut bene sequitur 'Sortes de necessitate est homo, ergo haec est necessaria: Sortes est homo' et e converso; similiter bene sequitur 'hoc de necessitate est animal, --- quocumque demonstrato ---, igitur haec est necessaria: hoc est animal' et e converso.

Sed si antecedens sit universale vel particulare vel de subiecto composito ex pronomine demonstrativo et termino communi, non valet consequentia; sicut non sequitur 'omnis homo de necessitate est Deus, igitur haec est necessaria: omnis homo est Deus'; nec sequitur 'haec est necessaria: omne verum est verum, igitur omne verum de necessitate est verum'.

Ita etiam ex particularibus non sequitur; sicut non sequitur 'iste creans de necessitate est Deus, ergo haec est necessaria: iste creans est Deus'.

Tamen in isto ultimo casu bene sequitur e converso. Bene enim sequitur 'ista est necessaria: iste creans est Deus, igitur iste creans de necessitate est Deus'.

Et hoc semper est verum, arguendo ex affirmativis. Si enim argueretur ex negativis, non valeret consequentia. Non enim sequitur 'haec est necessaria: hoc album non est nigrum, igitur hoc album de necessitate non est nigrum'. Circa illas de possibili est sciendum quod singularis de subiecto quod est nomen proprium vel praecise pronomen demonstrativum, sumpta in sensu divisionis infert illam de possibili sumptam in sensu compositionis et e converso; sicut bene sequitur 'haec est possibilis: Sortes est albus, igitur Sortes potest esse albus', et e converso. Similiter sequitur 'hoc potest esse nigrum, igitur haec est possibilis: hoc est nigrum', et e converso.

Sed si subiectum illarum propositionum fuerit terminus communis vel pronomen demonstrativum cum termino communi, tunc subiectum in illa de possibili, sumpta in sensu divisionis vel aequivalente sibi, vel stat pro eo quod est vel pro eo quod potest esse.

Si pro eo quod est, tunc praedicatum vel est terminus communis, vel pronomen demonstrativum solum, vel nomen proprium, vel pronomen demonstrativum cum termino communi.

Si praedicatum sit terminus communis vel pronomen demonstrativum cum termino communi sive nomen proprium, non valet consequentia ab una ad aliam; sicut non sequitur 'hoc album potest esse nigrum, igitur haec est possibilis: hoc album est nigrum'.

Nec sequitur 'haec est possibilis: hoc album est Sortes, igitur hoc album potest esse

Sortes', propter falsam implicationem in consequente. Multo magis si praedicatum esset terminus communis vel sumptus cum termino communi, non valeret consequentia.

Si autem stet pro eo quod potest esse, ab illa in sensu divisionis ad aliam in sensu compositionis non valet consequentia; sicut non sequitur 'album potest esse nigrum, igitur haec est possibilis: album est nigrum'.

Sed e converso, ex indefinita sequitur indefinita et ex singulari sequitur singularis, sed ex universali non sequitur universalis; bene enim sequitur 'haec est possibilis: album est dulce, ergo aliquid quod potest esse album, potest esse dulce'.

Ista consequentia patet; nam sequitur 'haec est possibilis: album est dulce', ergo duae propositiones sunt possibiles in quibus de pronomine demonstrante idem praedicantur ista duo 'album' et 'dulce'; et ultra: igitur duae de possibili habentes idem subiectum, scilicet idem pronomen demonstrans idem pro subiecto, sumpto in sensu divisionis, sunt verae, puta tales duae 'hoc potest esse dulce', 'hoc potest esse album'.

Quia sicut dictum est, illa de possibili habens pro subiecto pronomen demonstrativum praecise, sumpta in sensu compositionis, infert illam de possibili in sensu divisionis; igitur istae duae 'haec est possibilis: hoc est dulce', 'haec est possibilis: hoc est album' inferunt istas duas 'hoc potest esse dulce', 'hoc potest esse album'.

Nunc autem sequitur 'hoc potest esse dulce, hoc potest esse album, igitur album potest esse dulce', sumpto subiecto pro eo quod potest esse; igitur a primo ad ultimum sequitur 'haec est possibilis: album est dulce, igitur album potest esse dulce'.

Sed universalis non infert universalem; non enim sequitur 'haec est possibilis: omne album est homo, ergo omne quod potest esse album potest esse homo'. Nec potest talis consequentia probari, sicut praecedens, eo quod per syllogismum expositorium quamvis inferatur indefinita particularis vel singularis, non tamen universalis.

Circa propositiones de contingenti sciendum est quod illa de contingenti sumpta in sensu compositionis et illa sumpta in sensu divisionis convertuntur si subiectum sit pronomen demonstrativum vel nomen proprium; sicut istae convertuntur 'hoc contingit esse album' et 'haec est contingens: hoc est album'.

Sed si subiectum sit terminus communis vel includens terminum communem vel participium, non oportet; non enim sequitur 'haec est contingens: hic creans est Deus; igitur hunc creantem contingit esse Deum'.

Nec sequitur e converso 'hoc album contingit esse nigrum, igitur haec est contingens: hoc album est nigrum'. Ex quo patet quod differentia est inter illas de contingenti et illas de possibili quantum ad consequentias inter eas.

Nam illa de possibili habens pro subiecto terminum communem vel includens terminum communem vel participium, sumpta in sensu compositionis, infert illam de possibili in sensu divisionis.

Sed sic non contingit in illis de contingenti.

Non enim sequitur 'haec est contingens: Deus est creans; igitur quod contingit esse Deum contingit esse creantem'; nec etiam sequitur 'ergo quod est Deus, contingit esse creans'. Circa illas de impossibili est sciendum quod quando subiectum est pronomen demonstrativum vel nomen proprium, illa in sensu compositionis et ⟨illa⟩ in sensu divisionis aequipollent; sicut istae aequipollent 'haec est impossibilis: hoc est album' et 'hoc non potest esse album'.

Sed si subiectum sit terminus communis vel includens terminum communem vel participium, non aequipollent; unde non sequitur 'haec est impossibilis: album est nigrum, ergo album non potest esse nigrum'.

Nec sequitur 'album non potest esse homo, igitur haec est impossibilis: album est homo'. Tamen sciendum quod quando accipitur aliqua de impossibili in qua negatur modus possibilitatis, sicut hic 'album non potest esse nigrum', si sumatur in sensu divisionis, si subiectum suum non sit pronomen demonstrativum tantum nec proprium nomen, illa propositio est distinguenda, eo quod subiectum potest accipi pro eo quod est vel pro eo quod potest esse. Si primo modo, sic nec universalis infert universalem nec particularis particularem nec singularis singularem; si secundo modo, particularis non infert particularem, sed universalis infert universalem. Unde non sequitur 'aliquid, quod potest esse album, non potest esse homo, igitur haec est impossibilis: album est homo; sed bene sequitur 'omne, quod potest esse album, non potest esse homo, igitur haec est impossibilis: omne album est homo'.

Circa alias modales est sciendum quod quando subiectum est pronomen demonstrativum vel nomen proprium, illa in sensu compositionis et illa in sensu divisionis convertuntur; sicut istae convertuntur 'hoc est per se animal' et 'haec est per se: hoc est animal'; et istae 'hoc scitur esse album' et 'haec est scita: hoc est album'; et istae 'hoc creditur esse asinus' et 'haec est credita: hoc est asinus'.

Sed si subiectum sit terminus communis vel includens terminum communem tamquam partem vel participium, non convertuntur. Unde istae non convertuntur 'album scitur esse homo' et 'haec est scita: album est homo'; nec istae 'album per se aedificat' et 'haec est per se: album aedificat'; nec istae 'album creditur esse homo vel Sortes' et 'haec est credita: album est homo vel Sortes'.

Similiter istae non convertuntur 'creans scitur esse Deus' et 'haec est scita: creans est Deus', nam semper de istis una est vera et altera falsa.

Et ratio omnium istorum dicta est prius, videlicet quod per propositionem de modo sumptam in sensu divisionis et per sibi aequivalentem non denotatur quod ille modus verificetur de sua praeiacente, sed quod verificetur de alia propositione in qua praedicatum praedicatur et pronomen demonstrativum vel nomen proprium subicitur et hoc verbum 'est' sit tertio adiacens. Sicut per istam 'creans de necessitate est Deus', --- sumpta in sensu divisionis ---, non denotatur quod sua praeiacens, scilicet ista 'creans est Deus', sit necessaria, sed denotatur quod haec sit necessaria 'hoc est Deus', denotando illud pro quo 'creans' supponit in ista 'creans de necessitate est Deus'. Et similiter per istam 'album per se aedificat' non denotatur quod sua de inesse, scilicet ista 'album aedificat' sit per se, sed quod aliqua talis sit per se 'hoc aedificat', denotando aliquid pro quo 'album' supponit in ista 'album per se aedificat'. Ex istis et praedictis patet quod tales sunt concedendae, secundum principia Aristotelis, 'homo de necessitate est Deus', 'album per se aedificat', 'creans scitur esse Deus' et huiusmodi, si tales sint verae 'Filius Dei de necessitate est Deus', 'aedificator per se aedificat', 'Deus scitur esse Deus'; et hoc quia subiecta istarum et illarum supponunt pro eisdem, et ideo dum supponunt pro eisdem, si istae sunt verae, illae erunt verae et e converso. Et hoc quia de tota propositione in qua praedicatur praedicatum unius et alterius de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit, verificatur talis modus, quia eadem est illa propositio, quamvis aliae sint diversae. Dicunt tamen aliqui quod ista est falsa 'homo de necessitate est Deus', quia per talem de necessario implicatur quod aliquid sit necessario homo; et hoc est falsum, et ideo ista est falsa: Similiter per istam 'album scitur esse homo' implicatur quod aliquid scitur esse album: Sed illud non est bene dictum, quia tales modi, eo quod sequuntur subiecta, non implicant subiecta dici de aliquo cum tali modo, sicut nec iste modus 'contingenter' nec iste modus 'per accidens', et sic de aliis. Et ideo sicut per istam 'Deus contingenter creat' non implicatur quod aliquid sit contingenter Deus et quod illud creat, nec per istam 'Deus per accidens creat' implicatur quod aliquid sit per accidens Deus et quod ille per accidens creat, sed praecise ponitur quod aliquid sit Deus et ille contingenter vel per accidens creat; ita per istam 'homo de necessitate est Deus' non denotatur nisi quod aliquis sit homo et quod ille de necessitate est Deus. Et hoc verum est. Similiter per istam 'album scitur esse homo' non denotatur nisi quod aliquid sit album et quod illud sciatur esse homo, quod poterit esse verum, quamvis nesciatur illud esse album. Et sub isto sensu concessum est prius quod tales sunt verae 'tres personae sciuntur esse Deus', quia scilicet aliquid, puta Deus, est tres personae, et illud scitur esse Deus, quamvis nesciatur illud esse 'tres personae'. Eodem modo est de ista 'Pater scitur esse immortalis', quia scilicet hoc est Pater, demonstrando Deum, et hoc scitur esse immortale.

<CAP. 11. DE REGULIS PER QUAS TENENT CONSEQUENTIAE EX UNA DE INESSE ET ALIA DE MODO>.


Circa consequentias ex una de inesse et alia de modo est primo sciendum quod illa de necessario, sive sumatur in sensu compositionis sive in sensu divisionis, semper infert illam de inesse; sed non e converso, nisi forte aliquando gratia materiae.

Circa illas de possibili est primo sciendum quod illa de possibili, sive sumatur in sensu divisionis sive in sensu compositionis, non infert suam de inesse. Non enim sequitur 'haec est possibilis: homo est albus, igitur homo est albus'; nec sequitur 'homo potest esse albus, igitur homo est albus'.

Sed illa de inesse semper infert suam de possibili, quia sequitur 'Sortes est albus, igitur haec est possibilis: Sortes est albus'; et similiter 'igitur Sortes potest esse albus'. Et hoc est verum, sive subiectum consequentis sumatur pro eo quod est sive pro eo quod potest esse.

Circa propositiones de contingenti est sciendum quod si illa de contingenti sumatur in sensu compositionis vel aliqua aequivalens ei, non infert suam de inesse nec e converso. Non enim sequitur 'haec est contingens: Sortes est albus, ergo Sortes est albus'; nec sequitur 'Deus est immortalis, ergo haec est contingens: Deus est immortalis'.

Similiter si sumatur in sensu divisionis, non infert suam de inesse nec e converso.

Non enim sequitur 'contingit Sortem esse album, igitur Sortes est albus'; nec sequitur 'Deus est immortalis, igitur contingit Deum esse immortalem'. Circa illas de impossibili est sciendum quod illa de impossibili in sensu compositionis non infert suam de inesse sed semper contradictoriam suae de inesse; sicut non sequitur 'omnem hominem esse asinum est impossibile, igitur omnis homo est asinus', sed sequitur 'ergo aliquis homo non est asinus'.

Illa autem de inesse non infert illam de impossibili. Similiter illa de impossibili, si sumatur in sensu divisionis et modus possibilitatis sit negatus, infert suam de inesse et non e converso; sicut sequitur 'homo non potest esse asinus, ergo homo non est asinus', sed non e converso. Si autem ponatur ibi 'impossibile' vel eius adverbium, non infert suam de inesse sed contradictoriam ipsius. Sicut non sequitur 'Sortem esse asinum est impossibile, igitur Sortes est asinus', nec sequitur 'Sortes impossibiliter est asinus, igitur Sortes est asinus', sed magis sequitur 'ergo Sortes non est asinus'. E converso autem non sequitur, sicut manifeste patet. Circa alias modales sciendum quod raro vel numquam illae de inesse inferunt illas de modo; sicut non sequitur 'homo est albus, ergo homo per se est albus'; 'homo est albus, ergo homo scitur esse albus'; 'homo est animal, igitur homo per accidens est animal'. Tamen frequenter illae de modo inferunt illas de inesse; sicut sequitur 'homo per se est animal, igitur homo est animal'; 'album scitur esse homo, igitur album est homo'.

Et sic de multis aliis. Aliquae tamen non inferunt suas de inesse; sicut non sequitur 'Sortes creditur esse albus, igitur Sortes est albus'; nec sequitur 'Sortes opinatur hominem esse album, igitur homo est albus'. Ad sciendum autem quando talis consequentia est bona et quando non, utendum est ista regula: quia si sit talis modus qui non potest competere nisi propositioni verae, consequentia est bona ab illa de modo ad suam de inesse. Si autem sit talis modus qui possit competere propositioni falsae, consequentia ab illa de modo ad suam de inesse non valet.

Huiusmodi sunt tales: creditum, opinatum, concessum, dubitatum et huiusmodi.

<CAP. 12. DE REGULIS PER QUAS TENENT CONSEQUENTIAE FACTAE EX PROPOSITIONIBUS DIVERSORUM MODORUM>.


Post haec videndum est de consequentiis ex propositionibus diversorum modorum. Unde sciendum est primo quod illa de necessario semper infert illam de possibili, ita scilicet quod ambae sumantur in sensu compositionis vel ambae in sensu divisionis vel aequivalentes talibus.

Unde bene sequitur 'omnem hominem esse animal est necessarium, ergo omnem hominem esse animal est possibile'. Similiter bene sequitur 'omnis homo de necessitate est animal, igitur omnis homo potest esse animal'; sed e converso non sequitur, sicut non sequitur 'omnis homo potest esse albus, igitur omnis homo de necessitate est albus'.

Secundo sciendum quod illa de necessario non infert illam de contingenti, modo contingentiae remanente affirmato, nec e converso, sed infert contradictoriam illius de contingenti; sicut bene sequitur 'omnis homo de necessitate est animal, igitur non contingit omnem hominem esse animal'.

Similiter bene sequitur 'omnem hominem esse animal est necessarium, igitur omnem hominem esse animal non est contingens'. Sed non sequitur e converso; non enim sequitur 'omnem hominem esse asinum non est contingens, igitur omnem hominem esse asinum est necessarium'; nec sequitur 'non contingit Deum esse albedinem, igitur Deus de necessitate est albedo'.

Tertio sciendum quod illa de necessario infert contradictoriam illius de impossibili; sicut sequitur 'omnis homo de necessitate est animal, igitur omnis homo non impossibiliter est animal'.

Similiter bene sequitur 'omnem hominem esse animal est necessarium, ergo non est impossibile omnem hominem esse animal'; sed e converso non sequitur. Quarto sciendum quod multae propositiones de aliis modis inferunt illas de necessario et non e converso; sicut sequitur 'omnem hominem esse risibilem est demonstrabile, igitur omnem hominem esse risibilem est necessarium'.

Aliquae autem inferuntur ex illis de necessario et non e converso; sicut sequitur 'omnem hominem esse animal est necessarium, igitur omnem hominem esse animal est scibile', large accipiendo 'scibile'.

Aliquae autem non inferuntur ex illis de necessario nec inferunt eas; sicut non sequitur omnem hominem esse animal est necessarium, igitur omnem hominem esse animal est evidenter notum a te', nec etiam sequitur e converso, ut patet.

Circa propositiones de possibili est notandum quod illa de possibili non infert illam de contingenti sed e converso. Bene enim sequitur 'contingit Sortem esse album, igitur Sortes potest esse albus', et non e converso, quia non sequitur 'possibile est Deum esse, igitur contingit Deum esse'.

Et non solum illa de contingenti infert unam de possibili sed etiam duas, scilicet affirmativam et negativam. Sed e converso non sequitur: non enim sequitur 'homo potest esse Deus, igitur contingit hominem esse Deum'.

Secundo notandum quod illa de possibili infert oppositum illius de impossibili; sicut sequitur 'hominem currere est possibile, igitur hominem currere non est impossibile'; et e converso etiam sequitur 'hominem currere non est impossibile, igitur hominem currere est possibile'.

Tertio notandum quod omnis propositio in qua ponitur aliquis modus qui non potest competere nisi propositioni verae, infert illam de possibili; sicut sequitur 'omnem hominem esse animal est scitum, igitur omnem hominem esse animal est possibile'.

Sed e converso non sequitur, nisi aliquando gratia materiae.

Si autem talis modus possit competere propositioni falsae, tunc non infert illam de possibili, quamvis aliquando sequatur e converso. Unde non sequitur 'intellectum non esse animam intellectivam est opinabile, igitur intellectum non esse animam intellectivam est possibile'; sed e converso bene sequitur, quia omne possibile est opinabile. Ad videndum autem quando tales consequentiae sunt bonae et quando non, videndum est quo modo tales modi se habent ad invicem secundum praedicationem: utrum videlicet tales propositiones sint verae vel falsae 'omne necessarium est possibile'; 'omnis propositio scita est propositio possibilis'; 'omnis propositio demonstrata est propositio possibilis'; 'omnis propositio credita est propositio possibilis'; 'nulla propositio impossibilis est propositio possibilis'; 'nulla propositio per se nota est propositio demonstrabilis'; 'nulla propositio per se est propositio per accidens'; et sic de consimilibus.

Unde regulariter a propositione de uno modo ad propositionem de alio est semper bona consequentia quando modus consequentis praedicatur de modo antecedentis universaliter sumpto.

Similiter, numquam talis consequentia valet quando modus consequentis non praedicatur universaliter de modo antecedentis. Similiter, semper a propositione de uno modo ad propositionem de alio modo negato est bona consequentia quando modus consequentis universaliter removetur a modo antecedentis.

Unde ista consequentia est bona 'omnem hominem currere est necessarium, igitur omnem hominem currere non est contingens', quia ista propositio est vera 'nulla propositio necessaria est propositio contingens'.

Hic tamen advertendum est quod semper oportet quod ambae propositiones ex talibus propositionibus modalibus sint sumptae in sensu compositionis vel eis aequivalentes, vel quod ambae sumantur in sensu divisionis vel eis aequivalentes.

Et ex istis potest elici quid dicendum est de consequentiis ex talibus propositionibus modalibus. Notandum quod omnes regulae supra positae de modalibus intelligendae sunt quando omnes termini supponunt personaliter et significative, quia si acciperentur materialiter vel simpliciter non tenerent praedictae regulae.

Ut autem habeatur completus tractatus de istis modalibus, dicendum est aliquid de aequipollentiis earum.

<CAP 13. DE COMPARATIONE MODORUM AD INVICEM>. Quia circa propositionum modalium aequipollentias et repugnantias sunt variae difficultates, ideo ad istius negotii completionem est de eis breviter tractandum.

Oportet autem scire quod modorum quidam sunt repugnantes, quidam sunt secundum superius et inferius se habentes, quidam sunt disparati. Repugnantes sunt sicut necessarium et impossibile, possibile et impossibile, necessarium et contingens ad utrumlibet, contingens ad utrumlibet et impossibile, necessarium et inopinabile, demonstrabile et indemonstrabile, et tales multi.

Secundum superius et inferius se habentes sunt sicut necessarium et possibile; nam omne necessarium est possibile, et non e converso. Similiter contingens et possibile; nam omne contingens est possibile, et non e converso. Similiter se habent necessarium et scibile, et necessarium et demonstrabile.

Disparati sunt sicut possibile et dubitabile et huiusmodi. Secundo notandum est quod modorum repugnantium quidam sunt immediati, ita quod de qualibet propositione verificatur alter eorum; sicut se habent possibile et impossibile, quia omnis propositio est possibilis vel impossibilis.

Quidam sunt mediati, sicut necessarium et impossibile; nam impossibile est quod aliqua propositio, saltem non multiplex, simul et semel sit necessaria et impossibilis, et tamen aliqua propositio nec est necessaria nec impossibilis.

Tertio oportet scire quod quandoque unus modus repugnat pluribus modis; sicut contingens repugnat tam necessario quam impossibili, quia propositio contingens ad utrumlibet nec est necessaria nec impossibilis.

Similiter necessarium repugnat tam contingenti quam impossibili.

Quarto oportet scire quod modorum quidam sunt simpliciter affirmativi, sicut necessarium, possibile, scibile, demonstrabile et huiusmodi. Quidam sunt simpliciter negativi, sicut impossibile, quia impossibile idem est quod non possibile.

Similiter est de inopinabili et indemonstrabili et huiusmodi. Quidam nec sunt simpliciter affirmativi nec simpliciter negativi, sed quasi aequivalenter sunt affirmativi et negativi, pro quanto simpliciter negant unum modum affirmativum et alium simpliciter inferunt; sicut est de contingenti, nam contingens repugnat necessario et absolute infert possibile. Unde 'contingens' aequivalet isti 'propositio possibilis non necessaria'. Quinto sciendum est quod in modalibus quaedam sunt propositiones simpliciter primae, quarum aequipollentiae non sunt quaerendae; et sunt omnes propositiones in quibus ponuntur modi simpliciter affirmativi vel non simpliciter affirmativi, tamen non negativi, et de quarum praeiacentibus non est quaerenda aequipollentia.

Cuiusmodi sunt tales 'possibile est omnem hominem currere'; 'possibile est nullum hominem currere': 'possibile est aliquem hominem currere'; 'possibile est aliquem hominem non currere'.

'Necesse est omne ens esse in actu'; 'necesse est nullum ens esse in actu'; 'necesse est aliquod ens esse in actu'; 'necesse est aliquod ens non esse in actu'. 'Non contingit omnem hominem currere'; 'contingit nullum hominem currere'; 'contingit aliquem', 'contingit aliquem non', et sic de aliis.

De aliis autem propositionibus modalibus quaerendae sunt earum aequipollentiae.

Unde de omni propositione in qua ponitur iste modus 'impossibile' quaerendum est cui aequipollet. Sexto oportet scire quod in propositione cuius quaeritur aequipollentia quandoque modus affirmatur et quandoque negatur; sicut patet in istis 'necesse est nullum hominem non currere'; 'non necesse est nullum hominem currere'.

<CAP. 14. DE AEQUIPOLLENTIIS PROPOSITIONUM IN QUIBUS PONITUR ISTE MODUS 'NECESSARIUM'>.


Istis praemissis, tamquam quibusdam praeambulis, videndum est de aequipollentiis istarum propositionum. Et causa brevitatis tantum dicendum est de modalibus famosis, quia ex istis potest studiosus conicere quid de aliis est dicendum.

Primo autem videndum est de propositione in qua ponitur iste modus 'necessarium'. De qua dicendum est quod negatio aut non negat modum aut negat modum.

Si primo modo, semper talis propositio aequivalet alicui primae de necessario, quia in tali casu, retento eodem modo, dicendum est consimiliter de aequipollentia illius et de aequipollentia suae de inesse.

Unde sicut ista 'non omne animal est homo' aequipollet isti 'aliquod animal non est homo', ita ista 'necesse est non omne animal esse hominem' aequivalet isti 'necesse est aliquod animal non esse hominem'.

Et ita est generaliter de omnibus talibus. Si autem modus necessitatis negetur et etiam signum, si habeat signum, tunc modus negatus mutandus est in modum quem infert, scilicet in possibile affirmatum et residuum in contradictorium; sicut ista 'non necesse est omne animal esse hominem' aequipollet isti 'possibile est aliquod animal non esse hominem'. Si autem modus negetur et non signum, solum modus mutabitur in possibile affirmatum; unde ista 'nullus homo de necessitate est animal' aequipollet isti 'omnis homo potest non esse animal'. Et ideo non est quaerendum cui aequipollet ista 'omnis homo de necessitate non est animal', sed cui aequipollet ista 'nullus homo de necessitate est animal'.

