XXI | XXIII |
SERMO XXII.
recensereIn Nativitate Domini II.
SYNOPSIS.
- I. Incarnatione Verbi primam Dei erga homines dispositionem compleri, sed sacramento occultiore.---
- II.Novo ordine, nova nativitate Filium Dei esse generatum.---
- III. Cur ex Virgine nasci Christus elegerit.---
- IV. Illusum esse diabolum per incarnationem ex Virgine.---
- V. Ideo natum esse Christum in carne, ut renasceremur ex Spiritu.---
- VI. Non Hominis Dei, sed novi solis ortum Manichaeos colere.
CAP. I.
Exsultemus in Domino, dilectissimi, et spiritali jucunditate laetemur, quia illuxit nobis dies redemptionis novae, praeparationis antiquae, felicitatis aeternae. Reparatur enim nobis salutis nostrae annua revolutione sacramentum, ab initio promissum, in fine redditum, sine fine mansurum. In quo dignum est nos erectis sursum cordibus divinum adorare mysterium, ut quod magno Dei munere agitur, magnis Ecclesiae gaudiis celebretur. Deus enim omnipotens et clemens, cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus opus misericordia est, statim ut nos diabolica malignitas veneno suae mortificavit invidiae, praeparata renovandis mortalibus suae pietatis remedia inter ipsa mundi primordia praesignavit; denuntians serpenti futurum semen mulieris quod noxii capitis elationem sua virtute contereret (Genes. III, 2); Christum scilicet in carne venturum, Deum hominemque significans, qui natus ex Virgine violatorem humanae propaginis incorrupta nativitate damnaret. Nam quia gloriabatur diabolus, hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse sententiam, seque in malis suis quoddam de praevaricatoris consortio invenisse solatium; Deum quoque, justae severitatis exigente ratione, erga hominem, quem in tanto honore condiderat, antiquam mutasse sententiam: opus fuit, dilectissimi, secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam pietatis suae dispositionem sacramento occultiore compleret, et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam, contra Dei propositum non periret.
CAP. II.
Advenientibus ergo temporibus, dilectissimi, quae redemptioni hominum fuerant praestituta, ingreditur haec mundi infima Jesus Christus Filius Dei, de coelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris; incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens, esse cepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam, obumbrata majestatis suae dignitate, suscepit; impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate genitus est, conceptus a Virgine, natus ex Virgine, sine paternae carnis concupiscentia, sine maternae integritatis injuria: quia futurum hominum Salvatorem talis ortus decebat, qui et in se haberet humanae substantiae naturam, et humanae carnis inquinamenta nesciret. Auctor enim Deo in carne nascenti Deus est, testante archangelo ad beatam Virginem Mariam: Quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Origo dissimilis, sed natura consimilis; humano usu et consuetudine caret, sed divina potestate subnixum est, quod virgo conceperit, quod virgo pepererit, et virgo permanserit. Non hic cogitetur parientis conditio, sed nascentis arbitrium, qui sic homo natus est, ut volebat et poterat. Si veritatem quaeris naturae, humanam cognosce materiam; si rationem scrutaris originis, virtutem confitere divinam. Venit enim Dominus Jesus Christus contagia nostra auferre, non perpeti; nec succumbere vitiis, sed mederi. Venit ut omnem languorem corruptionis et universa ulcera sordentium curaret animarum: propter quod oportuit ut novo nasceretur ordine, qui novam impollutae sinceritatis gratiam humanis corporibus inferebat. Oportuit enim ut primam genitricis virginitatem nascentis incorruptio custodiret, et complacitum sibi claustrum pudoris, et sanctitatis hospitium, divini Spiritus virtus infusa servaret, qui statuerat dejecta erigere, confracta solidare, et superandis carnis illecebris multiplicatam pudicitiae donare virtutem: ut virginitas, quae in aliis non poterat salva esse generando, fieret et in aliis imitabilis renascendo.
CAP. III.
Hoc ipsum autem, dilectissimi, quod Christus nasci elegit ex Virgine, nonne apparet altissimae fuisse rationis? ut scilicet natam humano generi salutem diabolus ignoraret, et spiritali latente conceptu, quem non alium videret quam alios, non aliter crederet natum esse quam caeteros. Cujus enim similem cum universis advertit naturam, parem habere arbitratus est cum omnibus causam; nec intellexit a transgressionis vinculis liberum, quem ab infirmitate mortalitatis non invenit alienum, Verax namque misericordia Dei, cum ad reparandum humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent, hanc potissimum consulendi viam elegit, qua ad destruendum opus diaboli, non virtute uteretur potentiae, sed ratione justitiae. Nam superbia hostis antiqui non immerito sibi in omnes homines jus tyrannicum vindicabat, nec indebito dominatu premebat, quos a mandato Dei spontaneos in obsequium suae voluntatis illexerat. Non itaque juste amitteret originalem humani generis servitutem, nisi de eo quod subegerat vinceretur. Quod ut fieret, sine virili semine conceptus est Christus ex virgine, quam non humanus coitus, sed Spiritus sanctus fecundavit. Et cum in omnibus matribus non fiat sine peccati sorde conceptio, haec inde purgationem traxit, unde concepit. Quo enim paterni seminis transfusio non pervenit, peccati se illic origo non miscuit. Inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, substantiam ministravit. Creata est forma servi sine conditione servili, quia novus homo sic contemperatus est veteri, ut et veritatem susciperet generis, et vitium excluderet vetustatis.
CAP. IV.
