XXI XXIV 

SERMO XXIII. recensere

In Nativitate Domini III.

SYNOPSIS.

1. Utraque Christi generationem esse inenarrabilem.

et utrumque naturam editum esse a Maria.---

II. Error Arii unde? Incarnationis explicatur sacramentum.---
III. Necessitas incarnationis, ut hominum errores et peccata auferrentur.---
IV. Fidem et virtutem incarnationis unam semper et eamdem fuisse, quae hodie.---
V. Non carnali laetitia Dominicam Nativitatem, sed spiritali celebrandam. Quod Christus caro nostra fit nascendo, nos

caro ejus renascendo.

CAP. I.

Nota quidem sunt vobis, dilectissimi, et frequenter audita, quae ad sacramentum pertinent solemnitatis hodiernae; sed sicut illaesis oculis voluptatem affert lux ista visibilis, ita cordibus sanis aeternum dat gaudium nativitas Salvatoris, quae a nobis numquam est tacenda, licet non sit, ut dignum est, explicanda. Non enim ad illud tantummodo sacramentum, quo Filius Dei consempiternus est Patri, sed etiam ad hunc ortum, quo Verbum caro factum est (Joan. I, 14), credimus pertinere, quod dictum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Deus itaque Dei Filius par atque eadem de Patre et cum Patre natura, universitatis Creator et Dominus, totus ubique praesens, et omnia totus excedens, in ordine temporum, quae ipsius dispositione decurrunt, hunc sibi diem, quo in salutem mundi ex beata Virgine Maria nasceretur, elegit, integro per omnia pudore generantis. Cujus virginitas sicut non est violata partu, sic non fuerat temerata conceptu. Ut impleretur, sicut ait evangelista, quod dictum est a Domino per Isaiam prophetam: Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Hic enim mirabilis sacrae Virginis partus, vere humanam vereque divinam unam edidit prole personam, quia non ita proprietates suas tenuit utraque substantia, ut personarum in eis possit esse discretio. Et quamvis alia sit quae suscipitur, alia vero quae suscipit in tantam tamen unitatem convenit utriusque diversitas, ut unus idemque sit Filius, qui se, et secundum quod verus est homo, Patre dicit minorem (Joan. XIV, 28), et secundum quod verus est Deus, Patri profitetur aequalem (Joan. X, 30).

CAP. II.

Hanc unitatem, dilectissimi, qua Creatori creatura conseritur, intelligentiae oculis cernere caecitas Ariana non potuit, quae Unigenitum Dei ejusdem cum Patre gloriae atque substantiae esse non credens, minorem dixit Filii deitatem, de iis argumenta sumens quae ad formam sunt referenda servilem, quam idem Filius Dei ut ostendat in se non dicretae, neque alterius esse personae, sic cum eadem dicit: Pater major me est (Joan. XIV, 28); quemadmodum dicit cum eadem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). In forma enim servi, quam nostrae reparationis causa in fine saeculorum suscepit, minor est Patre; in forma autem Dei, in qua erat ante saecula, aequalis est Patri. In humilitate humana factus est ex muliere, factus sub lege (Galat. IV, 4); in majestate divina manens Dei Verbum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3). Proinde qui in forma Dei fecit hominem, in forma servi factus est homo; sed utrumque Deus de potentia suscipientis, utrumque homo de humilitate suscepti. Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura: et sicut formam servi forma Dei non adimit, ita formam Dei servi forma non minuit (Philip. II, 6). Sacramentum itaque unitae cum infirmitate virtutis, propter eamdem hominis naturam, minorem Patre dici Filium sinit: Deitas autem, quae una est in Trinitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti, omnem opinionem inaequalitatis excludit. Nihil enim ibi habet aeternitas temporale, nihil natura dissimile; una illic voluntas est, eadem substantia, par potestas, et non tres dii, sed unus est Deus; quia vera et inseparabilis est unitas, ubi nulla potest esse diversitas. In integra igitur veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus, quae in nobis ab initio Creator condidit, et quae reparanda suscepit. Nam illa quae deceptor invexit, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium; nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati; humana provehens, divina non minuens: exinanitio enim illa qua se invisibilis visibilem praebuit, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis.

