Pauli Epistola ad Galatas | Pauli Epistola ad Philippenses |
Caput 1
recensere1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. 5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ, 6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, 8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia : 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; 11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ : 12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis : 17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus : 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
Caput 2
recensere1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri : 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu : 7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. 8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est : 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta : 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem : 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : 21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Caput 3
recensere1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, 2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis : 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi : 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, 6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium : 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit : 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro : 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.
14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, 15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, 16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati, 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : 19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis : 21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
Caput 4
recensere1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi : 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. 20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ, 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. 27 Nolite locum dare diabolo : 28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Caput 5
recensere1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. 6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. 7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate : 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate : 10 probantes quid sit beneplacitum Deo : 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14 Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. 15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes, 16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, 21 subjecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino : 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus. 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam : 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
Caput 6
recensere1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. 2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : 3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo : 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus : 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli : 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis : 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii : 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino : 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. 24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.