Sermones (Petrus Chrysologus)/7

This is the stable version, checked on 21 Octobris 2021. Template changes await review.
Sermones LX-LXIX
Saeculo V

editio: Corpus Corporum
fons: Corpus Corporum
 6 Sermones 8 


SERMO LX. In idem.

Si Cananitis mulier clamore subito, repentina fide, juvante Christo, et quod petebat accepit, et quod negabatur extorsit (Matth. XV); si Aethiops spado arcanum vitalis lavacri praeteriens invenit in via, rapuit in transitu (Act. VIII); si Cornelius centurio antequam intraret baptisma, pervenit ad Christum (Act. X); si latro in ipso momento mortis paradisum invasit (Luc. XXIII), et vitam vobis, in articulo temporis quam quaeritis, quis negabit? Ex fide ergo accipite fidem, et ut fidei mysterium scire possitis, accessu temporis laborate. Moyses laturus legem coelum vocat et terram: sacerdos quid invocabit gratiam prolaturus? Ille dixit: Attende ad coelum, et loquar, et audiat terra verba ex ore meo (Deut. XXXII, etc.); ego dicam, Attende, Deus, loquar; et audiat homo verba ex ore meo. Ille dixit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea; Ego dicam, Veniat sicut ros spiritus tuus, et inundet sicut flumen gratia tua, fiatque nunc coelestis Verbi unda saliens in vitam aeternam. Ille dixit: Quia nomen Domini invocavit, date magnificentiam Deo nostro; ego dicam, Quia fidem invocavi, date credulitatem Deo vestro. Et quia navigia corporum nostrorum Quadragesimae sunt curata jejunio, necesse est ut placitum fidei, symbolum coelestis commercii jam dicamus, quatenus sub certa spe per tota mundi aequora, per infidos saeculi fluctus lucra mansura saeculis conquiramus. Accipite ergo fidem, exspectate rem: quia cui fides non praecedit in semine, res ei non sequitur in fructu. Signate vos. :SERMO Creat auditum, auditus concipit fidem, credulitatem parturit fides, confessionem credulitas nutrit, confessio perpetuam dat salutem. Hinc est quod meo, vestroque ore occurrit; sic sibi fides, credulitas sic amplectitur se; salus se confessionis osculo sic salutat. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Haec vox totum Trinitatis fatetur et aperit sacramentum. Deum dicit, non deos, quia unum Deum in Trinitate credit Christiana fides: scit Patrem, scit Filium, scit Spiritum sanctum, deos noscit. Divinitas in personis trina est, sed una est in Trinitate divinitas: personis Trinitas distincta est, non est divisa substantiis: Deus unus est, sed trinitate; Deus solus est, sed non solitarius; divinitas nec trinitate dividitur, nec confunditur unitate: haec sentit fides cum dicit, Credo in Deum. Mox addidit, Patrem. Qui credit Patrem esse, Filium confitetur; qui credit Patrem et Filium, aetates non sentiat, gradus non cogitet, non tempora suspicetur, non conceptum quaerat, nesciat partum: qui Deum credit, divina confessus est, non humana. Sed dicit haereticus: Quomodo Pater, si non praecedit? quomodo Filius, si non sequitur? quomodo non dat initium, qui generat? quomodo quod generatur, principium a generante non sumit? Hoc ratio docet, hoc natura probat. Erras, haeretice, hoc habet humana ratio, non habet hoc divina; hoc accipit natura mundi, deitatis non recipit hoc natura; fragilitas humana concipitur, et concipit, parturitur et parturit, generatur et generat, accipit initium et dat finem, mortem suscipit et refundit, et reservat in sobole quidquid suae conditionis est et naturae. Deus vero Pater non genuit in tempore, quia tempus ignorat; non dedit initium, qui initium nescit; non transfudit finem, qui non habet finem: sed sic genuit ex se Filium, ut totum quod in se erat esset et maneret in Filio. Honor geniti generantis honor est, perfectio geniti generantis forma est, minoratio geniti revelat ad generantis injuriam. Sed haec audiens, haeretice, non dicas, Quomodo ista sint? dixisti Deum, credidisti Patrem, omnipotentem confessus es; si dubitas, mentitus es; credo si dicis, quomodo non credis, si discutis? si putas impossibile, omnipotentiam quam confessus es sustulisti; sed nos qui Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius majestatis et gloriae confitemur, fidem Dominici corporis jam loquamur. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Postquam Dei Filius sicut pluvia in vellus toto divinitatis unguento nostram se fudit in carnem, ab unguento nuncupatus est Christus: et hujus nominis exstitit solus auctor, qui sic Deo superfusus est, et infusus, ut homo Deusque esset unus Deus. Hoc ergo unguenti nomen effudit in nos, qui a Christo dicimur Christiani; et impletum est illud quod cantatur in Canticis Canticorum. Unguentum effusum est nomen tuum (Cant. II). Et in Christum Jesum Filium ejus. Illud sacramenti nomen est, hoc triumphi: nam sicut a Deo unctus nomen sortitur ex unguine, ita cum salutem perditam mundo reddidit, a salvando nomen salvatoris assumit. Saepe jam diximus, quod Jesus Haebraica lingua dicitur, Salvator dicitur hoc Latina. Et in Christum Jesum Filium ejus. Cujus? utique Dei Patris; cum dicis ergo in Jesum Filium ejus, confiteris Jesum qui natus est de Maria Dei esse Filium. Cave ergo ne amplius sentias in Christo quod homo fuit, sed semper quod Deus sit confitere, Apostolo sic dicente: Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. III). Unicum Dominum nostrum. Hoc convenit ad utrumque, quia et unicus Patris est, et unicus Dominus noster est: alii filii, alii domini esse per gratiam perceperunt; solus Christus esse filius, esse Dominus habet et possidet per naturam. Qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine (Matth. I). Si juxta evangelistam (Joan. IV) quod in ea natum est de Spiritu sancto est, quia Deus spiritus est, haereticus jam Deum natum virginea confiteatur ex carne; neque amplius coeleste mysterium, virginitatis partum, trahat ad conceptum mundi, ad terrenae fragilitatis injuriam. Qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. Nomen judicis audis ut tempus passionis agnoscas; audis crucifixum, ut ex mortis ignominia magnitudinem sentias charitatis; mortemque quae per lignum venit, mortificatam scias esse per lignum; et credas majora tibi esse reddita per crucis arborem, quam perdidisse te per paradisi arborem suspirabas. Sepultum dicis, ut veram carnem Christi mortemque non perfunctoriam probet confessio sepulturae, mortem suscepisse et vicisse, intrasse inferos et rediisse, venisse in jura tartari, et tartari jura solvisse, non est fragilitas, sed potestas. Confiteris die tertia resurrexisse, ut intelligas resurrectionem Christi totius Trinitatis fuisse victoriam. Dicis Ascendisse in coelos, ut coeli Dominum credas, ut unde venerat rediisse fatearis, quia superato diabolo, calcata morte, liberato mundo, super coelos triumphat Christus, qui victus putabatur in terris. Clamas, Sedet ad dexteram Patris. Ut quia Patris et Filii una est deitas, par potestas, in coelesti consessu nulla sit sinistrae sessionis injuria. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Quia veniente Christo, resurgent mortui, sistentur vivi, ut pariter causas reddant de suorum ratione factorum. Et quia Dominici corporis jam diximus sacramentum, ad confitendum deitatem Spiritus perveniamus. Credimus in Spiritum sanctum. Quem Deum nobis inclamat vox divina, cum dicit: Quia Deus spiritus est (Joan. IV). Credimus in sanctum Spiritum. Quem propheta cooperatorem Patris et Filii decantat: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Totus Deus, totaque Dei virtus est, qui creator coelestium probatur esse virtutum. Credimus sanctam Ecclesiam. Quam sic in se suscepit Christus, ut eam divinitatis suae faceret esse consortem. Credimus remissionem peccatorum. Quia qui per Christum et Ecclesiam in novum hominem fuerit natus, veteris delicti nil habebit. Credimus carnis resurrectionem. Ut credamus passionis, mortis, resurrectionis Christi hanc fuisse causam, ut nos resurgeremus ex mortuis. Resurget caro, resurget, ut ipsi sumus, ut agnitio maneat personarum, ut et martyr de persecutoris poena laetitiam sumat, et persecutor sumat de martyris honore supplicium. Credimus vitam aeternam. Quia post resurrectionem nec bonorum finis est, nec malorum. Signate vos. Fidem quam credimus et docemus, non atramento, sed spiritu, committamus pectori, non chartae; demus memoriae, non libro, ne divinum munus violent res humanae, ne coeleste secretum arbiter profanus assumat, ne quod est credentibus ad vitam, existat perfidis ad ruinam. Sol lippientibus oculis non lucem tribuit, sed tenebras; vinum vires febrientium non reparat, sed enervat; sine medico vitae poculum fit lethale, sic perfidis perniciosum est sine fide fidei sacramentum. Sicut dicit Apostolus, Capiatur fides ex auditu, auditus autem capiatur ex verbo (Rom. X); et vitae placitum, pactum fidei, lex salutis non haereat morituris, sed vivis sensibus affigatur.

