Capita VI Capita VIII 

CAPUT 7

Quod in Deo sit potentia activa

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 1 Ex hoc autem apparet quod Deus est potens, et quod ei convenienter potentia activa attribuitur.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 2 Potentia enim activa est principium agendi in aliud secundum quod est aliud. Deo autem convenit esse aliis principium essendi. Ergo convenit sibi esse potentem.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 3 Amplius. Sicut potentia passiva sequitur ens in potentia, ita potentia activa sequitur ens in actu: unumquodque enim ex hoc agit quod est actu, patitur vero ex hoc quod est potentia. Sed Deo convenit esse actu. Igitur convenit sibi potentia activa.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 4 Adhuc. Divina perfectio omnium perfectiones in se includit, ut in primo libro ostensum est. Virtus autem activa de perfectione rei est: unumquodque enim tanto maioris virtutis invenitur quanto perfectius est. Virtus igitur activa Deo non potest deesse.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 5 Praeterea. Omne quod agit potens est agere: nam quod non potest agere, impossibile est agere; et quod impossibile est agere, necesse est non agere. Deus autem est agens et movens, ut supra ostensum est. Igitur potens est agere: et potentia ei convenienter adscribitur activa, sed non passiva.

Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 6 Hinc est quod in Psalmo dicitur: potens es, domine. Et alibi: potentiam tuam Deus, et iustitiam tuam usque in altissima quae fecisti magnalia.

 Capita VI Capita VIII