Sermones 31-40 | Sermones 51-60 |
SERMO XLI[ Al. XL]. De Quadragesima III. SYNOPSIS.--I. Quanta conscientiae puritate jejunium celebrari debeat? Quomodo se quisque examinare? -- 153 II. Audacia diaboli in tentatione Christi nos cautiores reddere debet, hoc praesertim tempore. -- III. Miseratione jejunium sanctificari.
CAP. I. Semper quidem nos, dilectissimi, sapienter et sancte vivere decet, et in id voluntates nostras actionesque dirigere, quod divinae novimus placere justitiae; sed cum ii appropinquant dies quos illustriores nobis salutis nostrae sacramenta fecerunt, diligentiore sollicitudine corda nostra sunt mundanda, et studiosius exercenda est disciplina virtutum: ut sicut ipsa mysteria quadam sui parte majora sunt, ita et nostra observantia superet in aliquo consuetudinem suam; et cui festivitas est celebranda sublimior, ipse quoque in ea reperiatur ornatior. Si enim rationabile et quodammodo religiosum videtur per diem festum in vestitu nitidiore prodire, et habitu corporis hilaritatem mentis ostendere; si ipsam quoque orationis domum propensiore tunc cura et ampliore cultu, quantum possumus, adornamus, nonne dignum est ut anima Christiana, quae verum vivumque Dei templum est, speciem suam prudenter exornet, et redemptionis suae celebratura sacramentum, omni circumspectione praecaveat ne ulla eam macula iniquitatis offuscet, aut duplicis cordis ruga dedecoret? Nam quid prodest honestatis formam praeferens cultus exterior, si interiora hominis aliquorum sordeant contaminatione vitiorum? Omnia igitur quae animi puritatem et speculum mentis obnubilant, abstergenda sedulo et quadam elimatione reddenda sunt clariora. Scrutetur quisque conscientiam suam, seque ante se statuat proprii censura judicii. Videat, si in secreto cordis sui illam, quam Christus dat (Joan. XIV, 27), invenit pacem, si desiderium spiritus nulla concupiscentia carnis impugnat, si humilia non spernit, si alta non appetit, si iniquo non delectatur lucro, si immoderato rerum suarum non gaudet augmento, si denique aliena felicitate non uritur, aut inimici miseria non laetatur. Et cum harum perturbationum nihil in se forte repererit sincero disquirat examine qualium cogitationum specie frequentetur; et utrum nullis vanitatum imaginibus acquiescat, vel quam cito animum ab iis quae noxie blandiuntur 154 abducat. Nam nullis illecebris commoveri, nullis cupiditatibus titillari, non est istius vitae, quae tota tentatio est (Job. VII, 1), et qua nimirum vincitur, qui vinci ab eadem non veretur. Superbum est enim de non peccandi facilitate praesumere, cum hoc ipsum praesumpsisse peccatum sit, dicente beato Joanne apostolo: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).
CAP. II. Nemo igitur se fallat, dilectissimi, nemo se decipiat; neque ita quisquam de cordis sui puritate confidat, ut putet se nullis tentationum periculis subjacere; cum pervigil ille tentator eos acrioribus pulset insidiis, quos maxime viderit abstinere a peccatis. Nam a quo dolos suos contineat, qui ipsum quoque Dominum majestatis ausus est calliditatis suae fraude tentare? Viderat superbiam suam baptizati Domini Jesu humilitate calcatam; intellexerat quadraginta dierum jejunio omnem cupiditatem carnis exclusam, et tamen non desperavit de artibus suae malitiae spiritalis improbitas; tantumque sibi de naturae nostrae mutabilitate promisit, ut quem verum experiebatur hominem, praesumeret posse fieri peccatorem. Si ergo ab ipso Domino et Salvatore nostro deceptionum suarum diabolus non revocavit insidias, quanto magis fragilitatem nostram impugnare praesumet, quos exinde vehementiore odio et invidia saeviore persequitur, ex quo ei in baptismo renuntiavimus, et ab illa cui dominabatur origine, in novam creaturam divina regeneratione transivimus! Unde quia dum mortali carne circumdamur, non desinit nobis hostis antiquus laqueos peccati ubique praetendere, et tunc maxime adversus Christi membra saevire, quando ab eis sunt sacratiora celebranda mysteria, merito doctrina Spiritus sancti hac eruditione imbuit populum Christianum, ut ad paschale festum quadraginta dierum se continentia praepararet. Cujus purificationis ratio jam nos ad observantiam suae salubritatis invitat, et diligentiam nobis propositae castigationis indicit. Quanto enim sanctius quisque hos dies invenietur egisse, tanto probabitur Pascha Domini religiosius honorasse.
CAP. III. In diebus igitur sanctorum jejuniorum pietatis opera, quibus semper studendum est, 155 abundantius exsequamur: Misericordes simus ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10): ut in ipsis quoque eleemosynarum distributionibus, bonitatem Patris coelestis imitemur, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Quamvis ergo fidelium praecipue sit adjuvanda paupertas, etiam illi tamen, qui nondum Evangelium receperunt, in suo labore miserandi sunt: quia in omnibus hominibus naturae est diligenda communio, quae nos etiam iis benignos debet efficere, qui nobis quacumque sunt conditione subjecti, maxime si eadem gratia jam renati, et eodem sanguinis Christi pretio sunt redempti. Simul enim et cum istis habemus, quod ad imaginem Dei conditi sumus, nec carnali origine a nobis, nec spiritali nativitate divisi sunt. Eodem Spiritu sanctificamur, eadem fide vivimus, ad eadem sacramenta concurrimus. Non spernatur haec unitas, nec vilis nobis sit tanta communio; sed hoc ipsum nos per omnia faciat mitiores, quod eorum utimur subjectione, cum quibus uni Domino eadem subjicimur servitute. Si qui ergo horum gravioribus dominos suos offendere delictis, indulgentiam nunc in diebus reconciliationis accipiant. Auferat miseratio severitatem, et venia deleat ultionem. Nullum custodia teneat, nullum carcer includat: quoniam Deus noster misericordiam suam hac conditione promisit, ut remittenda sibi is nosset peccata propria, qui remisisset aliena (Matth. XVIII, 33). Dissensionum materies, dilectissimi, et inimicitiarum aculei conterantur. Cessent odia, deficiant simultates, in unitatem dilectionis omnia Christi membra conveniant: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9); nec solum filii, sed etiam haeredes, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17), qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLII [ Al. XLI]. De Quadragesima IV. SYNOPSIS.--I. Quadragesimam purgandis animarum sordibus salubriter esse institutum. --II. Omnibus virtutibus studendum hoc tempore, quae ex voluntate pensantur. --III. Ex ipsa pietate insidiari diabolum; cujus 156 tentationum erga Christum ordo et ratio explicantur. --IV. De perversa Manichaeorum abstinentia. --V. Eosdem in honorem solis et lunae die Dominica et feria secunda jejunare, a participatione sanguinis Christi abstinere, etc.-- VI. Uti per opera virtutum sanctificetur Quadragesima.
CAP. I. Praedicaturus vobis, dilectissimi, sacratissimum maximumque jejunium, quo aptius utar exordio, quam ut verbis Apostoli, in quo Christus loquebatur, incipiam, dicamque, quod lectum est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2)? Quamvis enim nulla sint tempora quae divinis non sint plena muneribus, et semper nobis ad misericordiam Dei per ipsius gratiam praestetur accessus, nunc tamen omnium mentes majori studio ad spiritales profectus moveri, et ampliori fiducia oportet animari, quando ad universa pietatis officia, illius nos diei, in quo redempti sumus, recursus invitat: ut excellens super omnia passionis Dominicae sacramentum purificatis et corporibus et animis celebremus. Debebatur quidem tantis mysteriis ita incessabilis devotio et continuata reverentia, ut tales permaneremus in conspectu Dei, quales nos in ipso paschali festo dignum est inveniri. Sed quia haec fortitudo paucorum est, et dum carnis fragilitati austerior observantia relaxatur, dumque per varias actiones vitae hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere; magna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas et pia opera redimerent, et jejunia casta decoquerent.
CAP. II. Ingressuri igitur, dilectissimi, dies mysticos et jejuniorum remediis consecratos, praeceptis apostolicis obedire curemus, emundantes nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus (II Cor. VII, 1): ut castigatis colluctationibus quae sunt inter utramque substantiam, animus, quem sub Dei gubernaculis constitutum corporis sui decet esse rectorem, dominationis suae obtineat dignitatem: ut nemini dantes ullam offensionem, vituperationibus obloquentium non simus obnoxii. Digna enim ab infidelibus reprehensione carpemur, et nostro vitio linguae impiae in injuriam se religionis armabunt, 157 si jejunantium mores a puritate perfectae continentiae discreparint. Non enim in sola abstinentia cibi stat nostri summa jejunii, aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Sic ergo nobis edendi est castiganda libertas, ut etiam aliae cupiditates eadem lege frenentur. Mansuetudinis et patientiae, pacis et tranquillitatis hoc tempus est: in quo exclusa omnium contaminatione vitiorum, perpetuitas nobis est acquirenda virtutum. Nunc piarum mentium fortitudo donare culpas, negligere contumelias, et oblivisci assuescat injurias. Nunc fidelis animus per arma justitiae a dextris se exerceat et sinistris (II Cor. VI, 7): ut per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, securam conscientiam constantemque probitatem nec laudes inflent, nec opprobria defatigent. Religiosorum modestia non sit moesta, sed sancta; nec inveniantur in eis ullarum murmura querelarum, quibus numquam desunt sanctorum solatia gaudiorum. Non timeatur inter opera misericordiae terrenarum diminutio facultatum. Semper dives est Christiana paupertas, quia plus est quod habet quam quod non habet. Nec pavet in isto mundo indigentia laborare, cui donatum est in omnium rerum Domino omnia possidere. Operantibus ergo quae bona sunt, non est omnino metuendum ne eis desit facultas operandi; cum et in duobus nummis evangelicae illius viduae sit magnificata devotio (Luc. XXI, 2), et pro calice aquae frigidae praemium habeat 158 gratuita largitio (Matth. X, 42). Ex affectibus enim piorum benignitatis mensura taxatur; et numquam eum miserendi efficacia deserit, in quo misericordia ipsa non deficit. Experta est hoc vidua sancta de Sarepta, quae beato Eliae in tempore famis, unius diei cibum, quem solum habebat, apposuit (III Reg. XVII, 12), et prophetae esuriem necessitati suae praeferens, exiguum farinae et pusillum olei incunctanter expendit. Sed non defuit ei quod fideliter erogavit, et in vasis pia effusione vacuatis, fons novae facultatis exortus est: ut sanctis usibus non minueretur ejus substantiae plenitudo, cujus non fuerat formidata defectio.
