XV | XVII |
SERMO XVI
recensereDe Jejunio decimi mensis V.
SYNOPSIS.
- I. Divites et Deo gratias agant, qui opes eis largitur,
et has cum pauperibus communicent.---
- II. Cur institutum decimi mensis jejunium. Efficax oratio, cui eleemosyna suffragatur.---
- III. Haereticos diabolo ad corrumpendos fideles famulari sub Christiano nomine.---
- IV. Manichaeorum haeresis omnium sordium sentina. Quid in eos Leo gessit Romae. ---
- V. Eosdem esse et fugiendos, et prodendos.---
- VI. Zelo adversus haereticos gratiores fieri
apud Deum orationes, jejunia, et eleemosynas.
CAP. I.
Sublimitas quidem, dilectissimi, gratiae Dei hoc quotidie operatur in cordibus Christianis, ut omne desiderium nostrum a terrenis ad coelestia transferatur. Sed etiam praesens vita per Creatoris opem ducitur, et per ipsius providentiam sustinetur: quia idem est largitor temporalium, qui promissor est aeternorum. Sicut ergo spe futurae felicitatis, ad quam per fidem currimus, gratias Deo agere debemus quod ad perceptionem tantae praeparationis evehimur, ita pro iis quoque commodis quae singulorum annorum revolutione consequimur, Deus a nobis honorandus atque laudandus est, qui sic terrae fecunditatem ab initio dedit, sic pariendorum fructuum leges in quibusque germinibus et seminibus ordinavit, ut numquam sua instituta desereret, sed in rebus conditis benigna Conditoris administratio permaneret. Quidquid ergo ad usus hominum segetes, vineae, oleaeque pepererint, totum hoc divinae bonitatis largitate profluxit: quae, elementorum qualitate variata, dubios agricolarum labores clementer adjuvit, ut utilitatibus nostris venti et imbres, frigora et aestus, dies noctesque servirent. Non enim sibi ad effectus operum suorum humana ratio sufficeret, nisi plantationibus et rigationibus solitis Deus incrementa praeberet. Unde plenum pietatis atque justitiae est, ut de his quae nobis coelestis Pater misericorditer contulit, nos quoque alios adjuvemus. Sunt enim plurimi qui nullam in agris, nullam in vineis, nullam habent in oleis portionem, quorum inopiae de ea quam Dominus dedit copia consulendum est; ut et ipsi nobiscum Deo pro terrae fecunditate benedicant, et gaudeant possidentibus fuisse donata, quae etiam pauperibus ac peregrinis fuerint facta communia. Felix est illud horreum, et omnium fructuum multiplicatione dignissimum, de quo egentium et debilium saturatur esuries, de quo relevatur peregrini necessitas, de quo desiderium fovetur infirmi. Quos ideo sub diversis molestiis justitia Dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro benevolentia coronaret.
CAP. II . Huic autem operi, dilectissimi, cum omnia opportuna sint tempora, hoc nunc praecipue aptum est atque conveniens, in quo sancti patres nostri divinitus inspirati decimi mensis sanxere jejunium, ut omnium fructuum collectione conclusa, rationabilis Deo abstinentia, dicaretur, et meminisset quisque ita uti abundantia, ut et circa se abstinentior, et circa pauperes esset effusior. Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in eleemosynis atque jejuniis, et velociter ad divinas conscendit aures talibus oratio elevata suffragiis. Quoniam, sicut scriptum est, animae suae benefacit vir misericors (Prov. XII, 17), et nihil est uniuscujusque tam proprium quam quod impendit in proximum. Pars enim corporalium facultatum, quae indigentibus ministratur, in divitias transit aeternas, et illae opes de hac largitate pariuntur, quae nullo usu minui, nulla poterunt corruptione violari. Beati namque misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7); et ipse erit illis summa praemii, qui est forma praecepti.
CAP. III.
Inter haec autem, dilectissimi, opera pietatis, quae nos Deo magis magisque commendant, dubium non est quin hostis noster, nocendi cupidus et peritus, acrioribus invidiae stimulis incitetur: ut quos apertis et cruentis persecutionibus impugnare non sinitur, sub falsa Christiani nominis professione corrumpat, habens haereticos huic operi servientes, quos a catholica fide devios sibique subjectos militare in castris suis sub diversis erroribus fecit. Et sicut decipiendis primis hominibus ministerium sibi serpentis assumpsit (Genes. III, 1), ita horum linguas ad seducendos rectorum animos, veneno suae falsitatis armavit. Sed iis insidiis, dilectissimi, pastorali sollicitudine, in quantum Dominus auxiliatur, occurrimus. Et ne quid de sancto grege pereat, praecaventes, paternis vos denuntiationibus admonemus, ut labia iniqua et linguam dolosam, a quibus animam suam propheta liberari postulat (Ps. CXIX, 2), declinetis: quoniam sermo eorum, sicut ait beatus Apostolus, serpit ut cancer (II Tim. II, 17). Humiliter irrepunt, blande capiunt, molliter ligant, latenter occidunt. Veniunt enim, sicut Salvator praedixit, sub vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15): quia non possent veras et simplices oves fallere, nisi Christi nomine tegerent rabiem bestialem. In iis autem omnibus operatur ille qui, cum sit verae illuminationis inimicus, in lucis se angelum transfigurat. Hujus arte Basilides, hujus Marcion callet ingenio, hoc duce agitur Sabellius, hoc praecipitatur rectore Photinus, hujus potestati famulatur Arius, hujus spiritui servit Eunomius; tota denique bestiarum talium cohors hoc praeside ab Ecclesiae unitate discessit, hoc magistro a veritate descivit.