SERMO LXI In idem.

Nisi me solaretur beati Pauli subita et inopinata conversio (Actor. IX), vix crederem tam facile vos de terrena labe in coelestem posse gloriam commutari. Illum namque de persecutore mox apostolum praestitit repentina confessio, et Ecclesiae dedit insignem magistrum, quem furentem Christiani nominis invenerat vastatorem. Nec minus animat me illius spadonis exemplum, quem fides ante rapuit ad gratiam, quam currus ad Indiam domumque revocaret (Actor. VIII). Accedit illud etiam latronis mirabile documentum, qui tunc rapuit paradisum, quando latrocinii sui poenas est appensus, ut solveret (Luc. XXIII). Unde nos, filioli, quia sic tempus vestrae regenerationis aptastis, ut neque nos possimus dicere quod necesse est, neque vos possitis quod oportet audire, fidem fidei committentes, tradimus breviter quod latius commendare non possumus. Nam quemadmodum exponentibus nobis potestis cognoscere symboli sacramentum, qui ipsum symbolum memoria capere vix valetis? Hoc monemus solum, ne quis committat litteris, quod est cordi mandaturus ut credat, Apostolo sic monente: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Audituri formam fidei, credulitatis normam, confessionis ordinem, parate simul corporis et cordis auditum. Sicut fons ore angusto manans magnis fluviorum laticibus ampliatur, sic fides symboli breviato sermone credulitatis latissimos dat meatus. Et sicut radix alte fixa in excelsum germen se protendit, fides sic radicata pectoris in profundo in excelsum credulitatis cacumen attollitur. Ergo de cordibus vestris expurgate perfidiae coenum, ut pura per vos fidei fluenta percurrant; incredulitatis fruteta in vobis radicitus amputate, ut excrescant ad alta credulitatis vestrae robusta plantaria. Et quia, auctore Apostolo, corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X), in confessionis vocem modo date quod jam corde creditis. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Qui credit in Deum, Deum discutere non praesumat; Deus quod sit, sufficit scire; qui requirit unde sit, quantus sit Deus, Deus quid sit, hic nescit; sol importunum tenebrat aspectum, ad Deum inconcessus caecatur accessus; Deum qui vult videre, visionis ejus discat tenere mensuram; Deum suum qui vult scire, nesciat gentium deos; qui deos dicit, contradicit Deo. Servire uni libertas est, captivitas multis. Quem Deum confessus es, crede Patrem; ut credens Patrem, esse Filium discas; dicens Filium, genitum cognoscas esse de Patre; cognoscens de Patre genitum, quomodo sit genitus non requiras, quia dixisti, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Omnipotens potest omnia, et si omnia potest quod in se, ex se, et semper secum habeat Filium quis negabit? Generatio Dei initium non habet, nescit finem, non admittit excessum, quando in Genitore Genitus permanere persistit, dicente ipso Domino. Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. X). Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Confessus es Patrem, confessus es Filium, confessus es divinitatis arcanum, confitere incarnationis Dominicae sacramentum. Et in Christum Jesum Filium ejus. Christus a superno vocatur unguento, est enim tota plenitudine divinitatis infusus; Jesus nomen est a salute, quod nomen omne quod in coelo, quod in inferno est, tremens, genuflexum, summisso vertice confitetur (Philip. II). Et in Christum Jesum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Ut Patris et Filii est nobis una deitas, ita dominatio una sit nobis. Qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. Spiritus et virgo copula terrena non est, coeleste sed est secretum: hinc est, quod nascitur est divinum. Ergo quod natus est confitendum est, quomodo natus est tacendum est; quia quod secretum est sciri non potest, quod clausum est nescit aperiri, quod singulare est non refertur exemplo. Qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. Judicis nomen audis, ne tempus ignores; crucifixum audis, ut tibi mortis qualitas innotescat; et intelligas quid impenderit tibi, qui propter te poenam tantae mortis excepit. Audis sepultum, ut scias mortem non fuisse perfunctoriam, sed veracem. Mori nolle est timoris humani, divinae virtutis est surrexisse de morte; hic ergo non offendat mortis auditus, ubi resurrectionis gloria abscondit mortis injuriam. Tertia die resurrexit. Quia hominis est quod moritur, Trinitatis est quod resurgit. Ascendit in coelos. Hominem ferens illo, ubi semper mansit. Sedet ad dexteram Patris. Ad dexteram sedet, quia habet deitas nil sinistrum. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Judicabit vivos et mortuos, quia resurgent ad judicium, qui non putantur esse post mortem, quos gentilitas existimat periisse cum saeculo. Credo in Spiritum sanctum. Ut in Patre et Filio, et Spiritu sancto unam credas et intelligas esse deitatem. Credo sanctam Ecclesiam. Ut confitearis Ecclesiam Christi sponsam in perpetua Christi societate mansuram. Credo remissionem peccatorum, carnis resurrectionem. Qui remissionem peccatorum, qui carnis resurrectionem non credit, aufert veniam sibi, ipse subtrahit vitam. Quod audistis et credidistis, quod confessi estis, cor habeat, memoria teneat, charta nesciat, scriptor ignoret, ne sacramentum fidei divulgetur in publicum, ne ad infidelem fidei derivetur arcanum. Deus qui vobis sacramentum fidei et audire dedit, et credere, ipse vos aeternam pervenire faciat ad salutem.

