LXVIII | LXX |
SERMO LXIX.
recensereDe Passione Domini XVIII.
78
- SYNOPSIS.
I. Ineffabilem esse mysterii crucis altitudinem. Fidem ejus tam unam esse quam infidelitas est varia et incerta.-- -II. Cessasse figuras, quia veritas illuxit, cujus fides eadem semper fuit.---III. Christum Deum et hominem voluntarie mortuum; diabolum in astutia sua deceptum fuisse.---IV. Diabolum, dum Christum occidit, liberandis hominibus locum dedisse et plenae de morte et peccato victoriae. ---V. Sedulo insidias diaboli esse vitandas, ut cum Christo crucifixi per mortificationem, in ipso coronemur.
- CAP. I.
Magnitudo quidem, dilectissimi, ineffabilis sacramenti, ita humanae intelligentiae altitudinem, et totius vincit eloquii facultatem, ut et excellentissimis ingeniis, et facundissimis linguis sublimior sit triumphus Dominicae passionis. Sed gaudendum nobis potius quam erubescendum est, quod tantae superamur materiae dignitate; de qua nemo humilius sensit quam qui putavit suffecisse quae dixit. Non ergo superfluo quae praedicavimus praedicamus, nec de rebus divinis loquenti carnalium aurium sunt timenda fastidia, tamquam despectui sint futura, quia crebro cognoscuntur iterata: cum hoc maxime ad Christianae fidei pertineat soliditatem, ut secundum apostolicam doctrinam, idipsum dicamus omnes, et simus perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (I Cor. I, 10). Infidelitas quippe, quae omnium est mater errorum, in multas opiniones, quas arte dicendi necesse habeat colorare, distrahitur. Veritatis autem testificatio numquam a sua luce discedit, et quod aliis minus, aliis amplius micat, non varietas facit luminis, sed infirmitas contemplationis. Cui secundum supernae illuminationis auxilium, etiam meo sermone famulandum est: ut quoniam Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9), ipse et dispensanti et accipienti tribuat
79
sufficientiam, qui largitionum suarum justam exigere novit usuram.
- CAP. II.
Decurso igitur, dilectissimi, textu evangelicae lectionis, quam de gloria crucis Christi intento accepistis auditu, omnia vobis divinorum eloquiorum mysteria patefacta sentite; et quidquid sub propheticis testificationibus umbra veteris Testamenti velabat, in sacramento passionis Dominicae manifestum esse gaudete. Ideo enim sacrificiorum varietates et purificationum differentiae destiterunt, ideo mandatum circumcisionis, ciborum discretio, otium sabbati, et paschalis agni cessavit occisio, quia lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I. 17). Praecesserunt figurae, ut sequerentur effectus, et adventu rerum nuntiatarum finita sunt officia nuntiorum, sic reconciliatione humani generis temperata, ut salus quae in Christo est, nullis saeculis sub eadem justificatione defuerit; et ad hoc dilationum profecerit ratio, ut quae diu credita sunt antequam fierent, incunctanter honorarentur. Nam cum virtus fidei in iis quae visui non subjacent constituta sit (Hebr. XI, 1), indulgentius nobiscum egit doctrina coelestis, quos in haec mundi tempora distulit, ut ad intelligentiae facilitatem, multo pluribus quam priores et vatibus uteremur et testibus.
- CAP. III.
Quod ergo nobis de passione Domini Jesu Christi sacra et digito Dei scripta Evangelia protestantur, sine nubilo haesitationis accipite; et rerum gestarum ordinem tam habetote manifestum, quam si omnia corporeo et visu attingeretis et tactu. Vera in Christo Deitas et vera credatur humanitas. Ipse est caro qui Verbum, et sicut unius cum Patre substantiae, ita unius cum matre naturae.
80
Non geminatus persona, non confusus essentia; potestate impassibilis, humilitate mortalis; sed utraque sic utens, ut et virtus glorificare posset infirmitatem, et infirmitas non valeret obscurare virtutem. Comprehendi se a persecutoribus patitur, qui continet mundum, et eorum manibus nectitur, quorum corde non capitur. Justitia non resistit injustis, et cedit veritas testimoniis falsitatis: ut manens in forma Dei, formam impleret servi, et veritatem corporeae nativitatis confirmaret saevitia corporeae passionis. Sed hanc Unigenito Dei subire et perpeti, non conditio necessitatis, sed misericordiae fuit ratio: ut de peccato damnaret peccatum (Rom. VIII, 3), et diaboli opus de opere diaboli solveretur. Inimicus enim humani generis mortificandae in ipsa origine universitati lethale vulnus intulerat, nec poterat declinare jus ferreum dedititii seminis captiva progenies. Unde cum in tot generationibus mortali sibi lege subjectis, unum videret inter hominum filios, cujus virtutes super omnes totius temporis sanctos miraretur excellere, securum se fore credidit de perpetuitate sui juris, si nulla justitiae merita mortis jura superare potuissent. Famulis itaque suis et stipendiariis vehementius incitatis, in praejudicium suum saevit, et dum putat aliquid sibi debere quem potuisset occidere, non vidit libertatem singularis innocentiae, similitudinem persequendo naturae. Non autem errabat in genere, sed fallebatur in crimine. Adam enim primus, et Adam secundus, unum erant carne, non opere: et in illo omnes moriuntur, in isto omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Ille per superbiae cupiditatem iter fecit ad miseriam, hic per humilitatis fortitudinem viam paravit ad gloriam. Unde ipse dicit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Via scilicet, in forma conversationis justae; veritas, in exspectatione rei certae; vita in perceptione felicitatis aeternae.