Et est dicendum sicut nunc dictum est. Et hoc, quia istae aequipollent 'omnis homo de necessitate non est animal' et 'necesse est nullum hominem esse animal'; ista autem 'non omnis homo de necessitate est animal' aequivalet isti 'aliquis homo potest non esse animal'. Et ita est de aliis. Et sicut dictum est de propositionibus de necessario respectu propositionum de possibili, ita est dicendum, proportionaliter, de propositionibus de possibili respectu propositionum de necessario. Nam quando modus possibilitatis remanet affirmatus, non est mutandus modus, sed quantum ad residuum accipienda est proportionaliter aequipollentia sicut in illis de inesse.

Unde ista 'possibile est non omnem hominem esse animal' aequipollet isti 'possibile est aliquem hominem non esse animal'. Quando autem tam signum quam modus negatur, tunc modus possibilitatis mutandus est in modum necessitatis et reliquum in contradictorium, sicut sua de inesse.

Unde ista 'non est possibile omne animal esse hominem' aequivalet isti 'necesse est aliquod animal non esse hominem'. Quando autem signum non negatur sed tantum modus possibilitatis, tunc praecise mutandus est modus possibilitatis in modum necessitatis et non signum universale in signum particulare, nec e converso.

Sicut ista 'nullus homo potest esse animal' aequipollet isti 'omnis homo de necessitate non est animal'. Et tunc, quamvis modus universalis non mutetur in modum particularem nec e converso, tamen modus universalis negativus mutandus est in modum universalem affirmativum, non negatum sed affirmatum, sicut patet in exemplo proposito.

Ex istis faciliter patere possunt aequipollentiae propositionum in quibus ponuntur isti modi

'necessarium', 'possibile'. Ex quibus etiam faciliter patere potest quae propositiones repugnant, scito quae propositiones primae repugnant et quae non.

Unde sciendum est quod istae propositiones 'omnis homo de necessitate est animal', 'omnis homo de necessitate non est animal' repugnant contrarie, sicut istae 'necesse est omnem hominem esse animal', 'necesse est nullum hominem esse animal'.

Istae etiam sunt repugnantes 'omnis homo de necessitate est animal', 'aliquis homo de necessitate non est animal'; non tamen proprie contrarie, eo quod non utraque est universalis.

Nec sunt contradictoriae, quia possunt simul esse falsae; et ita plus conveniunt cum contrariis, eo quod possunt simul esse falsae, sed non possunt simul esse verae. Eodem modo dicendum est de istis 'omnis homo de necessitate non est animal', 'aliquis homo de necessitate est animal'.

Istae autem propositiones 'omnis homo de necessitate est animal', 'aliquis homo potest non esse animal' sunt contradictoriae. Et similiter istae 'omnis homo de necessitate non est animal', 'aliquis homo potest esse animal'.

Istae autem propositiones 'omnis homo potest esse animal' 'omnis homo potest non esse animal' non repugnant. Nec istae 'omnis homo potest non esse animal', 'aliquis homo potest esse animal'.

Nec istae 'omnis homo potest esse animal', 'aliquis homo potest non esse animal'. Sed istae contradicunt 'omnis homo potest esse animal', 'aliquis homo de necessitate non est animal'; et similiter 'omnis homo potest non esse animal' et 'aliquis homo de necessitate est animal'.

<CAP. 15. DE OPPOSITIONE ET CONTINGENTIA PROPOSITIONUM DE CONTINGENTI>.


Circa propositiones de contingenti oportet primo scire quod istarum propositionum 'contingit omnem hominem esse animal', 'contingit omnem hominem non esse animal', 'contingit aliquem hominem esse animal', 'contingit aliquem hominem non esse animal' non est quaerenda aequipollentia, eo quod sunt primae.

Possunt tamen tales propositiones exponi, quia quaelibet illarum aequivalet uni copulativae ex duabus propositionibus de possibili; sicut ista 'contingit omnem hominem esse animal' aequivalet isti 'possibile est omnem hominem esse animal et possibile est nullum hominem esse animal'.

Et ita est de aliis. Et ideo semper negativa et affirmativa de contingenti, modo contingentiae remanente affirmato, convertuntur; sicut istae duae 'contingit omnem hominem esse animal', 'contingit nullum hominem esse animal' convertuntur. Et sic de aliis. Et ex istis faciliter potest sciri aequipollentia propositionum de contingenti. Sicut enim ipsa aequivalet uni copulativae, ita sua repugnans aequivalet uni disiunctivae compositae ex repugnantibus partibus illius copulativae. Et ideo inquirendo aequipollentiam propositionis de contingenti, resolvenda est illa in unam copulativam ex duabus de possibili; quo facto videndum est cui aequipollet una pars et alia, et ex illis formanda est una disiunctiva cui aequipollebit illa de contingenti. Hoc tamen non est faciendum nisi quando modus contingentiae est negatus. Verbi gratia si accipiatur ista 'non contingit omne animal esse hominem', ista affirmativa

'contingit omne animal esse hominem' resolvenda est in istam copulativam cui aequivalet 'omne animal potest esse homo et omne animal potest non esse homo' et utrique illarum praeponenda est negatio sub disiunctione, sic 'non omne animal potest esse homo vel non omne animal potest non esse homo'.

Et accipienda est aequipollens isti disiunctivae per regulam datam in praecedenti capitulo, scilicet ista 'necesse est aliquod animal non esse hominem vel necesse est aliquod animal esse hominem'.

Et ista ultima disiunctiva aequipollebit isti 'non contingit omne animal esse hominem'. Eodem modo ista, per easdem regulas, 'nullus homo contingenter est animal' aequipollebit isti de disiuncto praedicato 'omnis homo de necessitate est animal vel de necessitate non est animal'.

Non enim in isto casu potest aequipollere disiunctivae, sicut patet de ista 'nulla persona divina contingenter est Pater'; sed aequipollebit uni universali de disiuncto praedicato, ita tamen quod in utraque parte disiuncti addatur modus necessitatis.

Quando autem dictum propositionis de contingenti vel aequivalens ei mutatur in contradictorium, tunc particularis aequipollebit uni disiunctivae; et hoc, quia propositio particularis et indefinita disiunctiva et de disiuncto praedicato convertuntur.

Oportet autem scire quod quando modus contingentiae est affirmatus, accipienda est aequipollentia servato eodem modo ex parte residui, et eodem modo proportionaliter sicut dictum est de praecedentibus.

Unde ista 'contingit non omnem hominem currere' aequipollet isti 'contingit aliquem hominem currere', et sic de aliis.

<CAP. 16. DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM DE IMPOSSIBILI>. Circa propositiones de impossibili est primo sciendum quod nulla earum est prima, quia quaelibet illarum aequipollet opposito alicuius propositionis de possibili, et ideo de qualibet quaerendum est cui aequipolleat.

Et cum dictum sit quod 'impossibile' aequivalet isti 'non possibile', faciliter potest sciri per praedicta cui aequipollet propositio de impossibili, ponendo 'non possibile' loco istius modi 'impossibile'.

Est igitur sciendum quod quandoque iste modus est affirmatus, ita scilicet quod negatio non negat eum; sicut hic 'impossibile est omne animal esse hominem', 'impossibile est aliquod animal esse hominem'.

Quandoque autem est negatus per aliam negationem, sicut hic 'non impossibile est omne animal esse hominem', 'non impossibile est omnem hominem currere'. In primo casu, quando scilicet nulla negatio negat modum impossibilitatis, tunc illa de impossibili aequipollet uni de necessario, sicut illa de possibili, in qua modus negatur, aequipollet uni de necessario.

Unde ista 'impossibile est omne animal esse hominem' aequipollet isti 'necesse est aliquod animal non esse hominem'; et ista 'impossibile est nullum animal esse hominem' aequipollet isti 'necesse est aliquod animal esse hominem'; et ista 'impossibile est aliquod animal esse hominem' aequipollet isti 'necesse est nullum animal esse hominem'; et ista 'impossibile est aliquod animal non esse hominem' aequipollet isti 'necesse est omne animal esse hominem'.

Si autem modus impossibilitatis sit negatus, tunc mutabitur modus impossibilitatis in modum possibilitatis; sicut ista 'non impossibile est omne animal esse hominem' aequipollet isti 'possibile est aliquod animal esse hominem'.

Ex quo enim modus possibilitatis, quando negatur, debet mutari in modum necessitatis, et modus necessitatis, quando negatur, debet mutari in modum possibilitatis affirmatum, necesse est quod impossibile, quando negatur, mutetur in modum possibilitatis.

Per praedicta, et per illam regulam de aequipollentiis propositionum de inesse prae contradic, post contra; prae-post que subalter potest faciliter aequipollentia propositionum modalium sciri.

Et ideo ista de aequipollentis earum sufficiant.

<CAP. 17. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS IN QUIBUS ALIQUIS TERMINUS SUPPONIT SIMPLICITER VEL MATERIALITER. ET PRIMO DE REGULIS QUIBUS CONSTRUITUR VEL DESTRUITUR PROBLEMA DE

ACCIDENTE>. Postquam visum est de aliquibus regulis deservientibus consequentiis ex propositionibus in quibus omnes termini supponunt personaliter et significative, nunc videndum est de consequentiis compositis ex propositionibus in quibus aliquis terminus supponit simpliciter vel materialiter. Et sunt consequentiae inferentes tales conclusiones 'album est accidens Sortis', 'homo est species talis generis', 'risibile est passio hominis', 'substantia animata sensibilis est definitio animalis', 'canis est aequivocum' et huiusmodi. Primo autem dicendum est de regulis quibus construitur vel destruitur problema de accidente.

Et quia fere tota ista materia patere potest ex praedictis, ideo est brevius transeundum. Est igitur regula generalis talis: illud verificatur contingenter de aliquo, igitur est accidens illius; sicut sequitur 'album contingenter verificatur de homine, igitur album est accidens hominis'. Intelligendum est quod ista regula tenet quando talis propositio potest esse vera et falsa, stante propositione vera in qua enuntiatur esse de eodem subiecto. Oportet etiam scire quod hic non accipitur accidens pro illo quod realiter inhaeret alteri et informat ipsum, sed accipitur pro praedicabili de aliquo, cui tamen non inhaeret nec informat ipsum. Et sic accipiendo accidens, potest concedi quod 'creans' est accidens Dei; sicut consimile concedit Anselmus, Monologion, 25. Et similiter 'ridens' est accidens hominis. Alia regula est: hoc verificatur de hoc, et non est proprium ipsius, nec genus, nec differentia, nec species, nec definitio, nec aliquid commune omnibus, igitur est accidens eius. Alia quae necessaria sunt sciri de accidente, elici possunt ex prioribus et praecipue ex illis quae dicta sunt in primo tractatu de accidente, ideo ista ad praesens sufficiant.

<CAP. 18. DE REGULIS QUIBUS CONSTRUITUR VEL DESTRUITUR PROBLEMA DE GENERE>. Post haec videndum est quomodo construitur vel destruitur problema de genere. Et quia Aristoteles istam materiam diffuse tractavit, ideo per suas regulas est discurrendum.

Est igitur prima regula talis: si praedicatum non praedicatur de subiecto universaliter Sumpto, illud praedicatum non est genus illius subiecti; sicut si haec non sit vera 'omnis homo est lapis', lapis non est genus hominis.

Notandum est quod de virtute sermonis loquendo, aliquando idem est genus alicuius et aliquando non est genus ipsius. Sicut animal, quando haec est vera 'omnis homo est animal', est genus hominis, quando autem haec est falsa 'omnis homo est animal', tunc animal non est genus hominis, quia ad hoc quod animal sit genus hominis, oportet quod animal praedicetur de homine universaliter sumpto.

Alia regula est: quod non praedicatur de aliquo in quid, non est genus ipsius; sicut quia hic non est praedicatio in quid 'omnis homo est coloratus', quamvis haec sit vera 'omnis homo est coloratus', ideo 'coloratum' non est genus hominis.

Notandum quod tunc praedicatur aliquid de aliquo in quid, quando omnia quae significant, omnino eodem modo significant; ita scilicet quod in definitione exprimente quid nominis utriusque vel omnia ponuntur in recto vel aliqua in obliquo et aliqua in recto, ita scilicet quod solum differunt in hoc quod unum significat plura et aliud non omnia illa sed aliqua de illis.

Vel si utrumque significet aliqua et similiter connotet aliqua, oportet quod unum significet multa et aliud non omnia illa multa sed aliqua, vel quod illud praedicatum connotet multa et aliud non connotet omnia illa sed aliqua tantum.

Propter hoc nulla talis praedicatio est in quid 'omnis homo est albus', quia 'album' vel significat vel connotat omnes albedines, et praecise albedines, sed homo non significat nec connotat omnes albedines.

Similiter, ista praedicatio non est in quid 'homo est rationalis', quia 'rationale' significat in obliquo animam intellectivam, ita quod abstractum per se significans animam intellectivam debet poni in obliquo in definitione exprimente quid nominis ipsius rationalis, sed non sic ponitur in definitione exprimente quid nominis ipsius hominis, quamvis unum sequatur ex alio.

Et propter ista nulla talis praedicatio est in quid ' omne ens est unum', 'omnis homo est risibilis', et sic de aliis. Sed talis praedicatio est in quid 'omnis homo est animal', quia homo et animal differunt in hoc quod animal significat omnia animalia, homo autem non significat omnia animalia sed aliqua tantum.

Similiter ista est in quid 'album est coloratum', quia coloratum significat omnia subiecta potentia habere colorem, album autem significat omnia subiecta potentia habere albedinem; coloratum autem vel connotat vel significat principaliter omnes colores, sed album non significat omnes colores sed aliquos tantum.

Advertendum est tamen quod non semper requiritur quod illud quod praedicatur in quid de aliquo actualiter significet plura, quia tunc si nullum animal esset nisi homo, hic non esset praedicatio in quid 'homo est animal', quod falsum est; sed sufficit quod possit significare plura per solam productionem novarum rerum.

Tertia regula est: illud quod contingit alicui inesse et non inesse, non est genus ipsius.

Unde quia homo est aliquando albus et aliquando non est albus, ideo album non est genus hominis. Notandum est hic quod per 'inesse' intelligitur 'praedicari'. Unde regula est ista: quando aliquid praedicatur de aliquo contingenter, ita quod aliquando praedicatur et aliquando non praedicatur, ipso tamen quod importatur per subiectum manente actualiter, tunc non est genus ipsius. Unde quia homine exsistente potest haec esse vera 'nullus homo est albus', ideo album non est genus hominis.

Quod tamen aliquando aliquid praedicetur de aliquo et aliquando non, propter destructionem omnium rerum importatarum per subiectum, non impedit illud praedicatum esse genus illius; sicut quamvis haec possit esse vera 'homo non est animal', quando scilicet nullus homo est, tamen cum hoc stat quod animal sit genus hominis.

Quarta regula est: si aliqua non sint in eadem coordinatione, illa non se habent sicut genus et species, quia in quocumque praedicamento est genus, in eodem est species et e converso.

Notandum quod quamvis de eodem possint praedicari diversa genera diversarum coordinationum et etiam diversa praedicamenta, sicut eadem res est substantia et quantitas, tamen idem non potest esse per se species diversorum generum diversarum coordinationum, hoc est diversorum praedicamentorum, et hoc, quia diversa praedicamenta numquam praedicantur de eodem in quid.

Unde quamvis istae sint verae 'homo est substantia', 'homo est quantus vel quantitas', tamen una praedicatio est in quid et alia non est in quid, et ideo homo non est species quantitatis, sed est species substantiae.

Et ideo quod dicit Philosophus in Praedicamentis, quod nihil prohibet idem esse in diversis praedicamentis; et in diversis locis dicit quod species non est ad aliquid sed genus, debet intelligi quod nihil prohibet diversa praedicamenta praedicari de eodem et aliquando genus est ad aliquid et species non; non quidem per se species illius generis sed alterius generis, de qua tamen specie illud genus, quod est ad aliquid, praedicatur, et tamen illa species de qua praedicatur non est ad aliquid.

Et per istum modum debent solvi omnes auctoritates quae videntur contrariari. Alia regula est: si aliquid participat aliud et rationem ipsius, illud participans non est genus illius quod participat; sicut quia homo participat animal et definitionem animalis, ideo homo non est genus animalis.

Notandum quod aliquid participare aliud non est aliud nisi quod semper dum esse verificatur de illo, aliud praedicatur universaliter de illo; sicut homo participat rationem animalis, quia necessario dum homo est, haec est vera 'omnis homo est animal'.

Et ita 'participare' non accipitur hic pro capere partem vel includere illud essentialiter vel tamquam partem essentiae, sed pro vere subici cum signo universali respectu alterius, secundum modum praeexpositum.

Ex praedictis patet quod quamvis haec possit esse vera 'omne animal est homo' et ista similiter 'omne animal est animal rationale', quia tamen utraque istarum poterit esse falsa dum haec est vera 'animal est', ideo animal non participat hominem nec rationem, hoc est definitionem, hominis, et ideo poterit hoc non obstante animal esse genus hominis.

Sexta regula est: quando species assignata praedicatur de aliquo, sive sicut de suo contento sive non, de quo non praedicatur genus assignatum, tunc illud non est genus illius; sicut 'opinabile' praedicatur de non-ente et nec ens nec scibile praedicatur de non­ente, ideo nec ens nec scibile est genus opinabilis, quia de quocumque praedicatur species de eodem praedicatur genus.

Quod est intelligendum quando in praedicatione exercita omnes termini supponunt personaliter et significative. Septima regula est: si species assignata non participat aliquam specierum assignatarum contentarum sub genere assignato, illud non est genus ipsius; sicut si voluptas nec est generatio nec corruptio, et sic de aliis speciebus motus, motus non est genus voluptatis.

Notandum quod ista regula habet intelligi quando species assignata non immediate continetur sub genere. Unde homo non participat aliquam speciem animalis, et tamen animal est genus hominis; et hoc, quia homo immediate continetur sub animali.

Notandum quod 'participare' accipitur hic, sicut prius, pro subici cum signo universali respectu illius et non e converso, secundum modum ibi dictum. Octava regula est: si aliquid praedicetur de pluribus quam aliud, illud aliud non est genus illius; sicut quia opinabile praedicatur de pluribus quam ens, ideo ens non est genus opinabilis, quia semper genus praedicatur de pluribus quam sua species.

Sciendum est quod non semper actualiter genus praedicatur de pluribus quam sua species, quia si nullum animal esset nisi homo, animal non praedicaretur actualiter de pluribus quam homo pro tunc.

Et ideo debet auctoritas Aristotelis intelligi, quod semper genus praedicatur de pluribus quam sua species, nisi omnia individua alicuius speciei vel specierum sint destructa vel non­exsistentia.

Nona regula est: si genus et species praedicantur de aequalibus, non se habent sicut genus et species. Ista regula debet intelligi sicut prior; nam semper quando cuiuslibet speciei alicuius generis est aliquod individuum, genus praedicatur de pluribus quam quaecumque sua species.

Et ideo quia semper ens et unum praedicantur de pluribus, ita quod ens non potest praedicari de pluribus quam unum nec e converso, ideo neutrum est genus respectu alterius.

Similiter est de principio et primo: nam principium non potest praedicari de pluribus quam primum nec e converso, et ideo nec principium est genus primi nec e converso. Decima regula est: quod non est genus alicuius individui, non est genus aliquorum individuorum indifferentium specie; et quod est genus unius individui, est genus omnium individuorum eiusdem speciei cum illo, et ita idem est genus omnium quae non differunt specie vel nullius.

Undecima regula est: nihil continetur sub diversis generibus nisi unum illorum contineatur sub altero; sicut homo non posset esse per se species animalis et corporis nisi animal contineretur sub corpore vel e converso.

Sed contra istam regulam instat Philosophus, IV Topicorum, quia prudentia continetur tam sub scientia quam sub virtute. Ideo istam regulam corrigit Philosophus, ibidem, per hoc quod oportet quod illa genera, sub quibus idem continetur, sint subalterna vel quod contineantur sub eodem genere; sicut scientia et virtus, quamvis non sint subalterna, tamen ambo ista genera continentur sub eodem genere, puta sub habitu.

Unde dicit Philosophus, ibidem, sic: "Si neque subalterna genera sint neque sub eodem ambo, non erit quod assignatum est genus". Sed contra hoc videtur esse Philosophus in libro Praedicamentorum, ubi dicit quod "diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae".

Et si hoc, igitur idem non potest esse species talium generum diversorum et non subalternatim positorum: Praeterea, omne genus dividitur per differentias oppositas, quarum una removetur universaliter ab alia, igitur idem non potest contineri sub diversis generibus non subalternatis: Praeterea, ista regula videtur esse contra praedicta, quia dictum est prius quod diversa praedicamenta praedicantur de eodem, et tamen ista praedicamenta non continentur sub eodem genere nec sunt subalterna: Ad primum istorum dicendum est quod semper diversorum generum non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae, si sint genera habentia differentias; non tamen oportet quod omnes species talium generum sint diversae, et ita stat quod aliqua sit eadem species eorum.

Et si dicatur quod aliquae sunt species sic diversae diversorum generum subalternatorum, sicut multae sunt species corporis quae non sunt species animalis, igitur in hoc non differunt genera subalterna et non subalterna, dicendum quod quamvis unum genus subalternum habeat aliquam speciem quae non sit species alterius, tamen e converso est impossibile.

Sed quando sunt genera non subalterna, utrumque illorum habet aliquam speciem quae non est species alterius. Et hoc sufficit ad intentionem Aristotelis.

Ad secundum dicendum quod non omne genus dividitur per differentias oppositas. Quando tamen genus habet differentias, potest dividi per differentias oppositas, et tamen una illarum removetur universaliter ab alia, sed non oportet quod removeatur universaliter ab omni alia differentia.

Verbi gratia animal dividitur per rationale et irrationale, et una illarum removetur universaliter ab alia; postea est aliquod genus quod est praecise commune equo et asino. Sit ita quod forte habent aliquam convenientiam inter se, qualem neutrum illorum habet cum quocumque alio animali, et ideo ab eis potest abstrahi unum genus praecise commune illis, et vocetur illud genus a.

Similiter, forte bos et equus habent aliquam specialem convenientiam, qualem neutrum illorum habet cum quocumque alio animali; et tunc poterit ab eis abstrahi unum genus praecise commune illis, et vocetur b.

Tunc, quamvis differentiae a removeantur a se invicem et similiter b, tamen una differentia a est eadem cum differentia b, et ita eadem poterit esse species diversorum generum talium non subalternorum.

Ad tertium dictum est prius quod nulla species per se continetur sub diversis praedicamentis, quia numquam diversa praedicamenta praedicantur in quid de eadem specie.

Et ideo numquam est idem per se species diversorum generum nisi illa genera sint subalterna vel ambo contineantur sub eodem, sicut dicit Philosophus hic. Non tamen huic obstat quin de eadem specie possint praedicari diversa praedicamenta non in quid sed aliter.

Duodecima regula est quod quando non omnia genera ad genus assignatum praedicantur in quid de assignata specie, non est genus ipsius; sicut si corpus non praedicatur in quid de albo, animal non est genus albi.

Alia regula est: si assignatum genus, vel genus aliquod ipsius, participat speciem, non est genus ipsius. Sciendum quod 'participare' accipitur hic, sicut prius, non quia capiat partem realem ipsius, nec quia est pars ipsius, nec quia importat partem ipsius, sed quia ipsum participans subicitur universaliter respectu alterius et aliud universaliter sumptum non subicitur respectu illius sed tantum particulariter sumptum.

Sicut homo participat animal, quia homo universaliter sumptus subicitur respectu animalis, sic dicendo 'omnis homo est animal' et animal universaliter sumptum non subicitur respectu hominis, sic dicendo 'omne animal est homo', sed particulariter tantum, sic dicendo 'aliquod animal est homo'; quamvis aliquando haec possit esse vera 'omne animal est homo', non tamen oportet quod sit vera, quamvis animal sit.

Et sub ista significatione accipit Philosophus semper 'participare' in logica. Decima quarta regula est: quando aliquid vere praedicatur de aliqua specie, si aliquid superius ad ipsum praedicatur in quid de illa specie, ipsum praedicabitur in quid de eadem specie et erit genus eius; quia omnia quae ordinantur secundum superius et inferius quorum unum praedicatur de altero in quid, vel omnia praedicantur de illo, de quo praedicantur, in quid vel nullum. Sed si dubitetur illud assignatum praedicari de specie, non sufficit ostendere quod aliquod genus eius praedicatur in quid de illa specie, sed simul cum hoc oportet probare quod nullum aliud contentum sub illo praedicatur in quid de illa specie. Alia regula est: si species praedicatur de aliquo in quid, de quo genus non praedicatur in quid, illud non est genus illius speciei; sicut si corpus animatum praedicatur in quid de aliquo de quo non praedicatur in quid animal, manifestum est quod animal non est genus corporis.

Si autem corpus praedicatur in quid de omnibus de quibus praedicatur animal, et de pluribus, corpus erit genus animalis. Decima sexta regula est: illud non est genus alicuius, de quo definitio generis non vere praedicatur; sicut quia haec est falsa 'planta est substantia animata sensibilis', ideo animal non est genus plantae.