CAP. III. His autem studiis, dilectissimi, ad quae vos voluntarie confidimus praeparatos, non ambigatis diabolum, qui omnium virtutum est adversarius, invidere et ad hoc vim suae malignitatis armare, ut pietati laqueos de ipsa pietate praetendat, et quos non potuerit dejicere per diffidentiam, conetur superare per gloriam. Vicinum est enim rectis actionibus superbiae malum, et de proximo semper virtutibus insidiatur elatio: quia difficile est ut laudabiliter viventem laus humana non capiat, nisi, ut scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Cujus vero ille hostis nequissimus non audeat impugnare propositum? cujus non appetat violare jejunium? quando versutias suas, sicut evangelica lectione patefactum est, nec ab ipso mundi Salvatore continuit? Expavescens enim in illo quadraginta dierum noctiumque jejunium, explorare callidissime voluit utrum hanc 159 continentiam donatam haberet an propriam: ut non metueret deceptionum suarum opera resolvenda, si Christus ejus esset conditionis cujus est corporis. Primo itaque dolo scrutatus est an ipse esset substantiarum creator, qui rerum corporearum posset in quas vellet mutare naturas; secundo, an sub humanae carnis specie Divinitas obumbrata tegeretur, cui facile esset pervium sibi aerem facere, et terrena per vacuum membra librare. Sed cum illi Dominus justitiam maluisset opponere veri hominis, quam potentiam manifestare Deitatis, ad hoc convertit tertiae fraudis ingenium, ut eum in quo divinae potestatis signa cessaverant, dominandi cupiditate tentaret, et ad venerationem sui regna mundi pollicendo traduceret. Sed prudentiam diaboli stultam fecit sapientia Dei: ut superbus hostis de eo quod quondam ligaverat ligaretur, nec eum metueret persequi, quem pro mundo oportebat occidi.
CAP. IV. Hujus igitur adversarii dolos, non solum in illecebris gulae, sed etiam in proposito abstinentiae caveamus. Qui enim scivit humano generi mortem inferre per cibum, novit et per ipsum nocere jejunium; et ad contrariam fraudem, famulis utendo Manichaeis, sicut impulit interdicta praesumi, ita suadet concessa vitari. Utilis quidem est observantia, quae parco assueta victu, deliciarum cohibet appetitum; sed vae illorum dogmati, apud quos etiam jejunando 160 peccatur! Damnant enim creaturarum naturas in Creatoris injuriam, et contaminari edentes asserunt iis quorum non Deum, sed diabolum conditorem esse definiunt; cum prorsus nulla sit substantia mala, nec ipsius mali sit ulla natura. Omnia enim bona bonus auctor instituit, et unus est universarum rerum creator, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV, 6). Ex quibus quidquid homini ad cibum potumque concessum est, sanctum et mundum est in sui generis qualitate. Quod si immoderata aviditate sumatur, nimietas edaces et bibaces dedecorat, non cibi neque poculi natura contaminat. Omnia enim, sicut Apostolus ait, munda sunt mundis. Coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed coinquinata sunt eorum mens et conscientia (Ad Tit. I, 15).
CAP. V. Vos autem, dilectissimi, catholicae matris sancta generatio, quos in schola veritatis Dei Spiritus erudivit, libertatem vestram congrua ratione moderamini, scientes quoniam bonum est etiam a licitis abstinere, et cum castigatius vivendum est, ita discernere cibos ut usus eorum semoveatur, non natura damnetur. Nullo itaque vos contagio eorum error attingat, qui sua maxime observantia polluuntur, servientes creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25), et luminaribus coeli stultam abstinentiam devoventes: siquidem in honorem solis ac lunae prima et secunda Sabbati jejunare delegerunt, uno perversitatis suae 161 opere bis impii, bis profani, qui jejunium suum et ad siderum cultum, et ad resurrectionis Dominicae instituere contemptum. Resiliunt enim a sacramento salutis humanae, et Christum Dominum nostrum, in vera naturae nostrae carne vere natum, vere passum, vere sepultum et vere suscitatum esse non credunt. Et ob hoc diem nostrae laetitiae, jejunii sui moerore condemnant. Cumque ad tegendam infidelitatem suam nostris audeant interesse conventibus, ita in sacramentorum communione se temperant, ut interdum, ne penitus latere non possint, ore indigno Christi corpus accipiant, sanguinem autem redemptionis nostrae haurire omnino declinent. Quod ideo vestrae notum facimus sanctitati, ut vobis hujuscemodi homines et his manifestentur indiciis, et quorum deprehensa fuerit sacrilega simulatio, a sanctorum societate sacerdotali auctoritate pellantur. De talibus enim beatus Paulus apostolus Ecclesiam Dei provide monet, dicens: Rogamus autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam didicistis faciunt, et declinate ab illis. Hujuscemodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri; et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 27).
CAP. VI. His ergo, dilectissimi, admonitionibus nostris, quas auribus vestris contra exsecrandum errorem frequenter ingessimus, 162 sufficienter instructi, sanctos Quadragesimae dies pia devotione suscipite, et ad promerendam misericordiam Dei per opera vos misericordiae praeparate. Iram exstinguite, odia delete, unitatem diligite, et sincerae vos humilitatis officiis invicem praevenite. Servis et his qui vobis subjecti sunt cum aequitate dominamini, nullus eorum aut claustris crucietur aut vinculis. Cessent vindictae, remittantur offensae; severitas lenitate, indignatio mansuetudine, discordia pace mutetur. Omnes nos modestos, omnes placidos, omnes experiantur benignos; ut jejunia nostra accepta sint Deo. Cui ita demum sacrificium verae abstinentiae et verae pietatis offerimus, si nos ab omni malitia contineamus: auxiliante nobis per omnia Deo omnipotente, cui cum Filio et Spiritu sancto una est Deitas, una majestas in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLIII [ Al. XLI]. De Quadragesima V. SYNOPSIS.--I. Quomodo gratiae cooperetur homo, ut interius renovetur, quod nemini non est necessarium. --II. Paucos esse quos vel adversa non turbent, vel prospera non inflent. -- 163 III. Omnibus necessitatem poenitendi incumbere. --IV. Maxime operibus misericordiae deleri peccata.
CAP. I. Apostolica, dilectissimi, doctrina nos admonet, ut deponentes veterem hominem cum actibus suis (Ephes. IV, 22; Coloss. III, 9), de die in diem sancta conversatione renovemur. Si enim templum Dei sumus, et mentium nostrarum Spiritus sanctus habitator est, dicente Apostolo: Vos estis templum Dei vivi (I Cor. VI, 16), multa nobis vigilantia laborandum est ut cordis nostri receptaculum tanto hospite non sit indignum. Et sicut in domibus manufactis laudabili diligentia providetur ut si quid aut infusione imbrium, aut turbine procellarum, vel ipsa fuerit antiquitate corruptum, cita in integrum cura restituat; ita jugi oportet sollicitudine praecaveri ne quid in nostris animis incompositum, ne quid inveniatur immundum. Quamvis enim aedificium nostrum sine ope sui non subsistat artificis, nec fabrica nostra possit esse incolumis, nisi ei protectio praefuerit conditoris, tamen quia rationabiles lapides sumus et viva materies, sic nos auctoris nostri exstruxit manus, ut cum opifice suo etiam is qui reparatur, operetur. Gratiae igitur Dei obedientia se humana non subtrahat, nec ab illo bono, sine quo non potest bona esse, deficiat: ac si quid sibi impossibile aut arduum in mandatorum effectibus experitur, non in se remaneat, sed ad jubentem recurrat: qui ideo dat praeceptum, ut excitet desiderium et praestet auxilium, dicente propheta: Jacta in Deum cogitationem tuam, et ipse te enutriet (Ps. LIV, 23). An forte quisquam ita insolenter superbit, et ita se illaesum, ita immaculatum esse praesumit, ut nullius jam renovationis indigeat? Fallitur prorsus ista persuasio, et nimia vanitate veterascit quicumque inter tentationes hujus vitae ab omni se vulnere credit immunem. Plena omnia periculis, plena sunt laqueis. Incitant cupiditates, insidiantur illecebrae, blandiuntur lucra, damna deterrent, amarae sunt obloquentium linguae, nec semper veracia sunt ora laudantium. Inde saevit odium, hinc decipit mendax officium: ut facilius sit vitare discordem, quam declinare fallacem.