SERMO LXII In idem.

Nutritor pius nisi totus fuerit redactus in parvulum, numquam parvulum perfectum perducit in virum; denique tunc vocem tenuat, verba ponit, agit nutibus, sensus seponit, infirmat viscera, abjicit vires, membra dissolvit, gressum tardat, gestit non ambulare, sed repere: ridere simulat, timere fingit, flere mentitur, quia est in illo mendacium pietas, desipuisse prudentia est, est infirmitas virtus. Hoc reor beatum Paulum fecisse, cum dicit: Factus sum parvulus in medio vestri, tamquam si nutrix foveat filios suos (I Thes. II). Sed forte aliquis stupeat, cum videat nutriculum ista facientem: non irridet si est parens, si pater est non miratur: hoc stultitiam dicere non potest qui scit amare. Unde vos jam patres, jam fortes, jam prudentes deprecor ut me patiamini parvulis Domini mei dependere debitae nutritionis obsequia: et blandimentis hodie magis congrua quam peritiae verba depromere; non quadrare, sed liquare sermones, et eos adhuc teneris faucibus in modum lactis effundere, docente Apostolo, Lac vobis potum dedi, non escam (ICor. III), mutare voces, amare varios affectus, et quid plura? mente, corde, corpore, imbecillis parvulorum mentibus occupari. Sed jam vos Ecclesiae pia germina prophetico sermone compello. Venite, filii; audite me (Psal. XXXIII), immo per me, et per meam vocem, jussa veri genitoris audite, quia vos meo ore Deus vocat. Venite, filii. Quo venite? et ad quid? Timorem Domini, inquit, docebo vos. Et quis veniat ad timorem? ille qui vult vitam, ille qui cupit videre dies bonos; ille qui vult bonum facere, fugere malum; ille qui post carnis et spiritus conflictum quietem divinae pacis desiderat obtinere. Venite, filii; audite me: timorem Domini, inquit, docebo vos. Quis est homo qui vult vitam, et cupit dies videre bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Sicut autem vitiant crimina conscientiam, sic dolus labia polluit, linguam maledicta contaminant; ac sic Deo confiteri non potest labiis inquinatus et lingua. Et quia corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X), sanctificate corda, mundate labia, justificate linguam, ut vox fidei bajula de puro pectore toto sanctitatis procedat exemplo. Signate vos. Placitum vel pactum, quod lucri spem venientis continet, vel futuri, symbolum nuncupari contractu etiam docemur humano: quod tamen symbolum inter duos firmat semper geminata conscriptio, et in stipulatione cautum reddit humana cautela, ne cui surrepat, ne quem decipiat perfidia contractibus semper inimica. Sed hoc inter homines, inter quos fraus, aut a quo facta est, aut cui facta est, semper laedit; inter Deum vero et homines symbolum fidei sola fide firmatur: non litterae, sed spiritui creditur: et mandatur cordi, non chartae: quia divinum creditum humana non indiget cautione. Deus facere fraudem nescit, pati non potest, quia non excluditur tempore, non aetate vincitur, occultatione non fallitur, videt abscondita, furata tenet, negata possidet. Deo salva est ratio sua semper, quia ille, quod credidit, ubi pereat non est; ac si homini, non Deo, neganti perit, non perit feneranti. Sed dicis: Qui falli non potest, quid est, quod exigit placitum? quid symbolum quaerit? Quaerit ille propter te, non propter se; non quia ille dubitat, sed ut tu credas: quaerit symbolum, quia qui ad tuam sortem venit, ad tuum non dedignatur venire contractum; quaerit symbolum, quia qui cum totum semper ipse commodat, vult deberi; quaerit symbolum, quia te modo non ad rem convocat, sed ad fidem et per placitum praesens futurum pertrahit et invitat ad lucrum. Hoc Apostolus commemorat, cum dicit: Ex fide in fidem (Rom. I). Et alibi: Justus ex fide vivit (Hebr. X). Nemo ergo immemor symboli sit, nemo initi cum Deo placiti sit oblitus; nemo cum fidem modo susceperit, rem requirat; cum ad spem venerit, quare non mox sperata percipiat conqueratur. Audi Apostolum dicentem: Spe salvi facti sumus, spes autem quae videtur non est spes; quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII)? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Spes ad futura tendit, fides ad promissa transmittit; cum res venerint, advenerint et promissa, spes desinit, fides cessat. Dulcis est epistola, sed usque dum veniat ipse qui misit; necessarium chirographum, sed usque ad debiti redditionem; grati flores, sed usque dum veniatur ad poma. Sed praesentia epistolam delet, rumpit solutio cautionem, flores consumuntur a pomis: et ideo te superni Patris filium, haeredem Dei, cohaeredem Christi, participem regni coelestis, confessorem divini judicis, coeli incolam, paradisi possessorem modo designatum te fide noveris; modo spe, non re noveris te promotum. Et ideo suscipite fidem, tenete spem, dicite symbolum, ut ad rem et ad illa valeatis bona quae praediximus pervenire. Signate vos. Hodie, homo, repraesentata est Deo anima tua. Credo in Deum. Quae diu ante dicebat Deum, sed nesciebat; vocabat Deum, sed ignorabat; ignorabat utique, quem taliter per lapides et ligna requirebat. Dicat ergo modo, dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Quae diu cum videret lapides, cui crederet non videbat: sed est vere Deus, qui te praestitit non videndo videre, quem videndo dii gentium fecerant non videre. Audi dicentem Dominum: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX). Credo in Deum Patrem. Inest Deo pietas est in Deo semper affectio, paternitas permanet apud illum; semper ergo Filium fuisse credas, ne Patrem semper non fuisse blasphemes. Sed dicis: Si genuit, quomodo semper habuit? quomodo genuit? Qui sic interrogas, fidem negas, quam fateris. Credo dixisti: si credis, unde venit quomodo? quomodo sermo dubitantis est, non credentis. Credo dixisti in Deum Patrem omnipotentem: si est, quod non potest, omnipotens non est; sed tu illum genuisse ex aliquo Filium putas, quem totum fecisse confiteris ex nihilo; ex aliquo utique, si ex tempore: quod si Pater tempus non capit, Filius initium nescit. Sed quam miserum, ut tu illum facias temporalem, qui te praestitit sempiternum. Non ergo conceptione temporum, non passione viscerum, sed Pater Filium generat, nobis dum revelat. Et in Christum Jesum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Attende, homo, qua reverentia tibi fides insinuatur et traditur: audi Patrem, ut sentias, intelligas, credas, non discutias Filium; et quia est confitearis, non unde, et quando, et quomodo sit, temerarius perscrutator inquiras. Hinc est, quod tibi coelestis sermo ut annuntiet Patrem, mox te ad Christum, ad Jesum, ad Filium, ad unicum Dominum nostrum tota mente transmittit, ut cum videris ejus quae sunt humana, te nec assequi posse, nec aestimare, nec capere, non audeas ejus quae sunt divina contingere. Quia natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. Age, homo, si tamen homo, progredere corde tuo, consurge mente tua, dilatare sensibus tuis, arrige ingenii tui acumina, excita scientiae tuae vires; quidquid in te rationis est, exsuscita, examina, discute, perscrutare, et nunc stupenti modo solus aperi quid est quod Spiritus generat, Virgo concipit, Virgo parit, permanet Virgo post partum; quemadmodum fit Verbum caro, Deus homo, homo transfertur in Deum; quemadmodum cunabula capiunt quem non capit coelum; quemadmodum portatur humeris orbem qui sustinet totum; quare ipse qui fecit omnia, instituit universa, cuncta moderatur, de te nasci, a te regi voluit, instituit nutriri, ut te parente viveret, cujus ante despexerat servitutem. Et si hoc potueris de reposito divinitatis attingere et proferre de deitatis arcano, tunc interius accede, ascende altius, licentius intuere, et tunc Patris tempora, initia Filii, explorator novus, singularis inventor, proditor divinitatis expone. Esto major Isaia, qui dixit: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum; in humilitate judicium ejus ablatum est, generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)? Cujus? Hujus generationem qui sicut ovis ad occisionem ductus est. Si Christi humana generatio exstitit, si divina; et si ut generatur, narrari non potest, quae te, homo, unda, qui te fluctus, ad istud naufragium pertulerunt? qui te spiritus per aera volitare impulit ad ruinam? Pater, Filius et Spiritus sanctus una deitas, una virtus, una sempiternitas, majestas una: quidquid autem Filius minoratur, accipit, crescit, mei est corporis, non substantiae suae. Aut miraris homo quia Patrem vocat in coelo qui matrem habere dignatur in terra? Qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus. Quare, homo, qui in se aequalis est Patri, hoc solum, quod in te minor esse voluit, accusas? quem audis sedente Pilato astare, cognoscente Pilato judicari, quare hoc solum accipis addici accusantibus criminosis, reo pronuntiante damnari? Sed ille de carne tua nasci voluit, tuis voluit uberibus occupari, jacere in tuo pectore, tuis voluit humeris bajulari, qui semper a te amari voluit, non timeri. Require quid in lege mandaverit primum, et quid in gratiam quaesierit tunc