Decima septima regula est: quod est differentia alicuius, non est genus ipsius nec e converso; sicut quia 'congregativum' est differentia coloris, ideo non est genus ipsius nec e converso.

Decima octava regula est: differentia nullius est genus; sicut 'immortale', quia est differentia animalis, ideo nullius est genus.

Sciendum quod ista exempla non ponuntur ut ita sint, sed ut sentiant qui addiscunt. Decima nona regula est: quod est species alicuius, non est genus ipsius; sicut quia continuitas est species contiguitatis, ideo non est genus contiguitatis.

Vigesima regula est quod differentia convertibilis cum specie, non est genus ipsius; sicut

'rationale', quia est differentia hominis, non est genus hominis. Notandum quod differentia alicuius non est aliquid intrinsecum speciei, sed est unum praedicabile in quale de specie.

Praedicatur autem in quale, quia semper differentia essentialis connotat aliquid vel significat quod non connotatur nec significatur per speciem, nec species aliquid illo modo significat, differentia autem accidentalis semper connotat aliquid extrinsecum.

Vigesima prima regula est quod genus non continetur sub differentia nec e converso. Et hoc est verum de differentia constitutiva. Aliquando autem genus continetur sub differentia, sic quod de paucioribus praedicatur; non tamen per se continetur sub ea, nec e converso. Vigesima secunda regula est quod cuius generis nulla differentia praedicatur de specie, illud non est genus illius speciei; sicut si nulla differentia animalis praedicatur de lapide, animal non est genus lapidis. Ista regula habet veritatem quando genus habet differentias, et ideo quia aliquod genus non habet differentias essentiales, sicut alibi probatum est, ideo poterit aliquid esse genus alicuius speciei, quamvis nulla differentia essentialis praedicetur de illa specie; et hoc, quia illud genus nullam differentiam essentialem habet.

Vigesima tertia regula est quod species, quae est prior natura aliquo et ad cuius interemptionem sequitur interemptio illius, non est species illius generis; sicut quia animal est prius natura homine et interempto animali interimitur homo, ideo animal non est species hominis.

Notandum est quod 'prius natura' non vocatur hic illud quod potest esse sine alio et non e converso, quia isto modo genus non est prius natura quam species.

Ita enim potest species esse sine genere sicut e converso. Nec plus dependet species a genere quam e converso, quia species et genus non sunt nisi quaedam intentiones in anima, distinctae totaliter, quarum utraque potest esse in mente sine altera.

Sed 'prius natura' vocatur hic quando esse exsistere potest vere praedicari de aliquo supponente pro re, quamvis non praedicetur vere, immo falso, de altero supponente pro re, sed non e converso.

Et isto modo genus est prius natura quam species, nam esse exsistere potest vere praedicari de genere supponente pro re, quamvis falso praedicetur de specie supponente pro re; sicut haec poterit esse vera 'animal est', quamvis haec esset falsa 'homo est', sed e converso est impossibile.

Impossibile enim est quod haec sit vera 'homo est', hac exsistente falsa 'animal est'. Et propter hoc genus dicitur esse prius natura quam species. Similiter notandum quod interemptio speciei non interimit realiter genus nec e converso, quia posset genus exsistere modo convenienti, specie non exsistente.

Hoc enim est verum, nam ista intentio animae quae est genus, posset esse in anima etsi nulla intentio quae est species esset ibi. Sed sic interemptio speciei non interimit genus sed e converso, quia ad negationem generis supponentis pro re sequitur negatio speciei supponentis pro re; sicut ista consequentia est bona 'a non est animal, igitur a non est homo', sed e converso non valet.

Et sic debent intelligi omnes auctoritates Philosophi et aliorum, qui dicunt quod genus est prius natura quam species et quod interempto genere interimitur species et non e converso et huiusmodi.

Vigesima quarta regula est quod illud quod potest amitti a specie non est genus vel differentia illius; sicut quia 'moveri' potest amitti ab anima, ideo ' moveri ' non est genus animae nec differentia.

Similiter, quia veritas et falsitas possunt amitti ab opinione, ideo neutrum est genus vel differentia opinionis. Intelligendum est quod non vocatur hic 'amitti' pro illo quod realiter perditur a re, sed vocatur hic 'amitti' quando aliquid non vere praedicatur de aliquo, sicut prius.

Sicut materia, quando de non-formata fit formata dicitur amittere potentiam, non quia aliquam rem amittat realiter, --- nam nullam rem amittit, sed aliquid adquirit ---, sed dicitur amittere potentiam, quia non amplius est haec vera 'materia est in potentia ad formam', quae tamen prius fuit vera.

Et hoc non est propter amissionem realem alicuius rei, sed propter realem adquisitionem alicuius rei, puta formae.

Similiter intelligenda est regula 're importata per subiectum non destructa'. Vigesima quinta regula est: si aliquid participat vel participare potest contrarium generis, non est species illius; sicut quia homo potest participare album, ideo nigrum non est genus hominis.

Notandum quod 'participare' accipitur hic pro 'recipere praedicationem alterius', quo modo dicitur quod semper subiectum participat praedicatum, quod non est aliud quam subiectum vere subici respectu praedicati.

Vigesima sexta regula est: quando aliquid potest competere speciei quod non potest competere alicui contento sub genere, non est species ipsius; sicut quia anima potest vivere et nullus numerus potest vivere, ideo numerus non est genus animae.

Vigesima septima regula est quod si assignatum sit aequivocum, non est genus, quia tam species quam genus debet esse univocum. Notandum quod aliquando accipit Philosophus genus et speciem non tantum pro intentione animae sed etiam pro ipsa voce.

Unde haec vox 'animal' vocatur genus. Sed hoc non est nisi ex voluntaria institutione, quia scilicet sponte instituitur ad significandum omnia illa quae intentio animae, quae est genus, aliquando significat.

Alia regula est: si assignatum non potest habere plures species, non est genus, quia semper omne genus vel praedicatur vel praedicari potest in quid de pluribus speciebus. Alia regula est: illud quod non praedicatur de aliquo proprie sed translative, non est genus ipsius; sicut quia consonantia non praedicatur proprie sed translative de temperantia, ideo non est genus temperantiae.

Notandum quod nulla potest esse translativa praedicatio nisi ex actu voluntatis et per institutionem, et ideo talis praedicatio translativa non potest esse nisi in vocibus vel scriptis vel aliis signis ad placitum institutis.

Et propter hoc vox aliquando genus vocatur, quando scilicet non translative sed proprie et in quid praedicatur de specie. Trigesima regula est: quando species habet contrarium et genus non habet contrarium, si contrarium speciei non sit in illo genere, nec ipsa species erit species illius generis.

Sicut quia albedo habet contrarium, scilicet nigredinem, et sonus non habet contrarium, ideo si nigredo non sit species soni, nec albedo est species soni. Trigesima prima regula est: quando tam genus quam species habent contrarium, si contrarium speciei sit sub contrario generis, ipsa species erit species illius generis.

Intelligendum est quod ista regula habet veritatem quando alterum contrariorum immediate continetur sub genere contrario et quando neutra contrarietas habet medium. Unde si una contrarietas habet medium et altera non, regula non habet locum; et ideo non sequitur 'prodigalitas est species vitii, igitur illiberalitas est species virtutis', et hoc, quia virtus et vitium non habent medium; vel si habeant, saltem prodigalitas et illiberalitas ⟨non⟩ habent medium.

Notandum etiam quod nullae species tales habent contrarietatem, stricte accipiendo contrarietatem, quando scilicet alterum contrariorum expellit reliquum et non compatitur ipsum, nam tales species non sunt nisi quaedam intentiones animae, quae ita compatiuntur se in anima sicut quaecumque aliae intentiones.

Sed tales species et similiter genera dicuntur contraria, quia sunt genera et species contrariorum. Unde intentio quae est species omnium albedinum et intentio quae est species omnium nigredinum non dicuntur contrariae nisi quia sunt signa et intentiones importantes qualitates singulares contrarias.

Et ita istud vocabulum 'contrarium' aequivoce accipitur in diversis locis librorum

Philosophorum et Sanctorum. Trigesima secunda regula est: si unum contrariorum non est species sed genus, reliquum non erit species sed genus; sicut quia bonum non est species sed genus, ideo malum non est species sed genus.

Sciendum quod istud de bono non dicitur nisi gratia exempli, et ideo non oportet curare sive 'bonum' sit genus sive non. Trigesima tertia regula: si generum contrariorum sit aliquod medium, et specierum contrariarum erit aliquod medium et e converso.

Ista regula habet instantiam, sicut patet, quando plures species continentur sub uno genere quam sub alio, et ideo intelligenda est quando utrumque genus habet species aequales.

Similiter intelligenda est quando species unius generis non est medium inter duas species alterius generis. Trigesima quarta regula est: quando tam genus quam species sunt contraria, si habent medium debent habere medium eodem modo, ut scilicet quod si inter species sit medium positivum, inter genera debet esse medium positivum et e converso; et si inter species sit medium per abnegationem, inter genera debet esse medium per abnegationem et e converso.

Trigesima quinta regula est: si extrema contraria sint in aliquo genere non habente contrarium, medium inter illa extrema erit in eodem genere. Trigesima sexta regula est: si genus habet contrarium, species habet contrarium.

Sciendum quod istae tres ultimae regulae intelligendae sunt sicut quarta praecedens. Trigesima septima regula: si species habens contrarium sit in aliquo genere non habente contrarium, species opposita erit in eodem genere.

Trigesima octava regula est: si medium inter extrema sit in aliquo genere non habente contrarium, extrema contraria sunt in eodem genere. Trigesima nona regula est: si species contraria est in contrario genere, et species opposita est in opposito genere; sicut si iustitia est species virtutis, iniustitia est species vitii.

Istae tres regulae intelligendae sunt sicut praecedentes. Quadragesima regula est: si principale sit species principalis, et coniugatum erit species coniugati, et casus casus; sicut si iustitia sit species disciplinae, iustus erit species disciplinati et iuste species disciplinate. Sciendum est quod hic accipitur 'species' large pro omni illo quod est per se superius sive secundum praedicationem sive secundum consequentiam. Et isto modo 'virtuose' est superius et genus ad 'iuste', quia quamvis haec non sit vera

'iuste est disciplinate', tamen ista consequentia est bona 'iste iuste agit, igitur virtuose agit' et non e converso; et pro tanto dicitur 'disciplinate' esse superius ad 'iuste'. Et ideo regulae prius datae de praedicatione generis de specie et consimiles, intelligendae sunt quando genus natum est praedicari, quia videlicet est nomen, sive in conceptu sive in voce; quando autem non est nomen, non sunt regulae intelligendae de tali genere.

Quadragesima prima regula est: demonstratis quatuor, et primo se habente ad secundum sicut tertium se habet ad quartum, si secundum sit genus primi, quartum erit genus tertii; sicut si homo se habet ad animal sicut albedo ad colorem, si animal sit genus hominis, color erit genus albedinis.

Ista regula est intelligenda quando similiter se habent secundum praedicationem et ordinem consequentiae, vel quando illa similitudo est causa quare unum illorum est genus alterius.

Quadragesima secunda regula est quod in nominibus et verbis corruptivis et generativis, et aliis similitudinem aliquam secundum derivationem vel inflexionem seu declinationem habentibus, si unum est genus unius, et reliquum erit genus alterius; sicut ista habent similitudinem secundum derivationem 'dissolvi', 'dissolutio' et similiter ista 'corrumpi', 'corruptio', et ideo si 'dissolvi' est species 'corrumpi', 'dissolutio' est species 'corruptionis'.

Similiter, sicut se habent secundum talem similitudinem 'aedificare' et 'aedificatum esse', ita se habent 'operari' et 'operatum esse'; et ideo si 'aedificare' sit species 'operari', 'aedificatum esse' erit species 'operati esse'.

Et sicut est de istis, ita est de aliis talem similitudinem habentibus. Ex istis omnibus patet quod talis ordo ita potest reperiri in nominibus sicut in verbis. Quadragesima tertia regula est quod privatio et habitus non sunt in eodem genere proximo. Quadragesima quarta regula est quod si habente tam genere quam specie privative oppositum, si oppositum non est in opposito nec propositum in proposito. Quadragesima quinta regula est: si oppositum in opposito et propositum in proposito. Notandum quod 'genus' quadrupliciter accipitur, scilicet strictissime pro aliquo communi praedicabili in quid de multis rebus vel de pronominibus demonstrantibus plures res, quarum nulla nata est esse forma vel materia essentialis alterius rei specie differentis. Et isto modo non invenitur aliquod genus secundum intentionem Aristotelis, quidquid sit de veritate, nisi in praedicamento substantiae et qualitatis; quia secundum intentionem Aristotelis nullum aliud genus praedicatur in quid de pronomine demonstrante quamcumque rem per se exsistentem in genere.

Secundo modo accipitur genus strictius pro praedicabili in quid de pluribus rebus quae non sunt eiusdem rationis, sive aliqua illarum rerum sit nata esse pars essentialis alicuius alterius rei sive non.

Et isto modo hoc commune 'forma' est genus omnium formarum et hoc commune 'anima' est genus ad animam vegetativam, sensitivam et intellectivam. Tertio modo accipitur genus stricte pro aliquo positivo praedicabili in quid de pluribus positivis; et sic quantitas, relatio et huiusmodi sunt genera.

Quarto accipitur large pro omni praedicabili in quid de pluribus praedicabilibus, sive sit positivum sive negativum.

Et sic accipit Philosophus hic genus. Illud autem dicitur praedicari in quid per quod contingit respondere ad quaestionem factam per quid.

Nunc autem si quaeratur, quid est caecitas, potest responderi quod est privatio, et ita, large, aliquod privativum est genus. Alia regula est: si affirmatio est genus affirmationis, et negatio speciei erit genus negationis generis; sicut si animal sit genus hominis, non-homo erit genus non-animalis.

Alia regula est: si negatio est genus negationis, affirmatio opposita negationi, quae est species, erit genus alterius; sicut si non-suave sit genus non-boni, bonum erit genus suavis. Sciendum est quod hic accipitur genus largissime, sicut prius.

Alia regula est: si species est ad aliquid, et genus est ad aliquid et e converso. Sciendum quod hoc est verum quando genus praedicatur in quid de specie; quando autem genus praedicatur de specie et non in quid, non oportet quod si species sit ad aliquid, quod genus sit ad aliquid, nec e converso.

Et sic solvendae sunt instantiae quas ponit Aristoteles circa istam regulam.

Alia regula est: si tam genere quam specie exsistente ad aliquid species non dicitur ad idem secundum se et secundum idem genus, non est species illius generis. Alia regula est: si non dicitur ad idem secundum se et secundum genus et secundum omnia superiora ad illud genus, non est species ipsius. Istae regulae intelligendae sunt quando genus praedicatur in quid de specie. Alia regula est quod species et genus, quando sunt ad aliquid, dicuntur ad tertium secundum eundem casum, scilicet vel secundum casum genitivum vel dativum et huiusmodi.

Aliquando tamen est instantia, sicut patet de 'contrario' quod est species 'diversi'. Alia regula est: si tam species quam genus est ad aliquid et dicuntur secundum eosdem casus, si similiter non convertuntur secundum eosdem casus, tunc non est unum genus alterius.

Alia regula est quod si species dicitur ad suum correlativum secundum plures casus quam genus vel e converso, non est species ipsius.

Ista regula non est generaliter vera, sicut nec priores. Alia regula est: si oppositum correlative non est genus oppositi correlative, nec propositum propositi.

Alia regula est: si quibusdam relativis necessario exsistentibus in illis ad quae dicuntur, quibusdam non necessario exsistentibus in illis, possunt tamen in illis exsistere, et quibusdam nullo modo valentibus exsistere in illis ad quae dicuntur, si species contineatur sub uno istorum membrorum et genus sub reliquo, non est species ipsius.

Alia regula est quod si species est actus, genus non est habitus; et similiter e converso: si genus est habitus, species non est actus.

Alia regula, quod posterius non est genus prioris. Notandum quod frequenter loco nominum primae intentionis ponuntur nomina secundae intentionis et e converso; similiter loco nominum primae impositionis ponuntur nomina secundae impositionis et e converso.

Et ideo quod dicitur hic quod 'si species est actus, genus non est habitus', et similiter de alia regula, debet sic intelligi quod illud nomen vel illa intentio quae est praecise communis actibus non est genus illius nominis vel intentionis quae est praecise communis habitibus, nec e converso.

Et sic de regula sequente. Alia est regula quod species et genus sunt in eodem, sicut albedo et color. Notandum quod hic ponuntur nomina secundae intentionis pro nominibus primae intentionis; vel hic ponitur actus exercitus loco actus signati.

Unde debet sic intelligi quod de specie et de genere vere praedicatur esse in eodem, non tamen pro se sed pro re importata. Et ideo actus exerciti correspondentes sunt isti 'albedo et color sunt in eodem'; 'scientia et musica sunt in eodem' et huiusmodi. Sciendum quod Philosophus, IV Topicorum, exemplificat de verecundia et timore, amicitia et voluptate et huiusmodi, quae non se habent sicut genus et species, quia non sunt in eodem.

Sed hoc non ponit ut ita sit, sed ut sentiant qui addiscunt, vel secundum opinionem aliorum, sicut frequenter facit in libris suis. Alia regula est quod illud quod primo competit alicui secundum partem ipsius, non est genus illius; sicut quia homo vel animal non est visibile nisi quia corpus suum est visibile, ideo 'visibile' non est genus animalis.

Alia regula est: illud quod praedicatur de parte solum, non est genus totius; sicut si corpus praedicetur praecise de parte animalis, non est genus animalis. Ex istis patet quod genus non importat partem praecise nec est pars speciei; quia si esset pars speciei, non posset vere praedicari de specie, cum pars non praedicetur de toto, secundum Philosophum, IV Topicorum.

Alia regula est quod nulla potentia est genus vituperabilium vel fugiendorum, quia potestas est eligenda. Intelligendum quod nullum nomen importans praecise rem quae potest male agere, est genus alicuius vituperabilis, quia res quae potest male agere, non est mala; sicut secundum opinionem aliquorum Deus potest male agere, et tamen non est malus.

Alia regula est quod nihil praecise commune eligibilibus propter se est genus alicuius potentiae vel effectivi boni, quia unumquodque tale est eligendum propter aliud.

Alia regula est quod illud quod importat plura genera non est in uno genere collocandum. Alia regula est quod passio alicuius non est genus ipsius; sicut immortalitas non est genus vitae.

Alia regula est quod illud quod importat accidens primo, non est genus illius cui accidens importat; sicut album non est genus nivis. Alia regula est: quod dicitur de omnibus, non est genus; et propter hoc ens non est genus, et propter idem non est differentia.

Alia regula est quod quando tam genus quam species habent contrarium, melior species est in meliori genere.

Notandum quod ista regula habet veritatem de specie optima et non de alia. Unde bene contingit quod uno genere exsistente meliori alio genere, aliqua species peioris generis est melior aliqua specie melioris generis, sed nulla est melior optima specie melioris generis.

Sicut si scientia speculativa et practica sint duo genera scientiarum et scientia speculativa sit melius genus quam scientia practica, non est possibile quod optima species scientiae practicae sit melior optima specie scientiae speculativae.

Tamen possibile est quod aliqua species scientiae practicae sit melior aliqua specie scientiae speculativae; sicut scientia practica de Deo est melior quam speculativa de triangulo.

Sciendum quod unum genus non est proprie melius alio, sed dicitur melius, quia est genus nobilioris subiecti.

Alia regula est: aliqua specie aequaliter se habente ad duo genera, si collocetur sub genere peiori, male assignatur. Notandum quod quando aliquid aequaliter se habet ad duo genera, vel sub utroque est vel sub neutro; et si sit sub neutro, plus erratur collocando eam sub peiori quam sub meliori.

Et hoc est verum de specie nobili. Alia regula est quod si genus suscipit magis et minus, et species suscipit magis et minus. Alia regula est: si illud quod magis videtur esse genus alicuius speciei non est genus ipsius, nec illud quod minus videtur esse genus erit genus illius. Sciendum quod ista regula valet ad arguendum et opponendum et disputandum contra respondentem, non autem multum valet ad rem, quia aliquando illud quod minus videtur multis esse genus, est genus, et tamen illud quod magis videtur esse genus eiusdem, non est genus. Et similiter de specie est dicendum, quod si illud quod magis videtur esse species alicuius non est species illius, nec illud quod minus videtur erit species.

<CAP. 19. DE REGULIS PER QUAS INFERTUR ALIQUID ESSE PROPRIUM ALTERIUS>. Post haec dicendum est de regulis deservientibus consequentiis per quas infertur aliquid esse proprium alterius.

Et primo videndum est de quibusdam distinctionibus proprii, quia aequivoce accipitur hoc nomen 'proprium' in diversis locis. Est autem una distinctio talis quod proprium quoddam est per se et quoddam ad aliud. Proprium per se dicitur quod non est respectivum, sicut 'immortale', 'susceptibile disciplinae' est proprium; proprium ad aliud est aliquid respectivum, sicut 'imperativum' est proprium animae respectu corporis. Alia divisio est quod proprium quoddam est quod semper praedicatur, quoddam quod non semper praedicatur sed quandoque.

Alia divisio quod quoddam proprium est per se et semper, quoddam quod non est per se et semper. Proprium per se et semper est quod inest omni contento sub illo cuius est proprium et semper.

Quod est intelligendum quando de subiecto verificatur esse exsistere. Alia divisio est quod quoddam proprium est quod soli competit et semper, aliud est proprium per quod evidenter illud cuius est proprium separatur ab omni alio, hoc est per quod tamquam per notius potest inferri distinctio illius ab omni alio. Primum est sicut 'risibile'; secundum est sicut 'animal rationale susceptibile disciplinae'. Ponatur hoc esse proprium hominis. Alia divisio est quod proprium idem est quod 'convertibile', et sic potest vocari definitio proprium.

Aliud est proprium quod praedicatur secundo modo dicendi per se de subiecto, et vocatur propria passio subiecti. Aliae distinctiones possent poni, sed ad praesens istae sufficiant. Est autem primo sciendum quod proprium non est aliqua res realiter inhaerens subiecto, sed est quoddam praedicabile de subiecto; et ista est distincta animae intentio vel terminus distinctus a subiecto. Secundo sciendum quod Philosophus in IV Topicorum non accipit proprium pro illo quod distinguitur a definitione, sed in multis locis accipit proprium pro illo per quod evidenter, tamquam per notius, potest inferri illud cuius est proprium distingui ab omni alio, sive tale proprium sit definitio explicans quid nominis sive quid rei, sive sit aliqua oratio includens definitionem et proprias passiones, sive quodcumque aliud.

Et de tali proprio loquuntur multae considerationes Philosophi. Sciendum tamen quod aliquando proprium accipitur magis stricte, pro oratione scilicet composita ex genere et differentiis accidentalibus, per quam evidenter et sufficienter potest inferri differentia illius cuius est proprium ab omni alio. Et de tali proprio intelliguntur multae considerationes Philosophi in V Topicorum, sicut patebit in prosequendo.

<CAP. 20. DE REGULIS PER QUAS INFERTUR ALIQUID ESSE VEL NON ESSE PROPRIUM ALICUIUS>. Istis visis ponendae sunt aliquae regulae quibus potest probari aliquid esse proprium vel non esse proprium alicuius. Et primo ad probandum proprium de aliquo, accipiendo proprium pro illo quod convenit omni et soli et semper et distinguitur ab omni genere, differentia et definitione et accidente et composito ex his; secundo circa proprium quod componitur ex genere et differentia etc..

Est igitur una regula ad probandum aliquid non esse proprium alicuius, talis: quod non est convertibile cum aliquo, non est proprium illius; sicut sequitur 'posse movere se non est convertibile cum homine, igitur posse movere se non est proprium hominis'.

Sciendum quod in isto consequente 'posse movere se non est proprium hominis' subiectum non supponit personaliter, sed supponit pro uno praedicabili, sive illud sit intentio animae sive vox vel aliud signum ad placitum institutum, ideo vel supponit simpliciter vel materialiter.

Potest tamen inferri ex antecedente in quo omnes termini supponunt personaliter et significative, sic 'aliud ab homine potest movere se, igitur posse movere se non est proprium hominis'; et sic 'non omnis homo potest movere se, igitur posse movere se non est proprium hominis'.

Et etiam potest inferri ex antecedente in quo idem supponit simpliciter vel materialiter, sicut dictum est, ⟨sic⟩ 'posse movere se non est convertibile cum homine, igitur posse movere se non est proprium hominis'.

Et tenet quaelibet praedictarum consequentiarum per istam regulam 'quod non est convertibile cum aliquo, non est proprium ipsius'. Et sicut est de ista regula, ita est de omnibus aliis circa proprium, quod quaelibet potest deservire uni consequentiae in qua omnes termini antecedentis supponunt personaliter et significative, et alteri in qua idem termini supponunt simpliciter vel materialiter in consequente sicut in antecedente.

Alia regula est: illud quod significat vel consignificat vel connotat pauciora non est proprium illius quod significat vel connotat plura; sicut sequitur 'homo connotat vel significat pauciora quam risibile, igitur homo non est proprium risibilis'.

