LXXX | LXXXII |
SERMO LXXXI.
recensereDe Jejunio Pentecostes IV.
- SYNOPSIS.
I. Peccati causam fuisse gulam, ideo abstinentia esse conterendum.---II. Tanto magis sapere interiorem hominem, quanto magis exterior a sensuum illecebris se continet.---III. Post indulgentiae tempora, ad jejunia recurrendum, ut negligentia vel castigetur, vel non obrepat.---IV. Per jejunium et bona opera mundari hominem a peccatis.
- CAP. I.
Inter omnia, dilectissimi, apostolicae instituta doctrinae, quae ex divinae eruditionis fonte manarunt, dubium non est, influente in Ecclesiae principes Spiritu sancto, hanc primum ab eis observantiam fuisse conceptam, ut sancti observatione jejunii, omnium virtutum regulas inchoarent: quia multum ad praecepta Dei exsequenda prodesset, si Christiana militia contra incentiva omnia vitiorum continentiae se sanctificatione muniret. Cum enim per illecebram cibi irrepserit prima causa peccati, quo salubriore Dei munere utitur redempta libertas, quam ut noverit abstinere concessis, quae frenare se nescivit a vetitis? Omnis quidem creatura Dei bona est, et nihil est abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4); sed non ad hoc creati sumus ut foeda et impudenti aviditate omnes mundi
130
copias expetamus, tamquam quod licet sumi non liceat praetermitti.
- CAP. II.
Laudetur Deus, qui hominum usui tam multa donavit; sed AGNOSCAT rationalis animus majores delicias menti datas esse quam carni. Et cum audit sibi per Spiritum sanctum dici: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30), intelligat sibi contra omnia quae sensibus corporeis blandiuntur, temperantiae sectandam esse virtutem, per quam, dum exterioris hominis voluptas minuitur, sapientia interioris augetur. Non enim idem vigor cordis est sub onere cibi, qui sub levitate jejunii; nec eumdem sensum potest satietas generare quem parcitas. QUIA CUM caro concupiscens adversus spiritum spiritali cupiditate superatur (Galat. V, 17), libera obtinetur sanitas et sana libertas: ut et caro mentis judicio et mens Dei regatur auxilio.
- CAP. III.
Ad hanc ergo utilitatem nos, dilectissimi, praesens tempus invitat, ut a resurrectione Domini usque ad adventum Spiritus sancti quinquaginta diebus emensis, quos in laetitia praecipuae festivitatis exegimus, ad jejuniorum remedia recurramus: ne forte per occasionem licentiae blandioris aliquas negligentiae culpas delectabilium usus inciderit. Terra enim carnis nostrae, nisi assiduis fuerit subacta culturis, cito de segni otio spinas tribulosque producit, et partu degeneri dabit fructum non horreis inferendum, sed ignibus concremandum, dicente Domino: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Matth. V, 13). Custodienda igitur nobis est omnium germinum seminumque generositas, quam ex summi Agricihil indignum de una atque eadem Trinitatis gloria Agricolae plantatione concepimus, et vigili sollicitudine
131
providendum ne Dei munera aliqua invidentis inimici fraude violentur, et in paradiso virtutum concrescat silva vitiorum.
- CAP. IV.
Ad declinandum autem hoc malum, nihil est potentius eleemosynis atque jejuniis, dum et carnales cupiditates continentia necat, et desideriorum spiritalium fructus misericordiae cura multiplicat. Unde charitatem vestram solemniter admonemus ut per castigationem corporis et per opera pietatis mundari ab omnium peccatorum sorde cupientes, quarta et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus: cujus meritis et orationibus ita nos per omnia credimus adjuvandos, ut misericordia Dei et jejuniis nostris adsit et votis, per Christum Dominum nostrum. Amen.