Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/170" differant

→‎Emendata: corrigo
(eadem)

Redactio 07:42, 27 Iulii 2021 facta

Haec pagina emendata est

ipse salvabitur. Igitur exemplo Christi prelati ministrare debent subditis suis. Quod in Ordine Petri Peccatoris bene fit, quia diebus ieiuniorum ad collationem priores subditis suis propinant in memoriam exempli dominici, ut ostendatur verum esse quod Dominus dixit, quoniam maior est qui recumbit quam qui ministrat. Ordinis autem Petri Peccatoris capud est Ravenne in Sancta Maria in Portu. Cuius Ordinis etiam est Sancta Felicula in episcopatu Parmensi prope Montilium et plures alie domus in diversis partibus mundi. In regula quoque beati Francisci dicitur quod ita dedet esse, quod ministri sint servi omnium fratrum. Nota quod dictum est de Michol filia Saul in fine capituli, de quo sumpsimus supradicta, II Reg. VI, quod non est ei natus filius usque ad diem mortis sue, in figura factum fuit, quia sinagoge Iudeorum, que Christum humiliatum despexit, proles spiritualis non nascetur, quousque Iudaismus totaliter moriatur. Sic et prelatis accidet, illis dico, qui exemplo filii Dei humiliari nolunt. De quibus scriptum est Mat. XXIII: Dicunt enim et non faciunt. Alligant onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere; ubi dicit Crisostomus: Vis apparere et esse sanctus? Circa vitam tuam austerus esto, circa aliorum benignus. Audiant te homines gravia facientem et parva mandantem. Ideo de Iulio Cesare legitur, quod nunquam dicebat militibus suis: ‛Ite et facite hoc’, sed: ‛Eamus et faciamus hoc’. Unde Ambrosius ait: Libenter facit inferior quod videt a potiore fieri. Ideo congruit huic loco quod legitur Iudicum IX: Quod me vidistis facere, cito facite. Item in Io. habetur II, quod mater Iesu dixit ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Sed miseri potius volunt esse imitatores Phariseorum quam Dei. Nam de Deo scriptum est Ephe. V: Estote imitatores Dei sicut filii karissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. De Phariseis Dominus dicit Mat. XXIII, quod amant primos recubitus in cenis et cetera que secuntur. Quod ad litteram prelati nostri temporis cotidie faciunt, quando possunt, cum Dominus dicat Luc. XIII: Vade, recumbe in