Sermones 21-30 | Sermones 41-50 |
SERMO XXXI [ Al. XXX]. In solemnitate Epiphaniae Domini nostri Jesu Christi I. SYNOPSIS. I. Christus natus ab omnibus vult agnosci, dat signum stellae, simulque donum intelligendi et requirendi. --II. Frustra Herodes in Christum saevit. Magi fidem suam muneribus protestantur. -- III. Malitiam Herodis in infantium bonum Christus ordinat. Quas in Deo infante virtutes imitari debeamus. 112 CAP. I. Celebrato proxime die quo intemerata virginitas humani generis edidit Salvatorem, Epiphaniae nobis, dilectissimi, veneranda festivitas dat perseverantiam gaudiorum, ut inter cognatarum solemnitatum vicina sacramenta, exsultationis vigor et fervor fidei non tepescat. Ad omnium enim hominum spectat salutem, quod infantia Mediatoris Dei et hominum jam universo declarabatur mundo, cum adhuc exiguo detineretur oppidulo. Quamvis enim Israeliticam gentem, et ipsius gentis unam familiam delegisset, de qua naturam universae humanitatis assumeret, noluit tamen intra maternae habitationis angustias ortus sui latere primordia; sed mox ab omnibus voluit agnosci, qui dignatus est pro omnibus nasci. Tribus igitur magis in regione Orientis stella novae claritatis apparuit, quae illustrior caeteris pulchriorque sideribus, facile in se intuentium oculos animosque converteret: ut confestim adverteretur non esse otiosum, quod tam insolitum videbatur. Dedit ergo aspicientibus intellectum, qui praestitit signum; et quod fecit intelligi, fecit inquiri, et se inveniendum obtulit inquisitus.
CAP. II. Sequuntur tres viri superni luminis ductum, et praevii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, gratiae splendore ducuntur, qui humano sensu significatum sibi regis ortum aestimaverunt in civitate regia esse quaerendum. Sed qui servi susceperat formam, et non judicare venerat, sed judicari, Bethleem praeelegit nativitati, Jerosolymam passioni. Herodes vero audiens Judaeorum principem natum, successorem suspicatus expavit; et molitus necem salutis auctori, falsum spopondit obsequium. Quam felix foret, si magorum imitaretur fidem, et 113 converteret ad religionem quod disponebat ad fraudem! O caeca stultae aemulationis impietas, quae perturbandum putas divinum tuo furore consilium! Dominus mundi temporale non quaerit regnum, qui praestat aeternum. Quid incommutabilem dispositarum rerum ordinem vertere, et aliorum facinus praeoccupare conaris? Mors Christi non est temporis tui. Ante condendum est Evangelium, ante praedicandum est Dei regnum, ante sanitates donandae, ante sunt facienda miracula. Cur, quod alieni futurum est operis, tui vis esse criminis? et non habiturus effectum sceleris, in solum te reatum praecipitas voluntatis? Nihil hac molitione proficis, nihil peragis. Qui voluntate natus est, sui arbitrii potestate morietur. Consummant ergo magi desiderium suum, et ad puerum Dominum Jesum Christum eadem stella praeeunte perveniunt. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis; atque ut sacramentum fidei suae intelligentiaeque manifestent, quod cordibus credunt, muneribus protestantur. Thus Deo, myrrham homini, aurum offerunt regi, scienter divinam humanamque naturam in unitate venerantes: quia quod erat in substantiis proprium, non erat in potestate diversum.
CAP. III. Reversis autem magis in regionem suam, translatoque Jesu in Aegyptum ex admonitione divina, exardescit frustra in meditationibus suis Herodis insania. Necari omnes in Bethleem parvulos jubet, et quoniam quem metuat nescit infantem, generalem sententiam in suspectam sibi tendit aetatem. Sed quod rex impius eximit mundo, Christus inserit coelo; et quibus nondum sanguinis sui impendit redemptionem, jam martyrii tribuit dignitatem. Erigite igitur, dilectissimi, fideles animos 114 ad coruscantem gratiam luminis sempiterni, et impensa humanae salutis sacramenta venerantes, studium vestrum iis quae pro vobis gesta sunt subdite. Diligite castimoniae puritatem, quia Christus virginitatis est filius. Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II, 11), quemadmodum nos praesens B. apostolus suis, ut legimus, verbis hortatur. Malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20), quia Dominus gloriae mortalium se conformavit infantiae. Sectamini humilitatem, quam Dei Filius discipulos suos docere dignatus est (Matth. XI, 29). Induite vos virtutem patientiae, in qua animas vestras possitis acquirere: quoniam qui cunctorum est redemptio, ipse est omnium fortitudo. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 2). Per viam veritatis et vitae constanter incedite; nec vos impediant terrena, quibus sunt parata coelestia; per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXII [ Al. XXXI]. In Epiphaniae solemnitate II. SYNOPSIS. I. Herodes Christum natum mundo nuntiat, cum e mundo tentat auferre. Christus in Aegyptum exsulans, saluti Aegyptum praeparat. --II. Quantum debeamus Deo, caecitas Judaeorum demonstrat, qui non agnoverunt, ut crucifigerent. --III. Felicior infantium ignorantia quam sacerdotum Judaeorum scientia. Christus infantiam parvulorum de sua consecrat infantia. -- 115 VI. Magorum vocatio, vocationis nostrae primordia. Eorum munera quisque debet aemulari, ut Christo salutem nostram operanti cooperemur. CAP. I. Gaudete in Domino, dilectissimi, iterum dico, gaudete (Philip. IV, 1): quoniam brevi intervallo temporis post solemnitatem nativitatis Christi, festivitas declarationis ejus illuxit; et quem in illo die virgo peperit, in hoc mundus agnovit. Verbum enim caro factum (Joan. I, 14) sic susceptionis nostrae temperavit exordia, ut natus Jesus, et credentibus manifestus, et persequentibus esset occultus. Jam tunc ergo coeli enarraverunt gloriam Dei (Ps. XVIII, 1), et in omnem terram sonus veritatis exivit (Rom. X, 18), quando et pastoribus exercitus angelorum Salvatoris editi annuntiator apparuit (Luc. II, 13), et magos ad eum adorandum praevia stella perduxit (Matth. II, 2): ut a solis ortu usque ad occasum veri regis generatio coruscaret, cum rerum fidem et regna Orientis per magos discerent, et Romanum imperium non lateret. Nam et saevitia Herodis, volens primordia suspecti sibi regis exstinguere, huic dispensationi nesciens serviebat; ut dum atroci intentus facinori, ignotum sibi puerum indiscreta infantium caede persequitur, annuntiatum coelitus Dominatoris ortum insignior ubique fama loqueretur, quam promptiorem ad narrandum diligentioremque faciebat et supernae significationis novitas, et cruentissimi persecutoris impietas. Tunc autem Aegypto Salvator illatus est, ut gens antiquis erroribus dedita, jam ad vicinam salutem per occultam gratiam vocaretur; et quae nondum ejecerat ab animo superstitionem, jam hospitio reciperet veritatem.
CAP. II. Merito igitur, dilectissimi, dies iste manifestatione Domini consecratus specialem in toto mundo obtinuit dignitatem, quae in cordibus nostris digno debet splendore clarescere, ut rerum gestarum ordinem non solum credendo, sed etiam intelligendo veneremur. Quantam enim gratiarum actionem debeamus Domino pro illuminatione gentium, probat obcaecatio Judaeorum. Quid enim tam caecum, quid tam lucis alienum, quam illi sacerdotes et scribae Israelitarum fuerunt? qui percontantibus magis, et Herode quaerente, ubi Christus secundum Scripturarum testimonium nasceretur (Matth. II, 4), hoc responderunt de prophetico eloquio, 116 quod indicabat stella de coelo. Quae utique poterat magos Jerosolymis praetermissis usque ad cunabula pueri, sicut postmodum fecit, sua significatione perducere; nisi ad confutandam Judaeorum duritiam pertinuisset, ut non solum ductu sideris, sed etiam ipsorum professione innotesceret nativitas Salvatoris. Jam ergo ad eruditionem gentium propheticus sermo transibat, et praenuntiatum antiquis oraculis Christum alienigenarum corda discebant: cum Judaeorum infidelitas veritatem ore proferret, et mendacium corde retineret. Noluerunt enim agnoscere oculis quem de sacris indicaverant libris: ut quem non adorabant in infantiae infirmitate humilem, postea crucifigerent in virtutum sublimitate fulgentem.
CAP. III. Quae ista, Judaei, tam imperita in vobis scientia est, et tam indocta doctrina? Interrogati ubi Christus nasceretur (Matth. II, 4), veraciter et memoriter dicitis quod legistis: In Bethleem Judae (Ibid., 5). Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethleem terra Juda, non es minima inter principes Juda. Ex te enim exiet princeps qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2). Hunc principem natum, et pastoribus angeli (Luc. II, 13), et vobis nuntiavere pastores (Matth. II, 2). Hunc principem natum longinquae Orientalium gentium nationes insolito novi sideris splendore didicerunt. Et ne de loco editi regis ambigerent, vestra eruditio prodidit quod stella non docuit. Cur vobis viam quam aliis aperitis obstruitis? Cur in vestra infidelitate residet dubium quod ex vestra fit responsione manifestum? Locum nativitatis de Scripturarum testimonio demonstratis, praesentiam temporis de coeli et terrae attestatione cognoscitis; et tamen ubi ad persequendum animus Herodis exarsit, ibi ad non credendum vester sensus obduruit. Felicior ergo ignorantia infantium quos persecutor occidit (Matth. II, 16), quam vestra scientia, quam in sua perturbatione consuluit. Vos noluistis regnum ejus recipere, cujus oppidum potuistis ostendere. Illi potuerunt pro eo mori, quem nondum poterant confiteri. Ita Christus, ne ullum ei tempus esset absque miraculo, ante usum linguae potestatem Verbi tacitus exerebat; et quasi jam diceret: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14): nova gloria coronabat infantes, et de initiis suis parvulorum primordia consecrabat: 117 ut disceretur neminem hominum divini incapacem esse sacramenti, quando etiam illa aetas gloriae esset apta martyrii.