CAP. II. In ipsis autem virtutibus obtinendis tam 164 dubius modus et tam incerta discretio est, ut si quisquam inter bonorum malorumque confinia, subtilissimi discriminis potuerit servare mensuras, difficile sit ut bene sibi consciam probitatem obtrectantium lingua non mordeat, et iniquorum evadat opprobria, cui est amica justitia. Jam cum ad ipsas rerum temporalium varietates cogitatio humana convertitur, quantae se opponunt caligines, quanti pravarum opinionum oboriuntur errores, ut de objectu contrariorum sumatur materia querelarum. Nam licet omnium fidelium corda non dubitent nullis hujus mundi partibus, nullisque temporibus providentiam abesse divinam, nec de stellarum potestate, quae nulla est, saecularium negotiorum pendere proventus, sed aequissimo et clementissimo summi Regis arbitrio cuncta disponi: quoniam, sicut scriptum est, Universae viae Domini misericordia et veritas (Ps. XXIV, 10), tamen cum quaedam non secundum desideria nostra procedunt, et sub humani judicii errore superior est plerumque iniqui causa quam justi, vicinum nimis atque contiguum est, ut etiam magnos animos ista concutiant et in aliquod illicitae causationis murmur impellant. Siquidem istis varietatibus etiam excellentissimus propheta David usque ad periculum se turbatum profitetur, et dicit: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 2). Unde quia paucorum est tam solida fortitudo, ut nulla inaequalitatum perturbatione quatiantur, et multos fidelium non adversa tantum, sed etiam secunda corrumpant, sanandis vulneribus quibus humana infirmitas sauciatur, diligens est adhibenda curatio. Ideo enim de periculis quibus mundus hic plenus est quaedam breviter percurri, ut dicente Scriptura: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? omnes sibi intelligant delictorum indulgentiam et reparationis necessariam esse medicinam.
CAP. III. Quando autem opportunius, dilectissimi, ad remedia divina decurrimus, quam cum ipsa nobis sacramenta redemptionis nostrae temporum lege referuntur? Quae ut dignius celebremus, saluberrime nos quadraginta dierum jejunio praeparemus. Non enim ii tantum qui per mortis Christi resurrectionisque 165 mysterium in novam vitam baptismo sunt regenerante venturi, sed etiam omnes populi renatorum, utiliter sibi et necessarie praesidium hujus sanctificationis assumunt: illi, ut quae nondum habent, accipiant; isti, ut accepta custodiant. Dicente namque Apostolo: Qui stat videat ne cadat (I Cor. X, 12), nemo est tanta firmitate suffultus, ut de stabilitate sua debeat esse securus. Utamur igitur, dilectissimi, saluberrimi temporis venerabilibus institutis, et sollicitiore cura cordis nostri specula tergamus. Quantumlibet enim caste et sobrie mortalis haec vita ducatur, quodam tamen pulvere terrenae conversationis aspergitur, et nitor mentium ad Dei imaginem conditarum non ita a fumo totius vanitatis alienus est, ut nulla possit sorde fuscari, et non semper indigeat expoliri. Quod si etiam cautissimis animis necessarium est, quanto illis amplius est expetendum, qui tota fere anni spatia aut securius aut forte negligentius transierunt? Quos charitate debita commonemus, ut non ideo sibimet blandiantur, quia nobis conscientiae singulorum patere non possunt, cum oculos Dei simul universa cernentis, non abdita locorum, non parietum septa secludant; nec solum ei acta et cogitata, verum et agenda et cogitanda sint cognita. Ista ergo scientia summi judicis, iste est tremendus aspectus, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Nemo patientiam bonitatis Dei (Rom. II, 4) de peccatorum suorum impunitate contemnat; nec ideo illum aestimet non offensum, quia necdum est expertus iratum. Non sunt longae vitae mortalis induciae, nec diuturna est licentia insipientium voluntatum in aeternarum dolorem transitura poenarum, si dum justitiae sententia suspenditur, poenitentiae medicina non quaeritur.
CAP. IV. Confugiamus igitur ad praesentem ubique 166 misericordiam Dei, et ut sanctum Pascha Domini digna observantia celebretur, cunctorum se fidelium corda sanctificent. Mitescat saevitia, mansuescat iracundia, remittant sibi omnes culpas invicem suas, nec exactor sit vindictae, qui petitor est veniae. Dicentes enim: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); durissimis nos vinculis illigamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde si orationis hujus sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est, nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo delictis, abolitionem suorum obtineat peccatorum. Dicente namque Domino: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester, qui in coelis est, delicta vestra (Matth. VI, 14; XVIII, 35; Luc. VI, 37): non longe est ab unoquoque quod poscit, cum de benignitate supplicis sententia pendeat judicantis: qui humanarum precum misericors et justus auditor, aequitati suae de nostra lenitate praescripsit, ut non haberet in eos jus severitatis, quos non invenisset cupidos ultionis. Clementes autem et mites animos etiam largitas decet. Nihil est enim dignius quam ut homo sit sui auctoris imitator, et secundum modum propriae facultatis, divini sit operis exsecutor. Nam cum aluntur esurientes, vestiuntur nudi, foventur infirmi, nonne auxilium Dei manus explet ministri, et benignitas servi munus est Domini? Qui cum ad effectus misericordiae suae adjutore non egeat, ita suam omnipotentiam temperavit, ut laboribus hominum per homines subveniret. Et merito Deo gratiae referuntur de pietatis officiis, cujus opera videntur in famulis. Propter quod ipse Dominus discipulis ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui est in coelis (Matth. V, 16); qui cum eodem Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
167 SERMO XLIV [ Al. XLIII]. De Quadragesima VI. SYNOPSIS.--I. Quadragesimae maxime tempore purganda esse vetustatis vitia, a quibus nemo immunis. --II. Jejuniis conjungi debere animi integritatem, pacis unitatem, et eleemosynae largitatem, a qua nemo excluditur. --III. Humilitatis et lenitatis spiritu superbiae et vindictae studium pellendum.
CAP. I. Semper quidem, dilectissimi, misericordia Domini plena est terra (Ps. CXXXII, 5); et unicuique fidelium ad colendum Deum ipsa rerum natura doctrina est, dum coelum et terra, mare et omnia quae in eis sunt, bonitatem et omnipotentiam sui protestantur auctoris, et famulantium elementorum mirabilis pulchritudo justam ab intellectuali creatura gratiarum exigit actionem. Sed cum ad istos recurritur dies, quos specialius reparationis humanae sacramenta signarunt, et qui vicino ordine atque contiguo festum paschale praecedunt, diligentius nobis praeparatio religiosae purificationis indicitur. Quamvis enim in quolibet tempore innocens vita sit multorum, et plurimos Deo bonorum actuum consuetudo commendet, non adeo tamen de conscientiae integritate fidendum est, ut humanam fragilitatem inter scandala tentationesque degentem nihil potuisse arbitremur, quod laederet eam, incidere; cum propheta excellentissimus dicat: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Et iterum: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Ps. XVIII, 13). Si autem, quod experimentis probatur, talis conditio est eorum qui concupiscentiis renituntur, qui iracundiae motibus reluctantur, et ipsarum quoque cogitationum arcana castigant, ut 168 et numquam possint in cordibus suis non invenire quod reprobent, et saepe aut fallantur occultis, aut graventur alienis; considerandum est hoc in tempore attentius, quae vitia, quae aegritudines, quantaque sint vulnera, quibus austerior sit adhibenda medicina: ut illius sacramenti, per quod solvuntur opera diaboli, non inveniantur alieni. Paschalis quippe festivitatis hoc proprium est, ut tota Ecclesia remissione gaudeat peccatorum, quae non in eis tantum fiat qui sacro baptismate renascuntur, sed etiam in eis qui dudum in adoptivorum sorte numerantur. Quamvis enim principaliter novos homines faciat regenerationis ablutio, quia tamen superest omnibus contra rubiginem mortalitatis quotidiana renovatio, et inter profectuum gradus nullus est qui non semper melior esse debeat, generaliter annitendum est ut in die redemptionis nemo inveniatur in vitiis vetustatis.
