XVI | XVIII |
SERMO XVII.
recensereDe Jejunio decimi mensis VI.
SYNOPSIS.
I. Jejunium a lege veteri in novam translatum et Deo ex grati animi sensu deberi, et orationem efficaciorem efficere.---II. Pium fenus cum Deo exercendum; fenus vero quam injuste et impie ab hominibus exigatur.---III. Quilibet sequatur ex fenore eventus, semper mala est ratio fenerantis.--- IV. Aliquorum abundantiam et aliorum inopiam ad hoc esse ordinatam, ut dives Dei bonitatem imitetur.
CAP. I.
Evangelicis sanctionibus, dilectissimi, multum auctoritatis praebet doctrina legalis, cum quaedam de mandato veteri ad novam observantiam transferuntur, et ex ipsa ecclesiastica devotione demonstratur, quod Dominus Jesus Christus non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Cessantibus enim significationibus quibus Salvatoris nostri nuntiabatur adventus, et peractis figuris quas abstulit ipsa praesentia veritatis, ea quae vel ad regulas morum vel ad simplicem Dei cultum ratio pietatis instituit, in eadem apud nos forma in qua sunt condita perseverant; et quae utrique Testamento erant congrua, nulla sunt commutatione variata. Ex iis autem est etiam decimi mensis solemne jejunium, quod a nobis nunc annua est consuetudine celebrandum: quia plenum justitiae est atque pietatis, gratias divinae agere largitati pro fructibus quos in usus hominum secundum summae providentiae temperamentum terra produxit. Quod ut prompto animo nos facere monstremus, non solum continentiam jejunii, sed etiam eleemosynarum curam oportet assumi, ut de terra quoque cordis nostri germen justitiae et fructus charitatis oriatur, et misericordiam Dei pauperum ipsius miserendo mereamur. Efficacissima enim est ad exorandum Deum postulatio, cui pietatis opera suffragantur, quoniam qui suum ab inope non avertit animum, cito ad se Domini convertit auditum, dicente Domino: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 36, 37). Quid hac justitia benignius? Quid hac retributione clementius, ubi sententia judicaturi in potestate ponitur judicandi? Date, inquit, et dabitur vobis (Ibid., 38). Quam cito diffidentiae sollicitudo et avaritiae est amputata cunctatio, ut quod reddituram se promittit veritas, secura expendat humanitas.
CAP. II.
Constans esto, Christiane largitor: da quod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas. Noli metuere dispendium, noli de dubio suspirare proventu. Substantia tua cum bene erogatur, augetur. Concupisce justum misericordiae lucrum, et aeterni quaestus sectare commercium. Munerator tuus vult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date, et dabitur vobis. Amplectenda est tibi promissionis istius gratulanda conditio. Quamvis enim non habeas nisi quod acceperis, non potes tamen non habere quod dederis. Qui ergo pecunias amat, et multiplicare opes suas immodicis optat augmentis, hoc potius sanctum fenus exerceat, et hac usurarum arte ditescat, ut non hominum laborantium captet necessitates, ne per dolosa beneficia laqueos injiciat insolubilium debitorum, sed illius sit creditor, illius fenerator, qui dicit: Date, et dabitur vobis; et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis. Infidelis autem et iniquus est etiam sibi, qui quod aestimat diligendum non vult habere perpetuum. Quantalibet adjiciat, quantalibet condat et congerat, inops de hoc mundo et egenus abscedet, dicente S. David propheta: Quoniam cum interierit non accipiet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus (Ps. XLVIII, 18). Qui si benignus esset animae suae, illi bona sua creder
idoneus fidejussor est pauperum, et largissimus redditor usurarum. Sed injusta et impudens avaritia, quae beneficium se dicit praestare cum decipit, non credit Deo veraciter promittenti, et credit homini trepide paciscenti; dumque certiora existimat praesentia quam futura, merito in hoc frequenter incurrit, ut ei cupiditas injusti lucri non injusti causa sit damni.
CAP. III.
Unde quilibet sequatur eventus, mala semper est ratio fenerantis, cui pecuniam et minuisse et auxisse peccatum est: ut aut miser sit amittendo quod dedit, aut miserior accipiendo quod non dedit. Fugienda prorsus est iniquitas fenoris: et lucrum quod omni caret humanitate vitandum est. Multiplicatur quidem facultas injustis et tristibus incrementis, sed mentis substantia contabescit: quoniam FENUS pecuniae funus est animae. Quid enim de hujusmodi hominibus sentiat Deus, sacratissimus propheta David manifestat: qui cum diceret, Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo (Ps. XIV, 1)? responso divinae vocis instruitur, et eum ad aeternam requiem pertinere cognoscit, qui inter alias piae conversationis regulas, pecuniam suam non dedit ad usuram; et a tabernaculo Dei ostenditur alienus, et a sancto monte ejus extraneus, qui dolosum quaestum de pecuniae suae captat usuris; et dum per aliena cupit damna ditari, aeterna dignus est egestate puniri.
CAP. IV.
Vos itaque, dilectissimi, qui ex toto corde promissionibus Domini credidistis, fugientes immundissimam avaritiae lepram, donis Dei pie et sapienter utimini. Et quoniam juste de ipsius largitate gaudetis, date operam ut possitis gaudiorum vestrorum habere consortes. Multis enim, quae vobis suppetunt, desunt, et in quorumdam indigentia, materia vobis data est divinae bonitatis imitandae: ut per vos etiam in alios beneficia divina transirent, et bene dispensantes temporalia, acquireretis aeterna. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilemus, cujus orationibus nobis per omnia obtineatur divina protectio, per Christum Dominum nostrum. Amen.