videbis. Interrogatus Dominus, sicut evangelista dixit, quod esset mandatum in lege primum, ait: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII); hinc est quod ad cor tuum venit, et ad mentem tuam, quia animo, corde, corpore a te ab initio diligi perquisivit. Qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. Hucusque Judaeus, sequitur haereticus; exspectet: ad priora illorum nullus accedat, qui Christi pascuntur, et saginantur injuriis. Sed vos, filioli, audite, ut post passionem mortis, sepulturae moerorem resurrectionis gaudiis effugetis. Tertia die resurrexit. Ut esset nostri corporis resurrectio, virtus, gratia, beneficium Trinitatis. Ascendit in coelis. Per me, qui per se numquam defuit coelo. Sedet ad dexteram Patris. Divinae virtutis ordine, non honoris humani. Diximus, sic Filius a dextris sedet, ut numquam Pater sedeat a sinistris. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Et quid debet judici mors? hinc est quod resurgit, ut debeat. Credo in Spiritum sanctum. Hunc in quem credit, negat, qui Spiritum sanctum negat. In sanctam Ecclesiam. Quia Ecclesia in Christo, et in Ecclesia Christus est; qui ergo Ecclesiam fatetur, in Ecclesiam se confessus est credidisse. Remissionem peccatorum. Da tibi, homo, veniam tu credendo, qui ad omnia peccata dilapsus es desperando. Carnis resurrectionem. Hoc est totum fidei documentum: si carnem, quae corrupta est, quae putrefacta est, quae periit, per Deum resurgere, repaginari, redire posse credas, quem posse omnia, quando omnipotentem confessus es, tunc jurasti. Vitam aeternam. Bene addidit vitam aeternam, ut se resurrecturum crederet, qui resurget per ipsum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, nunc et semper, et per immortalia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXIII De Lazaro a mortuis suscitato.

Post apostolicam lectionem cupientibus nobis ad evangelicas redire virtutes, mox Lazarus ab inferis reversus occurrit apportans vincendae mortis formam, deferens resurrectionis exemplum. Si ergo placet, priusquam ingrediamur pelagus lectionis, priusquam aggrediamur quaestionum fluctus, antequam facti talis altitudinem penetremus, resurrectionis contemplemur aspectum: quia hoc signum videmus esse signorum, virtutum cernimus esse virtutem, mirabilium esse mirificentiam pervidemus Suscitaverat Dominus filiam Jairi principis synagogae, sed adhuc funere calente, sed adhuc mediante morte, corpore adhuc praesente, adhuc inter homines homine morante, adhuc viante spiritu, adhuc anima claustra tartari nesciente, ac ne multis, sic mortuae vitam reddidit, ut jus maneret inferni. Suscitavit et unicum matris; sed sic, ut retineret pheretrum, ut anticiparet sepulcrum, ut corruptionem suspenderet et praeveniret fetorem, ut ante mortuo vitam redderet, quam tota mortuus jura mortis intraret. Circa Lazarum vero quod geritur, totum singulare est, cujus mors, cujus resurrectio commune nil habet cum praedictis; quem circa et vis tota mortis impleta est, et forma resurrectionis plena resplendet. Audeo, et dico totum rapuisse resurrectionis Dominicae sacramentum triduanus ab inferis Lazarus si rediisset: nam Christus rediit triduanus ut Dominus, Lazarus revocatur quatriduanus ut servus. Sed ad probanda quae diximus, jam praelibemus aliqua lectionis. Miserunt, inquit, sorores ejus ad Dominum dicentes, Domine, ecce quem amas infirmatur. Sic dicentes affectum pulsant, interpellant amorem, conveniunt charitatem, necessitudinem necessitudine gestiunt submovere: sed Christus cui plus est mortem vincere quam removere languorem, cujus amare illud est, non ut dilectum allevet, sed ab inferis ut reducat, dilecto non languoris medicinam, sed resurrectionis gloriam mox paravit. Denique, Ut audivit infirmari Lazarum,, sicut dicit Evangelista, mansit in eodem loco duobus diebus. Videtis quemadmodum dat locum morti, licentiam dat sepulcro, corruptioni posse permittit, negat nil putredini, nil fetori; atque ut tartarus rapiat, trahat, habeat, admittit; atque agit ut humana spes tota pereat, et tota vis mundanae desperationis accedat, quatenus quod facturus est divinum sit, non humanum. Tantum autem in loco exspectatione mortis residet, ut et mortuum ipse nuntiet, et tunc ad Lazarum denuntiet se venire. Ait enim, Lazarus mortuus est, et gaudeo. Hoc est amasse? gaudebat Christus, quia moeror mortis vertendus mox erat resurrectionis in gaudium. Et gaudeo propter vos. Quare, propter vos? quia in morte et resurrectione Lazari figura tota mortis et resurrectionis