CAP. IV. Agnoscamus ergo, dilectissimi, in magis adoratoribus Christi, vocationis nostrae fideique primitias, et exsultantibus animis beatae spei initia celebremus. Exinde enim in aeternam haereditatem coepimus introire; exinde nobis Christum loquentia Scripturarum arcana patuerunt; et veritas, quam Judaeorum obcaecatio non recipit, omnibus nationibus lumen suum invexit. Honoretur itaque a nobis sacratissimus dies, in quo salutis nostrae auctor apparuit; et quem magi infantem venerati sunt in cunabulis, nos omnipotentem adoremus in coelis. Ac sicut illi de thesauris suis mysticas Domino munerum species obtulerunt, ita et nos de cordibus nostris, quae Deo sunt digna promamus. Quamvis enim omnium bonorum sit ipse largitor, etiam nostrae tamen fructum quaerit industriae: non enim dormientibus provenit regnum coelorum, sed in mandatis Dei laborantibus atque vigilantibus; ut si dona ipsius non irrita fecerimus, per ea quae dedit mereamur accipere quod promisit. Unde cohortamur dilectionem vestram ut abstinentes vos ab omni opere malo, quae sunt casta et justa sectemini (Rom. XIII, 22). Filii enim lucis abjicere debent opera tenebrarum. Itaque odia declinate, mendacia abjicite, superbiam humilitate destruite, avaritiam projicite, largitatem diligite: decet enim ut capiti suo membra conveniant, ut promissarum beatitudinum mereamur esse consortes: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXIII [ Al. XXXII]. In Epiphaniae solemnitate III SYNOPSIS. I. Tunc Christus mundum liberaturus venit, cum omnes conclusi erant sub peccato, ut nemo de suis meritis gloriaretur. --II. Cur sub Herode natus, cur stella demonstratus? Gratia intus operabatur, ut signum intelligeretur, et Christus inquireretur. -- 118 III. Quanta Judaeorum caecitas Christo nascente. Implet gentium vocatio promissionem Abrahae factam. --IV. Cur magi, adorato Christo, per aliam viam revertuntur. Cur Christus in Aegyptum transferri voluit. --V. Gratiarum actione celebranda haec festivitas, in qua vocationis gentium primitiae. Quomodo stellam imitabimur CAP. I. Quamvis sciam, dilectissimi, quod sanctitatem vestram hodiernae festivitatis causa non lateat, eamque secundum consuetudinem evangelicus vobis sermo reseraverit, tamen ut nihil vobis nostri desit officii, loqui de eadem quod Dominus donaverit audebo: ut in communi gaudio tanto religiosior sit omnium pietas, quanto magis omnibus fuerit intellecta solemnitas. Providentia namque misericordiae Dei dispositum habens pereunti mundo in novissimis temporibus subvenire, salvationem omnium gentium praefinivit in Christo; ut quia et cunctas nationes a veri Dei cultu impius dudum error averterat, et ipse peculiaris Dei populus Israel ab institutis legalibus pene totus exciderat, conclusis omnibus sub peccato (Rom. XI, 32), omnium misereretur. Deficiente enim ubique justitia, et toto mundo in vana et maligna prolapso, nisi judicium suum divina potestas differret, universitas hominum sententiam damnationis exciperet. Sed in indulgentiam ira translata est, et ut clarior fieret exerendae gratiae magnitudo, tunc placuit abolendis peccatis hominum sacramentum remissionis afferri, quando nemo poterat de suis meritis gloriari.
CAP. II. Hujus autem, dilectissimi, ineffabilis misericordiae manifestatio facta est Herode apud Judaeos jus regium tenente, ubi legitima regum successione cessante, et pontificum potestate destructa, alienigena obtinuerat principatum: ut veri Regis ortus illius prophetiae probaretur voce, quae dixerat: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). De quibus quondam beatissimo patriarchae Abrahae innumerabilis fuerat promissa successio, non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda; et ideo stellarum multitudini comparata, ut ab omnium gentium patre, non terrena, sed coelestis progenies speraretur. Ad creandam ergo 119 promissam posteritatem, haeredes in sideribus designati, ortu novi sideris excitantur, ut in quo coeli adhibitum fuerat testimonium, coeli famularetur obsequium. Commovet magos remotioris Orientis habitatores stellis caeteris stella fulgentior, et de mirandi luminis claritate viri ad haec spectanda non inscii, magnitudinem significationis intelligunt: agente hoc sine dubio in eorum cordibus inspiratione divina, ut eos tantae visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum. Denique officium suum cum religione disponunt, et his se instruunt donis, ut adoraturi unum tria se simul credidisse demonstrent: auro honorantes personam regiam, myrrha humanam, thure divinam.
CAP. III. Ingrediuntur itaque Judaici regni praecipuam civitatem, et in urbe regia ostendi sibi postulant quem ad regnandum didicerant procreatum. Conturbatur Herodes, timet saluti suae, metuit potestati, requirit a sacerdotibus et doctoribus legis quid de ortu Christi Scriptura praedixerit, in notitiam venit quod fuerat prophetatum; veritas illuminat magos, infidelitas obcaecat magistros; carnalis Israel non intelligit quod legit, non videt quod ostendit; utitur paginis quarum non credit eloquiis. Ubi est, Judaee, gloriatio tua (Rom. III, 27)? Ubi de Abraham patre ducta nobilitas? Nonne circumcisio tua praeputium facta est (Rom. II, 25)? Ecce major servis minori (Gen. XXV, 23), et alienigenis in sortem haereditatis tuae intrantibus, ejus testamenti, quod in sola littera tenes, recitatione famularis. Intret, intret in patriarcharum familiam gentium plenitudo, et benedictionem in semine Abrahae, qua se filii carnis 120 abdicant, filii promissionis accipiant. Adorent in tribus magis omnes populi universitatis auctorem; et non in Judaea tantum Deus, sed in toto orbe sit notus, ut ubique in Israel sit magnum nomen ejus (Ps. LXXV, 2). Quoniam hanc electi generis dignitatem sicut infidelitas in suis posteris convincit esse degenerem, ita fides omnibus facit esse communem.
CAP. IV. Adorato autem Domino, magi, et omni devotione completa, secundum admonitionem somnii non eodem quo venerant itinere revertuntur. Oportebat enim ut jam in Christum credentes non per antiquae conversationis semitas ambularent, sed novam ingressi viam a relictis erroribus abstinerent. Tum ut etiam Herodis vacuarentur insidiae, qui in puerum Jesum impietatem doli per simulationem disponebat officii. Unde quia spes istius erat soluta commenti, in majorem furorem iracundia regis ardescit. Nam recolens tempus quod indicaverant magi, in omnes Bethleem pueros rabiem crudelitatis effundit, et caede generali universae civitatis illius in aeternam gloriam transituram trucidat infantiam; aestimans fore ut, nullo illic parvulo non occiso, occideretur et Christus. At ille, qui sanguinem suum pro mundi redemptione fundendum in aliam differret aetatem, Aegypto se parentum ministerio subvectus intulerat, repetens scilicet Hebraeae gentis antiqua cunabula, et principatum veri Joseph majoris providentiae potestate disponens, ut illam diriorem omni inedia famem qua Aegyptiorum mentes veritatis inopia laborabant, veniens de coelo panis vitae (Joan. VI, 59) et cibus rationis auferret; nec sine illa regione pararetur singularis hostiae sacramentum, in 121 qua primum occisione agni, salutiferum crucis signum et pascha Domini fuerat praeformatum.
CAP. V. His igitur, dilectissimi, divinae gratiae mysteriis eruditi, diem primitiarum nostrarum et inchoationem vocationis gentium, rationabili gaudio celebremus: gratias agentes misericordi Deo, qui dignos nos fecit, sicut ait Apostolus, in partem sortis sanctorum in lumine; qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I, 12, 13); quoniam, sicut prophetavit Isaias, Gentium populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2). De quibus idem dicit ad Dominum: Gentes quae te non noverunt, invocabunt te; et populi qui te nescierunt, ad te confugient (Isai. LV, 5). Hunc diem Abraham vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56), cum benedicendos fidei suae filios in semine suo, quod est Christus, agnovit, et omnium se futurum gentium patrem credendo prospexit (Rom. IV, 18), dans gloriam Deo, et plenissime sciens quoniam quod promisit potens est et facere (Ibid., 21). Hunc diem David in psalmis canebat, dicens: Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Psal. LXXXV, 9); et illud: Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII, 2). Quod utique exinde fieri novimus, ex quo tres magos, de longinquitate suae regionis excitos, ad cognoscendum et adorandum Regem coeli et terrae stella perduxit. Cujus utique famulatus ad formam nos sui hortatur obsequii: ut huic gratiae, quae omnes invitat ad Christum, quantum possumus, serviamus. Quicumque enim in Ecclesia pie vivit et caste, qui ea quae sursum sunt sapit (Coloss. III, 1), non quae super terram, coelestis quodammodo instar est luminis; et dum ipse sanctae vitae nitorem servat, multis viam ad Dominum quasi stella demonstrat. In quo studio, dilectissimi, omnes vobis invicem prodesse debetis, ut in regno 122 Dei, ad quod recta fide et bonis operibus pervenitur, sicut lucis filii splendeatis: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXIV [ Al. XXXIII]. In Epiphaniae solemnitate IV. SYNOPSIS.--I. Magi a longinqua regione vocati, ut Christiana fides roboraretur, quae Deum et hominem Christum credit. --II. Magi prophetia Balaam edocti, Judaeorum responso confirmati. Isti spe ducis temporalis decepti; Herodes timore consortis turbatus. --III. Magorum iter munerumque delectus gratiae intus docentis opus fuere. Eorum diligentia fidei nostrae serviebat. --IV. Manichaeorum impietas incarnationis fidem ac veritatem evertit. --V. Manichaei vitandi; eorum sacrilegia detecta. Pro iisdem aliisque haereticis preces fundere, Ecclesiae institutum.