CAP. II. Quod ergo, dilectissimi, in omni tempore unumquemque convenit facere Christianum, id nunc sollicitius est et devotius exsequendum, ut apostolica institutio quadraginta dierum jejuniis impleatur, non ciborum tantummodo parcitate, sed privatione maxime vitiorum. Nam cum ob hoc castigatio ista sumatur, ut carnalium desideriorum fomites subtrahantur, nullum magis sectandum est continentiae genus, quam ut semper simus ab injusta voluntate sobrii, et ab inhonesta actione jejuni. Quae devotio non omittit aegros, non secernit invalidos: quia etiam in languido atque inutili corpore potest animi integritas reperiri, si ubi fuit sedes pravitatis, ibi confirmentur fundamenta virtutis. Et ideo infirmae carnis ista sufficit aegritudo, quae saepe mensuram voluntariae afflictionis excedit, tantum ut mens officii sui impleat partes, et quae corporea epulatione non utitur, nulla iniquitate pascatur. Rationabilibus autem sanctisque jejuniis nulla utilius quam eleemosynarum opera copulantur, quae uno misericordiae nomine 169 multas laudabiles pietatis continent actiones, ut omnium fidelium pares animi esse possint etiam inter impares facultates. Dilectio enim quae simul Deo hominique debetur, nullis umquam ita impeditur obstaculis, ut non ei semper bene velle sit liberum. Dicentibus quippe angelis: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14), non solum virtute benevolentiae, sed etiam pacis bono beatus efficitur, quicumque aliis quacumque miseria laborantibus charitate compatitur. Latissima enim sunt opera pietatis, quae ipsa sui varietate id veris conferunt Christianis, ut in distributione eleemosynarum non solum divites et abundantes, sed etiam mediocres et pauperes, suas habeant portiones; et qui largitatis sunt viribus inaequales, mentis tamen affectione sint similes. Nam cum sub oculis Domini multi in gazophylacio ex opulentia sua multa conferrent, vidua quaedam duos intulit nummos (Luc. XXI, 2; Marc. XXII, 42), et tali Jesu Christi testimonio meruit coronari, ut in tam parvo muneris modo omnium fuerit collationi digna praeferri: quia inter magna eorum dona, quibus multa residebant, illius quod fuit exiguum, fuit totum. Si vero aliquis tantae paupertatis coarctatur angustiis, ut nec ad duo aera inopi impartienda sufficiat, habet in praeceptis Domini unde impleat bonae voluntatis officium. Siquidem qui sitienti pauperi calicem aquae frigidae ministrarit, mercedem est sui operis adepturus (Matth. X, 42): tanta servis suis Domino ad obtinendum regnum suum praeparante compendia, ut etiam praebitio aquae, cujus usus gratuitus atque communis est, praemio non careret. Quod ne ulla intercluderet difficultas, de aqua frigida forma est proposita pietatis: ne putaret se mercede cariturum, cui de calefactione potus lignorum impendium defuisset. De quo tamen calice non frustra admonet Dominus ut in nomine ipsius praebeatur: quia haec, quae per se sunt vilia, fides efficit pretiosa, et quae ab infidelibus ministrantur, etsi fuerint sumptu magna, omni tamen justificatione sunt vacua.
CAP. III. Celebraturi igitur Pascha Domini, dilectissimi, ita vos sanctis exercete jejuniis, ut ab omnibus perturbationibus liberi ad festa sacratissima veniatis. Superbiae spiritus, de quo sunt omnia orta peccata, humilitatis amore pellatur; et qui elatione tumuerant, mansuetudine mitigentur. Quorum vero animos aliqua exasperavit offensio, reconciliati sibimet in unitatem studeant redire concordiae. Nemini malum pro malo reddentes, et donantes invicem vobis, sicut Christus donavit nobis (Rom. XII, 17), humanas inimicitias pace delete; et si qui de subditis 170 vestris aut claustra custodiae, aut vincula meruerunt, misericorditer relaxentur: ut qui quotidianae indulgentiae remediis indigemus, non difficulter peccatis ignoscamus alienis. Dicentes enim ad Dominum Patrem nostrum: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), certissimum est quod cum aliorum delictis veniam tribuimus, nobis divinam clementiam praeparamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLV [ Al. XLIV]. De Quadragesima VII. SYNOPSIS.--I. Omnes, sive justos, sive peccatores, sive catechumenos, parare Domino viam debere per Quadragesimam. --II. Misericordiae et veritati ad imitationem Dei, fidei et charitati instandum Quadragesimae tempore. --III. Christo impendi, quod pro Christo praebetur. --IV. Omnium virtutum exercitio incumbendum hoc tempore.
CAP. I. Virtus, dilectissimi, et sapientia fidei Christianae, amor Dei est, et amor proximi; neque ullo caret pietatis officio, cui studium est colere Dominum, et juvare conservum. Harum autem affectionum duplex unitas omni quidem est tempore exercenda, et proficienter augenda, sed nunc incrementis amplioribus dilatanda, ut quadraginta dierum jejunium, quod festi paschalis est praevium, interiorem cordis auditum illius vocis instar moveat, qua verbis Isaiae prophetae Joannes Baptista dicebat: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3; Matth. III, 3). Sive enim illam partem populi cogitemus quae dudum certamina evangelici agonis ingressa, per spiritalis stadii cursum indesinenter tendit ad palmam; sive illam quae lethalium conscia peccatorum, per reconciliationis auxilium festinat ad veniam; sive illam quae sancti Spiritus regeneranda baptismate, vetustate Adam exui, et Christi cupit novitate vestiri, apte et utiliter omnibus dicitur. Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Quae autem viae Domini, quaeve sint semitae, ejusdem praedicatoris cohortatione discamus, qui divinae gratiae opera et dona promittens, futurarum commutationum reserabat effectus, addens sententiam prophetici sermonis, 171 et dicens: Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas (Isa. XL, 4). Vallis itaque mansuetudinem humilium, mons et collis elationem indicat superborum. Sed quia, sicut Veritas dicit, qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11; et XVIII, 14); merito et vallibus adimpletio, et montibus est annuntiatia depressio: ut et plana nihil offensionis, et directa nihil habeant pravitatis. Quamvis enim angusta et ardua sit via, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14), non tamen in ea difficulter incedit, quem veritas confirmat et pietas; nec caret delectatione gradiendi, cujus iter efficit virtutum petra solidum, non vitiorum arena succiduum.
CAP. II. Verum ut plenius noverimus per cujusmodi vias nobis sit ad Dei promissa tendendum, audiamus David prophetam quid doceat: Universae viae Domini, misericordia et veritas (Ps. XXIV, 10). Forma igitur conversationis fidelium ab exemplo venit operum divinorum; et merito Deus imitationem sui ab eis exigit quos ad imaginem et similitudinem suam fecit. Cujus utique gloriae dignitate non aliter potiemur quam si in nobis et misericordia inveniatur et veritas. Per quae enim ad salvandos Salvator advenit, per haec ad salvantem debent properare salvati: ut nos et misericordia Dei misericordes, et veritas faciat esse veraces. Sicut itaque per viam veritatis mens justa, ita per viam misericordiae ambulat mens benigna. Nec tamen umquam itinera ista divisa sunt, quasi horum bonorum singula diversis tramitibus expetantur, et aliud sit misericordia crescere, aliud veritate proficere. Non est misericors, veritatis alienus; nec justitiae capax est, pietatis extraneus. Neutra virtute utitur, qui non utraque ditatur. Charitas robur fidei, fides fortitudo est charitatis. Et tunc verum nomen ac verus est fructus ambarum, cum insolubilis manet utriusque connexio. Ubi enim non simul fuerint, simul desunt, quia invicem sibi et juvamen et lumen sunt, donec desiderium credulitatis impleat remuneratio visionis, et incommutabiliter videatur et ametur, quod nunc et sine fide 172 non diligitur, et sine dilectione non creditur. Quia ergo, sicut Apostolus ait, in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), simul atque conjunctim et charitati studeamus et fidei. Hic est enim quidam efficacissimus geminarum alarum volatus, quo ad promerendum et videndum Deum puritas mentis attollitur, ne onere curarum carnalium deprimatur. Nam qui ait: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. IX, 6); idem dicit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Unde ut sacramentorum paschalium divina mysteria digno suscipiantur officio, duo haec, in quibus omnium praeceptorum doctrina concurrit, studiosius appetantur, quibus singuli quique fidelium et sacrificium Deo efficiantur et templum. Instet fides sperare quod credit; instet charitas propitiare quod diligit: utrumque amantis est, utrumque credentis. Et cui intelligentiae concessione subjicimur, eidem pietatis imitatione jungamur. Vox Dei est: Sancti estote, quia ego sanctus sum (Lev. XIX, 2 et XX, 7); et vox Domini est: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36).
CAP. III. Ac ne dubitemus Deo tribui quod impenditur indigenti, dispensatores eleemosynarum quae commercia ineant audiamus, Domino dicente quae futura sit judicii sui forma, cum dicet ad dexteram collocatis: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Peregrinus eram, et collegistis me. Nudus eram, et cooperuistis me. Infirmus, et visitastis me. In carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV, 34-36). Quaerentibus autem justis quando aut qualiter potuerint ista dependere, respondens Rex dicet illis: Amen, amen dico vobis, quamdiu fecistis haec uni ex minimis fratribus meis, mihi fecistis (Ibid., 40). Quid hoc opere fructuosius? quid hac humanitate felicius? quae utique laude sua fraudanda non esset, si propter ipsam naturae communionem juvando homini ab homine praestaretur. Sed quia quod non ex fidei 173 procedit fonte, ad praemia aeterna non pervenit; alia est conditio operum coelestium, alia terrenorum. Mundana benevolentia in iis quos adjuvat, habet finem; Christiana pietas in suum transit auctorem; dum in ipsum dicimur benigni, quem in nobis confitemur operari, dicente Domino: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
CAP. IV. Gaude igitur, mens fidelium, et gloriam tuam in ejus gloria qui in te operatur agnoscens, de ipsa paschali festivitate fervesce. Debiti enim tui est, ut ei qui pro omnibus passus est parata sis compati: quoniam pia vita sanctorum numquam aliena est crucis Christi, dum continentiae clavis desideria carnis configit, et corporeas cupiditates virtute Spiritus in se habitantis interficit. Difficile est quemquam in se non habere quod perimat. Exstinguenda est iracundia, mortificanda est superbia, destruenda luxuria, radix quoque avaritiae altius persequenda est: ut omnium malorum germen excidi valeat, si eorum potuerit fomes evelli. Cum autem hac diligentia indesinenter sit animus excolendus, et utendum ita sit corpore, ut rectori suo necessarium praebeat natura inferior famulatum, nunc maxime frenis continentiae caro moderanda est, et quidquid sublimibus desideriis obviat, amputandum. Dum enim congruis purificationibus ad celebrandum Pascha Domini utraque substantia praeparatur, profutura omni tempore consuetudo nutritur. Severa in subditos imperia detumescant, cesset vindicta peccati, et rei criminum ad hos dies pervenisse se gaudeant, in quibus sub sanctis piisque principibus etiam publicarum austeritas remittitur ultionum. Aboleantur odia, deficiant simultates, pacis et benevolentiae multiplicetur affectus, et qui potuit malitia pollui, studeat benignitate purgari. Quoniam judicium Dei, sicut immitibus vehemens, ita erit misericordibus clemens; et detrusis in ignem gehennae propter inhumanitatem sinistris, dextros eleemosynarum pietate laudatos (Matth. XXV, 34, 42), aeterna coelestis regni beatitudo suscipiet. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
174 SERMO XLVI [ Al. XLV]. De Quadragesima VIII. SYNOPSIS. I. Non solum vitia, sed et errores esse repellendos; geminamque agnoscendam in Christo naturam. --II. In omnibus actionibus Christi varia elucere utriusque naturae testimonia. --III. Quae de Christo incarnato sint credenda. --IV. Non solum eleemosynis, sed et offensarum remissione jejunium et orationem fructuosa reddi.