Cum igitur misericors omnipotensque Salvator ita susceptionis humanae moderaretur exordia, ut virtutem inseparabilis a suo homine Deitatis per velamen nostrae infirmitatis absconderet, illusa est securi hostis astutia, qui nativitatem pueri in salutem generis humani procreati, non aliter sibi quam omnium nascentium putavit obnoxiam. Vidit enim vagientem atque lacrymantem, vidit pannis involutum (Luc. II, 12), circumcisioni subditum, et legalis sacrificii oblatione perfunctum. Agnovit deinceps solita pueritiae incrementa, et usque in viriles annos de naturalibus non dubitavit augmentis. Inter haec intulit contumelias, multiplicavit injurias, adhibuit maledicta, opprobria, blasphemias, convicia, omnem postremo in ipsum vim furoris sui effudit, omnia tentamentorum genera percurrit; et sciens quo humanam naturam infecisset veneno, nequaquam credidit primae transgressionis exsortem, quem tot documentis didicit esse mortalem. Perstitit ergo improbus praedo et avarus exactor in eum qui nihil ipsius habebat insurgere, et dum vitiatae originis praejudicium generale persequitur, chirographum quo nitebatur excedit, ab illo iniquitatis exigens poenam, in quo nullam reperit culpam. Solvitur itaque lethiferae pactionis male suasa conscriptio, et per injustitiam plus petendi, totius debiti summa vacuatur. Fortis ille nectitur suis vinculis, et omne commentum maligni in caput ipsius retorquetur. Ligato mundi principe, captivitatis vasa rapiuntur. Redit in honorem suum ab antiquis contagiis purgata natura, mors morte destruitur, nativitas nativitate reparatur: quoniam simul et redemptio aufert servitutem, et regeneratio mutat originem, et fides justificat peccatorem.
CAP. V.
Quisquis igitur Christiano nomine pie fideliter gloriaris, reconciliationis hujus gratiam justo perpende judicio. Tibi enim quondam abjecto, tibi extruso a paradisi sedibus, tibi per longa exsilia morienti, tibi in pulverem et cinerem dissoluto, cui jam non erat spes ulla vivendi, per incarnationem Verbi potestas data est, ut de longinquo ad tuum revertaris auctorem, recognoscas parentem, liber efficiaris ex servo, de extraneo proveharis in filium; ut qui ex corruptibili carne natus es, ex Dei Spiritu renascaris, et obtineas per gratiam quod non habebas per naturam; ac si te Dei Filium per spiritum adoptionis agnoveris, Deum Patrem audeas nuncupare. Malae conscientiae reatu absolutus, ad coelestia regna suspires, voluntatem Dei facias divino fultus auxilio, imiteris angelos super terram, immortalis substantiae virtute pascaris, securus adversus inimicas tentationes pro pietate confligas, et si coelestis militiae sacramenta servaveris, non dubites te in castris triumphalibus regis aeterni pro victoria coronandum, cum te resurrectio piis parata susceperit in regni coelestis consortium provehendum.
CAP. VI.
Habentes ergo tantae spei fiduciam, dilectissimi, in fide qua fundati estis, stabiles permanete; ne idem ille tentator, cujus jam a vobis dominationem Christus exclusit, aliquibus vos iterum seducat insidiis, et haec ipsa praesenti diei gaudia suae fallaciae arte corrumpat, illudens simplicioribus animis de quorumdam persuasione pestifera, quibus haec dies solemnitatis nostrae, non tam de nativitate Christi, quam de novi, ut dicunt, solis ortu honorabilis videatur. Quorum corda vastis tenebris obvoluta, et ab omni incremento verae lucis aliena sunt; trahuntur enim adhuc stultissimis gentilitatis erroribus, et quia supra id quod carnali intuentur aspectu, nequeunt aciem mentis erigere, ipsa praesenti diei gaudia suae fallaciae arte corrumpat, illudens simplicioribus animis de quorumdam persuasione pestifera, quibus haec dies solemnitatis nostrae, non tam de nativitate Christi, quam de novi, ut dicunt, solis ortu honorabilis videatur. Quorum corda vastis tenebris obvoluta, et ab omni incremento verae lucis aliena sunt; trahuntur enim adhuc stultissimis gentilitatis erroribus, et quia supra id quod carnali intuentur aspectu, nequeunt aciem mentis erigere, ministra mundi luminaria divino honore venerantur. Absit ab animis Christianis impia superstitio prodigiosumque mendacium. Ultra omnem modum distant a sempiterno temporalia, ab incorporeo corporea, a dominatore subjecta: quia etsi mirandam habent pulchritudinem, adorandam tamen non habent Deitatem. Illa ergo virtus, illa sapientia, illa est colenda majestas, quae universitatem mundi creavit ex nihilo, et in quas voluit formas atque mensuras terrenam coelestemque substantiam omnipotenti ratione produxit. Sol, luna et sidera sint commoda utentibus, sint speciosa cernentibus; sed ita ut de illis gratiae referantur auctori, et adoretur Deus, qui condidit, non creatura, quae servit. Laudate igitur Deum, dilectissimi, in omnibus operibus ejus atque judiciis. Sit in vobis indubitata credulitas virgineae integritatis et partus. Reformationis humanae sacrum divinumque mysterium sancto atque sincero honorate servitio. Amplectimini Christum in nostra carne nascentem, ut eumdem Deum gloriae videre mereamim in sua majestate regnantem, qui cum Patre et Spiritu sancto manet in unitate Deitatis in saecula saeculorum. Amen.