CAP. III.

Ut ergo ad aeternam beatitudinem, ab originalibus vinculis et a mundanis revocaremur erroribus, ipse ad nos descendit, ad quem nos non poteramus ascendere, quia etsi multis inerat amor veri, incertarum tamen opinionum varietas fallentium daemonum decipiebatur astutia, et falsi nominis scientia in diversas compugnantesque sententias humana ignorantia trahebatur. Ad auferendum autem hoc ludibrium, quo captivae mentes superbienti diabolo serviebant, non sufficiebat doctrina legalis, nec per solas cohortationes propheticas poterat natura nostra reparari; sed adjicienda erat veritas redemptionis moralibus institutis, et corruptam ab initio originem novis renasci oportebat exordiis. Offerenda erat pro reconciliandis hostia, quae et nostri generis socia, et nostrae contaminationis esset aliena: ut hoc propositum Dei, quo peccatum mundi in Jesu Christi placuit nativitate ac passione deleri, ad omnium generationum saecula pertineret; nec turbarent nos, sed potius confirmarent mysteria, pro temporum ratione variata, cum fides, qua vivimus, nulla fuerit aetate diversa.

CAP. IV.

Cessent igitur illorum querelae, qui impio murmure divinis dispensationibus obloquentes, de Dominicae Nativitatis tarditate causantur, tamquam praeteritis temporibus non sit impensum, quod in ultima mundi aetate sit gestum. Verbi enim incarnatio hoc contulit faciendum, quod factum; et sacramentum salutis humanae nulla umquam antiquitate cessavit. Quod praedicaverunt apostoli, hoc annuntiaverunt prophetae; nec sero est impletum, quod semper est creditum. Sapientia vero et benignitas Dei hac salutiferi operis mora, capaciores nos suae vocationis effecit; ut quod multis signis, multis vocibus, multisque mysteriis per tot fuerat saecula praenuntiatum, in his diebus Evangelii non esset ambiguum: et nativitas Salvatoris, quae omnia miracula omnemque humanae intelligentiae erat excessura mensuram, tanto constantiorem in nobis gigneret fidem, quanto praedicatio ejus et antiquior praecessisset et crebrior. Non itaque novo consilio Deus rebus humanis, nec sera miseratione consuluit; sed a constitutione mundi unam eamdemque omnibus causam salutis instituit. Gratia enim Dei, qua semper est universitas justificata sanctorum, aucta est Christo nascente, non coepta; et hoc magnae pietatis sacramentum, quo totus jam mundus impletus est, tam potens etiam in suis significationibus fuit, ut non minus adepti sint qui illud credidere promissum, quam qui suscepere donatum.

CAP. V.

Unde cum manifesta pietate, dilectissimi, tantae in nos divitiae divinae bonitatis effusae sint, quibus ad aeternitatem vocandis, non solum praecedentium exemplorum utilitas ministravit, sed etiam ipsa veritas visibilis et corporalis apparuit, non segni, neque carnali laetitia diem Dominicae Nativitatis celebrare debemus. Quod digne ac diligenter fiet a singulis, si meminerit quisque cujus corporis membrum sit, et cui capiti coaptatum; ne sacrae aedificationi discors compago non haereat. Considerate, dilectissimi, et secundum illuminationem Spiritus sancti prudenter advertite, quis nos in se susceperit, et quem susceperimus in nobis: quoniam sicut factus est Dominus Jesus caro nostra nascendo, ita et nos facti sumus corpus ipsius renascendo. Ideo et membra Christi, et templum sumus Spiritus sancti: et ob hoc B. Apostolus dicit, Glorificate, et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Qui formam nobis suae mansuetudinis et humilitatis insinuans, ea nos virtute imbuit qua redemit, ipso Domino pollicente: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Suscipiamus ergo regentis nos veritatis non grave nec asperum jugum, et simus ejus humilitati similes, cujus gloriae volumus esse conformes: ipso auxiliante et perducente nos ad promissiones suas, qui secundum magnam misericordiam suam potens est peccata nostra delere, et sua in nobis dona perficere, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.