CAP. I. Devotionis quidem vestrae, dilectissimi, novimus hunc esse fervorem, ut in jejuniis, quae Domini Pascha praecurrunt, multi nostros praeveniatis hortatus. Sed quia utilitas continentiae non solum carnis castigationi, verum etiam mentis necessaria est puritati, observantiam vestram sic cupimus esse perfectam, ut sicut a desideriis carnis reciditis voluptates, ita ab animi sensibus excludatis errores. Nam paschali festo, in quo omnia religionis nostrae sacramenta concurrunt, is vera et rationabili purificatione se praeparat, cujus cor nulla infidelitate polluitur. Dicente enim Apostolo: Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23), inutilia erunt et vana eorum jejunia quos illusionibus suis mendacii pater decipit (Joan. VIII, 44), et vera Christi caro non pascit. Sicut ergo divinis mandatis sanaeque doctrinae toto corde famulandum est, ita omni prudentia ab impiis est sensibus abstinendum. Tunc enim mens sanctum agit atque spiritale jejunium, cum erroris cibos atque venena abjicit falsitatis; quae dolosus ac versutus inimicus nunc insidiosius ingerit, quando ipso venerandae festivitatis recursu omnis Ecclesia ad intelligenda salutis suae mysteria generaliter commonetur. Is enim resurrectionis Christi verus confessor et cultor est, qui et de passione ejus non confunditur, et de corporea nativitate non fallitur. Nam quidam erubescentes Evangelium crucis Christi, ut audentius evacuarent susceptum pro mundi redemptione supplicium, ipsam verae carnis in Domino negavere naturam, non intelligentes impassibilem Dei Verbi atque incommutabilem 175 Deitatem, ita inclinatam ad humanam salutem, ut et potenter propria non amitteret, et misericorditer nostra susciperet. Duplicis itaque in Christo formae una persona est, et Filius Dei, idemque filius hominis, unus est Dominus, conditionem servilem consilio pietatis recipiens, non lege necessitatis incurrens: quia potestate factus est humilis, potestate passibilis, potestate mortalis; ut ad destruendum peccati mortisque dominatum, et poenae capax esset substantia infirmitatis, et nihil gloriae suae perderet natura virtutis.
CAP. II. Cum itaque, dilectissimi, legentes vel audientes Evangelium, quaedam in Domino nostro Jesu Christo cognoscitis subjecta injuriis, quaedam illustrata miraculis, ita ut in eodem nunc humana appareant, nunc divina resplendeant; nolite quidquam horum ascribere falsitati, tamquam in Christo aut sola sit humanitas, aut sola Divinitas; sed utrumque fideliter credite, utrumque humiliter adorate: ut in unitate Verbi et carnis non sit ulla divisio, nec quia manifesta fuerunt in Jesu signa divina, falsa videantur documenta corporea. Vera et copiosa sunt in ipso utriusque testimonia naturae, ad hoc ex divini consilii altitudine concurrentia, ut Verbo inviolabili non separato a carne passibili particeps per omnia intelligatur et Deitas carnis, et caro Deitatis. Mens igitur Christiana, fugax mendacii, discipula veritatis, evangelica utere fidenter historia, et quae visibiliter sunt gesta per Dominum, tamquam ipsa cum apostolis aggregata, nunc spiritali intellectu, nunc corporeo discerne conspectu. Da homini quod de muliere puer nascitur; da Deo quod nec conceptu laeditur virginitas materna, nec partu. Formam servi obvolutam pannis, jacentem in praesepio cognosce; sed annuntiatam ab angelis, declaratam ab elementis, adoratam a magis formam Domini confitere. Humanum intellige, quod non declinavit nuptiale convivium; divinum approba, quod aquam convertit in vinum (Joan. II, 9). Nostra tibi innotescat affectio, cum mortuo amico fletus impenditur; divina potentia sentiatur, cum idem post quatriduanam jam foetidus sepulturam, solo vocis imperio vivificatus erigitur (Joan. XI, 39). Lutum de sputo et terra fieri, corporei fuit operis (Joan. IX, 6); sed illinc superlitos caeci oculos illuminari, non dubium est illius fuisse virtutis, quae quod principiis naturae non dederat, 176 ad manifestationem suae gloriae reservarat. Veri est hominis fatigationem corpoream somni quiete relevare (Marc. IV, 38); sed veri Dei est, vim saevientium procellarum praecepti increpatione compescere. Cibos esurientibus apponere (Joan. VI, 38), humanae benignitatis est, et socialis est animi; sed quinque panibus et duobus piscibus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis, satiare, quis negare audeat opus esse Deitatis? quae cooperantibus secum verae carnis officiis, et se homini, et hominem sibi inesse monstrabat: quia non aliter in humana natura sanari poterant originalis vulnera vetustatis, nisi de utero Virginis carnem sibi assumente Dei Verbo, in una eademque persona simul et caro nasceretur et Verbum.
CAP. III. Hanc, dilectissimi, incarnationis Dominicae fidem, per quam tota Ecclesia corpus est Christi, inconcusso corde servantes ab omnibus haereticorum jejunate mendaciis, et ita vobis misericordiae opera credite profutura, ita fructuose habendam continentiae puritatem, si mentes vestrae nulla pravarum opinionum contaminatione sorduerint. Abjicite exosa Domino sapientiae mundanae argumenta, per quam nemo ad cognitionem veritatis potuit pervenire, et hoc fixum habete in animo, quod dicitis in Symbolo. Credite consempiternum Patri Filium Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3), secundum carnem quoque in fine temporum generatum. Credite hunc corporaliter crucifixum, mortuum, suscitatum et super altitudines coelestium dominationum elevatum, in Patris dextera constitutum, ad judicandum vivos et mortuos in eadem carne, qua ascendit, venturum. Hoc enim universis fidelibus Apostolus praedicat, dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4).
CAP. IV. Habentes ergo, dilectissimi, tantae promissionis fiduciam, estote non solum spe, sed etiam conversatione coelestes. Et quamvis omni tempore studendum sit sanctificationi et mentis et corporis, nunc tamen in istis quadraginta dierum jejuniis, sollicitioribus vos pietatis operibus expolite, non solum in distribuendis eleemosynis, quae 177 magnum habent emendationis effectum, sed etiam in remittendis offensionibus et peccatorum reatibus relaxandis: ut conditio quam inter se et hominem Deus posuit, non resistat orantibus. Dicentes enim, secundum doctrinam Domini: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), debemus toto corde implere quod dicimus. Tunc enim fiet omnino quod in consequentibus postulamus, ut et in tentationem non inducamur, et a malis omnibus liberemur: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLVII [ Al. XLVI] De Quadragesima IX. SYNOPSIS I. Majorum, id est, quadragesimalium jejuniorum tempore per crucis tolerantiam ad paschale festum Christianos praeparari. --II. Non solam probitatem servandam, sed et fidem; maxime vero Divinitatis et humanitatis in Christo. --III. Misericordia et offensarum maxime remissione Deum placari.