CAP. IV.
Sed cum in cunctis perversitatibus multiformem teneat principatum, arcem tamen sibi in Manichaeorum struxit insania, et latissimam in eis aulam, in qua se exsultantius jactaret, invenit; ubi non unius pravitatis speciem, sed omnium simul errorum impietatumque mixturam generaliter possideret. Quod enim in paganis profanum, quod in Judaeis carnalibus caecum, quod in secretis magicae artis illicitum, quod denique in omnibus haeresibus sacrilegum atque blasphemum est, hoc in istos, quasi in sentinam quamdam cum omnium sordium concretione confluxit. Unde universas eorum impietates ac turpitudines enarrare perlongum est; superat enim verborum copiam criminum multitudo. Ex quibus ad indicandum pauca sufficiunt, ut de iis quae audieritis, etiam illa quae verecunde praetermittimus aestimetis. De sacris tamen eorum, quae apud illos tam obscena sunt quam nefanda, quod inquisitioni nostrae Dominus manifestare voluit, non tacemus, ne quisquam putet nos de hac re dubiae famae et incertis opinionibus credidisse. Residentibus itaque mecum episcopis ac presbyteris, ac in eumdem consessum Christianis viris ac nobilibus congregatis, Electos et Electas eorum jussimus praesentari. Qui cum de perversitate dogmatis sui, et de festivitatum suarum consuetudine multa reserassent, illud quoque scelus, quod eloqui verecundum est, prodiderunt, quod tanta diligentia investigatum est, ut nihil minus credulis, nihil obtrectatoribus relinqueretur ambiguum. Aderant enim omnes personae, per quas [i 1Kb] infandum facinus fuerat perpetratum, puella scilicet ut multum decennis, et duae mulieres, quae ipsam nutrierant, et huic sceleri praepararant. Praesto erat etiam adolescentulus vitiator puellae, et episcopus ipsorum detestandi criminis ordinator. Horum omnium par fuit et una confessio, et patefactum est exsecramentum quod aures nostrae vix ferre potuerunt. De quo ne apertius loquentes castos offendamus auditus, gestorum documenta sufficiunt, quibus plenissime docetur nullam in hac secta pudicitiam, nullam honestatem, nullam penitus reperiri castitatem; in qua lex est mendacium, diabolus religio, sacrificium turpitudo.
CAP. V.
Hos itaque homines, dilectissimi, per omnia exsecrabiles atque pestiferos, quos aliarum regionum perturbatio nobis intulit crebriores, ab amicitia vestra penitus abdicate; vosque praecipue, mulieres, a talium notitia et colloquiis abstinete: ne dum fabulosis narrationibus incautus delectatur auditus, in diaboli laqueos incidatis. Qui sciens quod primum virum mulieris ore seduxerit, perque femineam credulitatem omnes homines a paradisi felicitate dejecerit, vestro nunc quoque sexui securiore insidiatur astutia, ut eas quas sibi potuerit per ministros suae falsitatis illicere, et fide spoliet et pudore. Illud quoque vos, dilectissimi, obsecrans moneo, ut si cui vestrum innotuerit ubi habitent, ubi doceant, quos frequentent, et in quorum societate requiescant, nostrae sollicitudini fideliter indicetis: quia parum prodest unicuique quod, protegente Spiritu sancto, ab istis ipse non capitur, si cum alios capi intelligit non movetur. Contra communes hostes pro salute communi una omnium debet esse vigilantia, ne de alicujus membri vulnere etiam alia possint membra corrumpi, et qui tales non prodendos putant, in judicio Christi inveniantur rei de silentio, etiam si non contaminantur assensu.
CAP. VI.
Assumite igitur religiosae sollicitudinis pium zelum, et contra saevissimos animarum hostes omnium fidelium cura consurgat. Ideo enim misericors Deus quamdam nobis partem prodidit hominum noxiorum, ut, manifestato periculo, excitaretur diligentia cautionis. Non sufficiat quod actum est, sed eadem inquisitio perseveret: quae hoc, auxiliante Deo, consequetur, ut non solum qui recti sunt incolumes perseverent, sed etiam multi qui diabolica seductione decepti sunt, ab errore revocentur. Vestrae autem orationes et eleemosynae atque jejunia misericordi Deo per hanc ipsam devotionem sacratius offerentur, cum etiam hoc opus fidei ad omnia officia pietatis accesserit. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud praesentem beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus; qui, sicut experimur et credimus, pro commendatis sibi a Domino ovibus indesinenter pastorales praetendit excubias: exoraturus deprecationibus suis ut Ecclesia Dei, quae ipsius est praedicationibus instituta, ab omni errore sit libera. Per Christum Dominum nostrum.
Amen.