Sermones ad Romanam Plebem/LXXX

This is the stable version, checked on 23 Novembris 2021. Template changes await review.
 LXXIX LXXXI 

SERMO LXXX.

recensere

De Jejunio Pentecostes III.

SYNOPSIS.

Ita jejunandum esse, ut quod subtrahitur mensis, impendatur charitati, quae jejunio praecellit. Sanctarum solemnitatum, dilectissimi, ordine celebrato et spiritalis laetitiae devotione completa, oportet nos ad salubritatem recurrere parcitatis, remediumque jejunii et exercendis mentibus et castigandis adhibere corporibus: ut quia nos satis de hoc et divina monita et propria experimenta docuerunt, primum per sacratissimorum dierum recursum divinae pietati gratias referamus, tum sanctas continentiae delicias appetentes, aliquantulum nobis de terrenorum ciborum abundantia subtrahamus: ita ut proficiat eleemosynis quod non impenditur mensis. Tunc enim demum ad animae curationem proficit medicina jejunii, cum abstinentia jejunantis esuriem reficit indigentis. Quia ergo scimus apud misericordem Deum jejuniis praecellere eleemosynae largitatem, dicente ipso Domino: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis

129

(Luc. XI, 41): si animas nostras a peccatorum sordibus cupimus emundari, eleemosynam pauperibus non negemus, ut in die retributionis ad promerendam Dei misericordiam, misericordiae operibus adjuvemur, per Christum Dominum nostrum. Amen.