CAP. I. In omnibus, dilectissimi, solemnitatibus Christianis non ignoramus paschale sacramentum esse praecipuum, cui condigne et congrue suscipiendo totius quidem nos temporis instituta praeformant; sed devotionem nostram praesentes vel maxime dies exigunt, quos illi sublimissimo divinae misericordiae sacramento scimus esse contignos. In quibus merito a sanctis apostolis per doctrinam Spiritus sancti majora sunt ordinata jejunia, ut per commune consortium crucis Christi etiam nos aliquid in eo quod propter nos gessit ageremus, sicut Apostolus ait: Si compatimur, et conglorificabimur (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12). CERTA atque secura est exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis. Nemo non est, dilectissimi, cui per conditionem temporis 178 societas hujus gloriae denegetur, tamquam tranquillitas pacis vacua sit occasione virtutis. Apostolus enim praedicat, dicens: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12); et ideo NUMQUAM deest tribulatio persecutionis, si numquam desit observantia pietatis, Dominus ipse in exhortationibus suis dicit: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38); nec dubitare debemus hanc vocem non solum ad discipulos Christi, sed ad cunctos fideles, totamque Ecclesiam pertinere, quae salutare suum in his qui aderant universaliter audiebat. Sicut ergo totius est temporis pie vivere, ita totius est temporis crucem ferre: quae merito unicuique sua dicitur, quia propriis modis atque mensuris ab unoquoque toleratur. Unum nomen est persecutionis, sed non una est causa certaminis, et plus plerumque periculi est in insidiatore occulto quam in hoste manifesto. Beatus Job alternantibus bonis ac malis mundi hujus eruditus pie veraciterque dicebat: Nonne tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1)? quoniam non solis doloribus corporis atque suppliciis anima fidelis impetitur, verum etiam salva incolumitate membrorum, gravi morbo urgetur, si carnis voluptate mollitur. Sed cum caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, praesidio crucis Christi mens rationalis instruitur: nec cupiditatibus noxiis illecta consentit, quoniam continentiae clavis et Dei timore transfigitur. In bono ergo proposito constitutis inimicitiae dissimilium diabolo instigante non desunt, et facile in odia prorumpunt, quorum improbi mores detestabiliores fiunt comparatione rectorum. Iniquitas cum justitia non habet pacem, temperantiam odit ebrietas, falsitati nulla est cum veritate concordia; non amat superbia mansuetudinem, petulantia verecundiam, avaritia largitatem: et tam pertinaces habet diversitas ista conflictus, ut etiamsi exterius conquiescat, ipsa tamen piorum cordium penetralia inquietare non desinat; ut verum sit quod qui voluerint in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12); et verum sit quod omnis haec vita tentatio est (Job. VII, 1). 179 Ipsis experimentis suis unusquisque fidelis edoctus, Christi cruce armetur, ut Christo dignus habeatur.
CAP. II. Per istum vero agonem, dilectissimi, ad praemia aeterna tendentibus, in eo maxime diaboli insidiatur astutia, ut quorum pervertere non potest probitatem, subruat fidem. In aliam enim transfertur viam, quisquis a confessione veritatis abducitur, totusque ejus cursus abscessio est, et tanto erit morti vicinior, quanto fuerit a catholica luce longinquior. Quod etiam in diebus nostris per suam patiuntur incuriam, qui de spiritu olim destructi erroris olimque damnati veterem insaniam conceperunt, qui geminam in Christo audent negare naturam, aut non suscepta carnis scilicet veritate, aut in carnem Deitate conversa; ut aut secundum Manichaeum nulla ejus sit resurrectio, cujus nulla est passio, aut secundum Apollinarem ipsa Deitas Verbi mutabilis ipsa sit facta passibilis. Hoc autem sentire, hoc auribus Christianae plebis ingerere, quid aliud est, quam ipsa religionis nostrae fundamenta convellere, et quod verus Filius Dei, verus sit filius hominis, denegare? In quo solo est humani generis restitutio testificata per legem, promissa per Prophetas, et omnibus veteris Testamenti significationibus nuntiata: ut magnum illud et saeculis omnibus profuturum divinae misericordiae sacramentum, quod saepe et diu fuerat significatum, in praestituto tempore non dubitaretur impletum. Unde licet, ex quo Verbum caro factum est (Joan. I, 14), ita in Christo Dei atque hominis una persona sit, ut in nullis actionibus fiat naturae utriusque divisio; studet tamen evangelica veritas ipsum quem Dei Filium praedicat, saepissime filium hominis profiteri: ut quamvis ea quae disseruntur, alia sint humanitatis, alia Deitatis, sub nomine tamen filii hominis utraque memorentur: ne fides Dominum Jesum Christum natum ex Maria Virgine, Deum simul atque hominem creditura, cunctetur fateri aut in Deo humanitatem, aut in homine Deitatem; ut et in Verbo suscepti hominis vera sit humilitas, et in carne suscipientis Dei vera majestas.
CAP. III. Haec, dilectissimi, per occasionem paschalis festi, cui puritatem cordium praeparare debemus, de incarnatione Verbi perstrinxisse sufficiat, quoniam aliquoties hinc instructos vos esse meministis. Nunc devotionem vestram de eo, quod tempus poscit, 180 admoneo ut sanctum ac salubre jejunium operibus pietatis ornetis. Et quia pro indulgentia maxime laborandum est delictorum, indubitabilem vobis divinam misericordiam promittatis, si ipsi quoque circa subditos vestros omnem offensam transtuleritis ad veniam. Placidos enim atque concordes ad tantam festivitatem decet Dei populos convenire: ut severitas ultionum, quae nunc etiam in publicis judiciis relaxatur, multo magis in Christianorum cordibus mitigetur, quia ad hoc potius intenta debet esse cura sanctorum, ne ullus algeat, ne ullus esuriat, ne quis inopia deficiat, ne quis moerore tabescat, ne aliquem vincula obstrictum, ne aliquem habeat carcer inclusum. Quantaelibet enim existant causae offensionis, ab homine tamen in hominem, non tam delicti magnitudo quam naturae est cogitanda communio; ut de judicio quo alterum judicat, misericordiam Dei judicantis obtineat. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7): qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLVIII [ Al. XLVII]. De Quadragesima X. SYNOPSIS. 1. Ad paschale sacramentum, quod alia omnia consecrat, omnes per quadraginta dierum jejunium praeparare se debere. Gratiae operatio et humana cooperatio. --II. Invidiam de bono proximi, quae diaboli propria est, maxime esse cavendam. -- III. Sine charitate nudas esse et infructuosas virtutes; nullum debere illius virtutis esse terminum. -- IV. Misericordia quemque debere misericordiam promereri. --V. Eleemosynas abunde esse erogandas hoc tempore.
CAP. I. Inter omnes, dilectissimi, dies quos multis modis honorabiles habet Christiana devotio, nullus est excellentior festivitate paschali, per quam in Ecclesia Dei universarum solemnitatum dignitas consecratur. Siquidem etiam ipsa Domini ex matre generatio huic est impensa sacramento; nec alia fuit Dei Filio causa nascendi, quam ut cruci posset affigi. In utero enim 181 Virginis suscepta est caro mortalis; in carne mortali completa est dispositio passionis; effectumque est ineffabili consilio misericordiae Dei, ut esset nobis sacrificium redemptionis, abolitio peccati, et ad aeternam vitam initium resurgendi. Considerantes autem quid per crucem Domini adepta est universitas mundi, cognoscimus ad celebrandum Paschae diem merito nos quadraginta dierum jejunio praeparari, ut digni possimus divinis interesse mysteriis. Non enim summos tantum antistites, aut secundi ordinis sacerdotes, nec solos sacramentorum ministros, sed omne corpus Ecclesiae, universumque fidelium numerum, ab omnibus contaminationibus oportet esse purgatum, ut templum Dei, cui fundamentum est ipse fundator, in omnibus lapidibus speciosum, et in tota sui parte sit lucidum. Nam si regum aedes et sublimiorum praetoria potestatum omni ornatu rationabiliter excoluntur, ut excellentiora sint eorum domicilia quorum ampliora sunt merita, quanto opere aedificandum, quanto est honore decorandum Deitatis ipsius habitaculum! Quod licet inchoari et perfici sine suo auctore non possit, habet tamen ab aedificante donatum, ut etiam labore proprio quaerat augmentum. Viva enim rationabilisque materies ad exstructionem templi hujus assumitur; et per spiritum gratiae ut voluntarie in unam compagem congruat incitatur. Quae ideo dilecta, ideo quaesita est, ut et ipsa ex non quaerente quaerens, et ex non diligente sit diligens, dicente beato Joanne apostolo: Nos ergo diligamus invicem, quia Deus prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Cum igitur et omnes simul et singuli quique fidelium unum idemque Dei templum sint, sicut perfectum hoc in universis, ita perfectum debet esse in singulis: quia etsi non eadem est membrorum omnium pulchritudo, nec in tanta varietate partium meritorum potest esse parilitas, communionem tamen obtinet decoris, connexio charitatis. In sancto enim amore consortes, etiamsi non iisdem utuntur gratiae beneficiis, gaudent tamen invicem bonis suis, et non potest ab eis extraneum esse quod diligunt, quia incremento ditescunt proprio, qui profectu laetantur alieno.
CAP. II. In hac, dilectissimi, unitate sanctorum, ubi idem amatur, idem diligitur, idemque sentitur, nec superbis locus est, nec invidis, 182 nec avaris, et quidquid est illud quo aut vanitas gloriatur, aut ira saevit, aut luxuria lascivit, non in Christi foedere, sed in diaboli parte censetur, longeque a sedibus pietatis excluditur. Fremit itaque innocentiae adversarius et pacis inimicus, et quia ipse in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), totamque naturae suae gloriam, dum superbit, amisit, dolet hominem Dei misericordia reparari, et in ea bona quae ipse perdidit introduci. Nec mirum si peccati auctor probitate recte agentium cruciatur, et eorum quos dejicere non potest stabilitate torquetur: quandoquidem etiam inter homines reperiuntur qui opera hujus malignitatis imitentur. Multi enim, quod dolendum est, profectibus uruntur alienis; et quia virtutibus vitia displicere noverunt, armantur in eorum odium quorum non sequuntur exemplum. Servi autem Dei et discipuli veritatis etiam dissimiles sui diligunt, et bellum vitiis potius quam hominibus indicunt, nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17), sed correctionem peccantium semper optantes. Pulchrum enim valde est, et divinae benevolentiae comparandum, sui quemque in altero meminisse, et amare propriam etiam in hoste naturam. Siquidem plurimos novimus in optimos mores transiisse de pessimis, ex ebriosis sobrios, ex crudelibus misericordes, ex rapacibus largos, ex incontinentibus castos, ex ferocibus factos esse tranquillos. Dicente autem Domino: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13), nulli Christiano quemquam odisse permittitur, quia nemo nisi in remissione peccatorum salvatur; et quos viles fecit carnalis sapientia, nescimus quam pretiosos spiritalis factura sit gratia.