Ratio istius regulae est quod semper proprium magis natum est praedicari de illo cuius est proprium quam e converso et est magis propria praedicatio illa quam e converso. Nunc autem illud quod pauciora significat, --- accipiendo 'significare' communiter, scilicet pro significare principaliter vel connotare vel consignificare ---, magis natum est subici quam illud quod plura significat.

Et ideo illud quod pauciora significat numquam est proprium illius quod plura significat; et propter hoc 'creativum' est proprium Dei, 'creabile' est proprium creaturae, et sic de aliis. Alia quae sunt necessaria in scientiis specialibus circa naturam proprii sciri possunt per illas regulas quae dictae sunt, ubi dictum est de regulis deservientibus consequentiis in quibus omnes termini supponunt personaliter et significative.

Ideo ista ad praesens de proprio, isto modo dicto, sufficiant ad probandum aliquid non esse proprium alicuius. Sed ad probandum aliquid esse proprium sufficit probare quod propositio in qua praedicatur de subiecto sit necessaria, et quod non sit per se primo modo dicendi per se, et quod sit convertibile cum subiecto, et quod praedicatum importet plura quam subiectum.

Ut sic ista possit esse descriptio proprii: proprium est praedicabile necessario de subiecto per se secundo modo, plura importans quam subiectum convertibile cum eodem. Per primam particulam excluditur accidens, quod vocatur contingenter praedicabile; per secundam excluditur tam genus quam differentia; per tertiam excluditur quodlibet subiectum respectu proprii; per quartam excluditur proprium communioris.

Et est notandum quod proprium hic definitum et propria passio convertuntur, et tamen proprium alicuius et passio eiusdem non convertuntur. Unde aliquid est passio hominis, et tamen non est proprium hominis; sicut propria passio animalis est etiam passio hominis, et tamen non est proprium hominis.

Et si dicatur quod tunc divisio universalium non est sufficiens in genus, differentiam, speciem, proprium et accidens, quia aliquid est praedicabile de homine quod neque est accidens homini, neque proprium, neque genus, neque species, neque differentia ipsius: Dicendum quod ista divisio bene intellecta est sufficiens.

Unde omne praedicabile de homine, commune omnibus hominibus, est genus vel differentia vel species vel proprium vel accidens; non tamen ex hoc sequitur quod omne tale sit genus hominis vel species hominis vel differentia hominis vel proprium hominis vel accidens hominis, quia proprium animalis praedicatur de homine, et est proprium, quamvis non sit proprium hominis, est tamen passio hominis.

Et ita proprium et passio convertuntur, et tamen proprium hominis et passio hominis non convertuntur. Aliter potest dici quod ibi accipitur proprium large pro passione praedicabili per se secundo modo.

Ex praedictis potest patere quod omnia talia sunt propria Dei 'creativum', 'gubernativum',

'redemptivum', 'beatificativum' et huiusmodi. Similiter omnia talia 'posse peccare', 'posse mereri', 'posse recipere beatitudinem', 'posse damnari' et huiusmodi sunt propria creaturae rationalis.

Est autem notandum quod ista non dicuntur propria rerum extra, sed sunt propria intentionum seu conceptuum animae vel vocum seu aliorum signorum ad placitum institutorum, quia cum talibus terminis convertuntur et de eis convertibiliter praedicantur, et de quocumque dicitur unum et reliquum.

Et hoc est verum quando omnes termini istarum propositionum supponunt personaliter et significative. Ultimo sciendum quod proprium incomplexum aliquando sumitur large, et tunc non requiritur quod necessario praedicetur de suo subiecto, sed sufficit quod non sit possibile simul esse exsistere verificari de suo subiecto et ipsum negari a suo subiecto.

Et sic 'creari' potest dici proprium entis ut ens est praecise commune creaturis, quia quamvis haec non sit necessaria 'ens creatur', tamen ista non stant simul 'ens est' --- accipiendo ens praecise pro creaturis sive aliis a Deo --- et 'ens non est creatura'.

Sic etiam 'maius sua parte' potest dici proprium 'totius', quia quamvis haec non sit necessaria 'omne totum est maius sua parte', quia si nullum totum esset, --- quod est possibile per potentiam divinam ---, nullum totum esset maius sua parte; tamen ista non stant simul 'aliquod totum est' et 'totum non est maius sua parte'.

Similiter, 'habere tres angulos aequales duobus rectis' dicitur esse passio trianguli, et tamen haec non est necessaria 'triangulus habet tres' etc.. Unde breviter dicendo: frequenter per tales propositiones quae ponuntur necessariae intelliguntur propositiones condicionales vel propositiones de possibili vel aequivalentes eis, quae necessariae sunt.

Aliquando autem accipitur proprium stricte, et sic definitur prius, quod est 'necessario praedicabile' etc.. Et si quaeratur an proprium sive passio possit esse sine suo subiecto, dicendum est quod de virtute sermonis debet concedi quod subiectum potest esse naturaliter sine sua propria passione et similiter propria passio potest esse sine suo subiecto, quia passio non est nisi intentio sive conceptus animae vel signum ad placitum institutum.

Et similiter est de subiecto.

Et manifestum est quod haec intentio potest esse sine illa et e converso et similiter hoc signum ad placitum institutum potest esse sine illo et e converso. Sed quod auctores dicunt quod subiectum non potest esse sine sua propria passione nec e converso, debet sic intelligi, quod scilicet propositio non potest esse falsa in qua praedicatur proprium vel passio de suo subiecto, omnibus terminis supponentibus personaliter et significative, si sit passio primo modo dicta.

Si autem sit passio secundo modo dicta, tunc non poterit talis propositio esse falsa si esse exsistere verificetur de suo subiecto supponente personaliter. Sicut quamvis haec intentio 'rudibilis' possit esse in anima nullo asino exsistente et etiam hac intentione 'asinus' non existente in anima et e converso, tamen impossibile est quod haec sit falsa 'omnis asinus est rudibilis' dum haec est vera 'asinus est'.

Et isto modo debent glossari omnes auctoritates quae dicunt quod subiectum non potest esse sine proprio vel sine sua propria passione et e converso.

<CAP. 21. DE PROPRIO QUOD COMPONITUR EX GENERE ET DIFFERENTIIS ACCIDENTALIBUS>.


Circa proprium quod componitur ex genere et differentiis accidentalibus, de quo principaliter tractat Philosophus V Topicorum, est sciendum quod tale proprium destruitur si non detur per notiora.

Secundo, destruitur si non detur per notiora inesse suo subiecto.

Et ratio istius est quia tale proprium datur causa innotescendi, quod non potest fieri nisi per notius et per illud quod est magis notum inesse suo subiecto. Item, destruitur si subiectum vel tota oratio vel aliquod nomen in oratione sit multiplex, quia quocumque istorum dato, non est proprium illius.

Item, destruitur si habeat aliquam superfluitatem.

Item, destruitur si in proprio ponatur aliquid quod est commune omnibus, quia nihil debet poni in proprio nisi quod separat suum subiectum ab aliquo. Item, destruitur si eiusdem ponantur plura propria. Istud est intelligendum de descriptione quae indicat sufficienter omnes proprietates incomplexas de suo subiecto, quia de propriis complexis non est verum quin eiusdem possint esse plura propria etiam non ordinata, quamvis frequenter propria eiusdem habeant aliquem ordinem et diversa diversum ordinem, sicut proprietates creaturae rationalis sunt 'posse mereri' et 'posse demereri'.

Et ista habent ordinem aliquo modo in perfectione, pro tanto quia 'posse mereri' importat aliquem actum qui est perfectior quam sit ille actus qui importatur per 'posse demereri'. Similiter 'esse susceptibile disciplinae' et 'esse susceptibile actus liberi' habent ordinem, quia unum importat rem priorem naturaliter re importata per aliud.

Item, destruitur proprium si aliquod contentum sub subiecto ponitur in proprio.

Item, destruitur si oppositum ipsius subiecti vel aliquid simul natura cum illo sive posterius eo ponitur in proprio. Item, destruitur si definitio ponitur in proprio. Item, si genus non ponatur in proprio. Item, si differentia essentialis ponitur in proprio. Item, si subiectum sumatur cum suo accidente. Item, si non determinetur qualiter sit proprium illius, utrum scilicet competat ei primo vel non primo. Item, si idem ponatur proprium sui ipsius. Item, in homogeneis, si non competat tam toti quam parti et e converso. Item, si contrarium non est proprium contrarii. Item, si e diverso divisum non habet aliquod proprium e diverso divisum. Item, si casus non est proprium casus vel coniugatum non est proprium coniugati. Ista et multa alia possunt elici ex V Topicorum, quae ideo breviter et sine exemplis pertransivi, quia ista non sunt in scientiis specialibus multum usitata; et quae de ipsis theologiae et aliis scientiis speculabilibus sunt necessaria, per dicta prius et dicenda patere possunt.

<CAP. 22. DE DEFINITIONE: QUID SIT?>.


Ad sciendum de aliquo an sit definitio alicuius vel non, oportet primo videre quid sit definitio et quot modis dicatur. Secundo videndum est de principali proposito.

Circa primam sciendum est quod omnis definitio vel est conceptus mentis vel oratio ad placitum significativa; ita scilicet quod omnis definitio vel est oratio in mente, hoc est unum compositum ex multis naturaliter significativis, vel est oratio ad placitum instituta.

Hoc patet per Aristotelem in diversis locis, scilicet in I Topicorum et in VII, et in VIII Metaphysicae, et in II Posteriorum, qui ubique, definiens definitionem, dicit quod est oratio indicans quidditatem rei.

Ex isto sequitur quod definitio non est idem realiter cum definito, quia sicut vox, quae est oratio ad placitum instituta, non est realiter unum nomen, sicut haec oratio 'animal rationale mortale' non est hoc nomen 'homo', ita unum compositum in mente ex multis conceptibus sive intentionibus quarum una est communis omnibus illis quibus definitum est commune et pluribus, non est realiter illa intentio quae est praecise communis omnibus illis quibus est tota definitio communis.

Tamen non obstante quod definitio et definitum non sint idem realiter, tamen significant idem realiter. Similiter, de definitione et definito, supponentibus personaliter et significative, vere praedicatur 'esse idem realiter'.

Unde quamvis haec definitio 'animal rationale' et hoc definitum 'homo' non sint idem realiter, tamen haec est vera 'homo et animal rationale sunt idem realiter'; sed per istam 'homo et animal rationale sunt idem realiter' non denotatur quod haec definitio et hoc definitum sint idem realiter, sed denotatur quod eadem res importatur per istam definitionem et per illud definitum.

Et sic intelligendae sunt omnes auctoritates quae dicunt quod definitio et definitum sunt idem realiter; quia semper per talem propositionem, quae secundum proprietatem sermonis est actus exercitus, intelligunt unum actum signatum, scilicet quod de definitione et de definito vere praedicatur esse idem realiter; quae non debet sic exerceri 'definitio et definitum sunt idem realiter', sed debet sic exerceri 'homo et animal rationale sunt idem realiter' et 'animal et substantia animata sensibilis sunt idem realiter', et sic de aliis.

Sic igitur patet quod definitio est oratio.

Et sicut triplex est oratio, scilicet concepta tantum, sive exsistens in mente tantum, et prolata et scripta, sic triplex est definitio: una exsistens in mente tantum, quae praecise componitur ex intentionibus sive conceptibus mentis; alia prolata, scilicet composita ex vocibus; tertia scripta, composita ex scriptis.

Sed differentia est inter istas definitiones, quia definitio exsistens in mente tantum est naturaliter definitio, sicut naturaliter importat quidditatem rei; aliae definitiones non sunt definitiones nisi ad placitum, sicut nec significant quidditatem rei nisi ad placitum.

Aliud est sciendum: quod definitio, quamvis sit oratio, tamen non est propositio vel enuntiatio. Est etiam sciendum quod cum dicitur 'definitio est oratio indicans quidditatem rei', li definitio non supponit pro se, scilicet pro uno communi omnibus definitionibus, sed supponit pro ipsis definitionibus, quarum nulla est hoc commune 'definitio', sicut nullus homo est hoc commune 'homo'.

<CAP. 23. QUOT MODIS DICITUR DEFINITIO>.


Viso in generali quid est definitio, videndum est quot modis dicatur, ponendo scilicet aliquas distinctiones de definitione. Est autem una distinctio talis, quod definitionum quaedam exprimit quid rei et quaedam quid nominis.

Definitio exprimens quid rei non potest competere nisi definito quod importat veras res, cuiusmodi sunt definitiones hominis et asini et sic de aliis. Definitio exprimens quid nominis est quando exprimitur significatum vocabuli, quid scilicet debemus per vocabulum intelligere.

Et talis definitio potest competere definitis de quibus nihil vere praedicatur; et isto modo 'vacuum', 'infinitum', 'chimaera' et huiusmodi definiuntur. Et non solum talia, sed etiam illa quae aliquid significant et aliquid connotant, cuiusmodi sunt 'motus', 'tempus', 'pater', 'album', 'populus', 'exercitus' et huiusmodi. Alia divisio definitionum est quod quaedam est proprie dicta, illa scilicet quae datur per genus et differentiam essentialem, sive illa quae datur per talia quorum nullum importat vel connotat aliquid extrinsecum illi quod importatur per definitum. Alia est definitio data per additamentum, quae scilicet habet aliquam partem importantem aliquid extrinsecum illi quod importatur per definitum; sicut definitur anima, quod est 'actus corporis' etc.. Patet enim quod corpus importat aliquid extrinsecum animae.

Ita etiam est de ista definitione albedinis 'albedo est color disgregativus visus'. Alia divisio est quod definitionum non indicantium aliquid extrinsecum rei quaedam datur per genus et differentias essentiales, quaedam per genus et nomina exprimentia partes essentiales, quaedam per genus et nomina exprimentia partes integrales.

Exemplum primi 'animal rationale' est definitio hominis; exemplum secundi 'substantia composita ex corpore et anima intellectiva' est definitio hominis; exemplum tertii 'figura tribus lineis contenta' est definitio trianguli.

Alia divisio, quod definitionum quaedam data est per aliqua quorum unum est magis commune et aliud minus commune; ita tamen quod unum illorum sit convertibile cum definito, sicut hic 'animal rationale'.

Quaedam est definitio data per aliqua quorum quodlibet est in plus quam illud definitum, et nullum est superius ad reliquum, et aliqua illorum sunt talia quod nullum eorum est sub reliquo et tamen totum est convertibile cum definito.

Sicut si homo definiatur sic 'homo est animal intelligibile', ut videlicet 'intelligibile' sit commune homini et angelo, nam hoc totum 'animal intelligibile' est convertibile cum homine et tamen nec 'animal' nec 'intelligibile' est convertibile cum homine.

Ex omnibus praedictis patet quod quando aliquid concluditur esse definitio vel non esse definitio alicuius, subiectum talis propositionis non supponit personaliter et significative sed simpliciter vel materialiter.

Sicut si probetur quod 'substantia animata sensibilis' non est definitio hominis, hoc subiectum 'substantia animata sensibilis' non supponit pro re sed pro intentione animae vel pro signo ad placitum instituto.

Similiter si probetur ista propositio 'animal rationale est definitio hominis', subiectum non supponit personaliter sed simpliciter vel materialiter, et hoc si consequentia sit bona. Tamen de virtute sermonis quaelibet propositio talis est distinguenda penes tertium modum aequivocationis.

<CAP. 24. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS QUIBUS INFERTUR ALIQUID

ESSE DEFINITIONEM ALICUIUS>. His visis ponendae sunt quaedam regulae deservientes consequentiis quibus infertur aliquid esse definitionem alicuius vel non esse.

Et primo, quibus infertur aliquid esse definitionem alicuius indicantem quid rei, datam per genus et differentias essentiales, vel non esse. Est igitur una regula talis: si definitum sit commune alicui rei simplici per carentiam compositionis ex materia et forma, non definitur tali definitione.

Unde sequitur: angelus est simplex, 'igitur animal rationale' non est talis definitio angeli. Et hoc est, quia nullum simplex habet differentiam essentialem, cum semper differentia essentialis indicet partem essentialem illius cuius est.

Ex isto sequitur quod nullum accidens definitur tali definitione, sicut probat Philosophus, VII Metaphysicae, et ideo sola species communis praecise substantiis compositis ex materia et forma definitur tali definitione.

Alia regula est: illud in quo ponitur pro genere aliquid commune omnibus, vel etiam pro differentia aliquid commune omnibus eiusdem generis, non est definitio. Et ideo sequitur 'ens ponitur in ista oratione: ens sensibile rationale; igitur ens sensibile rationale non est definitio hominis', eo quod ens est commune omnibus et ponitur loco generis.

Similiter sequitur 'unum ponitur in ista oratione: animal unum rationale; igitur animal unum rationale non est definitio hominis', quia unum, quod est commune omnibus substantiis, ponitur loco differentiae.

Ratio primae partis istius regulae est, quia omne positum in definitione tali debet separare definitum ab aliquo; hoc est, debet esse medium concludendi negationem alicuius de definito, tale autem non potest esse aliquid commune omnibus.

Ratio secundae partis est, quia nihil commune omnibus eiusdem generis potest esse differentia essentialis alicuius, quia nullum genus praedicamentale est in quo omnia sint composita ex materia et forma.

Tertia regula est ista: oratio cuius pars indicat totam essentiam rei, non est definitio ipsius, quia in tali ponitur aliquid superfluum quod non debet poni in definitione. Sciendum quod quaedam definitio data per genus et differentiam indicat explicite et complete essentiam rei; ita scilicet quod nihil est pars essentialis rei quin distincte exprimatur per aliquam partem, scilicet per aliquam differentiam positam in definitione.

Et talis definitio debet componi ex genere et tot differentiis essentialibus quot sunt partes essentiales rei; ita scilicet quod si sint duae partes essentiales, puta materia et forma, debent poni duae differentiae cum genere; si sint plures formae et materiae, debent poni tot differentiae quot sunt formae cum una differentia exprimente materiam, et ista est completissima definitio.

Et quando est aliqua oratio cuius aliqua pars sic indicat essentiam rei, non est illa oratio definitio. Et talis definitio hominis, si in homine sit materia et duae formae substantiales, scilicet sensitiva et intellectiva, est ista 'substantia materialis, sensibilis, rationalis'.

'Substantia' enim est genus, 'materiale' exprimit materiam, 'sensibile' autem exprimit animam sensitivam et 'rationale' animam intellectivam. Alia est definitio quae non distincte et explicite indicat essentiam rei sed imperfecte, qualis est ista definitio hominis 'corpus rationale'; et similiter ista 'animal rationale'.

Nam per neutram istarum habetur explicite an in homine sint plures formae vel non. Et quando est aliqua oratio cuius aliqua pars isto secundo modo accipiendo 'indicare essentiam rei' indicat essentiam rei, bene poterit esse definitio.

Et ideo primo modo accipit Philosophus 'in dicare essentiam rei' et non secundo modo.

Aliqua autem dicta Aristotelis, quae videntur esse contra ista VII Metaphysicae, solventur ibidem. Quarta regula est quod convertibile, non indicans essentiam rei, non est definitio ipsius, isto modo accepta definitione.

Quinta regula est quod illa oratio in qua ponitur aliquid importans aliquid extrinsecum rei, non est definitio ipsius, isto modo accepta definitione. Sexta regula est quod si differentia praeponatur generi, non est definitio ipsius. Septima regula est: si definitio non convertitur cum definito, non est definitio ipsius, poterit tamen esse definitio alicuius inferioris vel superioris.

Notandum quod secunda regula et tertia et quinta et septima valent ad destruendum quamcumque definitionem, quocumque modo accipiatur. Ex praedictis potest elici descriptio definitionis isto modo dictae, quia definitio isto modo dicta est 'oratio composita ex genere diviso per differentiam indicantem materiam cum differentia vel differentiis indicante vel indicantibus formam vel formas'. Aliae autem definitiones quae componuntur ex genere proximo et differentia ultima, non sunt ita completae definitiones.

Praeter istam definitionem est alia definitio, non importans aliquid extrinsecum rei, quae non differt ab ista definitione nisi in hoc quod in definitione, de qua dictum est, ponuntur differentiae in concreto, quae in recto sunt de definito praedicabiles.

In alia autem definitione ponuntur abstracta in obliquo, correspondentia differentiis essentialibus.

Et talis est definitio ista 'substantia composita ex materia et anima sensitiva et intellectiva'. Ista enim est definitio hominis, in qua ponuntur abstracta correspondentia istis concretis 'materiale', 'sensibile', 'rationale'.

Sciendum est tamen quod ista abstracta non correspondent secundum vocem illis concretis, nec hoc requiritur, sed sic correspondent quod sunt synonyma cum abstractis eorum, vel essent synonyma si abstracta secundum vocem correspondentia illis concretis essent imposita.

Et utrumque istorum sufficit ad definitionem illo modo dictam.

Ex isto sequitur quod ex praedictis patere potest quid sentiendum est de definitione isto modo dicta per ea quae dicta sunt de prima definitione. Est autem notandum quod quamvis per differentias essentiales exprimantur omnes partes rei quoad primam definitionem, et per abstracta in obliquo exprimantur etiam omnes partes rei quoad secundam definitionem, tamen praeter differentias et praeter talia abstracta oportet ponere genus, quia de ratione definitionis est quod per eam convenienter respondeatur ad quaestionem factam per quid de definito; hoc autem non potest fieri convenienter sine genere, cum nulla differentia, nec aliquod tale abstractum, praedicetur in quid de aliquo tali definito.

Notandum etiam quod eiusdem possunt esse plures definitiones tales, quando scilicet omnino idem significant, quamvis diverso modo, quia scilicet una pars unius definitionis significat aliquid in recto et alia pars alterius definitionis significat idem in obliquo.

Similiter, quod eiusdem sunt plures definitiones, quarum una sit completissima et alia non completissima, non est inconveniens; sed quod eiusdem sint plures definitiones completissimae, habentes partes quae habent eundem modum significandi, puta quod omnes partes utriusque definitionis sumantur in recto vel utriusque aliquae in recto, aliquae in obliquo, est inconveniens.

Et isto modo et non alio negat Philosophus eiusdem rei esse plures definitiones.

Praeter istas definitiones est alia definitio quae componitur ex nominibus exprimentibus partes integrales. Et definitio isto modo dicta datur communiter in mathematica. Et est sciendum quod numquam talis definitio datur nisi quando nomen convenit toti et non cuilibet parti, cuiusmodi est hoc nomen 'triangulus'; nam tres lineae sunt partes integrales trianguli, et tamen totum vocatur triangulus et nulla pars, scilicet nulla linea, est triangulus.

Et propter istam rationem ista definitio magis indicat quid nominis quam quid rei; nam definitio quae proprie indicat quid rei non potest competere alicui nisi conveniat omnibus quae sunt eiusdem speciei specialissimae, dictae in quid de eis; talis autem definitio non sic competit omnibus eiusdem speciei specialissimae, dictae in quid de eis.

Verbi gratia si definiatur mare sic 'mare est congregatio aquarum', ista definitio non competit omnibus eiusdem speciei specialissimae cum illa re quae est mare; nam 'aqua', quae est species specialissima, dicitur in quid de illa re quae est mare, et similiter de qualibet sui parte, et tamen 'mare' non competit illis omnibus.

Et propter hoc ista definitio non ita proprie indicat quid rei sicut praedictae definitiones.

<CAP. 25. DE DEFINITIONE DATA PER ADDITAMENTUM>. Sequitur videre de definitione data per additamentum. Et est sciendum quod semper in tali definitione debet poni genus definiti cum aliqua differentia accidentali.

Aliquando tamen aliqua differentia accidentalis in ea posita est propria sibi et aliquando nulla differentia accidentalis est propria sibi. Exemplum primi: si albedo definiatur sic 'albedo est color disgregativus visus', nam 'disgregativum visus' est differentia accidentalis propria albedini et se cum convertibilis.

Exemplum secundi: si ternarius definiatur sic 'ternarius est numerus impar utrobique primus'; nam 'impar' non convertitur cum ternario; nec 'utrobique primus', quia convenit binario.

De tali definitione dantur aliquae regulae.

Una est quod non debet dari talis definitio per ignotiora, quia talis definitio datur causa innotescendi, nihil autem notificatur per ignotius. Ex isto autem sequuntur aliquae regulae. Una est quod unum contrariorum non definitur per reliquum; quod est verum de contrariis positivis. Et ratio est, nam licet unum contrariorum aliquando sit perfectius alio, et ita aliquo modo notius secundum naturam, non est tamen tale notius quoad nos; quod tamen requiritur ad definitionem, ex quo definitio datur ut nobis innotescat definitum. Alia regula sequitur, scilicet quod habitus non definitur per privationem, quia semper privatio praesupponit notitiam habitus; et ita privatio non est notior habitu, et per consequens non definit ipsum. Alia regula sequitur, quod permanens non definitur per successivum, quia semper successivum praesupponit notitiam permanentis.

Alia regula sequitur, quod oppositum non definitur per oppositum.

Quod est verum de oppositis contrarie et de omnibus oppositis absolutis, sed de oppositis privative non est verum, nam semper privatio per habitum definitur. Aliae regulae multa ponuntur V Topicorum circa istam materiam, de quibus ad praesens supersedeo.

