LXVII | LXIX |
SERMO LXVIII.
recensere74
De Passione Domkini XVII; feria quarta habitus.
- SYNOPSIS.
I. Inseparabilem a Christo Divinitatem eum derelinquere non potuisse.---II. Voluntariam Christi mortem pro salute mundi clamore demonstrari; nec blasphemantium vocibus potuisse impediri.--- III. Spretis blasphemiis sacrificium suum a Christo oblatum esse; veli etiam scissione significatum.--- IV. Diabolum numquam non insidiari. Quae utilitas jejunii quadragesimalis.
- CAP. I.
Sermo proximus, dilectissimi, cujus vobis promissam restituere cupimus portionem, in id disserendi ratione processerat, ut de illa clamantis ad Patrem crucifixi Domini voce loqueremur: ne simplex et incuriosus auditor ita acciperet verba dicentis: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1)? tamquam fixo Jesu in crucis ligno, paternae ab eo Deitatis omnipotentia recessisset; cum in tantam unitatem Dei et hominis natura convenerit, ut nec supplicio potuerit dirimi, nec morte disjungi. Manente enim in sua proprietate utraque substantia, nec Deus dereliquit sui corporis passionem, nec Deum fecit caro passibilem, quia Divinitas quae erat in dolente non erat in dolore. Unde secundum Verbi hominisque personam, idem est qui factus est inter omnia, et per quem facta sunt omnia. Idem est qui impiorum manibus comprehenditur, et qui nullo fine concluditur. Idem est qui clavis transfigitur, et qui nullo vulnere sauciatur. Idem postremo est qui mortem subiit, et sempiternus esse non desiit, ut utrumque signis non dubiis manifestetur quod vera sit in Christo humilitas, et vera majestas: quia ideo se humanae infirmitati virtus divina conseruit, ut dum Deus sua facit esse quae nostra
75
sunt, nostra faceret esse quae sua sunt. Non ergo aberat a Patre Filius, nec a Filio Pater: et illa Deitas incommutabilis, et inseparabilis Trinitas nihil sui poterat a se habere discretum. Quamvis enim susceptae incarnationis dispensatio ad unigenitum Dei Filium proprie pertineret, sic tamen Pater non abjungebatur a Filio, quemadmodum caro non dividebatur a Verbo.
- CAP. II.
Ideo ergo Jesus voce magna clamabat, dicens: Quare me dereliquisti? ut notum omnibus faceret quam oportuerit eum non erui, non defendi, sed saevientium manibus derelinqui, hoc est Salvatorem mundi fieri, et omnium hominum Redemptorem; non per miseriam, sed per misericordiam; nec amissione auxilii, sed definitione moriendi. Quae vero illic vitae intercessio sentienda est, ubi anima et potestate est emissa, et potestate revocata? Dicit enim beatus Apostolus quod Pater Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); et iterum dicit: Quoniam Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret (Ephes. V, 2, et 26). Unde tradi Dominum passioni, tam fuit paternae quam ipsius voluntatis: ut eum non solum Pater relinqueret, sed etiam ipse se quadam ratione desereret, non trepida discessione, sed voluntaria cessione. Continuit enim se ab impiis Crucifixi potestas, et ut dispositione uteretur occulta, uti noluit virtute manifesta. Nam qui mortem et mortis auctorem sua venerat passione destruere, quomodo peccatores salvos faceret, si persecutoribus repugnaret? Judaeorum igitur hoc fuerat, dilectissimi, ut Jesum a Deo crederent relictum, in quem tanto scelere saevire potuissent: quia sacramentum mirabilis patientiae nescientes, sacrilega illusione dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Non vestrae caecitatis arbitrio, o stulti scribae, et impii sacerdotes, ostendenda
76
erat potentia Salvatoris, nec secundum pravas blasphemantium linguas humani generis redemptio debebat intermitti: cum si Deitatem Filii Dei voluissetis agnoscere, innumera opera ejus videretis, quae vos ad eam quam fallaciter promittitis fidem confirmare debuerint. Si autem, ut ipsi profitemini, verum est quod alios salvos fecit, cur illa tot et tanta miracula, quae sub publico facta sunt conspectu, in nullo cordis vestri duritiam mollierunt, nisi quia ita semper sancto Spiritui restitistis, ut omnia vobis beneficia Dei in perniciem verteretis? Nam etiamsi descenderet Christus de cruce, vos tamen haereretis in crimine.
- CAP. III.
Spreta ergo sunt vanae insultationis opprobria, et misericordiam Domini perdita et collapsa reparantem nullae contumeliae, nulla convicia a sui via propositi removerunt. Offerebatur enim Deo pro salute mundi hostia singularis, et occisio Christi veri Agni per tot saecula praedicata promissionis filios in libertatem fidei transferebat. Confirmabatur quoque Testamentum novum, et Christi sanguine aeterni regni scribebantur haeredes. Ingrediebatur summus pontifex Sancta sanctorum, et ad exorandum Deum immaculatus sacerdos per velum suae carnis intrabat (Hebr. IX, 16 et seq.). Denique adeo tunc a lege ad Evangelium, a Synagoga ad Ecclesiam, a multis sacrificiis ad unam hostiam evidens est facta translatio, ut emittente Spiritum Domino, velum illud mysticum quod templi penetralia sanctumque secretum suo intercludebat objectu, a summo usque ad imum vi subita scinderetur: quoniam figuras veritas auferebat, et superflui erant nuntii sub praesentia nuntiati. Adjiciebatur iis elementorum omnium tremenda commotio (Matth. XXVII, 51), et auctoribus Crucis Christi ipsa se naturae officia subtrahebant. Cumque custos supplicii Centurio, territus iis quae viderat, diceret: Vere Filius Dei erat homo iste (Ibid., 54): impietatem tamen Judaicam monumentis et
77
petris omnibus duriorem, nulla proditur mitigasse compunctio: ut appareat paratiores ad intelligendum Filium Dei tunc fuisse Romanos milites, quam Israeliticos sacerdotes.
- CAP. IV.
Quia ergo Judaei omnium sacramentorum sanctificatione privati, lucem sibi in tenebras et in luctum festa verterunt, nos dilectissimi, effusam super omnes gentes gratiam Dei prociduis corporibus atque animis adoremus; obsecrantes misericordem Patrem et divitem Redemptorem, ut de die in diem, auxilio ejus adjuti, omnia vitae hujus pericula possimus effugere. Adest enim callidus ubique tentator, et nihil vacuum a suis relinquit insidiis. Cui, auxiliante misericordia Dei, quae nobis inter omnia adversa praetenditur, fideli semper est constantia resistendum: ut quamvis impugnare non desinat, neminem tamen quem expugnet inveniat. Prosint omnibus, dilectissimi, religiose celebrata jejunia, et continentiae utilitas, quam et animis et corporibus probavimus congruentem, nullis corrumpatur excessibus. Quae enim ad sobrietatem et parcimoniam pertinent, ideo diligentius in his sunt celebrata diebus, ut de brevi studio in longam consuetudinem mitterentur; et sive in operibus misericordiae, sive in studio parcimoniae, nullum a fidelibus vacuum tempus habeatur, quoniam utique in accessu dierum et cursu temporum lucra debemus facere operum, non damna meritorum. Piis autem studiis et religiosis animis aderit misericordia Dei, ut quod fecit concupisci, faciat obtineri: qui vivit et regnat cum Domino nostro Jesu Christo Filio suo, et cum sancto Spiritu in saecula seculorum. Amen.