- CAP. IV.
81
Hoc magnae pietatis sa
Hoc magnae pietatis sacramentum, dilectissimi, sicut Judaica impietas, ita diabolica superbia nesciebat. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed quia hostem generis humani latebat consilium misericordiae Dei, et opposito carnis velamine Deus in Christo mundum sibi reconcilians tegebatur (II Cor. V, 19): perstitit in eum furere, in quo nihil suum poterat invenire. Nam et malignitati ejus hoc magis potuisset prodesse si parceret, et se ab effusione ejus sanguinis abstineret, per quem omnium erat solvenda captivitas, et reparanda libertas. Sed lucem tenebrae non comprehenderunt (Joan. I, 5), nec mendax caecitas sapientiam potuit veritatis inspicere. Tenuit itaque dispositam mansuetudo patientiam, et cohibita famulantium sibi angelicarum virtute legionum, hausit calicem doloris et mortis, totumque supplicium transtulit in triumphum. Victi sunt errores, subactae sunt potestates, accepit novum mundus exordium: ut damnata generatio non obesset, quibus salvandis regeneratio subveniret. Transierunt vetera, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 7); universorum enim in Christo credentium et in sancto Spiritu renatorum, per ipsum et cum ipso una est et passionis societas et resurrectionis aeternitas, dicente Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3).
- CAP. V.
In hac igitur spe, dilectissimi, constituti, omnes diaboli cavete versutias, qui non solum per carnis concupiscentias, nec per corporeas tantum insidiatur illecebras, sed inter ipsa quoque semina fidei spargens zizania falsitatum, veritatis studet violare culturam, ut quos non potuerit corrumpere malis actibus, impiis subvertat erroribus. Fugite ergo mundanae argumenta doctrinae et viperea haereticorum vitate colloquia. Nihil
82
vobis commune sit cum eis qui catholicae adversantes fidei solo sunt nomine Christiani. Non enim templum Spiritus Dei, nec membra sunt Christi; sed falsis opinionibus implicati, tot species habent diaboli, quot simulacra mendacii. A quibus malis per Dominum Jesum Christum, qui et via, et veritas, et vita est (Joan. XIV, 6), liberati, omnes vitae istius tentationes et omnia praelia cum fidei exsultatione toleremus. Si enim compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12). Quod praemium non eis tantum paratum est qui pro nomine Domini impiorum saevitia sunt perempti, quoniam universitas Deo servientium Deoque viventium, sicut in Christo est crucifixa, ita est in Christo coronanda: illis quidem in omni gloria praecellentibus, qui terribiles mortes et saeva tormenta usque ad exhalationem spiritus tolerando superaverunt, sed etiam iis subsequentibus qui avaritiae cupiditatem, superbiae elationem, desideriaque luxuriae, carnis suae mortificatione vicerunt. Unde merito Apostolus ait quod omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Cujus utique non est extraneus, qui non est pietatis alienus: paschalem enim festivitatem solemniter agit, qui non in fermento veteris malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis operatur (I Cor. V, 8); nec jam in Adam primo, sed in Adam vivit secundo, membrum scilicet factus corporis Christi: qui cum esset in forma Dei, forma servi dignatus est fieri (Phil. II, 6), ut in uno mediatore Dei et hominum, homine Jesu Christo (I Tim. II, 5), et plenitudo majestatis divinae, et veritas naturae esset humanae. Quam nisi Verbi Deitas in suae personae assumpsisset unitatem, nec regeneratio esset in aqua baptismatis, nec redemptio in sanguine passionis. Sed quia in sacramento incarnationis Christi nihil falsum, nihil accepimus figuratum, non frustra nos et cum moriente mortuos, et cum resurgente credimus suscitatos: manente ipso in nobis qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6), vivens et regnans cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen.