Summa contra Gentiles/Liber II/Caput VI

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

 Capita V Capita VII 

CAPUT 6

Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 1 Supponentes igitur quae in superioribus ostensa sunt, ostendamus nunc quod competit Deo ut sit aliis essendi principium et causa.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 2 Ostensum est enim supra, per demonstrationem Aristotelis, esse aliquam primam causam efficientem, quam Deum dicimus. Efficiens autem causa suos effectus ad esse conducit. Deus igitur aliis essendi causa existit.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 3 Item. Ostensum est in primo libro, per rationem eiusdem, esse aliquod primum movens immobile, quod Deum dicimus. Primum autem movens in quolibet ordine motuum est causa omnium motuum qui sunt illius ordinis. Cum igitur multa ex motibus caeli producantur in esse, in quorum ordine Deum esse primum movens ostensum est, oportet quod Deus sit multis rebus causa essendi.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 4 Amplius. Quod per se alicui convenit, universaliter ei inesse necesse est: sicut homini rationale, et igni sursum moveri. Agere autem aliquem effectum per se convenit enti in actu: nam unumquodque agens secundum hoc agit quod in actu est. Omne igitur ens actu natum est agere aliquid actu existens. Sed Deus est ens actu, ut in primo libro ostensum est. Igitur sibi competit agere aliquid ens actu, cui sit causa essendi.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 5 Adhuc. Signum perfectionis in rebus inferioribus est quod possunt sibi similia facere: ut patet per philosophum, in IV Meteororum. Deus autem est maxime perfectus, ut in primo libro ostensum est. Ipsi igitur competit facere aliquid sibi simile ens in actu, ut sic sit causa essendi.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 6 Item. Ostensum est in primo libro quod Deus vult suum esse aliis communicare per modum similitudinis. De perfectione autem voluntatis est quod sit actionis et motus principium: ut patet in III de anima. Cum igitur divina voluntas sit perfecta, non deerit ei virtus communicandi esse suum alicui per modum similitudinis. Et sic erit ei causa essendi.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 7 Adhuc. Quanto alicuius actionis principium est perfectius, tanto actionem suam potest in plura extendere et magis remota: ignis enim, si sit debilis, solum propinqua calefacit; si autem sit fortis, etiam remota. Actus autem purus, qui Deus est, perfectior est quam actus potentiae permixtus, sicut in nobis est. Actus autem actionis principium est. Cum igitur per actum qui in nobis est possumus non solum in actiones in nobis manentes, sicut sunt intelligere et velle, sed etiam in actiones quae in exteriora tendunt, per quas aliqua facta producimus; multo magis Deus potest, per hoc quod actu est, non solum intelligere et velle, sed etiam producere effectum. Et sic potest aliis esse causa essendi.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 8 Hinc est quod dicitur Iob 5-9: qui facit magna et mirabilia et inscrutabilia absque numero.

 Capita V Capita VII