CAP. III. Sit ergo sanctus Dei populus, sit benignus: sanctus, ut declinet prohibita; benignus, ut faciat imperata. Quamvis enim magnum sit habere fidem rectam sanamque doctrinam, et multa laude digna sit circumcisio gulae, lenitas mansuetudinis, puritas castitatis, nudae sunt tamen omnes sine charitate virtutes, nec potest dici in qualibet morum excellentia fructuosum quod non dilectionis partus ediderit. Unde in Joannis Evangelio Dominus dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35); et in ejusdem apostoli Epistola legitur: Charissimi, diligamus invicem, quoniam 183 charitas ex Deo est, et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum: et qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est (I Joan. IV, 7, 8). Discutiant ergo se fidelium mentes, et intimos sui cordis affectus vera examinatione dijudicent; ac si repositum aliquid in conscientiis suis de fructibus charitatis invenerint, Deum sibi inesse non dubitent, et ut magis magisque tanti hospitis sint capaces, fiant perseverantis misericordiae operibus ampliores. Si enim dilectio Deus est, nullum habere debet terminum charitas, quia nullo potest claudi fine Divinitas.
CAP. IV. Ad exercendum igitur, dilectissimi, charitatis bonum, quamvis tempus omne sit congruum, praesentes tamen dies specialius cohortantur: ut qui Pascha Domini cupiunt cum animi et corporis sanctificatione suscipere, hanc maxime gratiam conentur acquirere, qua et omnium continetur summa virtutum, et multitudo tegitur peccatorum. Et ideo celebraturi illud eminens super omnia sacramentum, quo iniquitates nostras Jesu Christi sanguis abolevit, misericordiae primitus hostias praeparemus; ut quod nobis bonitas Dei contulit, nos quoque eis qui in nos peccavere praestemus. In oblivionem mittantur injuriae, supplicium jam nesciant culpae, et a vindictae metu omnes subditorum absolvantur offensae. Neminem teneant claustra poenalia, nec in custodiis tenebrosis tristes reorum gemitus perseverent. Si quisquam tales pro aliquo delicto obnoxios tenet, peccatorem se esse non dubitet; et ut indulgentiam ipse accipiat, gaudeat se invenisse cui parcat, ut cum secundum doctrinam Dei dicimus: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), non ambigamus per nostrae orationis formam, divinam nos obtinere clementiam.
CAP. V. In pauperes quoque et diversis debilitatibus impeditos benignior nunc largitas exeratur, ut gratiae Deo multorum voce referantur, et jejuniis nostris egentium refectio suffragetur. Nulla enim devotione fidelium magis Dominus delectatur, quam ista quae pauperibus ejus impenditur, et ubi curam misericordiae invenit, ibi imaginem suae pietatis agnoscit. Non timeatur in iis expensis defectio facultatum, quoniam ipsa benignitas magna substantia est, nec potest largitatis deesse materies, ubi Christus pascit et pascitur. In omni hoc opere illa intervenit manus quae panem frangendo 184 auget, et erogando multiplicat. Securus et hilaris sit eleemosynae distributor, quia tunc maximum lucrum habebit, quando sibi minimum reservaverit, dicente B. apostolo Paulo: Qui autem administrat semen seminanti, et vanem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae (II Cor. IX, 10); in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLIX [ Al. XLVIII]. De Quadragesima XI. SYNOPSIS. I. Jejunium Quadragesimae maximum et sacratissimum omnibus sine exceptione indictum esse, quia omnibus necessarium, cum nemo sit immunis a culpa. --II. Quam pauci viam salutis intrant, quam multi temporalibus occupantur. --III. Sicut magis insidiatur et saevit diabolus Quadragesimae tempore, ita magis Deo salutique suae vacare Christianos debere. -- IV. Ut paschali festo nos praeparemus, exsequenda esse Dei mandata, quae ideo dantur ut et gratia Dei quaeratur, et propria vita velut in speculo conspiciatur. --V. Primum misericordiae effectum, quod est oblivio delictorum, et oplandum a Deo, et praestandum esse proximo. --VI. Eum qui filius haberi cupit debere fratris habere charitatem et eleemosynam largiri, ut misericordiae divinae ministrum.
CAP. I. In omnibus quidem, dilectissimi, diebus atque temporibus quaedam nobis divinae bonitatis signa praefixa sunt, et nulla pars anni a sacris est aliena mysteriis, ut dum nobis ubique praesidia nostrae salutis occurrunt, invitantem nos semper misericordiam Dei avidius expetamus. Sed quidquid illud est quod in diversis gratiae operibus et donis reparationi humanarum confertur animarum, totum id nobis nunc evidentius et copiosius praesentatur, quando non particulatim quaedam agenda, sed simul sunt omnia celebranda. Appropinquante enim testivitate paschali, adest maximum sacratissimumque jejunium quod observantiam sui universis fidelibus sine exceptione denuntiat: 185 quia nemo tam sanctus est ut non sanctior, nemo tam devotus ut non debeat esse devotior. Quis enim in hujus vitae constitutus incerto, aut immunis a tentatione, aut liber inveniatur a culpa? Quis est qui nihil virtutis sibi adjici, aut qui nihil vitii sibi optet auferri? cum et adversa noceant et secunda corrumpant, nec minoris sit periculi carere desideratis quam abundare concessis. Insidiae sunt in divitiarum amplitudine, insidiae in paupertatis angustiis. Illae elevant ad superbiam, hae incitant ad querelam. Tentat sanitas, tentat infirmitas, dum et illa materia est negligentiae, et haec causa tristitiae. Laqueus est in securitate, laqueus est in timore; nec interest utrum animus, qui terreno tenetur affectu, gaudiis occupetur an curis, cum par morbus sit vel sub vana delectatione languescere, vel sub anxia sollicitudine laborare.
CAP. II. Impletur itaque per omnia sententia Veritatis qua discimus angustam esse et arduam viam quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14); et cum latitudo itineris ad mortem trahentis multis frequentetur agminibus, in salutis semitis paucorum intrantium sunt rara vestigia. Unde autem populosior est via laeva quam dextera, nisi quia ad mundana gaudia et corporalia bona multitudo proclivis est? Et quamvis caducum incertumque sit quod cupitur, libentius tamen suscipitur labor pro desiderio voluptatis quam pro amore virtutis. Ita cum innumeri sint qui visibilia concupiscant, vix inveniuntur qui temporalibus aeterna praeponant. Et ideo, dicente beato apostolo Paulo: Quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt (II Cor. IV, 18): latet quodammodo et in abscondito est virtutum via, quoniam spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24), et fides vera id super omnia diligit, quod nullo sensu carnis attingit. Magni est ergo operis et laboris mobilitatem cordis ab omnibus continere peccatis, et cum undique innumerae voluptatum illecebrae blandiantur, ad nulla contagia vigorem animi relaxare. Quis picem tangit, et non inquinatur ab ea (Eccli. XIII, 1)? quis non infirmatur in carne? quis non sordescit in pulvere? quis postremo est tantae puritatis, ut iis non polluatur sine quibus vita non ducitur? Jubet enim per Apostolum doctrina divina, ut qui habent uxores, tamquam 186 non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura mundi hujus (I Cor. VII, 29-31). Beata igitur mens quae peregrinationis suae tempora casta sobrietate transcurrit, et in iis per quae necesse est eam ambulare non remanet, ut hospita magis quam domina terrenorum, nec affectibus desit humanis, et promissionibus sit innixa divinis.
CAP. III. Hanc autem fortitudinem, dilectissimi, nulli magis quam praesentes et exigunt et conferunt dies: quibus dum observantia specialis impenditur, consuetudo in qua perseveretur acquiritur. Notum enim vobis est hoc esse tempus quo per totum mundum, saeviente diabolo, acies debet Christiana confligere; et si quos aut desidia tepidos, aut sollicitudo habuit occupatos, nunc oportet armis spiritalibus instrui, et coelesti tuba ad ineundum certamen accendi: quoniam ille cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24), modo praecipuo livore uritur, modo maximo dolore cruciatur. Videt enim de omnium hominum genere, in adoptionem filiorum Dei novos populos introduci, et per virgineam Ecclesiae fecunditatem, partus regenerationis augeri. Videt se dominationis suae jure privatum, a cordibus eorum quos possidebat expelli; eripi sibi in utroque sexu millia senum, millia juvenum, millia parvulorum; nec obesse cuiquam vel proprium, vel originale peccatum, ubi justificatio non meritis retribuitur, sed sola gratiae largitate donatur. Lapsos quoque et insidiarum suarum fraude deceptos, poenitentiae lacrymis ablui, et portas misericordiae apostolica clave reserante, ad remedia reconciliationis admitti. Sentit insuper diem Dominicae passionis instare, et se illius crucis potestate conteri, quae in Christo ab omni debito mortis alieno, redemptio fuit mundi, non poena peccati.