<CAP. 26. DE DEFINITIONE EXPRIMENTE QUID NOMINIS>. Sequitur videre aliqua pauca de definitione exprimente quid nominis. Et est primo sciendum, sicut tactum est, quod omnia quae ponuntur in alio praedicamento quam in praedicamento substantiae vel qualitatis, solum talem habent definitionem secundum principia Aristotelis.

Et ideo quantitas, relatio et cetera praedicamenta, ac etiam per se contenta in eis, non habent nisi definitionem exprimentem quid nominis. Nomina etiam connotativa non habent aliam definitionem; et ideo talia 'album', 'nigrum', et universaliter omnes passiones praedicabiles secundo modo dicendi per se de suis subiectis, talem definitionem habent.

Omnes etiam privationes et negationes habent tales definitiones et non alias. Nomina etiam quae non significant aliquid per se unum, habent tales definitiones. Et similiter nomina de quibus impossibiliter praedicatur esse; cuiusmodi sunt talia 'vacuum',

'infinitum', 'chimaera' et huiusmodi. Hoc supposito videndum est de diversis definitis in speciali, et primo de relativis. Et est sciendum quod relativum potest definiri vel complete vel incomplete. Incomplete potest definiri sine suo correlativo; sicut si definiatur pater incomplete, debet sic definiri 'pater est substantia sensibilis quae aliam substantiam genuit', vel aliquid huiusmodi. Sed complete non potest definiri sine suo correlativo; ut definiatur sic 'pater est substantia sensibilis habens filium' vel 'est animal habens filium'.

Et tali definitione relativa mutuo se definiunt.

Nec est hoc inconveniens, quia sicut relativa sunt simul in intellectu, ita simul imponuntur, et propter hoc non est inconveniens si mutuo definiant se. Unde sciendum est quod ista definitio non est per notiora, sed sufficit quod sit per aeque nota. Et ideo loquendo de definitione quae est per notiora, --- quae est magis proprie definitio, quamvis non sit semper ita completa ---, numquam relativum definitur per suum correlativum, sed definitur per suum subiectum in recto et per subiectum sui correlativi sumptum in obliquo; sicut simile debet sic definiri 'simile est quale, correspondens alteri quali, habenti qualitatem eiusdem speciei specialissimae'. Et ideo si esset aliquod nomen relativum speciale impositum albo, ita quod non praedicaretur de aliquo nisi de albo, sicut de nullo praedicatur simile nisi de quali, illud deberet sic definiri 'album simul exsistens cum alio albo'. Et sic definitur causa, quia 'causa est res ad cuius esse sequitur aliud ens'.

Et sic de aliis. Et ista definitio, et quaelibet talis, est magis proprie definitio, quamvis non sit ita completa sicut illa quae datur per sua correlativa.

Connotativa definiuntur per sua subiecta sumpta in recto et per nomina connotatorum sumpta in obliquo, vel per verba; sicut quantitas definitur sic 'quantitas est res habens partes'.

Continua quantitas et permanens potest sic definiri 'quantitas permanens continua est res una habens partem extra partem'. Album autem definitur sic 'album est corpus habens albedinem'.

Et sic de aliis. Privationes et negationes definiuntur per positiva eis opposita; sicut caecitas definitur per visum, non-homo per hominem, sic 'res quae non est homo'.

Et ista ad praesens de definitione sufficiant.

<CAP. 27. DE REGULIS PER QUAS POTEST PROBARI ALIQUID ESSE SPECIES ALICUIUS>. Post regulas per quas probari potest aliquid esse genus vel definitio vel proprium alicuius, videndum est de regulis per quas potest probari aliquid esse species alicuius. Et est una regula talis: quod non praedicatur in quid de aliquo, non est species illius. Et ideo sequitur 'album non praedicatur in quid de homine, igitur album non est species hominis'. Notandum est quod multae sunt species quae non praedicantur in quid de quibuscumque nominibus propriis rerum quarumcumque, nec de pronominibus demonstrantibus res quascumque; sicut quantitas non praedicatur in quid de quibuscumque nominibus, nec de pronomine demonstrante quamcumque rem. Unde quacumque re demonstrata haec non est in quid 'haec est quantitas'. Et ita est de multis, quia de omnibus speciebus connotativis et relativis.

Alia regula est: quod praedicatur de omnibus, non est species alicuius. Et ideo ens et unum et huiusmodi non sunt species alicuius. Alia regula est: illud de quo non praedicatur in quid aliquod praedicamentum, non est species alicuius. Intelligendum est quod sicut genus multipliciter dicitur, ita et species multipliciter accipitur. Et ideo ista regula non est intelligenda de omni specie, sed de illa quae non est per se communis partibus essentialibus aliarum rerum; sicut unum commune omnibus formis ignis non recipit praedicationem in quid alicuius praedicamenti, et tamen potest vocari species, eo quod est praedicabile in quid respectu omnium formarum particularium.

Species igitur, ad praesens, accipitur dupliciter: uno modo pro omni praedicabili in quid de pluribus differentibus numero, et hoc sive significata per ista differentia numero sint nata esse Partes essentiales alicuius sive non.

Et isto modo materia est species et similiter anima intellectiva, et ita de multis aliis.

Alio modo accipitur pro illo quod est praedicabile de pluribus talibus in quid, et importata non sunt nata esse partes essentiales alicuius. Et ita anima intellectiva non est species.

<CAP. 28. DE REGULIS PER QUAS PROBARI POTEST ALIQUID ESSE DIFFERENTIA

ALICUIUS>. Circa differentiam dantur aliquae regulae. Una est talis: quod praedicatur in quid de aliquo, non est differentia illius. Et ideo sequitur 'anima intellectiva praedicatur in quid de animabus intellectivis, ergo anima intellectiva non est differentia'. Intelligendum est quod ista regula est intelligenda de illo quod praedicatur in quid de aliquo pronomine denotante rem unam; sicut haec est in quid 'haec est anima intellectiva'; et haec similiter 'haec est forma', denotando formam. Sed non est intelligenda regula de illo quod praedicatur in quid de pronomine sumpto cum eodem communi; unde haec est praedicatio in quid 'hoc rationale est rationale', sicut haec est in quid 'hoc quantum est quantum'. Alia regula est: illud quod non importat partem rei essentialem, videlicet materiam vel formam, non est differentia alicuius.

Et ideo sequitur 'disgregativum visus non importat partem rei talem, igitur non est differentia'. Intelligendum quod ista regula est intelligenda de differentia essentiali et non de differentia accidentali, nam aliquid poterit esse differentia accidentalis, quamvis non importet partem essentialem rei, sed sufficit quod importet accidens vel causam vel effectum vel aliquid huiusmodi.

Alia regula est quod illud quod non dividit aliquod genus, non est differentia alicuius, nam omnis differentia est alicuius generis divisiva.

Et hoc est verum tam de differentia essentiali quam de differentia accidentali. Et ideo sequitur 'creativum non dividit aliquod genus, ergo creativum non est differentia Dei'.

Ex isto sequitur quod aliquae passiones sunt differentiae accidentales suorum subiectorum et aliquae non. Illae enim passiones quae sunt propriae aliquibus speciebus contentis sub genere, sunt differentiae accidentales earum, sicut 'disgregativum visus' est tam passio quam differentia accidentalis albedinis.

Aliae autem, cuiusmodi sunt passiones Dei et entis et huiusmodi, non sunt differentiae sed passiones tantum; et si aliquando in auctoribus vocentur passiones differentiae, multum extensive loquuntur de differentia.

Alia regula est quod illud quod non habet differentiam condividentem, non est differentia, et ideo sequitur 'unum non habet differentiam condividentem, ergo unum non est differentia entis'.

Notandum quod ista regula non est intelligenda de differentia essentiali. Aliquando enim contingit quod differentia essentialis non habet differentiam essentialem condividentem; sicut 'materiale' est differentia essentialis corporis, et tamen non habet differentiam essentialem condividentem, quia species opposita, pro eo quod est communis rebus simplicibus carentibus compositione ex materia et forma, non habet differentiam essentialem. Et ideo intelligenda est regula sic, quod illud quod non habet differentiam condividentem, nec essentialem nec accidentalem, non est differentia. Alia regula est quod negatio non est differentia alicuius. Ista regula intelligenda est de differentia essentiali, quia nulla negatio nec aliquid negativum est differentia alicuius essentialis.

Poterit tamen esse differentia accidentalis alicuius. Alia regula est: illud quod contingenter praedicatur de aliquo, non est differentia ipsius; et ideo sequitur 'ridere contingenter praedicatur de homine, igitur ridere non est differentia hominis'. Notandum quod illud quod contingenter praedicatur de aliquo, ipso exsistente, hoc est dum esse exsistere verificatur de illo, non est differentia ipsius; sicut dum haec est vera 'homo est' haec poterit esse vera 'homo non ridet', et ideo ridere non est differentia hominis.

Verumtamen illud quod contingenter praedicatur de aliquo, quia scilicet potest ab eo negari vere dum de illo negatur esse exsistere, bene poterit esse differentia illius; sicut 'rationale' est differentia hominis, et tamen contingenter praedicatur de homine.

Haec enim est contingens 'homo est rationalis', nam quando haec est falsa 'homo est', haec etiam est falsa 'homo est rationalis'.

Sed impossibile est quod haec sit falsa 'homo est rationalis' dum haec est vera 'homo est'. Alia regula est quod illud quod non constituit speciem aliquam, non est differentia alicuius; sicut album non constituit speciem hominis, ideo album non est differentia hominis.

Intelligendum est quod differentia, proprie loquendo, non constituit speciem aliquam, quia differentia non est pars nec de essentia alicuius speciei, sed quando dicitur 'differentia constituit speciem' accipitur 'constituere' improprie pro illo quod definit speciem.

Et sic verum est quod illud quod non constituit speciem, hoc est quod non definit speciem, non est differentia illius. Et istud est verum tam de differentia essentiali quam de differentia accidentali, sed diversimode.

Nam illud quod non constituit speciem, id est non definit speciem definitione proprie dicta, non est differentia essentialis, sicut illud quod non constituit speciem, hoc est non definit speciem definitione data per additamentum, non est differentia accidentalis.

<CAP. 29. DE EODEM ET DIVERSO>. Aristoteles, VII Topicorum, tractat de 'eodem' et 'diverso', tamquam de annexis problemati de definitione, ideo post definitionem, genus, speciem et differentiam sunt de istis aliqua pauca dicenda. Sed primo videndum est quo modo in proposito accipitur 'idem', ex quo patebit quo modo accipitur 'diversum'. Et est sciendum quod non accipitur in proposito 'idem' pro non-distincto, sed 'esse idem' in proposito est idem quod habere eandem definitionem.

Unde aliqua in rei veritate sunt plura, et tamen quia habent eandem definitionem dicuntur 'idem'; sicut nomina synonyma in rei veritate sunt multa et non unum, nec indistincta, immo in rei veritate sunt distincta, et tamen dicuntur 'idem', quia habent eandem definitionem et quia significant idem, vel quia unum est definitio alterius, et ita hoc nomen 'idem' verificatur de illis, sive supponant pro se ipsis sive pro suis significatis.

Sed aequivoce accipitur 'idem' in illis propositionibus; nam in ista propositione 'tunica et vestis sunt idem', si termini supponant personaliter et pro re, tunc importatur quod illa res quae significatur per tunicam et illa quae significatur per vestem sunt una res et non plures.

Si autem termini supponant materialiter vel simpliciter, tunc importatur quod termini sunt idem; non quidem quod sint unum et non plura, quia in rei veritate sunt plures termini, sed denotatur quod habent eandem definitionem.

Et ita patet quod 'idem' aequivoce accipitur in diversis locis a Philosopho. Est tamen advertendum quod ex hoc ipso quod de aliquibus verificatur 'idem', accipiendo sicut accipitur in proposito et VII Topicorum, sequitur quod de illis verificatur 'esse idem' accipiendo 'idem' aliter, quando scilicet ista supponunt personaliter. Sed e converso non sequitur. Non enim sequitur 'homo et album sunt idem numero, hoc est, sunt unum numero et non multa, ergo isti termini habent eandem definitionem'. Et ideo non sequitur 'homo et album sunt idem, sumptis terminis significative, igitur homo et album sunt idem si homo et album non supponunt personaliter sed materialiter vel simpliciter', qualitercumque accipiatur 'idem'. E converso autem bene sequitur; nam sequitur: isti termini 'tunica' et 'vestis' habent eandem definitionem, igitur tunica et vestis sunt idem numero. Quod autem haec sit intentio Aristotelis patet, nam accipiendo 'idem' pro 'eodem numero', manifestum est quod terminare problema de accidente, est terminare problema de eodem et diverso. Nam sequitur convertibiliter 'homo est albus, igitur homo et album sunt idem numero', et e converso.

Et sequitur 'homo non est albus, igitur homo et album non sunt idem numero', et e converso. Et ita eaedem regulae quae deserviunt uni propositioni, et alteri. Accipiendo autem 'idem' pro 'eadem specie', regulae deservientes speciei deserviunt

'eodem' taliter accepto. Et manifestum est quod de isto non loquitur Philosophus in VII Topicorum, nam secundum eum, ibidem, quando unum potest esse sine altero, non sunt idem; et tamen manifestum est quod talia sunt idem specie.

Similiter, accipiendo 'idem' pro 'eodem genere', manifestum est quod regulae deservientes generi deserviunt 'eidem' sic accepto. Et ideo remanet quod 'esse idem' in proposito est 'habere eandem definitionem', ut regulae deservientes definitioni deserviant huic termino 'idem', quamvis non omnes.

Propter quod Philosophus, I Topicorum, problema de 'eodem et diverso' reducit ad definitionem, et vult quod ostenso quod aliquid est definitio, ostenditur quoniam est 'idem', sed non e converso.

Et tamen definitio non est eadem res cum definito; igitur praedicto modo accipitur ibi

'idem'. Et iste est unus modus 'eiusdem numero', quia scilicet de talibus, supponentibus significative, praedicatur 'idem numero'.

<CAP. 30. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS QUAE SUNT DE EODEM ET DIVERSO>.


Istis visis ponendae sunt aliquae regulae Aristotelis de 'eodem'. Et est una talis: si principale est idem principali, et coniugatum est idem coniugato, et casus casui.

Ista regula tenet e converso sicut sic, quamvis ista regula non sit ita generalis sicut 'si coniugatum de coniugato et principale de principali'. Nam non sequitur 'album est dulce, igitur albedo est dulcedo', sed bene sequitur 'album et dulce sunt idem, hoc est, habent eandem definitionem vel unum est definitio alterius; igitur albedo et dulcedo sunt idem, hoc est, habent eandem definitionem'.

Sciendum est tamen quod ista regula non valet nisi quando coniugatum non mutat significationem principalem.

Alia regula est: si oppositum est idem opposito, et propositum est idem proposito. Alia regula est: si sint eaedem generationes et corruptiones, effectiva et corruptiva sunt eadem, hoc est, nomina eis correspondentia habent eandem definitionem.

Alia regula est: si aliquid dicitur de duobus per superabundantiam, oportet illa esse idem numero vel oportet unum contineri sub altero.

Sciendum quod aliter accipit hic Philosophus 'idem numero' et in I Topicorum. Accipit enim 'idem numero' hic pro synonymis, ibi autem accipit 'unum numero' pro uno quod non est multa.

Pro quo est intelligendum quod aliqua esse idem, hoc est, aliqua habere eandem definitionem, contingit dupliciter: vel quod habeant eandem definitionem convertibilem cum utroque, et illa dicuntur esse 'unum numero' in proposito, et sunt synonyma.

Vel possunt aliqua habere eandem definitionem, ita tamen quod est convertibilis cum uno et non cum reliquo; sicut 'homo' et 'animal' habent eandem definitionem, ita tamen quod est convertibilis cum uno et non cum reliquo, et talia sunt ordinata secundum superius et inferius.

Alia regula est: quae non sunt eadem eidem, non sunt eadem inter se.

Alia regula est: quando illa quibus aliqua accidunt non sunt idem vel e converso, ipsa non sunt eadem inter se. Alia regula est: quae non sunt in eodem praedicamento, ipsa non sunt eadem; sicut 'homo' et 'albedo' non sunt idem, quia non sunt in eodem praedicamento. Notandum est hic quod quamvis illa quae sunt in diversis praedicamentis de se mutuo praedicentur, sicut tales sunt verae 'homo est pater', 'animal est quantitas', 'Sortes et Plato sunt duo', et sic de aliis, tamen numquam talia sunt idem, hoc est, numquam habent eandem definitionem. Quamvis enim homo sit pater et similiter paternitas, si paternitas supponat pro aliqua una re, tamen alia est definitio hominis et patris sive paternitatis. Et ita ista regula est generalis, quod numquam illa quae sunt in diversis praedicamentis sunt idem, non obstante quod unum talium vere praedicetur de reliquo et universaliter sumpto. Ex quo sequitur quod ex ista regula non potest argui quod unum praedicamentum non praedicetur de reliquo. Unde sicut homo et album non sunt idem, loquendo de 'eodem' sicut accipitur in proposito, et tamen hoc non obstante homo vere est albus, nec album est alia res ab homine, ita non obstante quod substantia et quantitas non sunt idem accipiendo 'idem' sicut hic accipitur, quia scilicet non habent eandem definitionem, tamen substantia vere et realiter est quantitas, secundum principia Aristotelis. Ita est etiam de linea, superficie et corpore quod non sunt idem, et tamen vere linea est corpus et superficies et e converso. Notandum est etiam quod ista regula intelligenda est de illis quae sunt in praedicamento. Si enim aliqua non sunt in praedicamento, tunc non sequitur 'non sunt in eodem praedicamento, igitur non sunt idem'. Alia regula est: illa quae non habent idem genus proximum, non sunt idem.

Et debet ista regula intelligi sicut prior. Alia regula est: illa quae non habent eandem differentiam, non sunt idem. Et intelligitur sicut duae praecedentes. Alia regula est: illa quorum unum suscipit magis et minus et reliquum non suscipit magis et minus, non sunt idem. Notandum quod ista regula intelligenda est sicut praecedentes, videlicet quando unum suscipit magis et minus et non reliquum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem. Hoc tamen non obstante unum poterit vere praedicari de reliquo. Nam album suscipit magis et minus et homo non suscipit magis et minus, et tamen homo vere est albus. Similiter ignis non suscipit magis et minus et calidum suscipit magis et minus, et tamen omnis ignis est calidus; sed ignis et calidum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem. Per istud patet quod talia argumenta non valent 'homo non est magis et minus substantia et est magis et minus quantus, igitur homo est alia res a quanto'; sed sequitur 'igitur homo et quantum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem'. Alia regula est: quando aliqua suscipiunt magis et minus sed non simul, non sunt idem; sicut album et simile suscipiunt magis et minus sed tamen non simul, quia aliquando ex hoc quod aliquid fit albius, fit minus simile minus albo, ideo album et simile non sunt idem.

Et est ista regula intelligenda sicut priores, scilicet quod non habent eandem definitionem; tamen cum hoc stat quod unum vere praedicetur de reliquo et quod nulla res importetur per unum quin importetur per reliquum.

Sed in tali casu requiritur quod aliquid significetur vel consignificetur per unum quod non eodem modo importetur per reliquum; sicut se habent 'album' et 'simile' sive 'quale' et 'simile'.

Nam nihil importatur per 'quale' quin importetur per 'simile' et e converso. Non tamen eodem modo; nam 'quale' importat omne subiectum qualitatis praecise in recto, 'simile' importat subiectum tam in recto quam in obliquo, et hoc saltem aequivalenter. Quod patet per definitionem 'similis'. Nam 'simile' definitur sic, vel est definitio aequivalens suae definitioni: simile est quale coexsistens, hoc est simul tempore exsistens, cum alio habente qualitatem eiusdem speciei specialissimae. Hoc patet, quod in ista definitione ponitur unum nomen in recto, significans subiectum qualitatis, et aliud in obliquo, similiter significans subiectum qualitatis.

Ex isto patet quod per istam regulam non potest probari quod 'simile' importet aliam rem a re importata per 'quale', et ita non potest probari per istam regulam quod relatio est alia res ab absoluto.

Per idem etiam patet quomodo linea, superficies et corpus sunt idem realiter, hoc est, quod realiter linea est superficies et corpus et e converso. Et tamen aliquando eadem linea est maior et superficies minor et corpus minus, sine additione omnis novae rei inhaerentis vel facientis unum cum priori, et e converso contingit similiter.

Unde si aliqua res, puta corpus, trahatur in longum et non in latum, linea est modo maior quam prius et superficies non est maior, sed poterit esse minor, et tamen eadem res est linea et superficies.

Nec aliqua res est addita, nec aliqua res quae fuit pars est deperdita, sed solum dicitur ista linea maior quia illud corpus modo coexsistit corpori longiori, vel coexsisteret si aliud corpus illud ambiret.

Dicitur autem superficies minor, quia coexsistit corpori minus lato; nam quamvis sequatur 'latitudo a est minor latitudine b, igitur latitudo a non est latitudo b', non tamen sequitur 'latitudo a fuit minor latitudine b, igitur latitudo a non fuit latitudo b', quia eadem latitudo aliquando fuit maior, aliquando minor.

Et ita patet quod idem aliquando est latius, aliquando brevius et quandoque longius, et tamen longitudo non est alia res a latitudine; sed non habent eandem definitionem, et ad hoc sufficit diversitas connotatorum.

Et ideo notandum est quod Aristoteles et alii philosophi et etiam Sancti frequenter quando dicunt aliqua non esse idem vel distingui vel esse distincta, non intendunt unum removere ab alio, ita quod unum non praedicetur vere de reliquo, sed intendunt dicere quod habent diversam definitionem et quod frequenter vere poterit unum removeri a reliquo.

Quod potest frequenter contingere sine mutatione ipsius de quo praedicatur, propter mutationem alicuius alterius. Et etiam potest hoc aliquando contingere propter solum motum localem, per quem nihil adquiritur inhaerens, quamvis frequenter locus ambiens adquiratur.

Et sic dicit Philosophus quod motus et tempus non sunt idem, nec punctus et linea, nec homo et album, nec Deus et creare sunt isto modo idem; et ita est de multis aliis auctoritatibus, quae praedicto modo glossari debent.

Alia regula est: illa non sunt idem quae non faciunt idem ex hoc quod apponuntur eidem. Alia regula est: illa non sunt idem quando remanent idem quocumque istorum ablato.

Alia regula est: si ex quacumque positione sequatur interemptio unius et non alterius, illa non sunt idem realiter. Verbi gratia posito quod nihil esset albedo, sequeretur quod albedo non esset, et tamen non sequeretur ex hoc quod homo non esset, et ideo homo et albedo non sunt idem.

Et est ista regula intelligenda sicut priores. Nam ex hoc quod aliqua positione facta sequitur quod esse negatur ab uno et non ab alio, non sequitur quod unum vere negetur a reliquo, sed sequitur quod non sunt idem definitione. Verbi gratia per hoc quod aliqua positione facta sequitur quod quantitas non sit, et tamen ex eadem positione non sequitur quod substantia non sit, et tamen ex hoc non potest inferri quod substantia non sit quantitas, sed potest inferri quod substantia et quantitas non habent eandem definitionem.

Et si hoc sequatur ex positione possibili, potest inferri quod haec sit possibilis 'substantia non est quantitas', cum quo tamen stat quod substantia vere et realiter sit quantitas, sicut ex aliqua positione sequitur quod creans non sit, et tamen ex tali positione non sequitur quod Deus non sit.

Et propter hoc potest inferri quod alia est definitio Dei et creantis, sed ex hoc non potest concludi quod Deus sit alia res a creante. Sed quia hoc potest inferri ex positione possibili, puta ponendo quod nulla creatura sit, ideo bene contingit inferre quod haec est possibilis 'Deus non est creans' et e converso.

Similiter ex hoc quod aliqua positione facta sequitur formaliter quod Deus non est iustus, et tamen ex eadem positione non sequitur ita formaliter quod Deus non est intelligens, non potest inferri quod iustitia Dei non est intelligentia Dei; nec etiam potest inferri quod iustitia Dei non sit formaliter intelligentia Dei sive sapientia Dei, sed bene potest inferri quod iustitia et sapientia non sunt idem, hoc est, quod isti termini non habent eandem definitionem.

Quod verum est.

Et tamen iustitia et sapientia Dei, sumptis terminis personaliter et significative, sunt idem omnibus modis. Alia regula est: si unum praedicetur de aliquo et non aliud, vel e converso, illa non sunt idem.

Alia regula est quod illa non sunt idem quorum unum potest esse sine altero sive altero non exsistente. Sciendum quod ista regula valet semper ad probandum aliqua non esse idem, hoc est non habere eandem definitionem, sed non valet semper ad probandum unum vere negari ab alio, ipsis terminis personaliter et significative acceptis.

Pro quo sciendum quod quamvis talis modus arguendi valeat 'omne a est; b non est; igitur b non est a'; et similiter talis modus arguendi valet 'hoc a est; hoc b non est; igitur hoc b non est hoc a', arguendo sic ex singularibus.

Tamen talis modus arguendi non valet 'possibile est quod haec sit vera: hoc a est, dum haec est vera: hoc b non est; igitur hoc b non est hoc a'. Sicut non sequitur, posito quod Sortes sit albus, 'possibile est quod haec sit vera: Sortes est, dum haec est vera: hoc album non est; igitur hoc album non est Sortes'.

