Sermones ad Romanam Plebem/I

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
II 

SERMO PRIMUS.

recensere

De Natali ipsius S. Leonis I; habitus in die ordinationis suae.

SYNOPSIS.

S. Leo absens electus gratias pro beneficio rependit, et Ecclesiae suae preces sollicite postulat.

Laudem Domini loquatur os meum (Ps. CXLIV, 21), et nomen sanctum ejus anima mea ac spiritus, caro et lingua benedicat. Quia non verecundae, sed ingratae mentis indicium est, beneficia tacere divina; et satis dignum est a sacrificiis Dominicae laudis obsequium consecrati pontificis inchoare. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri (Ps. CXXXV, 24) Dominus, et benedixit nobis: quia fecit mihi mirabilia magna solus (Ibid., 4), ut praesentem me crederet vestrae sanctitatis affectio, quem fecerat necessitas longae peregrinationis absentem. Ago igitur Deo nostro gratias, et semper acturus sum pro omnibus quae retribuit mihi. Vestri quoque favoris arbitrium debita gratiarum actione concelebro, evidenter intelligens, quantum mihi possint reverentiae, amoris et fidei studia vestrae dilectionis impendere, animarum vestrarum salutem pastorali sollicitudine cupienti, qui tam sanctum de me, nullis admodum praecedentibus meritis, judicium protulistis. Obsecro igitur per misericordias Domini, juvate votis quem desideriis expetistis, ut et Spiritus gratiae maneat in me, et judicia vestra non fluctuent. Praestet in commune nobis omnibus pacis bonum, qui vobis unanimitatis studia infudit: ut omnibus diebus vitae meae, in omnipotentis Dei servitium, et ad vestra paratus obsequia, cum fiducia possim Dominum deprecari: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII, 11): semperque proficientibus vobis ad salutem, magnificet anima mea Dominum, et in futuri retributione judicii ita mihi apud justum Judicem sacerdotii mei ratio subsistat (I Thess. II, 19), ut vos mihi per bona opera vestra sitis gaudium, vos corona, qui bona voluntate sincerum praesentis vitae testimonium praestitistis. Per Christum Dominum nostrum.