CAP. IV. Ut itaque malignitas frementis inimici nullos habeat sui livoris effectus, ad exsequenda Domini mandata diligentior est assumenda devotio: ut tempus in quo omnia divinae misericordiae sacramenta concurrunt, cum praeparatione et animorum suscipiamus et corporum, implorantes 187 regimen et adjutorium Dei, ut sine quo nihil possumus facere, per ipsum omnia valeamus implere. Ideo enim datur praeceptum, ut praecipientis quaeratur auxilium. Nec se quisquam per occasionem infirmitatis excuset, cum qui praestitit velle, donet et posse, dicente beato apostolo Jacobo: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei (Jacob. I, 5). Quis fidelium nesciat quibus virtutibus studere et quibus debeat vitiis repugnare? Quis conscientiae suae aut tam gratiosus aut tam imperitus est arbiter, qui ignoret quid a se auferri aut quid in se oporteat augeri? Nemo quippe ita rationis est alienus qui aut conversationis suae non intelligat qualitatem, aut cordis sui secreta non noverit. Non ergo per omnia sibi placeat, nec se secundum carnis oblectamenta dijudicet, sed omnem consuetudinem suam in divinorum praeceptorum lance constituat: ubi cum alia jubeantur ut fiant, alia interdicantur ut non fiant, justo se trutinabit examine, qui vitae suae mores ex utriusque ponderis comparatione pensaverit. Artifex enim misericordia Dei splendidissimum in mandatis suis condidit speculum, in quo homo faciem suae mentis inspiceret, et quam conformis imagini Dei, aut quam dissimilis esset agnosceret: praecipue ut rejectis paululum carnalibus curis et occupationibus inquietis, saltem in diebus redemptionis et reparationis nostrae a terrenis nos ad coelestia conferamus.
CAP. V. Quia vero, sicut scriptum est, in multis offendimus omnes (Jacob. III, 2), misericordiae primus concipiatur affectus, et alienorum in nos delictorum fiat oblivio: ut illud piissimum pactum, cui nos in Dominica oratione devinximus, nullo vindictae amore violemus: et dicentes: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), non simus in remissione difficiles: quia ad nos recurrit sive cupiditas ultionis, sive indulgentia lenitatis; magisque optandum est homini, tentationum periculis semper exposito, ut suas culpas habeat impunitas, 188 quam ut plectat alienas. Quid autem convenientius fidei Christianae quam ut non solum in Ecclesia, sed etiam in omnium domibus fiat remissio peccatorum? Deponantur minae; vincula relaxentur, quibus se multo perniciosius, qui ea non solverit, religabit. Quod enim quisque in alterum statuit, hoc in semetipso sua lege decernit. Beati vero misericoraes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7): qui in judiciis suis et justus est et benignus; ad hoc quosdam sub aliorum esse potestate permittens, ut sub aequa moderatione servetur et utilitas disciplinae, et mansuetudo clementiae; et nemo audeat alterius delictis veniam denegare, quam pro suis optat accipere.
CAP. VI. Dicente autem Domino, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), deponantur omnium discordiarum odiorumque certamina; nec putet se quisquam in paschali festo habiturum esse consortium, qui fraternam pacem redintegrare neglexerit. Apud summum enim Patrem, qui non fuerit in charitate fratrum, non habebitur in numero filiorum. In distributione quoque eleemosynarum, et pauperum cura, pinguescant Christiana jejunia; et quod suis quisque deliciis subtrahit, debilibus impendat et egenis. Detur opera ut omnes Deo uno ore benedicant, et qui aliquam dat portionem substantiae suae, intelligat se ministrum esse misericordiae divinae, qui partem pauperis in manu posuit largientis: ut peccata quae aut baptismi aquis, aut poenitentiae lacrymis abluuntur, etiam eleemosynis deleantur, dicente Scriptura: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
189 SERMO L[ Al. XLIX] De Quadragesima XII. SYNOPSIS. I. Ad paschale convivium debere quemque se praeparare per discussionem conscientiae et emendationem vitae. --II. Misericordiam exercendam, a vitiis jejunandum, rebus coelestibus esse inhaerendum. --III. Ad paschale sacramentum, quod in remissionem peccatorum conditum est, quemque praeparari, cum illud remissione offensarum imitatur. CAP. I. Appropinquante, dilectissimi, solemnitate paschali, adest praecurrentis consuetudo jejunii, quod nos quadraginta dierum numero ad sanctificationem corporis et mentis exerceat. Suscepturi enim festorum omnium maximum festum, ea nos debemus observantia praeparare, ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui, dicente beato Paulo apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Colos. III, 3). Quae vero nobis est mortis cum Christo participatio, nisi ut desinamus esse quod fuimus? aut quae similitudo resurrectionis, nisi depositio vetustatis? Unde qui sacramentum suae reparationis intelligit, carnis se vitiis debet exuere, et omnes sordes abjicere peccatorum: ut intraturus nuptiale convivium, splendeat veste virtutum. Quamvis enim benignitas sponsi cunctos ad communionem regiarum invitet epularum, studendum est tamen universis vocatis, ut sacrorum ciborum munere non inveniantur indigni (Matth. XXII, 11). Abutuntur autem quidam patientia Dei, et qui non sunt in conscientia liberi, fiunt de longa impunitate securi: cum ideo differatur ultio, ut tempus possit habere correctio. Misericordiam igitur Dei nostri, quae 190 non vult mortem peccatoris, sed tantum ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32, et XXXIII, 11), non ideo quisquam tardet amplecti, quia quod meruit non recepit. Neque enim quidquid differtur, aufertur; aut condemnationem evasit, qui indulgentiam non quaesivit. Cujus quidem implorandae non una omnibus causa est; quia multis modis multisque mensuris et peccatum a peccato, et crimen distat a crimine. Sed quia universitas fidelium ad perfectam innocentiam et ad plenam debet tendere puritatem, ut eorum consortio mereatur ascribi, de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): omni instantia et virtute nitendum est, ut quidquid secretum conscientiae maculat, quidquid aciem mentis obscurat, diligentissimis emundationibus deleatur. Quamvis enim scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? non tamen desperanda est apprehensio puritatis, quae dum semper petitur, semper accipitur, nec remanet judicio condemnandum, quod fuerit confessione purgatum.
CAP. II. Hoc illud est, dilectissimi, quod orantes omnes filii Ecclesiae ex doctrina Domini uniformiter dicunt: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): quia nemo tam sanctus, nemo tam justus est, qui in tempore hujus vitae, quae tota tentatio est, cujuscumque peccati remissione non egeat. Circumstant undique pericula innumerabilium delictorum (Job. VII, 1), et per licitos usus ad immoderatos transitur excessus, dum per curam salutis irrepit delectatio voluptatis, et non sufficit concupiscentiae, quod potest satis esse naturae. Hinc habendi amor numquam satiandus exoritur; hinc cupiditas eminendi, quae vel stirpi suae innixa, vel soboli, nunc prolem habet superbiam, nunc parentem. His autem et aliis tentationibus, quarum multiplex est et infinita connexio, quae rectius virtus quam continentia opponitur, quae nutriendis atque servandis animi et corporis bonis, et incrementa praebet et roborat? Unde in coelestibus Ecclesiae disciplinis multum utilitatis afferunt divinitus instituta 191 jejunia: ut dum continentiae legibus carnalis subjicitur appetitus, motus quoque interior temperetur, ac sicut corpus a cibis, ita mens ab iniquitate jejunet. Dominus enim dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Habet ergo populus Dei spiritales epulas castasque delicias, quas salubriter expetit et laudabiliter concupiscit quoniam laudante et dicente propheta: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9): quisquis dulcedinem justitiae et misericordiae Dei, quibus omnis providentia ejus dispensatur, gustu cordis attigerit, et nullo umquam minuenda fastidio experimenta supernorum hauserit gaudiorum, corruptibilia et temporalia bona aeternorum admiratione despiciet: et in illo igne quem Dei accendit charitas, concalescet: ut algore in fervorem converso, et in lucem nocte mutata, uno opere in animis fidelium Spiritus sanctus et tenebras abigat, et peccata consumat.
CAP. III. Unde quia tales fructus mater virtutum continentia parit, et jejunantes a vitiis ad ineffabilia oblectamenta perducit; studiosiori nunc opere, dilectissimi, exsequamur praecepta coelestia: et quia totum paschale sacramentum, in remissionem est conditum peccatorum; quod celebrare optamus, imitemur. Misericors enim et justus Dominus ita promittit indulgentiam suam, ut eam etiam quibus parcit, indicat. Exponens enim, qua regula Deo Patri nos voluerit supplicare: Si dimiseritis, inquit, hominibus peccata eorum, dimittet vobis et Pater vester, qui in coelis est, peccata vestra. Si autem non remiseritis hominibus, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14). Justa prorsus et benigna conditio, qua divinae potentiae fit particeps homo, ut sententiam Dei ex suo libret arbitrio, et eo sibi judicio obstringat Dominum, quo judicaverit ipse conservum. Sive itaque circa subjectos, sive circa aequales, naturae 192 parilitas diligatur: et quia nemo non peccat, nemo non parcat, non difficulter praestemus quod gratulanter accepimus: ut sive largitate eleemosynarum, sive indulgentia peccatorum, quanto magis fuerimus misericordes, tanto simus perfectius innocentes. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.