dominicae pingebatur; et quod erat secuturum mox in Domino jam praecedebat in servo. Dicebat semel et iterum discipulis suis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis: et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum, et ad crucifigendum (Matth. XX). Et ista dicens, videbat eos fieri satis dubios, satis tristes, satis consolationis extorres: et noverat eos ita opprimendos esse ipso pondere passionis, ut nihil in eis ex vita, nihil in eis ex fide, nihil in eis remanere posset ex luce, sed tota pene perfidiae nocte fuscandos. Et ideo mortem Lazari usque ad quatriduanum tempus protendit, usque ad fetorem praevalere permittit, ut discipuli dubium non haberent posse Dominum post triduum adhuc recentem surgere, cum servum vidissent post quatriduum surgere jam fetentem; et crederent illum facile posse sibi vitam reddere, qui alium taliter revocarat ad vitam. Hinc est quod dicit: Gaudeo propter vos, ut credatis. Necesse ergo erat mors Lazari, ut et cum Lazaro jam discipulorum fides consurgeret sepulto. Quoniam non eram ibi. Et erat locus ubi non erat Christus? et quomodo non erat ibi, unde mortuum Lazarum discipulis nuntiabat? Fratres, erat ibi Christus Deus, sed ibi non erat homo Christus; erat ibi Christus Deus cum moreretur Lazarus, sed nunc ad mortuum venturus erat Christus, quando erat mortem Christus Dominus subiturus: dicebat itaque, Quoniam non eram ibi. Hoc est in morte, in sepulcro, in inferno, ubi per me et meam mortem potestas tota mortis est subruenda. Martha, inquit, ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi, dicens, Domine, si hic fuisses, frater meus non fuisset mortuus. Mulier, et Deum confiteris et dicis, si hic fuisses? Deum nec absentant loca, nec tempora repraesentant. Non moreretur Lazarus, si Dominus fuisset ibi, qui erat ibi: scilicet, si in paradiso tu, mulier, non fuisses; mulier, tu quaesisti lacrymas, tu invenisti gemitus, tu mortem gulae pretio comparasti, et accusas absentiam Dei, quando causam mortis fuisse tuam praesentiam non recusas? Mors quando a te provisa est, tunc lamentandi materia fuit; nunc vero facta est virtutis occasio, quia tunc ad poenam peccantis data est, nunc permissa est resuscitantis ad gloriam; tunc tartarus invenit hominem, nunc amittit. Sed jam quaere per fidem, mulier, quod per perfidiam perdidisti. Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scio quia quaecumque petieris a Deo, dabit tibi Deus. Haec mulier non credit, sed credere conatur, cujus credulitatem incredulitas confundit. Quaecumque petieris a Deo, dabit tibi Deus. Deus ex se dat, non a se petit. Quid affers moras, mulier, supplicandi, cum jam praestaturus assistat: Mulier, judex ipse est, quem tu desideras advocatum; in hoc dantis potestas est, non necessitas est rogantis, Scio, inquit, quia quaecumque petieris a Deo, dabit tibi Deus. Mulier, hoc credere, non est credere; hoc scire, nescire est. Probavit hoc Apostolus, quia homo quando se putat aliquid scire, tunc nescit (I Cor. XI). Sed jam quid Dominus responderit, audiamus. Resurget frater tuus. Et mulier: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Martha, iterum scis quod nescis: scis quia in novissimo die possit resurgere frater tuus, sed quod et hic possit, nescis; aut forte Deus qui tunc potest suscitare omnes, unum modo mortuum non potest suscitare? Potest, potest Deus suscitare ad temporale signum mortuum unum, qui tunc omnes mortuos ad vitam perpetem suscitabit. Scio quaecumque petieris a Deo, dabit tibi Deus, et scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Martha, ante te est resurrectio quam tam longe mittis. Ego sum, inquit, resurrectio. Et quid est, ego sum resurrectio? et non ego resuscito? quid est? Quia suscepit hominem, suscepit mortem: ut qui resuscitat jubendo unum, resurgendo in se resuscitet omnes; et quibus Adam puteus mortis exstitit, his vitae fons Christus existat; et impleatur illud Apostoli, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XI). Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Et mulier, Utique, Domine, ego credidi, et credo, quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Qui ad Lazarum venerat, quid sic occupatur in Martha? quid? Ut ante ista in fide surgeret, quam ille resuscitaretur in carne. Sic facit qui et vivis et mortuis consulturus advenit: nec pertimescit faciendi moras, penes quem facti et effectus permanet et potestas. Fratres, patimini hodie differri verbum, si desideratis audire latius quae sequuntur.