CAP. I. Justum et rationabile, dilectissimi, verae pietatis obsequium est, in diebus qui divinae misericordiae opera protestantur, toto corde gaudere et honorifice ea quae ad salutem nostram gesta sunt celebrare: vocante nos ad hanc devotionem ipsa recurrentium temporum lege, quae nobis post diem in quo coaeternus Patri Filius Dei natus ex Virgine est, brevi intervallo Epiphaniae intulit festum, ex apparitione Domini consecratum. In quo fidei nostrae magnum praesidium providentia divina constituit, ut dum solemni veneratione recolitur adorata in exordiis suis Salvatoris infantia, per ipsa originalia documenta probaretur veri in ipso hominis orta natura. 123 Hoc enim est quod justificat impios, hoc est quod ex peccatoribus facit sanctos, si in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo et vera Deitas, et vera credatur humanitas: Deitas, qua ante omnia saecula in forma Dei aequalis est Patri; humanitas, qua novissimis diebus in forma servi unitus est homini. Ad roborandam ergo hanc fidem, quae contra omnes praemuniebatur errores, ex magna gestum est divini pietate consilii, ut gens in longinqua Orientalis plagae regione consistens, quae spectandorum siderum arte pollebat, signum nati pueri qui supra omnem Israel esset regnaturus, acciperet. Nova etenim claritas apud magos stellae illustrioris apparuit, et intuentium animos ita admiratione sui splendoris implevit, ut nequaquam sibi crederent negligendum, quod tanto nuntiabatur indicio. Praeerat autem, sicut res docuit, huic miraculo gratia Dei; et cum Christi nativitatem nec ipsa adhuc Bethleem tota didicisset, jam illam credituris gentibus inferebat: et quod nondum poterat humano eloquio disseri, coelo faciebat evangelizante cognosci.
CAP. II. Quamvis autem divinae dignationis esset hoc munus, ut agnoscibilis gentibus fieret nativitas Salvatoris, ad intelligendum tamen miraculum signi potuerunt magi etiam de antiquis Balaam praenuntiationibus commoneri, scientes olim esse praedictum et celebri memoria diffamatum: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel, et dominabitur gentium (Num. XXIV, 17). Tres itaque viri, fulgore insoliti sideris divinitus incitati, praevium micantis luminis cursum sequuntur, existimantes se significatum puerum Jerosolymis in civitate regia reperturos. Sed cum eos haec opinio fefellisset, per Judaeorum scribas atque doctores, quod sacra de ortu Christi praenuntiaverat Scriptura, didicerunt; ut gemino testimonio confirmati, ardentiori fide expeterent quem et stellae claritas et prophetiae manifestabat auctoritas. Prolato autem divino oraculo per responsa pontificum, et declarata spiritus voce, quae dicit: Et tu, Bethleem, terra Juda, non es minima inter principes Juda: ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2; Matth. II, 6): quam facile et quam consequens fuit ut Hebraeorum proceres crederent 124 quod docebant. Sed apparet illos carnaliter cum Herode sapuisse, et regnum Christi commune cum hujus mundi potestatibus aestimasse: ut et isti temporalem sperarent ducem, et terrenum metueret ille consortem. Superfluo, Herodes, timore turbaris, et frustra in suspectum tibi puerum saevire moliris. Non capit Christum regio tua, nec mundi Dominus potestatis tuae sceptri est contentus angustiis. Quem in Judaea regnare non vis, ubique regnat; et felicius ipse regnares, si ejus imperio ipse subdereris. Cur sincero officio non facis quod subdola falsitate promittis? Perge cum magis, et verum regem suppliciter adorando venerare. Sed tu, Judaicae sequacior caecitatis, non imitaris gentium fidem, corque perversum ad crudeles convertis insidias, nec illum occisurus quem metuis, nec illis nociturus quos perimis.
CAP. III. Deducti igitur, dilectissimi, in Bethleem magi stellae praecedentis obsequio, gavisi sunt gaudio magno valde, sicut evangelista narravit; et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus; et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham (Matth. II, 10, 11). O perfectae scientiae mirabilem fidem, quam non terrena sapientia erudivit, sed Spiritus sanctus instituit! Unde enim hi viri, cum proficiscerentur de patria, qui nondum viderant Jesum, nec aliquid contuitu ejus, quod tam ordinate venerarentur, adverterant, hanc deferendorum munerum servavere rationem? nisi quia praeter illam stellae speciem, quae corporeum incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit; ut priusquam labores itineris inchoarent, eum sibi significari intelligerent, cui in auro regius honor, in thure divina veneratio, in myrrha mortalitatis confessio deberetur. Et haec quidem, quantum ad illuminationem fidei pertinebat, potuerunt illis credita et intellecta sufficere, ut corporali intuitu non inquirerent quod plenissimo visu mentis inspexerant. Sed diligentia sagacis officii usque ad videndum puerum perseverans, futuri temporis populis et nostri saeculi hominibus serviebat: ut sicut omnibus nobis profuit, quod post resurrectionem Domini vestigia vulnerum in carne ejus Thomae apostoli 125 exploravit manus; ita ad nostram utilitatem proficeret, quod infantiam ipsius magorum probavit aspectus. Viderunt itaque magi, et adoraverunt puerum de tribu Juda, de semine David secundum carnem (Rom. I, 3), factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4), quam non solvere venerat, sed adimplere (Matth. V, 17). Viderunt et adoraverunt puerum, quantitate parvulum, alienae opis indigum, fandi impotem, et in nullo ab humanae infantiae generalitate dissimilem. Quia sicut fidelia erant testimonia, quae in eo majestatem invisibilis Deitatis assererent, ita probatissimum esse debebat Verbum carnem factum, et sempiternam illam essentiam Filii Dei, hominis veram suscepisse naturam: ne vel ineffabilium operum secutura miracula, vel suscipiendarum supplicia passionum, sacramentum fidei ex rerum diversitate turbarent; cum justificari omnino non possent, nisi qui Dominum Jesum et verum Deum et verum hominem credidissent.
CAP. IV. Huic singulari fidei, dilectissimi, et praedicatae per omnia saecula veritati diabolica Manichaeorum resistit impietas: qui sibi ad interficiendas deceptorum animas nefandi dogmatis ferale commentum de sacrilegis et fabulosis mendaciis texuerunt, et per has insanarum opinionum ruinas eo usque praecipites proruerunt, ut sibi falsi corporis fingerent Christum, qui nihil in se solidum, nihil verum oculis hominum actionibusque praebuerit; sed simulatae carnis vacuam imaginem demonstrarit. Indignum enim videri volunt, ut credatur Deus Dei Filius femineis se inseruisse visceribus, et majestatem suam huic contumeliae subdidisse, ut naturae carnis immixtus, in vero humanae substantiae corpore nasceretur: cum totum hoc opus non injuria sit ipsius, sed potentia; nec credenda pollutio, sed gloriosa dignatio. Si enim lux ista visibilis nullis immunditiis, quibus superfusa fuerit, violatur, nec radiorum solis nitorem, quem corpoream esse creaturam non dubium est, loca ulla sordentia vel coenosa contaminant: quid illius sempiternae et incorporeae lucis essentiam potuit qualibet sui qualitate polluere? quae se ei, quam ad imaginem suam condidit, sociando creaturae purificationem 126 praestitit, maculam non recepit; et sic sanavit vulnera infirmitatis, ut nulla pateretur damna virtutis. Quod divinae pietatis magnum et ineffabile sacramentum, quia omnibus sanctarum Scripturarum testificationibus est nuntiatum; isti, de quibus loquimur, adversarii veritatis, legem per Mosen datam et inspirata divinitus prophetarum oracula respuerunt, ipsasque evangelicas et apostolicas paginas, quaedam auferendo et quaedam inserendo violaverunt: confingentes sibi sub apostolorum nominibus, et sub verbis ipsius Salvatoris, multa volumina falsitatis, quibus erroris sui commenta munirent, et decipiendorum mentibus mortiferum virus infunderent. Videbant enim sibi universa obsistere, omnia reclamare, et non solum novo, sed etiam veteri Testamento sacrilegam impietatis suae dementiam confutari. Et tamen in furiosis mendaciis persistentes, Ecclesiam Dei deceptionibus suis perturbare non desinunt: hoc miseris quos illaqueare potuerint persuadentes, ut negent a Domino Jesu Christo humanam naturam vere esse susceptam; negent eum vere pro mundi salute crucifixum; negent de ejus latere lancea vulnerato sanguinem redemptionis et aquam fluxisse baptismatis; negent eum sepultum, ac die tertia suscitatum; negent eum in conspectu discipulorum ad considendum in dextera Patris super omnes coelorum altitudines elevatum; et ut tota apostolici veritate Symboli sublata, nullus metus terreat impios, nulla spes incitet sanctos, negent a Christo vivos et mortuos judicandos: ut quos tantorum sacramentorum virtute privaverint, doceant in sole et luna colere Christum, et sub nomine Spiritus sancti ipsum talium impietatum magistrum adorare Manichaeum.
CAP. V. Ad confirmanda igitur, dilectissimi, corda vestra in fide et veritate, prosit omnibus hodierna festivitas, et ex testimonio manifestatae Salvatoris infantiae confessio catholica muniatur, et naturae nostrae carnem in Christo negantium anathematizetur impietas; de qua nos beatus Joannes apostolus non dubio sermone praemonuit, dicens: Omnis spiritus qui confitetur Christum Jesum in carne venisse, ex Deo est; 127 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est; et hic est Antichristus (I Joan. IV, 2, 3). Nihil ergo cum hujusmodi hominibus commune sit cuiquam Christiano, nulla cum talibus habeatur societas, nullumque consortium. Prosit universae Ecclesiae, quod multi ipsorum, Domino miserante, detecti sunt, et in quibus sacrilegiis viverent, eorumdem confessione patefactum est. Neminem fallant discretionibus ciborum, sordibus vestium, vultuumque palloribus. Non sunt casta jejunia, quae non de ratione veniunt continentiae, sed de arte fallaciae. Hactenus nocuerint incautis, hactenus illuserint imperitis: post haec nullius excusabilis erit lapsus: nec jam simplex habendus est, sed valde nequam atque perversus, qui deinceps repertus fuerit nefando obstrictus errore. Ecclesiasticum sane atque divinitus institutum non solum non inhibemus, sed etiam incitamus affectum, ut etiam pro talibus nobiscum Domino supplicetis: quoniam et nos deceptarum animarum ruinas cum fletu et moerore miseremur, exsequentes apostolicae pietatis exemplum, ut cum infirmantibus infirmemur (II Cor. XI, 29), et cum flentibus defleamus (Rom. XII, 15). Speramus enim exorandam misericordiam Dei multis lacrymis et legitima satisfactione lapsorum: quia dum hoc in corpore vivitur, nullius desperanda reparatio, sed omnium est optanda correctio; auxiliante Domino, qui erigit elisos, solvit compeditos, illuminat caecos (Ps. CXLV, 8): cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXV [ Al. XXXIV]. In Epiphaniae solemnitate V. SYNOPSIS. I Stella quae magos efficaciter movit et perseveranter attraxit, quid significet. --II Adhuc Herodes in diabolo saevit contra Ecclesiae filios, et Judaei Herodi serviunt obcaecati, et omnis religionis expertes facti; horum loco gentes succedunt. --III. Pro Judaeis orandum esse. Gratiae Dei strenue cooperandum. Gratia praestat auxilium: obedientia mollit imperium. --IV. Omnes Deus invitat beneficiis, cui si non obedit homo, sibi ipsa supplicium est mens dura et ingrata. Terrestria deserenda, coelestia appetenda sunt, ut sanctorum societati jungamur.
CAP. I. Hodiernam festivitatem, dilectissimi, apparitio Domini et Salvatoris nostri, 128 sicut nostis, illustrat; et hic ille est dies quo ad cognoscendum adorandumque Dei Filium tres magos praevia stella perduxit. Cujus facti memoriam merito placuit honore annuo celebrari; ut dum evangelica historia incessabiliter recensetur, semper se intelligentium sensibus inferat salutiferum mysterium per insigne miraculum. Praecesserant quidem multa documenta, quae corpoream nativitatem Domini manifestis indiciis declararent, sive cum beata Maria Virgo fecundandam se Spiritu sancto, parituramque Dei Filium audivit et credidit, sive cum ad salutationem ipsius in utero Elisabeth nondum natus Joannes prophetica exsultatione commotus est (Luc. I, 24), quasi etiam intra matris viscera jam clamaret: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29); vel cum ortum Domini angelo nuntiante pastores coelestis exercitus sunt claritate circumdati (Luc. II, 13), ut non ambigerent de majestate pueri quem erant in praesepe visuri; nec putarent quod in sola natura hominis esset editus, cui supernae militiae famularetur occursus. Sed haec atque alia hujusmodi paucis tunc videntur innotuisse personis, quae vel ad cognationem Mariae Virginis, vel ad sancti Joseph familiam pertinebant. Hoc autem signum, quod magos in longinquo positos et efficaciter movit, et ad Dominum Jesum perseveranter attraxit, illius sine dubio gratiae sacramentum, et illius fuit vocationis exordium, qua nimirum non in Judaea tantum, sed etiam in toto mundo Christi erat Evangelium praedicandum; ut per illam stellam quae magorum visui splenduit, Israelitarum vero oculis non refulsit, et illuminatio significata sit gentium, et caecitas Judaeorum.
CAP. II. Permanet igitur, dilectissimi, sicut evidenter apparet, mysticorum forma gestorum; et quod imagine inchoabatur, veritate completur. Radiante e coelo stella per gratiam, tres magi coruscatione evangelici fulgoris acciti, in omnibus quotidie nationibus ad adorandam potentiam summi Regis accurrunt. Herodes quoque in diabolo fremit (Matth. II, 3), et auferri sibi iniquitatis suae regnum in iis qui ad Christum transeunt, ingemiscit. Unde si parvulos interficiat, Jesum sibi videtur occidere. Quod utique facere sine cessatione molitur, dum primordiis renatorum Spiritum sanctum eripere, et quamdam tenerae fidei velut infantiam tentat exstinguere. Judaei vero, qui extra regnum Christi esse voluerunt, adhuc quodammodo sub Herodis sunt principatu, et dominante sibi Salvatoris inimico, alienigenae 129 serviunt potestati, quasi nesciant prophetatum, dicente Jacob: Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat cui reposita sunt: et ipse est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Sed nondum intelligunt quod negare non possunt, et mente non capiunt quod Scripturarum narratione noverunt: quoniam insanis magistris veritas scandalum est, et caecis doctoribus fit caligo, quod lumen est. Respondent itaque interrogati, quod in Bethleem nascitur Christus; et scientiam suam, qua alios instruunt, non sequuntur. Perdiderunt igitur successionem regum, placationem hostiarum, locum supplicationum, ordinem sacerdotum; et cum omnia sibi clausa, omnia experiantur sibi esse finita, non vident ea in Christum esse translata. Unde quod illi tres viri, universarum gentium personam gerentes, adorato Domino sunt adepti, hoc in populis suis per fidem, quae justificat impios, totus mundus assequitur; et haereditatem Domini ante saecula praeparatam accipiunt adoptivi, et perdunt qui videbantur esse legitimi. Resipisce tandem, Judaee, resipisce; et ad Redemptorem etiam tuum deposita infidelitate convertere. Noli sceleris tui immanitate terreri: non justos Christus, sed peccatores vocat (Matth. IX, 13); nec impietatem tuam repellit, qui pro te, cum crucifixus esset, oravit (Luc. XXIII, 34). Immitem crudelium patrum tuorum solve sententiam, neque te eorum maledicto patiaris obstringi, qui clamantes de Christo, Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), facinus in te sui criminis transfuderunt. Redite ad misericordem, utimini clementia remittentis. Saevitia enim vestrae iniquitatis conversa est in causam salutis. Vivit quem perire voluistis. Confitemini negatum, adorate venditum: ut vobis bonitas illius prosit, cui vestra malignitas nocere non potuit.
CAP. III. Quod ergo ad veram, dilectissimi, pertinet charitatem, quam etiam inimicis nostris ex dominica oratione debemus (Matth. V, 44), et optandum nobis est et studendum; ut et hic populus, qui ab illa spiritali patrum nobilitate defecit, ramis suae arboris inseratur. Multum enim nos Deo benevolentia ista commendat: quia ideo delictum illorum nobis misericordiae locum fecit, ut eos ad aemulationem salutis recipiendae fides nostra revocaret. Nam vitam piorum non solum sibi, 130 sed etiam aliis esse utilem decet: ut quod apud eos agi non potest verbis, obtineatur exemplis. Considerantes itaque, dilectissimi, ineffabilem erga nos divinorum munerum largitatem, cooperatores simus gratiae Dei operantis in nobis. Non enim dormientibus provenit regnum coelorum, nec otio desidiaque torpentibus beatitudo aeternitatis ingeritur; sed quia, sicut Apostolus ait, si compatimur, et conglorificabimur (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12), illa nobis currenda est via quam ipse Dominus se esse testatus est (Joan. XIV, 6): qui nobis nullis operum meritis suffragantibus, et sacramento consuluit et exemplo: ut in adoptionem vocatos per illud proveheret ad salutem, per hoc imbueret ad laborem. Hic autem labor, dilectissimi, piis filiis et bonis servis non solum nec asper, nec onerosus, sed etiam suavis et levis est, dicente Domino: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28-30). Nihil ergo, dilectissimi, arduum est humilibus, nihil asperum mitibus, et facile omnia praecepta veniunt in effectum, quando et gratia praetendit auxilium, et obedientia mollit imperium. Intonant enim quotidie auribus nostris eloquia Dei, et omnis homo quid divinae justitiae placeat scire convincitur. Sed quia judicium illud, quo unusquisque recipiet prout gessit, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 10), judicaturi patientia et bonitate differtur, impunitatem sibi iniquitatis infidelium corda promittunt, et putant humanorum actuum qualitates ad divinae providentiae non pertinere censuram, quasi non evidentissimis plerumque suppliciis male gesta plectantur, aut non saepe coelestium comminationum terror ostendatur: quibus utique et fides monetur, et infidelitas increpatur.
CAP. IV. Inter haec autem permanet super omnes benignitas Dei, et nulli misericordiam suam denegat, cum indiscrete universis bona multa largiatur, eosque quos merito subderet poenis, mavult invitare beneficiis. Dilatio enim vindictae dat locum poenitentiae. NEC TAMEN DICI potest nulla ibi esse ultio, ubi nulla conversio est, quia mens dura et ingrata jam sibi ipsa supplicium est, 131 et in conscientia sua patitur quidquid Dei bonitate differtur. Non ita igitur delinquentes peccata delectent, ut illos in suis actibus vitae hujus finis inveniat: quoniam in inferno nulla est correctio, NEC DATUR remedium satisfactionis, ubi jam non superest actio voluntatis, dicente propheta David: Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6)? Fugiantur noxiae voluptates, inimica gaudia et desideria jamjamque peritura. Quis fructus est, quaeve utilitas, ea indesinenter cupere, quae etiamsi non deserant, deserenda sunt? Amor rerum deficientium ad incorruptibilia transferatur, et ad sublimia vocatus animus coelestibus delectetur. Confirmate amicitias cum sanctis angelis; intrate in civitatem Dei, cujus nobis spondetur inhabitatio, et patriarchis, prophetis, apostolis, martyribusque sociamini. Unde illi gaudent, inde gaudete. Horum divitias concupiscite, et per bonam aemulationem ipsorum ambite suffragia. Cum quibus enim nobis fuerit consortium devotionis, erit et communio dignitatis. Dum itaque tempus vobis ad mandata Dei exsequenda conceditur, glorificate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20), et lucete, dilectissimi, sicut luminaria in hoc mundo (Philip. II, 15). Sint lucernae mentium vestrarum semper ardentes, et nihil resideat vestris in cordibus tenebrosum (Luc. XI, 35): quoniam, sicut ait Apostolus, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8); impleanturque in vobis quae in trium magorum imagine praecesserunt; et sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Sicut enim magnum peccatum est, cum inter gentes propter malos Christianos nomen Domini blasphematur, ita magnum pietatis est meritum, cum eidem in sancta servorum suorum conversatione benedicitur: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
132 SERMO XXXVI[ Al. XXXV]. In Epiphaniae solemnitate VI. SYNOPSIS. I. Mysteria semper honoranda; quae et virtute remanent et adhuc in Ecclesia adimplentur. Gratia intus operatur quod exterius stella significat. Quomodo munera eadem offeruntur a fidelibus. -- II. Adhuc diabolus Herodis personam gerit, in Judaeis invidiam, in haereticis fallaciam, in paganis saevitiam exercens. Sed et Christus per charitatem triumphat in suis membris. --III. Persecutionibus crevit Ecclesia. Gloria principum Christo servire. Timenda in pace Ecclesiae cupiditatum persecutio, quibus daemon colitur, non minus quam sacrificiis. --IV. Poenitendum, dum poenitentiae locus est: nec difficultati cedendum, sed orandus Deus, qui dat unde petatur, et dat quod petitur.
CAP. I. Dies, dilectissimi, quo primum gentibus Salvator mundi Christus apparuit, sacro nobis honore venerandus est; et illa hodie cordibus nostris concipienda sunt gaudia, quae in trium magorum fuere pectoribus, quando Regem coeli et terrae signo et ductu novi sideris incitati, quem crediderant promissum, adoravere conspicuum. Neque enim ita ille emensus est dies, ut virtus operis, quae tunc est revelata, transierit, nihilque ad nos nisi rei gestae fama pervenerit, quam fides susciperet, et memoria celebraret; cum multiplicato munere Dei, etiam quotidie nostra experiantur tempora, quidquid illa habuere primordia. Quamvis ergo narratio evangelicae lectionis illos proprie recenseat dies in quibus tres viri, quos nec prophetica praedicatio docuerat, nec testificatio legis instruxerat, ad cognoscendum Deum a remotissima Orientis parte venerunt; hoc idem tamen et manifestius nunc et copiosius fieri in omnium vocatorum illuminatione perspicimus, quoniam impletur prophetia Isaiae dicentis: Revelavit Dominus brachium sanctum suum in conspectu omnium gentium (Isai. LII, 10); et Viderunt omnes gentes terrae salutem, quae a Domino Deo nostro est (Ibid.); et 133 iterum: Et quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt intelligent (Ibid., 15). Unde cum homines mundanae sapientiae deditos, et a Jesu Christi confessione longinquos, de profundo erroris sui educi, et ad agnitionem veri luminis cernimus advocari, divinae procul dubio gratiae splendor operatur; et quidquid in cordibus tenebrosis novae lucis apparet, de ejusdem stellae radiis micat: ut mentes quas suo fulgore contigerit, et miraculo moveat, et ad Deum adorandum praeeundo perducat. Si autem sollicito intellectu velimus aspicere, quomodo etiam triplex illa species munerum ab omnibus qui ad Christum gressu fidei veniunt offeratur, nonne in cordibus recte credentium eadem celebratur oblatio? Aurum etenim de thesauro animi sui promit, qui Christum regem universitatis agnoscit; myrrham offert, qui Unigenitum Dei credit veram sibi hominis uniisse naturam; et quodam eum thure veneratur, qui in nullo ipsum paternae majestati imparem confitetur.
CAP. II. His comparationibus, dilectissimi, prudenter inspectis, invenimus etiam Herodis non deesse personam, cujus ipse diabolus, sicut tunc fuit occultus incentor, ita nunc quoque indefessus est imitator. Cruciatur enim vocatione omnium gentium, et quotidiana potestatis suae destructione torquetur, dolens ubique se deseri, et verum Regem in locis omnibus adorari. Parat fraudes, fingit consensiones, erumpit in caedes, et ut reliquiis eorum quos adhuc fallit utatur, invidia uritur in Judaeis, simulatione insidiatur in haereticis, saevitia accenditur in paganis. Videt enim insuperabilem esse potentiam Regis aeterni, cujus mors ipsius vim mortis exstinxerit; et ideo totam nocendi artem in eos qui vero regi famulantur, armavit; alios per inflationem scientiae legalis obdurans, alios per falsae fidei commenta depravans, alios vero in furorem persecutionis instigans. Sed hanc Herodis, istius rabiem ille vincit et destruit, qui etiam parvulos martyrii 134 gloria coronavit: et fidelibus suis tam invictam indidit charitatem, ut Apostoli verbis audeant dicere: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 35; Ps. XLIII, 22).
CAP. III. Hanc fortitudinem, dilectissimi, non illis tantum temporibus necessariam fuisse credimus, quibus reges mundi et omnes saeculi potestates cruenta impietate in Dei populum saeviebant, cum ad maximam pertinere gloriam suam ducerent, si de terris nomen Christianum auferrent; nescientes Ecclesiam Dei per furorem suae crudelitatis augeri: quoniam in suppliciis et mortibus beatorum martyrum, qui putabantur minui numero, multiplicabantur exemplo. Denique tantum contulit fidei nostrae impugnatio persequentium, ut nihil magis regium ornet principatum, quam quod domini mundi membra sunt Christi: nec tam gloriantur quod in imperio geniti, quam gaudent quod in baptismate sunt renati. Sed quia tempestas priorum turbinum conquievit, et dudum cessantibus praeliis quaedam videtur arridere tranquillitas, vigilanter cavenda sunt illa discrimina quae de otio ipsius pacis oriuntur. Adversarius enim, qui in apertis inefficax persecutionibus fuit, tecta nocendi arte desaevit: ut quos non perculit ictu afflictionis, lapsu dejiciat voluptatis. Videns itaque sibi resistere principum fidem, et unius Deitatis inseparabilem Trinitatem non segnius in palatiis quam in Ecclesiis adorari, interdictam dolet sanguinis christiani effusionem; et quorum obtinere non potest mortem, impetit mores. Terrorem proscriptionum in avaritiae mutat incendium, et quos damnis non fregit, cupiditate corrumpit. Malignitas enim longo usu propriae imbuta nequitiae, non deposuit odium, sed vertit ingenium, quo sibi mentes fidelium blanditiis subdat. Inflammat concupiscentiis, quos non potest 135 vexare tormentis; serit discordias, accendit iras, incitat linguas, et ne ab illicitis dolis cautiora corda se revocent, consummandorum scelerum ingerit facultates: quia illi totius fraudis hic fructus est, ut qui immolatione pecudum et arietum, et thuris incensione non colitur, quibuslibet ei criminibus serviatur.
CAP. IV. Habet igitur, dilectissimi, pax nostra pericula sua; et frustra de fidei libertate securi sunt qui vitiorum desideriis non resistunt. COR HOMINUM de operum ostenditur qualitate, et formas mentium species detegit actionum. Nam sunt quidam, sicut ait Apostolus, qui Deum profitentur se scire, factis autem negant (Ad Tit. I, 16). Vere enim reatus negationis incurritur, quando bonum quod in sono vocis auditur, in conscientia non habetur. Fragilitas quidem humanae conditionis facile in delicta prolabitur; et quia nullum sine delectatione peccatum est, cito acquiescitur deceptoriae voluptati. Sed a carnalibus desideriis recurratur ad spiritale praesidium; et mens habens notitiam Dei sui, a consiliis se male suadentis hostis avertat. Prosit illi patientia Dei, nec ideo delinquendi pertinacia nutriatur, quia vindicta differtur. Non sit peccator de impunitate securus, quia si tempus poenitentiae amiserit, locum indulgentiae non habebit, dicente propheta: Quia non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Qui autem sibi correctionis reparationem experitur esse difficilem, confugiat ad auxiliantis Dei clementiam, et vincula malae consuetudinis ab illo poscat abrumpi, qui allevat omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Ps. CXLV, 8). Non erit vacua confitentis oratio, quoniam misericors Deus voluntatem timentium se faciet; et dabit quod petitur, qui dedit unde peteretur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
136 SERMO XXXVII [ Al. XXXVI]. In Epiphaniae solemnitate VII. SYNOPSIS.I. Opere imitari necesse est quod fide creditur. Mysteria Christi, et sacramenta sunt, et exempla. --II. Infantia Christi, quae lex est vivendi, nihil nisi crucem et humilitatem praedicat. --III. Tota Christi fortitudo, humilitas; quae tota sapientiae Christianae disciplina, et cujus infantia est magistra. --IV. In quo sita sit infantia Christiana, ad quam nos Christi infantia invitat.
CAP. I. Memoria rerum ab humani generis Salvatore gestarum, magnam nobis, dilectissimi, confert utilitatem, si quae veneramur credita, suscipiamus imitanda. In dispensationibus enim sacramentorum Christi, et virtutes sunt gratiae, et incitamenta doctrinae: ut quem confitemur fidei spiritu, operum quoque sequamur exemplo. Nam etiam ipsa primordia, quae Dei Filius per matrem Virginem nascendo suscepit, ad provectum nos pietatis instituunt. Simul enim apparet cordibus rectis in una eademque persona et humana humilitas, et divina majestas. Quem cunae testantur infantem, coelum et coelestia suum loquuntur auctorem. Puer corporis parvi, Dominus et Rector est mundi; et genitricis gremio continetur, qui nullo fine concluditur. Sed in his nostrorum vulnerum est curatio, et nostrae dejectionis erectio: quia nisi in unum tanta diversitas conveniret, reconciliari Deo humana natura non posset.
CAP. II. Legem ergo vivendi remedia nobis nostra sanxerunt: et inde data est moribus forma, unde mortuis est impensa medicina. Nec immerito, cum tres magos ad adorandum Jesum novi sideris claritas deduxisset, non eum imperantem daemonibus, non mortuos suscitantem, non caecis visum, aut claudis gressum, aut mutis eloquium reformantem, nec in aliqua divinarum virtutum actione viderunt; sed puerum silentem, quietum, et sub matris sollicitudine constitutum; in quo nullum 137 quidem appareret de potestate signum, sed magnum praeberetur de humilitate miraculum. Ipsa itaque species sacrae infantiae, cui se Deus Dei Filius aptarat, praedicationem auribus intimandam, oculis ingerebat, ut quod adhuc vocis non proferebat sonus, visionis jam doceret effectus. Tota enim victoria Salvatoris, quae et diabolum superavit et mundum, humilitate coepta, humilitate confecta est. Dispositos dies sub persecutione inchoavit, et sub persecutione finivit; nec puero tolerantia passionis, nec passuro defuit mansuetudo puerilis: quia unigenitus Dei Filius sub una majestatis suae inclinatione suscepit, ut et homo vellet nasci, et ab hominibus posset occidi.
CAP. III. Si igitur omnipotens Deus causam nostram nimis malam humilitatis privilegio bonam fecit, et ideo destruxit mortem et mortis auctorem, quia omnia quae persecutores intulere non renuit, sed obediens Patri crudelitates saevientium mitissima lenitate toleravit; quantum nos humiles, quantum oportet esse patientes, qui si quid laboris incidimus, numquam nisi nostro merito sustinemus! Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? et dicente beato Joanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (1 Joan. I, 8); quis invenietur ita immunis a culpa, ut in eo non habeat vel justitia quod arguat, vel misericordia quod remittat? Unde tota, dilectissimi, Christianae sapientiae disciplina, non in abundantia verbi, non in astutia 138 disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus Christus ab utero matris usque ad supplicium crucis, pro omni fortitudine et elegit et docuit. Nam cum discipuli ejus inter se, ut ait evangelista, disquirerent quis eorum major esset in regno coelorum: vocavit parvulum, et statuit eum in medio eorum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic major erit in regno coelorum (Matth. XVIII, 1-6; Luc. IX, 46- 48). Amat Christus infantiam, quam primum et animo suscepit et corpore. Amat Christus infantiam, humilitatis magistram, innocentiae regulam, mansuetudinis formam. Amat Christus infantiam, ad quam majorum dirigit mores, ad quam senum reducit aetates; et eos ad suum inclinat exemplum, quos ad regnum sublimat aeternum.
CAP. IV. Ut autem plene valeamus agnoscere quomodo apprehendi possit tam mira conversio, et in puerilem gradum qua nobis mutatione redeundum sit, doceat nos beatus Paulus, et dicat: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20). Non ergo ad ludicra infantiae et imperfecta nobis primordia revertendum est, sed aliquid quod etiam graves annos deceat, inde sumendum, ut velox sit commotionum transitus, citus ad pacem recursus: nulla sit memoria offensionis, nulla cupiditas dignitatis; amor sociae communionis, aequalitas naturalis. Magnum enim 139 bonum est nocere non nosse et maligna non sapere: quia inferre ac referre injuriam, mundi hujus prudentia est; nemini autem malum pro malo reddere, Christianae est aequanimitatis infantia. Ad hanc vos, dilectissimi, similitudinem parvulorum mysterium hodiernae festivitatis invitat; et hanc vobis humilitatis formam adoratus a magis puer Salvator insinuat: qui ut imitatoribus suis quid gloriae pararet ostenderet, ortus sui tempore editos martyrio consecravit: ut in Bethleem, ubi Christus natus est, geniti, per communionem aetatis consortes fierent passionis. Ametur igitur humilitas, et omnis a fidelibus vitetur elatio. Alter alterum sibi praeferat, et nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius: ut cum in omnibus abundaverit affectus benevolentiae, in nullo virus inveniatur invidae: quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11): eodem ipso testante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXVIII [ Al. XXXVII]. In Epiphaniae solemnitate VIII. SYNOPSIS.--I. Stella gratiam, magi omnes gentes, Herodes paganos, infantes occisi martyres figurant. Omnium est temporum praesens festivitas. --II. Sola fidei luce attingi posse Christi Dei hominisque mysterium, reparando homini necessarium. --III. Gratiae necessitas. Homo bona agens, a Deo habet et effectum operis, et initium voluntatis. Sanctis timendum ne ipsis operibus pietatis elati, deserantur opegratiae. 140 Quibus signis quisque experiri potest an in ipso Deus habitet? --IV. Ex charitate in primis habitatorem cordis Deum cognovimus. Charitati quantum laborandum.
CAP. I. Causam, dilectissimi, et rationem solemnitatis hodiernae saepe vobis et evangelica narratio, et observantiae consuetudo patefecit; nec necesse est ita nunc, quae inter Salvatoris nostri humana primordia sunt gesta, replicari, ut de splendore novi sideris, de magis magorumque muneribus, de saevitia Herodis et de interfectione infantium disseramus; cum, sicut nostis, et in stellae fulgore Dei gratia, et in tribus viris vocatio gentium, et in rege impio crudelitas paganorum, et in occisione infantium cunctorum martyrum forma praecesserit. Sed quia in sacratissimo die reddendum exspectationi vestrae est sacerdotalis sermonis officium, nitamur, ut possumus adjuvante Spiritu Dei, eo per intelligentiae semitas pervenire, ut cognoscamus sacramentum praesentis festi ad omnium fidelium tempora pertinere; nec ullo modo habeatur insolitum, quod in dispensationum ordine adoratur antiquum.
CAP. II. Quamvis ergo omnis anima Christiana nihil indignum debeat de Filii Dei majestate sentire, et transcensis incipientis fidei rudimentis oporteat unumquemque ad sublimiora proficere, non necesse est tamen infirmitatem mentis humanae, dum verum hominem accepit Christus, de ipsa naturae nostrae communione trepidare, et per initia vel incrementa corporea ad agnitionem unius cum Patre Deitatis difficulter accedere. Sed ubi inter caligantes cogitationes radius supernae lucis refulserit, cunctantes fidei moras splendor veritatis abrumpat: ut cor liberum, et a visibilibus absolutum, lumen intelligentiae tamquam ducem stellam sequatur: quia, sicut Apostolus ait, Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11). ut quem venerabatur in cunis humiliter jacentem, ipsum sine diffidentia 141 adoret cum Patre regnantem. Haec autem manifestatio, dilectissimi, quae haesitantium nebulas dissolvit animarum, et ita facit innotescere Dei Filium, ut de hoc, quod idem est etiam hominis filius, nihil patiantur obstaculi, ad praesentis festi pertinet dignitatem; et vera est infantia Salvatoris declaratio Deitatis, quando carnis sensus ab humanis ad divina transfertur; ut quos deprimunt experimenta infirmitatum, erigant signa virtutum: quia tali auxilio et natura nostra indigebat et causa, ut reparare humanum genus nec sine majestate posset humilitas, nec sine humilitate majestas.
CAP. III. Jam vero cum in singulorum fidelium profectibus divinorum elucet custodia mandatorum, impleturque quod dictum est: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16): quis illic non praesentem intelligat Deitatem, ubi veram videt apparere virtutem? quae utique sine Deo nulla est, nec proprietatem obtinet Deitatis, nisi spiritu sui vegetetur auctoris. Dicente enim discipulis suis Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5), dubium non est hominem bona agentem ex Deo habere et effectum operis et initium voluntatis. Unde et Apostolus copiosissimus fidelium cohortator, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate (Philip. II, 12). Et haec sanctis causa est tremendi atque metuendi ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiae et ramaneant in infirmitate naturae. Qui autem experiri cupit an in ipso Deus habitet, de quo dicitur: Mirabilis Deus in sanctis suis (Ps. LXVII, 36), sincero examine cordis sui interiora discutiat et sagaciter quaerat qua humilitate resistat superbiae, qua benevolentia obluctetur 142 invidiae, quam non capiatur adulantium linguis, quamque bonis delectetur alienis; an pro malo non cupiat malum reddere, malitque inultas oblivisci injurias, quam imaginem et similitudinem sui Conditoris amittere, qui omnes ad cognitionem sui generalibus incitans donis, pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45).
CAP. IV. Ac ne in multis laboret sollicitae discretionis inspectio, ipsam matrem virtutum omnium charitatem in secretis suae mentis inquirat, et si eam dilectioni Dei et proximi toto corde intentam repererit, ita ut etiam inimicis suis eadem velit tribui quae sibi optat impendi; quisquis hujusmodi est, Deum et rectorem et habitatorem sui esse non dubitet: quem tanto magnificentius recipit, quanto magis non in se, sed in Domino gloriatur (I Cor. I, 31): quoniam quibus dicitur: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21), nihil non illius agunt spiritu, cujus reguntur imperio. Scientes igitur, dilectissimi, quoniam charitas Deus est (I Joan. IV, 16), qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6), sectamini charitatem, ita ut in unum castae dilectionis affectum universorum fidelium corda concurrant. Transeuntia nos et vana non occupent; constanti desiderio ad ea quae sunt semper mansura tendamus. Sacramentum enim praesentis festi oportet in nobis esse perpetuum; quod utique sine fine celebrabitur, si in omnibus actibus nostris Dominus Jesus Christus appareat: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen
143 SERMO XXXIX [ Al. XXXVIII]. De Quadragesima I. SYNOPSIS.--I Hebraeorum exemplo esse jejunandum maxime contra hostes invisibiles. --II. Quadragesimae praesertim tempore parari insidias a daemone. --III. Cur Christus tentari voluerit, et quantae sint hominis pugnae in hac vita. --IV. Quanta invidia daemonis. Quae Christianorum arma? --V. Quae potissimum virtutes jejunium comitari debeant? --VI. In misericordiae maxime operibus verum jejunium esse.
CAP. I. Hebraeorum quondam populus et omnes Israeliticae tribus, cum propter peccatorum suorum offensiones gravi Philistinorum dominatione premerentur, ut superare hostes suos possent, sicut sacra manifestat historia, vires animi et corporis indicto sibi reparavere jejunio. Intellexerant enim duram et miseram illam subjectionem neglectu se mandatorum Dei et morum corruptione meruisse, frustraque se armis certare, nisi prius vitiis repugnassent. Abstinentes ergo a cibo et potu severae sibi castigationis adhibuere censuram; et ut hostes suos vincerent, gulae illecebram in seipsis ante vicerunt. Factumque est hoc modo ut saevi adversarii et graves domini esurientibus cederent, quos sibi saturos subjugarant. Et nos itaque, dilectissimi, inter multas adversitates et praelia constituti, si similibus remediis uti cupimus, simili observatione curemur. Eadem enim propemodum causa nostra est quae illorum fuit: quoniam sicut illi a carnalibus adversariis, ita et nos a spiritalibus maxime impugnamur inimicis. Qui si donata nobis per Dei gratiam morum 144 correctione vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet; et emendatione nostra infirmabuntur, quos graves nobis, non ipsorum merita, sed nostra delicta fecerunt.
CAP. II. Quapropter, dilectissimi, ut omnes hostes nostros superare valeamus, per observantiam coelestium mandatotum divinum quaeramus auxilium, scientes non aliter nos praevalere posse adversariis nostris, nisi praevaluerimus et nobis. Sunt enim intra nosmetipsos multa certamina, et aliud caro adversus spiritum, aliud adversus carnem spiritus concupiscit (Galat. V, 17). In qua dissensione si cupiditates corporis fuerint fortiores, turpiter animus amittet propriam dignitatem, et perniciosissimum erit eum servire quem decuerat imperare. Si autem mens rectori suo subdita, et supernis muneribus delectata, terrenae voluptatis incitamenta calcaverit, et in suo mortali corpore regnare peccatum non siverit (Rom. VI, 12), ordinatissimum tenebit ratio principatum, et munitiones ejus nulla spiritalium nequitiarum labefactabit illusio: quia TUNC EST vera pax homini et vera libertas, quando et caro animo judice regitur, et animus Deo praeside gubernatur. Haec autem praeparatio, dilectissimi, licet omni tempore salubriter assumatur, ut pervigiles hostes incessabili superentur industria, nunc tamen sollicitius expetenda est, et studiosius instruenda, quando et ipsi subtilissimi adversarii acriori insidiantur astutia. Scientes enim adesse sacratissimos Quadragesimae dies, in quorum observantia omnes praeteritae desidiae castigantur, omnes negligentiae diluuntur, ad hoc utique totam vim suae malignitatis intendunt, ut celebraturi sanctum Pascha Domini, in aliquo inveniantur immundi; et unde eis obtinenda erat propitiatio, inde contrahatur offensio.
CAP. III. Accedentes ergo, dilectissimi, ad Quadragesimae initium, id est, ad diligentiorem Domini servitutem, quia quasi ad quemdam agonem sancti operis introimus, ad pugnas 145 tentationum animas praeparemus; et intelligamus quanto studiosiores pro nostra salute fuerimus, tanto nos vehementius ab adversariis impetendos. Sed fortior est qui in nobis est quam qui adversum nos est, et per ipsum validi sumus, in cujus virtute confidimus: quia ob hoc Dominus se tentari a tentatore permisit, ut cujus munimur auxilio, ejusdem erudiremur exemplo. Vicit enim adversarium, ut audistis, testimoniis legis, non potestate virtutis; ut hoc ipso et hominem plus honoraret, et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo jam, sed quasi ab homine vinceretur. Pugnavit ergo ille tunc, ut et nos postea pugnaremus; vicit ille, ut et nos similiter vinceremus. NULLA SUNT enim, dilectissimi, sine tentationum experimentis opera virtutis, nulla sine probationibus fides, nullum sine hoste certamen, nulla sine congressione victoria. Vita haec nostra in medio insidiarum, in medio praeliorum est. Si nolumus decipi, vigilandum est; si volumus superare, pugnandum est. Et ideo sapientissimus Salomon, Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Vir enim sapientia Dei plenus, sciens studium religionis laborem habere certaminis, cum praevideret pugnae periculum, ante admonuit pugnaturum: ne forte si ad ignorantem tentator accederet, imparatum citius vulneraret.
CAP. IV. Nos itaque, dilectissimi, qui divinis eruditionibus instituti, ad agonem praesentis certaminis scienter accedimus, audiamus dicentem Apostolum: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae, in coelestibus (Ephes. VI, 12); et non ignoremus quod hi hostes nostri contra se geri omnia sentiunt, quaecumque nos pro nostra salute agere tentamus; et hoc ipso quod boni aliquid appetimus, adversarios provocamus. Haec enim inter nos atque illos 146 per diabolicae invidiae fomitem inveterata dissensio est, ut quia illi ab his bonis exciderunt, ad quae nos Deo auxiliante provehimur, nostris justificationibus torqueantur. Si ergo nos erigimur, illi corruunt; si nos convalescimus, illi infirmantur. Remedia nostra plagae ipsorum sunt, quia curatione nostrorum vulnerum vulnerantur. State ergo, dilectissimi, ut Apostolus ait, succincti lumbos mentis vestrae in veritate, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14). Videte, dilectissimi, quam potentibus nos telis, quam insuperabilibus munimentis dux multis insignis triumphis, et invictus Christianae militiae magister armaverit. Succinxit lumbos balteo castitatis, calceavit pedes vinculis pacis: quia et discinctus miles cito, ab impudicitiae incentore vincitur, et non calceatus facile a serpente mordetur. Scutum fidei ad protectionem totius corporis dedit, capiti galeam salutis imposuit, dexteram gladio, id est verbo veritatis, instruxit: ut spiritalis praeliator non solum sit tutus a vulnere, sed et repugnantem valeat vulnerare.
CAP. V. His igitur, dilectissimi, freti armis, impigre atque intrepide propositum nobis certamen ineamus: ut in isto jejuniorum stadio, non eo tantum simus fine contenti, ut solam ciborum abstinentiam putemus esse sectandam. Parum enim est si carnis substantia tenuatur, et animae fortitudo non alitur. Afflicto paululum exteriore homine, reficiatur interior; et subtracta carni saturitate corporea, spiritalibus mens deliciis roboretur. Circumspiciat se omnis anima Christiana, et severo examine cordis sui interna discutiat. Videat ne quid ibi discordiae inhaeserit, ne quid cupiditatis insederit. Castitas incontinentiam procul pellat, tenebras simulationis lux abigat veritatis. Detumescat superbia, resipiscat iracundia, 147 comminuantur jacula noxarum, et obtrectatio linguae frenetur. Cessent vindictae, et oblivioni mandentur injuriae. Omnis postremo plantatio quam non plantavit Pater coelestis, radicitus auferatur (Matth. XV, 13). Tunc enim in nobis bene virtutum semina nutriuntur, quando de agro cordis nostri omne germen externum evellitur. Si quis ergo in quempiam ita cupiditate ultionis exarsit, ut eum aut carceri tradiderit, aut vinculis illigaverit, absolutionem non solum insontis, sed etiam ejus qui poena dignus videtur acceleret: ut illa Dominicae orationis regula fidenter utatur, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (Matth. VI, 12). Quam partem petitionum ita Dominus speciali insinuatione commendat, quasi totius orationis effectus in hac conditione consistat: Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et Pater vester vobis, qui in coelis est. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Ibid. 14).
CAP. VI. Proinde, dilectissimi, memores infirmitatis nostrae, quia facile in quaelibet delicta prolabimur, hoc potissimum remedium, et istam efficacissimam vulnerum nostrorum curationem nullatenus negligamus. Remittamus, ut remittatur nobis; demus veniam, quam rogamus; et non studeamus vindicari, qui nobis precamur ignosci. Pauperum gemitus surdo non transeamus auditu, et misericordiam indigentibus prompta benignitate praestemus, ut misericordiam in judicio mereamur invenire. Ad quam perfectionem qui studium suum gratia Dei adjutus intenderit, hic sanctum jejunium fideliter peraget (I Cor. V, 8), hic a fermento malitiae veteris alienus, in azymis sinceritatis et veritatis ad beatum Pascha perveniet, et per novitatem vitae digne laetabitur in sacramento reformationis humanae: per Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
148 SERMO XL [ Al. XXXIX]. De Quadragesima II. SYNOPSIS.--I Semper in hac vita proficiendum esse. --II. In id maxime enitendum Quadragesimae tempore, quo magis sevit diabolus. --III. Cur Christus esuriens non mutavit lapides in panem? --IV. Non sterilem esse debere Quadragesimae inediam. --V. Miserationem et clementiam principum imitandam esse Quadragesimae tempore.
CAP. I. Licet nobis, dilectissimi, appropinquante festivitate paschali jejunium quadragesimale ipse legitimi temporis recursus indicat, cohortatio tamen etiam nostri sermonis adhibenda est, quae, auxiliante Domino, nec inutilis sit pigris, nec onerosa devotis. Nam cum omnem observantiam nostram ratio istorum dierum poscat augeri, nemo est (ut confido) de vobis, qui se ad opus bonum non gaudeat incitari. Natura enim nostra, manente adhuc mortalitate, mutabilis, etiamsi ad summa quaeque virtutum studia provehatur, semper tamen sicut potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat. ET HAEC EST perfectorum vera justitia, ut numquam praesumant se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum. Quia ergo nemo nostrum, dilectissimi, tam perfectus et sanctus est, ut perfectior sanctiorque esse non possit, omnes simul sine differentia graduum, sine discretione meritorum, ab iis in quae pervenimus, in ea quae nondum apprehendimus, pia aviditate curramus, et ad mensuram consuetudinis nostrae necessariis aliquid addamus augmentis. Parum enim religiosus alio tempore demonstratur, qui in his diebus non religiosior invenitur.
CAP. II. Unde opportune auribus nostris lectio apostolicae praedicationis insonuit, dicens: 149 Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Quid enim acceptius hoc tempore, quid salubrius his diebus, in quibus vitiis bellum indicitur, et omnium virtutum profectus augetur? Semper quidem tibi, o anima Christiana, vigilandum contra salutis tuae adversarium fuit, ne ullus pateret locus tentatoris insidiis; sed modo tibi major cautio et sollicitior est adhibenda prudentia, quando idem hostis tuus acriori saevit invidia. Nunc enim in toto mundo potestas ei antiquae dominationis aufertur, et innumera illi captivitatis vasa rapiuntur. Renuntiatur atrocissimo praedoni a populis omnium nationum, omniumque linguarum, et nullum jam genus hominum reperitur, quod non tyrannicis legibus reluctetur, dum per omnes fines terrarum regeneranda in Christo multorum millium millia praeparantur; et appropinquante novae creaturae ortu, spiritalis nequitia ab iis quos possidebat extruditur. Fremit ergo exspoliati hostis impius furor, et novum quaerit lucrum, quia jus perdidit antiquum. Captat indefessus et pervigil, si quas reperiat oves a sacris gregibus negligentius evagantes, quas per procliva voluptatum et per devexa luxuriae in diversoria mortis inducat. Inflammat itaque iras, nutrit odia, acuit cupiditates, irridet continentiam, incitat gulam.
CAP. III. Quem enim tentare non audeat, qui nec ab ipso Domino nostro Jesu Christo conatus suae fraudis abstinuit? Nam, sicut 150 evangelica patefecit historia, cum Salvator noster, qui erat verus Deus, ut verum se hominem etiam demonstraret, et impias opiniones totius erroris excluderet, post quadraginta dierum noctiumque jejunium, infirmitatis nostrae in se recepisset esuriem, gavisus diabolus signum se in eo passibilis atque mortalis invenisse naturae, ut exploraret potentiam, quam timebat: Si Filius Dei, inquit, es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 2). Poterat utique istud Omnipotens, et facile erat ut ad Creatoris imperium, in quam juberetur speciem cujuslibet generis creatura transiret; sicut, cum voluit, in convivio nuptiali aquam mutavit in vinum (Joan. II, 9): sed hoc magis salutiferis dispositionibus congruebat, ut superbissimi hostis astutia, non potentia Deitatis a Domino, sed humilitatis mysterio vinceretur. Denique fugato diabolo, et in omnibus artibus suis tentatore frustrato, accesserunt ad Dominum angeli, et ministrabant ei; ut veri hominis et veri Dei, et apud dolosas interrogationes inviolata esset humanitas, et apud sancta obsequia manifesta Divinitas. Confundantur itaque filii diaboli atque discipuli, qui repleti inspiratione viperea, simplices quosque decipiunt, negantes in Christo utramque veram esse naturam, dum aut Deitatem homine, aut hominem Deitate dispoliant, cum unius temporis gemino documento utraque falsitas sit perempta: quia et per famem corporis perfecta humanitas, et per famulantes 151 angelos demonstrata est perfecta Divinitas.
CAP. IV. Quia ergo, dilectissimi, sicut Redemptoris nostri magisterio edocti sumus, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4 Deut. VIII, 3); dignumque est ut populus Christianus in quantacumque abstinentia constitutus, magis desideret se Dei verbo quam cibo satiare corporeo, prompta devotione et alacri fide suscipiamus solemne jejunium, non in sterili inedia, quam plerumque et imbecillitas corporis et avaritiae morbus indicit, sed in larga benevolentia celebrandum: ut scilicet simus de illis de quibus ipsa Veritas dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Deliciae igitur nostrae sint opera pietatis, et illis cibis qui nos ad aeternitatem nutriunt impleamur. Laetemur in refectionibus pauperum, quos impendia nostra satiaverint. Jucundemur in vestitu eorum quorum nuditatem indumentis necessariis texerimus. Sentiant humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exsulum, destitutio pupillorum, et desolatarum moestitudo viduarum: in quibus juvandis nemo est qui non aliquam possit exsequi benevolentiae portionem. NULLI enim parvus est census, cui magnus est animus; nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet aut pietatis. Numquam merito caret, etiam in tenui facultate, bonae voluntatis opulentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediocrum; sed non discrepat fructus operum, ubi idem est affectus operantium.
CAP. V. In ista autem, dilectissimi, exercendarum opportunitate virtutum, sunt et aliarum insignia coronarum, quae nullo horreorum dispendio, nulla diminutione pecuniae capiantur; si repellatur lascivia, si abdicetur ebrietas, et carnalis concupiscentia 152 castitatis legibus edometur; si odia transeant in dilectionem, si inimicitiae convertantur in pacem, si tranquillitas exstinguat iram, si mansuetudo remittat injuriam, si denique dominorum atque servorum tam ordinati sint mores, ut et illorum potestas mitior, et istorum sit disciplina devotior. Hac igitur observantia, dilectissimi, obtinebitur misericordia Dei, et abolito peccatorum reatu, religiose venerandum Pascha celebrabitur. Quod et Romani orbis piissimi imperatores sancta dudum instituta observatione custodiunt, qui in honorem Dominicae Passionis et Resurrectionis altitudinem suae potestatis inclinant, et constitutionum suarum severitate mollita, multarum culparum reos faciunt relaxari; ut in diebus, quibus mundus salvatur miseratione divina, etiam ipsorum supernae bonitatis imitatrix sit aemulanda clementia. Imitentur igitur Christiani populi principes suos, et ad domesticam indulgentiam regiis incitentur exemplis. Non enim privatas leges fas est austeriores esse quam publicas. Remittantur culpae, vincula solvantur, deleantur offensae, pereant ultiones: ut sacra festivitas per divinam atque humanam gratiam, omnes laetantes, omnes habeat innocentes: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.