I | III |
SERMO II.
recensereDe Natali ejusdem II; habitus in anniversario ordinationis suae.
SYNOPSIS.
I. Nemini vel de justitia sua praesumendum, vel de misericordia Dei diffidendum.---II. Conventus episcoporum in anniversario die consecrationis Romani pontificis, quem Petri haeredem Ecclesia tamquam Petrum suscipit.
CAP. I.
Honorabilem mihi, dilectissimi, hodiernum diem fecit divina dignatio: quae dum humilitatem meam in summum gradum provexit, quod neminem suorum sperneret, demonstravit. Unde etsi necessarium est trepidare de merito, religiosum est tamen gaudere de dono: quoniam qui mihi oneris est auctor, ipse est administrationis adjutor; et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem, qui contulit dignitatem.
Recurrente igitur per suum ordinem die quo me Dominus episcopalis officii voluit habere principium, vera mihi in gloriam Dei causa est laetandi: qui mihi, ut multum a me diligeretur, multa dimisit; et ut mirabilem faceret gratiam suam, in eum munera sua contulit, in quo meritorum suffragia non invenit. Quo opere suo Dominus, quid cordibus nostris insinuat, quidve commendat, nisi ut de justitia sua nemo praesumat, et de ipsius misericordia nemo diffidat, quae tunc evidentius praeeminet, quando peccator sanctificatur, et abjectus erigitur. Neque enim de qualitate nostrorum operum pendet coelestium mensura donorum: aut in isto saeculo, in quo tota vita tentatio est (Job. VII, 1), hoc unicuique retribuitur, quod meretur: ubi si iniquitates Dominus observaret, nullus judicium ipsius sustineret.
CAP. II.
Magnificate ergo, dilectissimi, Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem (Ps. XXXIII, 4), ut tota ratio celebritatis hodiernae ad laudem sui referatur auctoris. Nam quod proprie ad affectum animi mei pertinet, confiteor me plurimum de omnium vestrum devotione gaudere. Cumque hanc venerabilium consacerdotum meorum splendidissimam frequentiam video, angelicum nobis in tot sanctis sentio interesse conventum. Nec dubito nos abundantiore hodie divinae praesentiae gratia visitari, quando simul adsunt, et uno lumine micant tot speciosissima tabernacula Dei, tot membra excellentissima corporis Christi. Nec abest, ut confido, ab hoc coetu etiam beatissimi apostoli Petri pia dignatio et fida dilectio; nec vestram devotionem ille deseruit, cujus vos reverentia congregavit. De vestro itaque et ipse gaudet affectu, et in consortibus honoris sui observantiam Dominicae institutionis amplectitur, probans ordinatissimam totius Ecclesiae charitatem quae in Petri sede Petrum suscipit, et a tanti amore pastoris nec in persona tam imparis tepescit haeredis. Ut ergo haec pietas, dilectissimi, quam erga humilitatem meam unanimiter exhibetis, fructum sui studii consequatur, misericordissimam Dei nostri clementiam supplices obsecrate, ut in diebus nostris expugnet impugnantes nos, muniat fidem nostram, augeat dilectionem, augeat pacem, meque servulum suum, quem ad ostendendas divitias gratiae suae gubernaculis Ecclesiae voluit praesidere, sufficientem tanto operi, et utilem vestrae aedificationi dignetur efficere, et ad hoc tempora nostrae servitutis extendere, ut proficiat devotioni, quod fuerit largitus aetati, per Christum Dominum nostrum. Amen.