Sed bene sequitur ista conclusio quod 'haec est possibilis: hoc album non est Sortes'; quod est verum, quia posito quod Sortes non sit albus, tunc haec est vera 'hoc album non est Sortes'; et bene sequitur etiam quod 'hoc album' importat sive connotat aliquid quod non est eodem modo connotatum vel importatum per 'Sortes' vel e converso.

Per ista patet quod talis modus arguendi non valet 'possibile est quod album sive albedo sit, et tamen quod nulla similitudo sit, igitur similitudo est alia res ab albedine'. Immo etiam non sequitur ex hoc quod similitudo non sit albedo; sicut non sequitur 'possibile est quod album sit et tamen quod simile non sit, igitur simile non est album'.

Eodem modo non sequitur 'possibile est quod substantia exsistente quantitas vel figura triangularis non sit, igitur quantitas vel figura triangularis non est substantia'; sed bene sequitur quod 'haec est possibilis: quantitas non est substantia'.

Et tamen in rei veritate quantitas est substantia, secundum principia Aristotelis. Sed numquid ista forma arguendi valet: quandocumque aliqua sic se habent quod unum illorum manet altero non exsistente, illa sunt distincta realiter; sed albedo potest manere similitudine non exsistente sive non manente; igitur album et similitudo distinguuntur realiter? Dicendum quod talis forma arguendi non valet generaliter. Unde non sequitur: quandocumque aliqua sic se habent etc.; sed Deus potest manere sive exsistere chimaera non exsistente; igitur chimaera et Deus distinguuntur realiter. Sed numquid ex talibus praemissis sequitur quod non sunt idem realiter? Dicendum quod non sequitur, quia non sequitur: quandocumque aliqua sic se habent etc.; sed Deus potest esse creante non existente; igitur Deus et creans non sunt idem realiter.

Sed numquid adhuc ex talibus praemissis sequitur quod possunt distingui vel non esse idem realiter? Dicendum quod nulla talis conclusio de inesse vel de possibili sumpta in sensu divisionis vel aliqua aequivalens ei sequitur ex talibus praemissis generaliter. Aliquando tamen sequitur tam conclusio de inesse quam conclusio de possibili, et ideo in tali modo arguendi aliquando est figura dictionis et aliquando non.

Pro quo sciendum quod quandocumque sub tali maiore accipiuntur sub in minore aliqua non connotativa, nec relativa, nec duo ordinata secundum superius et inferius, semper sequitur conclusio de praesenti: quod non sunt idem realiter, et per consequens quod possunt non esse idem realiter.

Et ideo bene sequitur: illud absolutum quod est scientia illius conclusionis potest esse sine absoluto quod est scientia alterius conclusionis; igitur illud absolutum quod est scientia istius et illud absolutum quod est scientia alterius non sunt idem realiter.

Sed si sumantur sub connotativa vel relativa vel ordinata secundum superius et inferius, est frequenter fallacia figurae dictionis. Patet in exemplo de relativis; nam hic est fallacia figurae dictionis: quandocumque aliqua sic se habent quod unum potest esse alio non exsistente, illa sunt distincta realiter; sed Deus potest esse creante non exsistente, --- istae enim duae possunt esse simul verae 'Deus est' et 'nullum creans est' ---; igitur Deus et creans possunt non esse idem realiter.

Quia praemissae sunt verae conclusione exsistente falsa, sicut manifeste patet. De connotativis etiam patet exemplum, quia non sequitur: quandocumque aliqua sic se habent etc.; sed homo potest esse musico non exsistente; igitur homo et musicus possunt distingui realiter vel non sunt idem realiter. De aliis ordinatis secundum superius et inferius patet exemplum; nam posito quod nullum animal sit nisi homo, non sequitur: quandocumque aliqua sic se habent etc.; sed animal potest esse nullo homine exsistente; igitur homo et animal non sunt idem realiter vel possunt distingui realiter.

Sciendum est quod aliquando sequitur conclusio de possibili, sumpto subiecto pro eo quod potest esse, vel altero termino sumpto pro eo quod potest esse, et hoc respectu huius 'non esse idem realiter' et aliquando respectu huius 'distingui realiter'.

Sciendum quod ista propositio 'quandocumque' etc. potest habere bonum intellectum et malum. Accipio tamen eam in proposito secundum bonum intellectum, sive ille intellectus sit de virtute sermonis sive non, non curo ad praesens.

Sciendum est etiam quod aliquando sumendo sub connotativa vel relativa, est fallacia figurae dictionis et aliquando non. Quando autem hoc sit et quo modo praedicta propositio debeat intelligi, et quando sequitur una conclusio et non alia, ostendetur quando tractabitur de fallacia figurae dictionis.

Hoc autem sufficiat scire ad praesens quod talis modus arguendi non valet: possibile est quod album sit et quod nulla similitudo sit, igitur album et similitudo distinguuntur realiter; possibile est quod substantia sit et quod nulla quantitas si, igitur quantitas et substantia distinguuntur realiter; possibile est quod absolutum sit et quod nulla relatio sit, igitur relatio et absolutum distinguuntur realiter; possibile est quod Deus sit dum haec est vera: creatio non est, igitur Deus et creatio non sunt idem realiter.

Sicut non sequitur, secundum omnes: possibile est quod album sit dum simile non est, hoc est dum haec est vera: simile non est, igitur simile non est album; et per consequens non sequitur: igitur simile et album distinguuntur realiter.

Verumtamen ista conclusio sequitur: haec est possibilis 'album non est realiter simile' vel e converso quod 'simile non est realiter album'.

Quod dico propter cavillationem quae posset fieri. Et eodem modo ex antecedentibus aliarum consequentiarum sequuntur istae conclusiones, videlicet quod: haec est possibilis 'similitudo non est album' vel e converso; et quod haec est possibilis 'quantitas non est substantia' vel e converso; et quod haec est possibilis 'relatio non est absolutum' vel e converso; et quod haec est possibilis 'creatio non est Deus' vel e converso, saltem si propositiones possunt esse talibus rebus non exsistentibus.

Et sicut ex isto antecedente 'possibile est quod haec sit vera: album est, dum haec est vera: nullum simile est', sequitur quod 'simile' aliquid connotat vel significat quod non eodem modo connotat vel significat 'album' vel e converso, --- nam 'simile' connotat tam qualitatem quam subiectum et 'album' non connotat eodem modo illud subiectum et illam qualitatem; quod potest patere ex definitionibus exprimentibus quid nominis ipsius 'albi' et ipsius 'similis' ---, ita ex isto antecedente 'possibile est quod substantia sit et quod nulla quantitas sit, hoc est, possibile est quod istae duae sint simul verae: substantia est, et: nulla quantitas est' sequitur quod iste terminus 'quantitas' aliquid significat vel connotat vel consignificat quod non significat hoc nomen 'substantia' vel non consignificat eodem modo.

Quod verum est; nam hoc nomen 'quantitas' connotat partes, quod non connotat

'substantia' nec 'qualitas'. Et propter hoc ista habent diversas definitiones; cum hoc tamen stat quod unum vere praedicatur de alio, sicut 'homo' et 'album' diversas habent definitiones et 'album' aliquid connotat vel significat quod non connotat vel significat 'homo'.

<CAP. 31. DE SPECIE ARGUMENTI QUAE DICITUR INDUCTIO>.


Circa inductionem, quae ponitur una species argumenti sive consequentiae, est primo sciendum quid est inductio. Et est sciendum quod "inductio est a singularibus ad universale progressio". Ad hoc autem quod fiat inductio requiritur quod tam in singularibus quam in universalibus sit idem praedicatum et solum sit variatio a parte subiectorum. Potest autem tripliciter fieri variatio a parte subiectorum: uno modo, ponendo praecise pronomen demonstrativum in singularibus a parte subiecti, sic arguendo: iste currit et ille currit, et sic de singulis, igitur omnis homo currit. Aliter fit variatio, ponendo a parte subiecti pronomen demonstrativum cum subiecto propositionis universalis, sic arguendo: hoc album currit et illud album currit, et sic de singulis, igitur omne album currit. Aliter fit variatio, ponendo nomina propria in singularibus pro subiectis, si nomina sint imposita, sic arguendo: Sortes currit, Plato currit, et sic de singulis, igitur omnis homo currit.

<CAP. 32. QUO MODO IN PROPOSITIONIBUS DE INESSE FIT INDUCTIO>.


His visis videndum est quomodo diversae propositiones universales inducuntur ex suis singularibus et quomodo universales inferunt singulares. Et primo de illis de praesenti et de inesse.

Et est sciendum quod quandoque talis universalis habet singulares et quandoque non habet singulares. Quando enim subiectum verificatur de aliquo, tunc habet singulares, quando autem non verificatur de aliquo, tunc non habet singulares.

Et ideo si nullus homo esset albus, ista 'omnis homo albus est homo' non haberet aliquam singularem; quando autem aliquis homo est albus, tunc habet singularem.

Et ita est de aliis. Et ideo aliquando etiam eadem universalis potest inferri ex suis singularibus, quando scilicet habet singulares, et quandoque non potest induci ex suis singularibus, quando scilicet non habet singulares.

Sunt autem istae regulae.

Una est quod quaelibet universalis vera, affirmativa, de praesenti, non aequivalens propositioni de futuro, et de inesse habet aliquam singularem veram. Si autem sit falsa, non oportet quod habeat aliquam singularem falsam, sed sufficit quod nullam singularem habeat, et tamen quod denotetur habere; sicut per istam 'omnis chimaera est' denotatur quod habeat aliquam singularem veram, et nullam habet, ideo est falsa.

Alia regula est: si omnes singulares alicuius propositionis universalis sint verae, universalis est vera.

Et ista regula est generalis tam de affirmativa quam de negativa. Alia regula est: si universalis negativa sit falsa, oportet quod aliqua singularis sit falsa; sicut si haec sit falsa 'nullum animal est asinus', oportet quod aliqua eius singularis sit falsa.

Sed ad veritatem universalis negativae non oportet quod aliqua singularis sit vera, quia non oportet quod habeat aliquam singularem; sicut si nihil sit album, haec est vera 'nullum album est coloratum', et tamen nulla singularis eius est vera.

Si dicatur quod hoc posito haec est vera 'hoc album non est coloratum', demonstrato quocumque, dicendum quod quamvis talis sit vera 'hoc album non est coloratum', demonstrato quocumque, ista tamen non est singularis huius universalis 'nullum album est coloratum'.

Nam ad hoc quod aliqua singularis sit singularis alicuius universalis, requiritur quod subiectum universalis vere praedicetur de subiecto singularis. Sic autem non est in proposito; haec enim non est vera, illo posito, 'hoc album est album', demonstrato quocumque.

Et si dicatur quod quaelibet singularis est singularis alicuius universalis, dicendum quod hoc non est verum. Unde ista 'iste homo est animal', demonstrando asinum, non est singularis alicuius universalis.

Sed quaelibet singularis, in qua non demonstratur aliquid de quo falsificatur terminus communis sibi additus, est singularis alicuius universalis. Non sic autem est hic: hoc album non est coloratum.

Circa universalem de praeterito intelligendae sunt regulae sicut de universali de praesenti. Sed circa inductionem propositionis universalis de futuro est primo sciendum quod dicendum est eodem modo de inductione propositionis universalis de futuro necessariae et impossibilis sicut de illis de praesenti et de praeterito.

Sed circa inductionem propositionis universalis de futuro in materia contingenti aliter dicendum est secundum veritatem et aliter secundum intentionem Aristotelis. Et oritur ista diversitas ex hoc quod aliter sentiendum est de veritate propositionis contingentis de futuro secundum veritatem et fidem et aliter secundum intentionem Aristotelis.

Nam Aristoteles ponit quod nulla propositio contingens talis de futuro est vera vel falsa, ita quod secundum intentionem Aristotelis una pars contradictionis in talibus non est magis vera quam alia.

Et propter hoc, secundum eum, una pars contradictionis non est magis scita a quocumque intellectu quam alia, quia quod non est magis verum, non est magis scibile. Et propter hoc Aristoteles non posuisset aliquod futurum contingens esse scitum a Deo, cum nullum tale, secundum eum, sit verum, et nihil est scitum nisi verum.

Sed veritas fidei ponit quod futura contingentia sunt scita a Deo, ita quod una pars contradictionis est scita a Deo et alia non est scita a Deo. Sicut Deus ab aeterno scivit istam 'Beata Virgo est salvanda' et numquam scivit istam 'Beata Virgo non est salvanda', sicut nec unquam scivit istam 'Beata Virgo est damnanda'.

Et propter hoc una pars contradictionis est scita et non alia; ideo una pars est vera, puta illa quae est scita, et alia non est vera, quia non est scita a Deo. Secundum igitur intentionem Aristotelis universalis affirmativa de futuro poterit esse vera, quamvis nulla singularis sit vera.

Sicut ista universalis, secundum eum, est vera 'omne futurum contingens erit'; immo, secundum eum, est necessaria. Et tamen, secundum eum nulla singularis eius est vera, quia demonstra non est vera, secundum eum, 'hoc futurum contingens erit', quia infert istam 'hoc est futurum contingens', quae nec est vera nec falsa, secundum eum.

Similiter, secundum eum, universalis de futuro poterit esse falsa, quamvis non habeat aliquam singularem falsam. Sicut haec universalis est falsa 'nullum futurum contingens erit'; et tamen non habet aliquam singularem falsam, quia quocumque demonstrato, haec non est eius singularis 'hoc futurum contingens non erit', secundum eum, propter causam praedictam.

Et sicut aliquando talis universalis affirmativa est vera, et tamen nulla singularis, ita aliquando particularis affirmativa est vera, et tamen nulla eius singularis est vera, secundum eum.

Et per hoc solveret talia argumenta: probatur enim quod haec est vera 'Sortes erit cras', sic

'haec est vera: in aliquo instanti Sortes erit'. Et ista propositio debet concedi, secundum eum, si Sortes sit, quia ponit quod non est dare ultimum rei permanentis in esse.

Si igitur haec sit vera 'in aliquo instanti Sortes erit', sit illud instans a. Tunc haec est vera 'Sortes erit in a', et ultra 'igitur erit in aliquo instanti post a'. Detur illud et sit b; et ultra arguetur, ut prius, 'igitur erit in aliquo instanti post b', quia aliter b esset ultimum eius, quod non est possibile. Detur etiam illud et sit c. Et sic tandem devenietur ad diem crastinum: Diceret ad hoc Philosophus quod haec est vera 'in aliquo instanti erit Sortes', sed nulla eius singularis est vera, et ideo non est dandum illud in stans in quo erit Sortes. Unde, secundum eum, ista est vera 'in aliquo instanti erit Sortes', et tamen nulla istarum est vera 'in a erit Sortes', 'in b erit Sortes', et sic de singulis.

Et ideo nulla istarum est danda. Et eodem modo dicendum est, secundum eum, ad consimilia argumenta. Sed secundum veritatem fidei talis universalis affirmativa, si sit vera et scita a Deo, habet aliquam singularem veram, et hoc quia semper altera pars contradictionis est vera et scita a Deo. Tamen advertendum est quod aliquando aliter est universalis vel particularis vera et aliter singularis.

Aliquando enim, secundum unam opinionem, universalis est necessaria et tamen nulla singularis est necessaria, immo quaelibet singularis sic est vera quod quaelibet illarum potest esse falsa et potest numquam fuisse vera.

Haec enim est necessaria 'quodlibet verum futurum contingens est verum', et tamen nulla singularis est ita vera quin potuit numquam fuisse vera. Similiter poterit esse quod particularis sit inevitabiliter vera et tamen quaelibet singularis sit evitabiliter vera.

Et in hoc est aliqualis similitudo inter opinionem Aristotelis et veritatem fidei.

Et sicut dictum est de propositionibus de futuro, ita dicendum est de propositionibus de praeterito et de praesenti, aequivalentibus propositionibus de futuro. Unde sicut ista est vera 'iste salvabitur', et tamen possibile est quod numquam fuerit vera, quia sequitur 'iste peccabit finaliter, igitur damnabitur'; et ultra 'igitur iste non salvabitur'; et ultra 'igitur ista numquam fuit vera: iste salvabitur'.

Et antecedens est possibile, manifestum est, igitur consequens est possibile. Ita ista est modo vera 'iste fuit praedestinatus ab aeterno', et tamen possibile est quod numquam fuerit praedestinatus; et hoc est, quia ista 'iste fuit praedestinatus ab aeterno' aequivalet isti de futuro 'iste salvabitur', et ideo sicut una potest numquam fuisse vera, ita possibile est quod alia numquam fuerit vera.

Et ista est differentia inter veritatem propositionum de futuro et eis aequivalentium et veritatem propositionum de praeterito et de praesenti, quae non aequivalent illis de futuro: quia si aliqua propositio sit vera de praesenti, necessario semper postea erit verum dicere quod illa propositio fuit vera.

Sicut si haec sit modo vera 'Sortes sedet', haec semper erit postea necessaria 'haec fuit vera: Sortes sedet', ita quod impossibile est quod ista tota propositio 'haec fuit vera: Sortes sedet' sit unquam postea falsa.

Et similiter est de propositione de praeterito: nam si haec sit modo vera 'Sortes fuit albus', haec semper erit postea necessaria 'haec fuit vera: Sortes fuit albus'. Sed secus est de propositione de futuro: nam quantumcumque haec sit modo vera 'Ioannes salvabitur', tamen haec erit postea contingens 'haec fuit vera: Ioannes salvabitur'.

Et per hoc potest patere quod praedestinatio vel reprobatio vel aliquid huiusmodi non potest esse relatio realis inhaerens creaturae praedestinatae vel reprobatae, sicut aliqui dicunt.

Nam si esset talis res, sequeretur quod iste qui est praedestinatus non posset damnari. Nam si praedestinatio sit talis res, tunc ista erit vera 'iste est praedestinatus propter talem rem sibi inhaerentem'; sicut ista est vera 'Sortes est albus propter albedinem sibi inhaerentem', et per consequens haec erit postea necessaria 'ista fuit vera: iste est praedestinatus'. Et si hoc, sequitur quod ista sit modo necessaria 'iste salvabitur'. Nam sequitur 'ista fuit vera: iste est praedestinatus; igitur ista fuit vera: iste salvabitur'. Et antecedens est necessarium, igitur consequens est necessarium, et ex hoc sequitur quod ista est modo necessaria 'iste salvabitur'.

Per ista etiam potest patere quod propositione aliqua contingente exsistente vera in aliquo instanti, nullo modo potest esse falsa in eodem instanti. Sicut si haec sit modo vera 'iste habet actum bonum', impossibile est quod in isto instanti sit haec falsa 'iste habet actum bonum'.

Cuius ratio est quia propter positionem possibilis in esse numquam negandum est necessarium. Sed posito in esse quod iste peccet, negandum est hoc necessarium post illud instans 'ista fuit vera: iste habet actum bonum in a'; et per consequens a exsistente, et illo habente bonum actum in a, haec est impossibilis 'iste non habet bonum actum in a', et tamen ante fuit possibilis, sed ex quo positum est in actu non est amplius possibilis.

<CAP. 33. DE INDUCTIONE PROPOSITIONUM UNIVERSALIUM DE MODO>. Circa inductionem propositionum universalium de modo est primo sciendum quod si propositiones universales accipiuntur in sensu divisionis vel aequivalentes eis, eodem modo inducuntur sicut universales de inesse. Et ideo omnes tales inductiones sunt bonae: iste homo contingenter est animal, et ille homo contingenter est animal, et sic de singulis, igitur omnis homo contingenter est animal; iste homo non de necessitate est animal, ille homo non de necessitate est animal, et sic de singulis, ergo nullus homo de necessitate est animal.

Et est aliud intelligendum, quod sicut in illis de inesse, ita in talibus de modo ad veritatem inductionis non refert in singularibus ponere pro subiectis vel pronomina demonstrativa praecise, vel pronomina demonstrativa cum subiecto propositionis universalis, vel nomina propria significatorum illius termini communis.

Unde sicut omnes istae tres inductiones sunt bonae: iste homo currit et ille homo currit, et sic de singulis, igitur omnis homo currit; iste currit et ille currit, et sic de singulis, igitur omnis homo currit; Sortes currit, Plato currit, et sic de singulis, igitur omnis homo currit; --- et eodem modo est de quacumque universali de inesse ---; ita omnes tales inductiones sunt bonae: iste contingenter est animal, denotato aliquo homine, et ille contingenter est animal, et sic de singulis, igitur omnis homo contingenter est animal; iste homo contingenter est animal et ille homo contingenter est animal, et sic de singulis, igitur omnis homo contingenter est animal; Sortes contingenter est animal, Plato contingenter est animal, et sic de singulis, igitur omnis homo contingenter est animal.

Ex isto patet quod omnes tales inductiones sunt bonae: hoc per se est animal, demonstrato aliquo albo, et illud per se est animal, et sic de singulis, igitur omne album per se est animal.

Et ex isto et ista regula, quae vera est, 'quando singulares sufficienter sumptae inferunt aliquam universalem, una singularis per se sumpta infert particularem vel indefinitam illius universalis' sequitur quod omnes tales consequentiae sunt bonae: iste per se aedificat, demonstrato aliquo qui in rei veritate est albus, igitur album per se aedificat; iste, demonstrato Deo, necessario est Deus, igitur creans de necessitate est Deus, et hoc quando Deus est creans; iste, demonstrato Filio Dei, per se est Deus, igitur homo per se est Deus.

Immo, generaliter, ex tali singulari in qua subicitur pronomen demonstrativum vel pronomen demonstrativum sumptum cum quocumque termino communi, qui praedicatur de illo pronomine demonstrante illud quod prius, vel etiam in qua subicitur nomen proprium, ad talem particularem est bona consequentia.

Et ideo omnes tales consequentiae sunt bonae: haec res per se aedificat, demonstrato aliquo quod in rei veritate est album, igitur album per se aedificat; iste homo non est aggregatum per accidens, demonstrato aliquo homine qui in rei veritate est albus, igitur homo albus non est aggregatum per accidens; iste homo albus est aggregatum per accidens, ergo homo est aggregatum per accidens.

Et sic de multis aliis.

Hic tamen est advertendum quod tales consequentiae non sunt semper simplices, sed frequenter sunt ut nunc solum. Unde ista consequentia 'Sortes per se est animal, igitur album per se est animal' non est consequentia simplex sed tantum ut nunc, quia numquam valet nisi dum Sortes est albus; quando enim Sortes non est albus, tunc non valet consequentia. Similiter ista consequentia 'Filius Dei de necessitate est Deus, igitur homo de necessitate est Deus' est solum bona ut nunc, quia non valet nisi dum Filius Dei est homo.

Unde ante incarnationem consequentia non valuit; similiter, si Filius Dei deponeret naturam assumptam, non valeret.

Similiter talis consequentia est bona 'haec res potest assumi a Verbo, denotando naturam humanam quae est Ioannes, igitur homo potest assumi, immo, igitur suppositum potest assumi', quia per istam 'suppositum potest assumi' non plus denotatur nisi quod illa res, quae est modo suppositum, potest assumi.

Et hoc est verum, sicut est verum quod 'album potest esse nigrum'. Et ideo sicut haec est vera 'album potest esse nigrum', non obstante quod haec sit impossibilis 'album est nigrum', sic haec est vera 'suppositum potest assumi', non obstante quod haec sit impossibilis 'suppositum assumitur'; ita si haec sit vera 'aedificator per se aedificat', haec est vera 'album per se aedificat', si idem sit aedificator et albus, non obstante quod haec esset per se 'aedificator aedificat' et haec per accidens 'album aedificat'. Aliud etiam est advertendum quod omnes praedictae consequentiae et consimiles sunt verae quando termini accipiuntur personaliter et significative; quia si aliquis terminus acciperetur simpliciter vel materialiter, possent deficere, sicut frequenter dictum est prius de aliis regulis.

Et ideo tales consequentiae non valent 'iste homo albus significat aggregatum per accidens, igitur homo significat aggregatum per accidens', quia antecedens non est verum nisi sumpto subiecto antecedentis materialiter vel simpliciter.

Similiter non sequitur 'de isto albo praedicatur per accidens aedificare, igitur de homine vel de aedificatore praedicatur per accidens aedificare'. Et ita est de multis aliis.

Et ista de inductione propositionum universalium de modo sumptarum in sensu divisionis et eis aequivalentium ad praesens sufficiant.

<CAP. 34. QUOMODO SINGULARES DE MODO IN SENSU COMPOSITIONIS SE HABENT AD UNIVERSALES DE MODO IN SENSU COMPOSITIONIS>.


His visis videndum est quomodo singulares de modo sumptae in sensu compositionis et eis aequivalentes se habent ad universales de modo sumptas in sensu compositionis et eis aequivalentes.

Et quia aliter est de diversis, ideo dicendum est de eis separatim. Et primo circa illas de necessario. Et est sciendum quod non semper singulares de necessario tales inferunt tales universales de necessario, nisi in singularibus subiciantur pronomina demonstrativa sumpta cum subiecto propositionis universalis. Unde posito quod quaelibet persona divina assumpsisset naturam humanam et quod nullus alius homo esset exsistens, ista consequentia non valeret 'istum esse Deum est necessarium, demonstrando Patrem, qui in rei veritate esset homo; et illum esse Deum est necessarium, demonstrando Filium; et illum esse Deum est necessarium, demonstrando Spiritum Sanctum; igitur omnem hominem esse Deum est necessarium', quia antecedens esset verum, illo casu posito, et consequens falsum.

Et tamen, illo posito, ista consequentia esset bona 'istum hominem esse Deum est necessarium', denotando Patrem; 'et illum hominem esse Deum est necessarium', denotando Filium; 'et illum hominem esse Deum est necessarium', denotando Spiritum Sanctum; 'igitur omnem hominem esse Deum est necessarium', ex inductione.

Et hoc, si non possent esse plures homines.

Quandocumque enim possunt plura contineri sub subiecto universalis quam continentur in inductione, non valet talis consequentia virtute talis inductionis. Sic igitur patet quod raro vel numquam singulares de necessario, habentes praecise pronomina demonstrativa pro subiectis, sumptae in sensu compositionis, inferunt universalem sumptam in sensu compositionis. Et hoc, quia ista regula non est generaliter vera 'omnes singulares sunt necessariae, igitur universalis est necessaria'.

Similiter, talis universalis de necessario non infert tales singulares; et hoc, quia ista regula non est generalis 'universalis est necessaria, igitur singulares sunt necessariae'. Unde ista universalis est necessaria 'omne verum contingens est verum', et tamen nulla singularis est necessaria, immo quaelibet est contingens, quia quocumque vero contingenti demonstrato haec est contingens 'hoc verum contingens est verum', quia eo ipso quod est verum contingens, potest esse falsum, et per consequens potest non esse verum, et ita non est illa prima necessaria.

Similiter, secundum intentionem Philosophi, haec est necessaria 'omne album est coloratum', et tamen quaelibet singularis est contingens; quocumque enim demonstrato haec est contingens 'hoc album est coloratum', quia poterit esse falsa illo destructo.

Tamen sciendum est quod aliqualis diversitas est inter universalem affirmativam et negativam, nam ex hoc quod universalis affirmativa est necessaria non potest inferri quod singulares, sive de subiectis quae sunt pronomina demonstrativa sive aliae, sint necessariae.

Sed si universalis negativa sit necessaria, quamvis non oporteat quod illae singulares quae habent pro subiectis pronomina demonstrativa tantum vel nomina propria sint necessariae, tamen oportet quod illae singulares quae habent pro subiectis pronomina demonstrativa sumpta cum subiecto propositionis universalis sint necessariae.

Sicut haec est necessaria 'nullum album est nigrum', et tamen nulla talis singularis est necessaria 'hoc non est nigrum', denotato quocumque albo, nec aliqua talis 'Sortes non est niger', 'Plato non est niger'; sed quaelibet talis est necessaria 'hoc album non est nigrum', 'illud album non est nigrum', et sic de aliis.

<CAP. 35. DE INDUCTIONE NIVERSALIUM DE POSSIBILI>. Circa inductionem universalium de possibili est sciendum quod ex singularibus non sequitur universalis, quia ista regula non valet 'omnes singulares sunt possibiles, igitur universalis est possibilis'. Sicut non sequitur 'haec est possibilis: haec propositio contingens est vera; et haec est possibilis: ista propositio contingens est vera, et sic de singulis; igitur haec est possibilis: omnis propositio contingens est vera'.

Et ita frequenter universalis est impossibilis, et tamen quaelibet singularis est possibilis. Et ideo talis consequentia non valet 'secundum illud signum continuum esse actu divisum est possibile, et secundum illud signum continuum esse actu divisum est possibile, et sic de singulis, igitur secundum omne signum continuum esse actu divisum est possibile'.

Et hoc, accipiendo omnes propositiones in sensu compositionis; nam si acciperentur in sensu divisionis, conclusio esset vera, quia ista est vera 'secundum omne signum potest continuum dividi'.

Et si dicatur quod sicut ex possibili non sequitur impossibile, ita ex possibilibus non sequitur impossibile, dicendum est quod ex possibilibus et compossibilibus non sequitur impossibile, tamen ex possibilibus et incompossibilibus bene sequitur impossibile.

Et ita est in proposito, quia singulares talium propositionum universalium impossibilium etsi sint possibiles sunt tamen simul cum hoc incompossibiles.

Est tamen hic notandum quod quandoque unius universalis sunt infinitae singulares. Et quando sic est, possibile est quod universalis sit impossibilis et quaelibet singularis possibilis, et tamen nullae duae singulares sunt incompossibiles, immo nullae singulares finitae sunt incompossibiles, sed quaelibet una accepta est incompossibilis omnibus aliis simul sumptis.

Quandoque autem unius universalis singulares sunt finitae; et tunc si universalis sit impossibilis, necesse est quod aliqua singularis sit impossibilis vel quod aliquae singulares in numero certo sint incompossibiles. Notandum est etiam quod ista regula non est vera 'universalis est possibilis, igitur suae singulares sunt possibiles'; sicut si nullus homo sit albus et multi asini sint albi, haec universalis est possibilis 'omne album est homo', et tamen nulla singularis est possibilis, quia quocumque albo demonstrato haec est impossibilis 'hoc album est homo'. Tamen si universalis sit possibilis, oportet quod possit habere omnes singulares possibiles; sicut, illo posito, ista 'omne album est homo' nullam habet singularem possibilem, et tamen potest habere, quia posito quod nihil esset album nisi homo, tunc istius 'omne album est homo' omnes singulares essent possibiles.

<CAP. 36. DE INDUCTIONE ILLARUM DE CONTINGENTI>. Circa illas de contingenti est sciendum quod singulares de contingenti non inferunt universalem de contingenti, quia ista regula non valet 'singulares sunt contingentes, igitur universalis est contingens'; quaelibet enim singularis istius universalis est contingens 'omne verum contingens est verum', et tamen universalis est necessaria. Similiter ista est impossibilis 'nullum verum contingens est verum', et tamen quaelibet singularis est contingens; et ita talis inductio non valet 'hanc propositionem veram contingentem esse veram est contingens, et illam, et sic de singulis, igitur omnem propositionem veram contingentem esse veram est contingens'.

Similiter non sequitur e converso, quia haec regula falsa est 'universalis est contingens, igitur quaelibet singularis', sicut prius dictum est. Per ista patet quod ambae istarum regularum sunt falsae 'omnes singulares sunt impossibiles, igitur universalis est impossibilis'; 'universalis est impossibilis, igitur omnes singulares sunt impossibiles', sicut patet per praedicta.

Et eodem modo raro aliae propositiones modales sumptae in sensu compositionis inferunt suas singulares sumptas in eodem sensu; sicut non sequitur 'omnem hominem esse risibilem est primo verum, igitur hunc hominem esse risibilem est primo verum'.

Et tamen frequenter est bona inductio ex singularibus ad universalem; unde bene sequitur 'hunc hominem esse animal est per se verum, et illum hominem, et sic de singulis, igitur omnem hominem esse animal est per se verum'.

Et ita est de multis aliis. Quando autem hoc sit et quando non, potest faciliter sciri per ea quae dicta sunt et sciendo quid requiritur ad hoc quod talis propositio modalis sit vera, et ideo ad praesens ista de inductione sufficiant.

<CAP. 37. DE REGULIS PER QUAS POTEST PROBARI ALIQUID ESSE AEQUIVOCUM>. Post haec videndum est de regulis quibus potest probari aliquid esse aequivocum. Et primo ponendae sunt regulae quas ponit Aristoteles I Topicorum. Est autem regula sua prima talis: quod contrariatur diversis, est aequivocum. Pro ista regula et aliis sequentibus est primo notandum in generali quod aequivocatio, cum non sit nisi nominis, --- quod est vox ad placitum significativa, et per consequens non est aliqua aequivocatio nisi ad placitum ---, non potest sciri quae vox est aequivoca et quae non, nisi coniciendo ex dictis auctorum an imposuerint vel utebantur una impositione nominis vel pluribus.

Hoc autem non potest sciri nisi per hoc quod in uno loco attribuebant aliquod praedicatum nomini et in alio loco attribuebant eidem aliquid aliud, repugnans primo.

Et per hoc potest haberi aequivocatio. Et ideo quando aliquid contrariatur pluribus, ita quod invenitur in aliquibus locis unum contrariari illi universaliter sumpto et in aliis reliquum contrariari eidem universaliter sumpto, tunc manifestum est illud aequivoce accipi.

Et ideo si aliquando inveniatur ista propositio 'omni acuto contrariatur grave' et aliquando ista 'omni acuto contrariatur obtusum', manifestum est quod taliter utentes hac voce 'acutum' aequivoce utebantur, quia si 'acutum' esset univocum, manifestum est quod utraque propositionum praedictarum esset falsa.

Si enim 'acutum' esset univocum acuto in voce et acuto in magnitudine, haec esset falsa 'omni acuto contrariatur grave' pro multis singularibus, sicut manifeste patet.

Et similiter patet manifeste quod alia esset falsa. Et ita ex hoc quod auctores tales universales concesserunt, oportuit eos vel mentiri vel uti aequivoce eadem voce.

Si autem posuissent tantum indefinitas, quae non inferunt universales praedictas, non posset concludi illam vocem esse aequivocam. Aliud est etiam notandum quod Philosophus vult hic quod illud quod est aequivocum, habet contrarium.

Ex quo patet quod cum sola vox sit aequivoca, ipsamet vox habet contrarium; et ex quo vox talis non contrariatur voci alteri tamquam sibi incompossibili in eodem subiecto, non plus quam alteri, oportet necessario quod Aristoteles aequivoce utatur hac voce 'contrarium'.

Quod verum est.

Quomodo autem hoc nomen 'contrarium' est aequivocum, dictum est alibi, scilicet in libro Praedicamentorum. Secunda regula est talis, et est regula Aristotelis: si nomini proposito sint plura contraria, quamvis contenta sub aliquo uno nomine, illud nomen erit aequivocum; sicut 'album' est aequivocum, nam sibi contrariatur 'nigrum', quod est aequivocum ad vocem et ad colorem.

Quod autem ista sint aequivoca patet, quia sensibus diversis apprehenduntur. Notandum quod non ex hoc praecise quod aliqua apprehenduntur a diversis sensibus contingit inferre quod nomen commune eis est aequivocum; tunc enim 'qualitas' esset nomen aequivocum, quod falsum est.

Sed quando aliqua apprehenduntur a diversis sensibus, tunc nomen commune eis, cui aliquando universaliter sumpto attribuitur apprehendi ab uno illorum sensuum et aliquando eidem universaliter sumpto attribuitur apprehendi ab alio sensu, est aequivocum eis.

Ita est de exemplo Aristotelis. Nam aliquando auctores dicunt quod omne album est apprehensibile a visu, sicut naturales; aliquando autem dicunt quod omne nigrum est apprehensibile ab auditu, sicut musici. Et ita oportet quod aequivoce utantur hac voce 'album' et hac voce 'nigrum'. Non sic autem invenitur aliquando quod omnis qualitas apprehenditur a visu et aliquando quod omnis qualitas apprehenditur ab auditu vel alio sensu. Tertia regula est: si nomen propositum aliquando habeat contrarium et aliquando non, est aequivocum; sicut delectationi in potu est aliquid contrarium, delectationi secundum scientiam nihil est contrarium; similiter amare secundum animam est aliquid contrarium et amare secundum corpus nihil est contrarium; igitur tam 'delectatio' quam 'amare' est aequivocum. Notandum quod non ex hoc praecise quod unum contentum habet contrarium et non reliquum potest ostendi quod illud commune nomen est aequivocum; tunc enim 'qualitas' esset nomen aequivocum; sed ex hoc quod aliqui attribuunt aliquando 'habere contrarium' illi nomini universaliter sumpto et aliquando negant, sequitur quod aequivoce utantur hoc nomine.

Aliud notandum est quod illa quae dicit Aristoteles de delectatione et amare, dicit gratia exempli, et ideo non est multum curandum de eis. Quarta regula est: si aliqua contenta sub nomine communi habeant aliquod medium, et aliqua non habent medium, vel si habent medium non tamen idem medium, tunc illud nomen commune est aequivocum; sicut 'album' et 'nigrum' habent medium in colore, manifestum est, sed in voce vel non habent medium vel habent aliud medium, scilicet 'raucum', ideo tam 'album' quam 'nigrum' est aequivocum.

Ista regula est intelligenda sicut praecedentes, quando scilicet talibus universaliter sumptis attribuitur aliquod medium habere et aliquando negatur ab eis medium vel attribuitur aliud medium.

Quinta regula est: si aliqua contenta habeant plura media et aliqua non, tunc nomen commune est aequivocum; sicut 'album' et 'nigrum' in colore habent plura media, in voce non, ideo 'album' et 'nigrum' sunt aequivoca.

Notandum quod quando Philosophus dicit album colorem non loquitur proprie sed improprie, ponendo concretum pro abstracto, hoc est album pro albedine, quae est color. Sexta regula est: si unum contrariorum dicitur multipliciter, reliquum dicitur multipliciter; sicut 'non videre' est aequivocum, scilicet ad non habere potentiam visivam et ad non uti potentia visiva, ideo 'videre' est aequivocum.

Sciendum est quod ista regula, sicut quaelibet talis, 'si unum contrariorum est aequivocum, reliquum est aequivocum'; 'si unum privative oppositorum est aequivocum, reliquum est aequivocum', est intelligenda quando sibi opponuntur tali genere oppositionis in utroque sensu; si autem non, tunc non oportet quod si unum oppositorum est aequivocum quod reliquum sit aequivocum.

Septima regula est una quae dicta est, scilicet: si unum privative oppositorum est aequivocum, reliquum est aequivocum; sicut si 'sensibile' sit aequivocum, quia aliquid dicitur sensibile secundum animam, puta quod habet animam sensitivam, et aliquid dicitur sensibile secundum corpus, puta quod potest sentiri, oportet quod 'insensibile' sit aequivocum.

Et qualiter ista regula intelligenda sit, dictum est prius.

Octava regula est: si casus est aequivocum, et coniugatum est aequivocum et e converso; sicut quia 'iuste' dicitur aequivoce, etiam 'iustum' dicitur aequivoce. Et similiter, si 'sanativum' dicitur aequivoce, et 'sanative' dicitur aequivoce. Qualiter autem debeat cognosci quod casus vel coniugatum dicitur aequivoce, non potest sciri nisi per auctores, quia aliquando attribuunt aliquid universaliter casui vel coniugato et aliquando dicunt contrarium. Nona regula est: quando aliqua contenta sunt in diversis praedicamentis, nomen commune eis est aequivocum.

Sed est sciendum quod ista regula, sicut praecedentes, debet intelligi quando aliquando illi nomini sumpto universaliter diversa praedicamenta non ordinata attribuuntur. Sicut delicati dicunt quod omnis cibus bonus est effectivus voluptatis, medici dicunt quod omnis cibus bonus est effectivus sanitatis; et ideo cum aliquid sit effectivum voluptatis quod non est effectivum sanitatis et e converso, manifestum est quod isti et illi aequivoce utuntur hoc nomine 'bonus'.

Similiter morales dicunt quod ille est bonus quia est iustus, castus vel fortis. Et ita patet quomodo hoc nomine 'bonus' diversi utuntur aequivoce. Ita est de hoc nomine 'album', et de hoc nomine 'acutum', et sic de aliis. Decima regula est: si nomen propositum sit in diversis generibus non subalternis, erit aequivocum. Notandum quod istae duae regulae sunt intelligendae sicut praecedentes, et simul cum hoc sunt intelligendae quando illa genera non subalterna sic non subalternantur quod unum necessario removetur a reliquo universaliter sumpto. Si enim unum praedicetur de reliquo particulariter sumpto, non oportet. Et per hoc patet quod per istas regulas non potest probari quod idem non potest esse in diversis praedicamentis, cum aliquando unum praedicamentum praedicetur de reliquo. Nec potest probari quod idem non possit esse in diversis generibus non subalternis nisi unum removeatur universaliter a reliquo, et hoc necessario.

Undecima regula est: si unum contrariorum sit aequivocum, reliquum est aequivocum.

Duodecima regula est: quando aliquid attribuitur multis, definienda sunt composita ex illis multis et illo uno; et si illis multis ablatis non remanet idem nomen, illud erit aequivocum. Sicut 'album' convenit et voci et corpori, et ista duo composita 'album corpus' et 'alba vox' sunt definienda, sic 'album corpus est res informata tali colore', vox alba definitur sic 'qualitas bene audibilis'; et manifestum est quod istae duae definitiones non sunt eaedem, et ideo 'album' est aequivocum.

Aliter potest dici, et melius, quod illud commune est definiendum, ita tamen quod illa quibus convenit ponantur ibidem; et tunc, si illis ablatis quod remanet non est idem, illud nomen erit aequivocum.

Sicut naturalis si definiat album, dicet sic 'album est corpus habens talem colorem', musicus definiet sic 'album est vox bene audibilis'. Et manifestum est quod ablatis istis duobus 'corpus' et 'vox', quod remanet non est idem, ideo 'album' est aequivocum.

Decima tertia regula est: si contenta non sunt comparabilia secundum magis et minus nec secundum aeque, nomen commune eis est aequivocum.

Et intelligenda est ista regula sicut praedictae. Decima quarta regula est: illud nomen quod est differentia diversorum generum non subalternatim positorum, est aequivocum; sicut 'acutum' est differentia vocis, quia dividit vocem, et est differentia magnitudinis, ideo 'acutum' est aequivocum.

Sciendum est quod quamvis de eadem differentia possint praedicari diversa genera non subalternatim posita, non tamen idem potest esse differentia divisiva diversorum generum, sicut dicit hic Aristoteles.

Decima quinta regula est: illud quod dividitur per differentias diversas in diversis locis, est aequivocum; sicut 'color' aliter dividitur in naturali philosophia et in musica et in rhetorica, ideo 'color' est aequivocum.

Intelligendum est quod non accipitur hic differentia praecise pro differentia essentiali, sed etiam pro differentia accidentali. Decima sexta regula est: si idem nomen aliquando ponitur species unius et aliquando differentia alterius, illud nomen est aequivocum.

Notandum est etiam quod, generaliter, quando aliquod nomen vel dictio quaecumque secundum usum recte loquentium et intelligentium attribuitur alicui universaliter sumpto, et alibi secundum usum recte loquentium et intelligentium, sive in illa scientia vel arte sive in alia, sive etiam in illo idiomate sive in alio, invenitur aliquid aliud secundum vocem sibi attribui, vel ipsum alteri, ex quo sequitur aliquid repugnans priori, illud est aequivocum vel saltem accipitur aequivoce.

Pro quo sciendum est quod aliud est 'esse aequivocum' et aliud 'sumi aequivoce'.

Nam illud est aequivocum quod significat plura aequivoce, sed illud accipitur aequivoce quod vel significat plura aequivoce vel stat pro pluribus aequivoce. Sed ista distinctio declarabitur inferius, cum tractabitur de fallacia aequivocationis.

<CAP 38. DE REGULIS GENERALIBUS ET COMMUNITER USITATIS>.


Regulae generales sunt multae. Una est quod ex vero numquam sequitur falsum; et ideo quandocumque antecedens est verum et consequens falsum, consequentia non valet.

Et haec est ratio sufficiens ad probandum consequentiam non valere. Sciendum est quod antecedens est totum quod praecedit conclusionem; et ideo aliquando antecedens est tantum una propositio et aliquando continet plures propositiones, sicut patet in syllogismo. Et tunc, quamvis una illarum propositionum sit vera, conclusio poterit esse falsa; sed si quaelibet illarum fuerit vera, non poterit conclusio esse falsa si sequatur ex eis. Alia regula est quod ex falsis potest sequi verum. Et ideo ista consequentia non valet 'antecedens est falsum, igitur consequens est falsum'; sed ista consequentia est bona 'consequens est falsum, igitur et antecedens', ita quod si consequens sit falsum, oportet quod totum antecedens sit falsum vel quod aliqua propositio quae est pars antecedentis sit falsa.

Sed non oportet quod quaelibet propositio quae est pars antecedentis sit falsa, quia aliquando ex una propositione vera et alia falsa sequitur conclusio falsa, sicut patet hic 'omnis homo est animal; lapis est homo; igitur lapis est animal'.

Alia regula est: si aliqua consequentia sit bona, ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis. Notandum quod quando antecedens est una propositio, semper si sit consequentia bona, ex opposito consequentis sequitur oppositum totius antecedentis.

Sed quando antecedens continet plures propositiones, tunc non oportet quod ex opposito consequentis sequatur oppositum cuiuslibet propositionis quae est pars antecedentis, sed oportet quod ex opposito consequentis cum una propositionum sequatur oppositum alterius propositionis.

Sicut bene sequitur 'omnis homo est albus; Sortes est homo; igitur Sortes est albus', et tamen non sequitur 'Sortes non est albus, igitur Sortes non est homo', sed bene sequitur 'omnis homo est albus; Sortes non est albus; igitur Sortes non est homo'.

Et ita ex opposito conclusionis et maiore sequitur oppositum minoris et non ex solo opposito conclusionis. Similiter bene sequitur 'omnis homo est animal; asinus est homo; igitur asinus est animal', et tamen ex solo opposito conclusionis non sequitur oppositum maioris, nam non sequitur 'nullus asinus est animal, igitur non omnis homo est animal'.

Sed ex opposito conclusionis et minore sequitur oppositum maioris; nam bene sequitur

'nullus asinus est animal; asinus est homo; igitur non omnis homo est animal'. Alia regula est: quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens; sicut si sequitur 'omne animal currit, igitur omnis homo currit', quidquid sequitur ad istam 'omnis homo currit' sequitur ad istam 'omne animal currit'.

Ex ista regula sequitur alia, scilicet: quidquid antecedit ad antecedens, antecedit ad consequens; quia aliter aliquid sequeretur ad consequens quod non sequeretur ad antecedens.

Sed istae regulae falsae sunt: quidquid sequitur ad antecedens, sequitur ad consequens; nam sequitur 'omne animal currit, igitur omnis homo currit' et tamen non sequitur 'omnis homo currit, igitur omnis asinus currit'.

Similiter ista regula est falsa 'quidquid antecedit ad consequens, antecedit ad antecedens', propter idem.

Ex istis sequuntur aliae regulae. Una est: quidquid stat cum antecedente, stat cum consequente; sicut quidquid stat cum ista 'omne animal currit' stat cum ista 'omnis homo currit'.

Sed non quidquid stat cum consequente stat cum antecedente; nam cum isto consequente 'omnis homo currit' stat ista 'aliquis asinus non currit', sed tamen non stat cum ista 'omne animal currit'.

Et hoc quando antecedens non sequitur ad consequens nec consequentia simplici nec consequentia ut nunc. Alia regula est: quidquid repugnat consequenti, repugnat antecedenti; sicut quidquid repugnat isti 'omnis homo currit' repugnat etiam isti 'omne animal currit'.

Sed non e converso, quia aliquid repugnat antecedenti quod non repugnat consequenti; quia ista repugnant 'tantum homo currit' et 'aliud ab homine currit', sed ista non repugnant 'homo currit' et 'aliud ab homine currit'.

Et ideo tales consequentiae sunt bonae: oppositum consequentis stat cum antecedente, igitur consequentia non valet; oppositum consequentis non stat cum antecedente, ergo consequentia est bona.

Sed sciendum quod consequentia poterit esse bona ut nunc, quamvis oppositum consequentis possit stare cum antecedente; sed si oppositum consequentis stet vel possit stare cum antecedente, non poterit esse consequentia simplex.

Alia regula est quod ex necessario non sequitur contingens.

Alia regula est quod ex possibili non sequitur impossibile. Istae duae regulae intelligendae sunt de consequentia simplici, quia ex necessario non sequitur contingens consequentia simplici, nec ex possibili impossibile, tamen consequentia ut nunc bene poterit sequi; sicut bene sequitur 'omne ens est, igitur omnis homo est', et tamen antecedens est necessarium et consequens contingens. Similiter bene sequitur 'omne coloratum est homo, igitur omnis asinus est homo', et tamen antecedens est possibile et consequens impossibile, et consequentia solum est bona ut nunc. Et notandum est etiam quod quamvis ex possibili non sequatur impossibile consequentia simplici, tamen aliquando propter positionem possibilis concedendum est impossibile et negandum est necessarium; sed hoc numquam est faciendum nisi in arte obligatoria et durante tempore obligationis, de qua arte aliquid inferius dicetur.

Aliae regulae dantur, quod 'ex impossibili sequitur quodlibet' et quod 'necessarium sequitur ad quodlibet'; et ideo sequitur 'tu es asinus, igitur tu es Deus', et sequitur 'tu es albus, igitur Deus est trinus et unus'.

Sed tales consequentiae non sunt formales, et ideo istae regulae non sunt multum usitatae.

<CAP. 39. DE REGULIS PERTINENTIBUS AD ARTEM OBLIGATORIAM. ET PRIMO DE INSTITUTIONE>. Quoniam logici circa obligationes et insolubilia speciales faciunt difficultates, ideo ad istius

Summae completionem, quae de omni modo arguendi generalem tradit notitiam, sunt aliqua brevia perscrutanda.

Et primo disserendum est de obligationibus. Est autem primo sciendum quod obligatio sic definitur a multis: "Obligatio est praefixio enuntiabilis secundum aliquem statum".

Quando enim aliquis ex consensu proprio obligatur ab opponente ad aliquid in disputatione ad quod prius non erat obligatus, tunc fit sibi obligatio. Obligationis autem multae species assignantur, scilicet institutio, petitio, positio, depositio, dubitatio et 'sit verum'.

Institutio est nova alicuius vocabuli impositio pro tempore disputationis et non ultra duratura.

Et potest ex tali institutione accidere utilitas, quia per talem institutionem quandoque fit brevior disputatio et locutio; quandoque debet fieri disputatio de re innominata, et tunc utile est disputantibus pro tempore disputationis sibi certum nomen imponere; quandoque autem fit talis institutio a sophistis ad decipiendum respondentem.

Et ad obviandum eis, rationabiliter respondendo, de ista specie dantur aliquae regulae. Una est quod numquam pars potest significare totum cuius est pars. Sed ista regula capit instantiam, nam in ista propositione 'omnis propositio est vera' subiectum significat totam propositionem. Similiter, idem potest significare se; igitur pars, eadem ratione, potest significare totum. Antecedens patet, nam hoc nomen 'vox' significat omnem vocem, et per consequens se ipsam; similiter hoc nomen 'nomen' significat omnia nomina, quia omni nomini competit definitio nominis, igitur significat se ipsum. Ideo dicendum est quod quamvis pars possit significare totum cuius est pars, tamen talis institutio non est semper admittenda.

Quando enim per unicam institutionem partis, habentis eandem suppositionem, totum significatum mutaretur a veritate in falsitatem et e converso, tunc non est talis institutio admittenda.

Et per hoc solvitur hoc sophisma: significet a praecise istud totum 'a significat falsum'; et tunc quaeratur an a significet verum vel falsum. Si verum, igitur cum a non sit aequivocum, haec est falsa 'a significat falsum'; et institutum est quod a significet hoc totum 'a significat falsum'; ergo a significat falsum.

Si autem a significat falsum, ergo haec est vera 'a significat falsum'; et a significat hoc; igitur a significat verum. Respondendum est quod ista institutio non est admittenda, pro eo quod haec oratio 'a significat falsum', quae est falsa quando a nihil significat, mutaretur in veritatem si praecise imponeretur a ad significandum hoc totum et nihil aliud.

Et si dicatur quod hoc est possibile quod a significet hoc totum; sed omne possibile est ponibile; igitur potest poni. Ponatur igitur, et redit argumentum: Dicendum est quod differentia est inter institutionem et positionem.

Unde quia possibile est quod a significet hoc totum 'a significat falsum', ideo est ponibile, et ipso posito in esse nullum accidit impossibile. Unde quando accipis 'aut a significat verum aut falsum', respondendum est quod neque significat verum neque falsum.

Et potest responderi quod significat tam verum quam falsum, quia isto posito stante potest utrumque esse verum.

Nam isto posito stante poterit a significare praecise homines, et tunc dico quod a neque significat verum neque falsum, sed tunc a habebit suppositionem personalem et supponet praecise pro hominibus.

Poterit etiam a significare idem quod 'propositio', et tunc dicendum est quod a significat tam verum quam falsum.

Quod non est inconveniens. Et si dicatur: omnia ista stant simul 'a significat hoc totum: a significat falsum', et 'a nihil aliud significat quam hoc totum'; et omnia compossibilia possunt simul esse vera; igitur possunt poni si possunt simul esse vera: Potest dici quod ista stant simul, et ideo possunt poni; sed ipsis positis negandum est omne repugnans eis.

Et ideo istis positis si arguatur 'aut a significat verum aut falsum' respondendum est nec concedendo nec negando nec dubitando, sed respondendum est quod propositum nec est verum nec falsum.

Sicut aliquo posito, si proponatur 'homo --- asinus', et petatur responsio, respondendum est quod non est respondendum nec concedendo nec negando nec aliquo alio modo, proprie accipiendo responsionem.

Et si dicas quod istis positis haec est vera 'a significat verum vel falsum', igitur ipsa propositio est concedenda, et per consequens altera pars est concedenda: Dicendum est quod ista 'a significat verum vel falsum' nec est vera nec falsa, istis positis.

Unde in isto casu ad quamlibet talem orationem respondendum est ac si non esset propositio vel oratio significativa. Et per consimilem modum posset responderi ad multa alia sophismata quae difficilia sunt, nisi exercitatis multum in arte obligatoria; quae, quia non sunt multum usitata in theologia, pertranseo.

<CAP. 40. DE SECUNDA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE DICITUR PETITIO>.


Alia species obligationis assignatur petitio, quae obligat ad aliquem actum pertinentem ad officium respondentis exercendum ab eodem. Sicut si opponens dicat 'peto quod concedas primam propositionem proponendam a me esse veram'; quae petitio recipienda est, quia non obligat ad impossibile respondentem. Et potest esse regula in ista specie obligationis quod nulla petitio est admittenda nisi cui respondens satisfacere potest durante petitione, et quaelibet talis est admittenda.

Unde in ista specie potest concedi falsum impossibile, etiam bene respondendo; sicut si petas quod concedam hominem esse bovem et proponas istam 'homo est irrationalis', in tempore obligationis est concedenda, quia petita est, consequenter saltem.

Et hoc sufficiat de ista petitione, pro eo quod non habet magnum locum in scientiis particularibus.

<CAP. 41. DE TERTIA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE DICITUR POSITIO. QUOMODO DIFFERT A CASU?>.


Tertia species obligationis vocatur positio. Circa quam est primo sciendum quod positio differt a casu, quia casus non obligat ad sustinendum aliquid tamquam verum.

Unde et quandoque casus et positio sunt respectu oppositorum. Sicut sit Sortes in rei veritate albus, et ponatur ista 'Sortes est niger'. Tunc enim est casus quod Sortes est albus, et positum est quod Sortes est niger; et ita positio obligat ad sustinendum istam tamquam veram 'Sortes est niger', et casus tunc non obligat ad sustinendum istam tamquam veram 'Sortes est albus'. Item, casus semper debet esse de re, et de re particulari, positio autem potest esse unius propositionis indefinitae vel particularis.

Sicut si velim tibi ponere casum, non debeo dicere 'ponatur quod homo currit', sed oportet certificare, puta quod iste homo currit vel ille, ita quod a currat. Sit a nomen proprium illius. Sed in positione possum tibi ponere istam 'homo currit' vel istam 'aliquis homo currit'.

Circa casum igitur sunt aliquae regulae. Una est quod casus numquam est recipiendus ad sustinendum nisi fiat certificatio de aliquo particulari.

Alia est quod numquam casus est recipiendus ad sustinendum nisi possibile.

Alia regula est quod numquam est casus recipiendus ad sustinendum qui repugnat actui responsionis. Unde si aliquis velit tibi ponere istum casum quod tu sis mortuus et velit quod tu sustineas istum casum, non debes eum recipere, quia repugnat actui responsionis.

Non enim stant simul quod tu sis mortuus et quod tu sibi respondeas, et ideo talis casus non est admittendus, tamen tale ponibile est admittendum. Positio igitur obligat ad sustinendum aliquam propositionem eo modo quo propositio vera debet sustineri a respondente. Et consistit ars ista in hoc quod in principio debet aliqua propositio poni, deinde debent propositiones proponi secundum quod placet opponenti, ad quas debet respondens respondere concedendo vel negando vel dubitando vel distinguendo.

Quibus responsionibus datis debet opponens, quando sibi placet, dicere: cedat tempus. Hoc est, cesset tempus obligationis. Et tunc videndum est an respondens bene responderit vel non. Sicut pono tibi istam propositionem 'animal currit', deinde propono 'homo currit'; si eam concedas, dico: cedat tempus.

Et probo quod male respondisti, quia concessisti falsum et impertinens, --- sit ita quod nullus homo currat ---, ergo male respondisti. Sed iste modus opponendi et respondendi non servatur quando ponitur casus, propter quod differt casus a positione. Scito tamen quomodo respondendum est facta aliqua positione, potest leviter sciri quomodo respondendum est posito aliquo casu, et ideo sufficiat pro nunc de positione tractare. Circa quam sciendum est quod positio quaedam est possibilis et quaedam impossibilis. Positio possibilis est quando ponitur propositio falsa contingens vel propositio contingens dubia.

Et circa istam positionem dantur multae regulae. Una est quod omne positum in tempore positionis propositum, scitum esse tale, est concedendum absolute si ipso proposito non habeat plures sensus quam quando per se profertur. Et per hoc solvitur hoc sophisma: ponatur ista 'alterum istorum est verum', demonstratis istis duobus 'Ioannes est episcopus', 'Ioannes sedet'. Deinde proponatur ista 'unum istorum est verum'; haec est concedenda, quia sequens. Deinde proponatur ista copulativa 'unum istorum est verum et alterum istorum est verum'. Si neges istam et concessisti istam partem 'unum istorum est verum', igitur oportet te negare alteram partem, et ita negas positum. Si concedas, concedis tibi dubium. Dicendum est quod ista copulativa non est concedenda, sed est distinguenda, eo quod in secunda parte li alterum potest esse nomen infinitum, et tunc est copulativa vera et concedenda; vel potest esse relativum, et tunc est neganda. Et est hic tertius modus amphiboliae, quia oratio per se posita non est multiplex et posita cum alia est multiplex.

Alia regula est: omne sequens ad positum vel bene concessum vel bene concessa, vel oppositum vel opposita bene negatorum, scitum esse tale, est concedendum si proponatur. Verumtamen ista propositio 'omne sequens ex posito est concedendum' non est semper concedenda; sicut si ponatur ista 'nihil est tibi positum' et proponatur ista 'omne sequens ex posito est concedendum', neganda est tamquam repugnans posito.

Alia regula est: omne repugnans posito vel bene concesso vel bene concessis, vel opposito bene negati vel bene negatorum, in tempore positionis propositum est negandum, si non sit multiplex quando proponitur.

Alia regula est: ad omnem propositionem impertinentem, hoc est quae nec est sequens nec repugnans posito vel alicui bene concesso vel bene negato, respondendum est secundum sui qualitatem.

Hoc est, si sit vera, concedenda est; si falsa, neganda; si dubia, respondendum est dubie; si sit multiplex, distinguenda est. Ex praedictis regulis sequitur quod idem uno loco propositum est concedendum et si alio loco proponeretur esset negandum; sicut posita ista propositione 'Sortes currit', et proponatur ista 'tantum ista propositio est tibi posita', haec est concedenda, quia vera est et impertinens.

Si autem primo proponeretur ista 'aliqua propositio falsa est tibi posita', ista esset concedenda, quia vera est et impertinens. Et si postea proponeretur ista 'tantum ista propositio est tibi posita', esset neganda, quia repugnat posito et bene concesso.

Et ita ordo propositionum propositarum in arte obligatoria est necessario attendendus.

Ex praedictis etiam patet quod concessa una indefinita, non oportet concedere aliquam singularem primo loco propositam. Sicut posita ista 'homo currit', non oportet aliquam singularem concedere primo loco propositam; immo omnes ordinate propositae negari possunt praeter unam, scilicet praeter ultimam, quia illa concedenda est, eo quod sequitur ex posito et oppositis bene negatorum. Sic etiam disiunctiva est concedenda, et tamen neutra pars eius primo loco proposita est concedenda.

Alia regula est quod posito possibili numquam est necessarium negandum nec impossibile concedendum. Quae intelligenda est de necessario quod semper fuit necessarium ante tempus obligationis et de impossibili quod fuit impossibile ante tempus obligationis et non de illo quod devenit necessarium vel impossibile infra tempus obligationis, quia tale necessarium potest negari et impossibile concedi, eo quod durante tempore obligationis est uniformiter respondendum ad eandem propositionem postquam semel est responsum ad eam.

<CAP. 42. QUID EST POSITIO IMPOSSIBILIS?>. Positio impossibilis est quando ponitur aliqua propositio impossibilis. Et sciendum est quod multum refert ponere unam propositionem impossibilem et accipere unam consequentiam in qua unum impossibile infertur ex alio impossibili.

Sicut multum refert ponere istam propositionem 'homo est rudibilis' et inferre istam consequentiam 'si homo est asinus, homo est rudibilis'. Similiter multum refert ponere istam propositionem 'Deus non est Deus' et inferre istam consequentiam 'si Deus non est, Deus non est Deus'; propter quod ista condicionalis sive consequentia concedenda est et positio non est recipienda, et quandoque positio est recipienda tamquam impossibilis et sustinenda est in positione impossibili.

Et tamen consequentia seu condicionalis bona est; sicut ista consequentia bona est 'Deus non est tres personae, igitur Deus non est Deus'; et tamen antecedens potest recipi in positione impossibili et debet negari consequens.

Similiter ista consequentia est bona 'Spiritus Sanctus non procedit a Filio, igitur Spiritus Sanctus non distinguitur a Filio', et tamen in positione impossibili debet recipi antecedens et negari consequens.

Ex quo patet quod multae consequentiae seu condicionales verae sunt et tam antecedens quam consequens est impossibile, et tamen antecedens potest recipi et sustineri et consequens negari.

Unde circa istam positionem impossibilem est sciendum quod non quaelibet propositio impossibilis est admittenda, quia illa propositio impossibilis quae manifeste apud omnem intellectum infert contradictoria non est admittenda.

Unde illa sola propositio impossibilis ex qua per regulas et propositiones per se notas, de quibus nullus intellectus dubitare potest, non possunt inferri contradictoria, est recipienda in positione impossibili.

Unde tales propositiones 'Deus non est Deus', 'Deus non est sapiens'; 'homo non est risibilis' et huiusmodi possunt recipi in positione impossibili. Ex isto patet quod regulae datae de positione possibili, scilicet quod omne sequens est concedendum et omne repugnans est negandum, non sunt generaliter servandae in positione impossibili, sed sunt magis restringendae.

Unde ista regula potest dari: omne sequens ex posito consequentia naturali et simplici, tenente virtute propositionis vel regulae per se notae, est concedendum. Ex quo sequitur quod in positione impossibili quod sequitur ex positis vel bene concessis syllogistice, est concedendum.

Similiter quod sequitur virtute talium regularum debite circumstantionatarum 'ab universali ad exclusivam de terminis transpositis est bona consequentia', 'ab affirmativa de praedicato infinito ad negativam de praedicato finito est bona consequentia' et huiusmodi, est concedendum.

Si enim tales consequentiae negarentur, nulla posset esse disputatio.

Illud autem quod sequitur consequentia ut nunc vel consequentia materiali vel alia consequentia quam tali, potest negari, quantumcumque veraciter sequeretur ex posito. Et similiter, proportionaliter, dicendum est de negatione repugnantis. Ex isto patet, sicut tactum est prius, quod quandoque aliqua consequentia vel condicionalis est concedenda et tamen potest antecedens sustineri sine consequente, etiam quando antecedens includit contradictionem. Unde si quaeratur sic 'utrum Spiritus Sanctus non distingueretur a Filio si non procederet ab eo', respondendum est quod sic, quia per istam quaestionem non quaeritur nisi de veritate istius condicionalis 'si Spiritus Sanctus non procedit a Filio, Spiritus Sanctus non distinguitur a Filio', quae vera est, quamvis non sit evidenter vera.

Unde multae consequentiae bonae sunt et multae condicionales verae, quamvis non sint evidentes nobis. Similiter, si quaeratur 'an si Deus sit, Deus sit trinus et unus', respondendum est quod sic, quamvis infidelis errans aliter responderet, quia illa condicionalis vera est, quamvis non sit evidens.

Si autem quaeratur, an posito tamquam impossibili quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio, concedendum sit tamquam sequens quod Spiritus Sanctus non distinguitur a Filio, dicendum est quod non.

Quia enim ista condicionalis non est evidens nec potest evidenter sciri 'si Spiritus Sanctus non procedat a Filio, non distinguitur a Filio', ideo quamvis ista ponatur tamquam impossibilis 'Spiritus Sanctus non procedit a Filio', non est ista concedenda 'Spiritus Sanctus non distinguitur a Filio'.

Ex istis patet quod multae propositiones includentes contradictionem, hoc est inferentes contradictoria, possunt poni positione impossibili, nec propter hoc sunt contradictoria concedenda, quia facta positione tali non omne sequens ex posito est concedendum, sed multa sequentia sunt neganda vel non concedenda.

Omnia enim quae non sequuntur evidenter, ita quod consequentia talis non potest fieri evidens ex naturalibus, non sunt concedenda propter positum; et hoc sive positum sit una propositio categorica sive sit copulativa ex multis categoricis.

Quandoque enim una propositione impossibili posita et non alia, aliqua propositio est neganda; et si alia esset posita cum prima, illa esset concedenda. Sed numquid talis positio impossibilis est utilis? Dicendum quod quandoque talis positio est utilis.

Per talem enim positionem aperitur via ad sciendum quae consequentiae sunt bonae et evidentes et quae non sunt evidentes, ex quibus potest cognosci distinctio terminorum et ordo eorum, et quandoque potest per talem modum investigari aliquarum rerum distinctio.

<CAP. 43. DE QUARTA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE DICITUR DEPOSITIO>. Quarta species obligationis ponitur depositio. Et est depositio obligatio ad sustinendum aliquam propositionem tamquam falsam. Sicut si haec sit vera 'rex sedet', et deponas, hoc est sustineas istam tamquam falsam. Unde circa istam obligationem istae sunt regulae: omne depositum sub forma depositi, propositum in tempore depositionis, est negandum; omne antecedens ad depositum est negandum; omne contradicens deposito est concedendum; ad sequens et ad omne impertinens et ad repugnans, quod non est contradictorium nec convertibile cum contradictorio, respondendum est secundum sui qualitatem.

<CAP. 44. DE QUINTA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE DICITUR DUBITATIO>. Quinta species obligationis ponitur dubitatio. Et est dubitatio obligatio ad sustinendum aliquid tamquam dubium.

Unde regulae sunt istae: ad omne dubitatum, tempore dubitationis propositum, respondendum est dubie; similiter ad convertibile cum dubitato, scitum esse tale, respondendum est dubie; similiter ad contradictorium dubitati respondendum est dubie; ad consequens falsum respondendum est dubie; ad consequens verum respondendum est concedendo; ad antecedens falsum respondendum est negando; ad antecedens verum respondendum est dubie; ad repugnans non contradictorium nec convertibile respondendum est secundum sui qualitatem; ad impertinens respondendum est secundum sui qualitatem.

<CAP. 45. DE SEXTA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE PONITUR 'SIT VERUM'>. Sexta species obligationis ponitur 'sit verum'. Et est qua obligatur aliquis ad respondendum ad aliquam propositionem eo modo quo responderet si haberet determinatum actum circa illam propositionem; puta, illo modo quo responderet si sciret eam esse veram, vel eo modo quo responderet si sciret eam esse falsam, vel eo modo quo responderet si dubitaret eam.

Sicut si dicat opponens sic 'sit verum te scire Sortem currere', hoc est, respondeas ad istam eo modo quo responderes si scires istam 'Sortes currit'. Et mihi videtur quod ista obligatio non potest multum differre tam a positione quam a petitione.

Aut enim per talem obligationem ponitur ista 'tu scis Sortem currere', vel 'scis Sortem non currere', vel 'dubitas Sortem currere'. Vel per talem obligationem petitur quod eodem modo respondeas ad istam quo modo responderes si scires eam esse veram, vel scires eam esse falsam, vel dubitares eam.

Et si isto secundo modo intelligatur ista obligatio, dico quod aut obligat ad istam propositionem expressam tantum, aut ad omnia antecedentia, sequentia, repugnantia et impertinentia.

Si primo modo, est obligatio recipienda.

Si secundo modo, non est universaliter recipienda, maxime quando cadit super propositionem contingentem, quia non est in potestate respondentis satisfacere petitioni. Si enim aliquis nesciat Sortem currere et petatur ab eo quod respondeat eodem modo ad omnia ac si sciret eam, uno tempore responderet uno modo; puta, si sciret eam quando Sortes est Romae responderet uno modo, et si sciret eam quando Sortes est Londinii responderet alio modo ad multa impertinentia.

Nec est in potestate sua --- ex quo nescit eam --- respondere eodem modo ad omnia quae possent proponi quo responderet si sciret eam.

<CAP. 46. DE INSOLUBILIBUS>. Circa insolubilia sciendum est quod non ideo dicuntur a sophistis aliqua insolubilia quia nullo modo possunt solvi, sed quia cum difficultate solvuntur.

Unde sciendum quod insolubilia sophismata sunt quando per consequentias apparentes, quae videntur regulari per regulas necessarias, ex propositione aliqua contingenti infertur sua opposita; quae ideo dicuntur insolubilia, quia difficile est tales consequentias impediri.

Et talia argumenta non possunt fieri nisi quando actus humanus respicit istum terminum 'falsum', vel aliquem consimilem, affirmative; vel hunc terminum 'verum', vel aliquem consimilem, negative; sicut est de ista 'Sortes dicit falsum' et de ista 'Sortes non dicit verum'.

Et fit hoc modo insolubile.

Incipiat Sortes sic loqui 'Sortes dicit falsum', ita quod nihil aliud loquatur; et tunc quaero: aut Sortes dicit verum, aut Sortes dicit falsum. Si dicas quod Sortes dicit verum, et non dicit nisi istam propositionem 'Sortes dicit falsum', igitur haec est vera 'Sortes dicit falsum'; et per consequens Sortes dicit falsum; et ita si dicit verum, dicit falsum. Si dicas quod Sortes dicit falsum, igitur haec est vera 'Sortes dicit falsum'; et Sortes dicit hoc, igitur Sortes dicit hoc quod est verum; et per consequens Sortes dicit verum; et ita si Sortes dicit falsum, dicit verum, isto casu posito.

Istud argumentum dicitur insolubile, quia de difficili solvitur. Et ad solutionem istius et aliorum omnium est sciendum quod talis propositio contingens, ex qua debet inferri sua repugnans, vel habet hunc terminum 'falsum' vel aliquem consimilem, vel hunc terminum 'verum' vel aliquem consimilem. Si primo modo, oportet quod sit affirmativa, et debet dici quod sit falsa; unde si Sortes incipiat sic loqui 'Sortes dicit falsum', dicendum est quod ista propositio est falsa.

Si autem inciperet sic loqui 'Sortes non dicit falsum', non posset fieri tale argumentum apparens. Si autem propositio contineat hunc terminum 'verum' vel aliquem consimilem, oportet quod sit negativa, et tunc est concedendum quod illa propositio est vera.

Sicut si Sortes incipiat sic loqui 'Sortes non dicit verum', concedendum est quod haec est vera. Et si arguitur: si haec sit vera 'Sortes non dicit verum', et Sortes dicit hanc propositionem, igitur Sortes dicit propositionem veram, dicendum est quod ista consequentia non valet 'Sortes dicit hanc propositionem, et haec propositio est vera, igitur Sortes dicit propositionem veram'.

Et ratio huius negationis est, quia in ista propositione 'Sortes non dicit verum' praedicatum non potest supponere pro ista tota propositione cuius est pars, quamvis non propter hoc praecise quod est pars eius.

Et ideo ista propositio 'Sortes non dicit verum' aequivalet isti 'Sortes non dicit aliud verum ab isto: Sortes non dicit verum'.

Et ideo sicut non sequitur 'haec est vera, et Sortes dicit istam, igitur dicit aliam propositionem veram ab ista', ita non sequitur 'Sortes dicit istam propositionem: Sortes non dicit verum; et haec est vera; igitur Sortes dicit verum', et hoc, quia sicut dictum est, istae duae aequivalent 'Sortes non dicit verum' et 'Sortes non dicit aliud verum ab isto: Sortes non dicit verum'.

Eodem modo, proportionaliter, respondendum est ad argumentum praecedens. Quia quando Sortes incipit sic loqui 'Sortes dicit falsum', et quaeritur 'aut Sortes dicit verum aut falsum', dicendum est quod Sortes neque dicit verum neque falsum; sicut concedendum est quod neque dicit verum neque dicit falsum aliud ab isto. Et tunc non sequitur 'haec est vera: Sortes dicit falsum; et Sortes dicit hanc; igitur Sortes dicit falsum', sicut non sequitur 'Sortes dicit hoc, et hoc est falsum, igitur Sortes dicit aliud falsum ab isto'. Et hoc, quia istae duae aequivalent 'Sortes dicit falsum' et 'Sortes dicit aliud falsum ab isto', propter hoc quod in ista 'Sortes dicit falsum' praedicatum non potest supponere pro ista propositione.

Et si dicatur: hic arguitur ab inferiori ad superius sine negatione et sine distributione, igitur est consequentia bona, dicendum est quod consequentia non valet, nisi quando illud superius in illo consequente potest supponere pro illo inferiori.

Unde si in ista 'homo est animal' li animal non posset supponere pro homine, haec consequentia non valeret 'Sortes est homo, igitur Sortes est animal'. In ista autem 'Sortes dicit falsum' praedicatum non potest supponere pro tota ista propositione, ideo non sequitur 'Sortes dicit hoc falsum, ergo Sortes dicit falsum'.

Per praedicta potest studiosus respondere ad omnia insolubilia, si solvendo ea velit naturam insolubilium diligenter advertere et inquirere. Quod relinquo ingeniosis, quia ista de obligationibus et insolubilibus non inserui nisi propter istius Summulae complementum et ne tanta pars logicae totaliter dimitteretur intacta.