SERMO LXIV. De eodem.

Singula Scripturae verba si libris singulis mandarentur, nec sic mysteria quae in ipsis sunt audientibus perlucerent; et quid faciet subitus et brevis sermo, qui in modum fulguris, priusquam illustret oculos, jam refugit, nec dat lucem videntibus, sed pavorem? Orate ergo, uti quia in saeculi obscuritate versamur, et in carne positi noctis tempus agimus, non diei, lucernam nobis verbi sui Christus accendat, qua praevia mysterii coelestis ingrediamur obscura, et gradu lento perveniamus ad scientiae divinae quantam possumus claritatem: sicut illi magi, qui mentis suae oculos metientes, non audent splendori solis, aut divinae se committere claritati, sed nocte tenerum stellae lumen tenerioribus oculis assumentes, ad cubile Christi tenerrimum pervenerunt (Joan. XI). Sed jam, sicut promisimus, evangelicae lectionis quod superest, exsequamur. Martha, inquit, ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi. Sic servus non fuit, non proximus, non amicus, certe qui aderat consolator, ut mulier sola medias per turbas, per castrum totum, extra civitatem et luctus tempore, venienti occurreret salvatori? Fratres, in his personis non causae currunt, sed sacramenta signantur. Mulier currit pro morte, quae cucurrit ad mortem; festinat ad veniam, quae festinavit ad culpam; ad redemptorem pium pervenit, seductor pessimus quam praevenit; resurrectionem quaerit, quae quaesivit ruinam; et ipsa quae mortem viro attulit, ut vitam viro referat, haec anhelat. Hinc est quod in loco Christus restitit, exspectavit Christus, quod non intravit turbas, quod non contendit ad domum, quod non ad sepulcrum divertit, quod non ad Lazarum propter quem venerat, festinavit; sed mulierem sustinet, mulierem remoratur, mulierem primam suscepit, quam primam suasor infecit; a muliere perfidiam fugat, ad mulierem revocat fidem, ut quae fuit perditionis obsequium, salutis eadem sit ministra; et sit tandem per Deum viventium mater, quae per diabolum diu mater exstitit mortuorum. Et quia mulier fuerat mali caput, causam mortis agit, ut ante crimen diluat quam veniam largiatur, ante causam tollat quam sententiam solvat; et cavet ne vir mulierem, per quam semel deceptus est, participem refugeret ad vitam; ac ne multis periisset mulier, si ante ad virum Christus Dominus pervenisset. Hinc est, fratres, quod per mulierem nascitur Christus; hinc est quod virum mulier semper ventris sui suscitat de sepulcro, ut doloribus revocet, quem depulit blandimentis, ut flendo reparet quem perdidit manducando. Denique ubi Martha confessa est Christo, et quidquid fuit culpae in persona mulieris pia confessione delevit, mittitur ad Mariam, quia sine Maria nec fugari mors poterat, nec vita poterat reparari. Veniat Maria, veniat materni nominis bajula, ut videat homo Christum virginalis uteri habitasse secretum, quatenus prodeant ab inferis mortui, mortui exeant de sepulcris. Jesus, inquit, videns Mariam plor antem et Judaeos qui cum ea venerant plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum, et dixit: Ubi posuistis illum? Responderunt, Domine, veni et vide; et lacrymatus est Jesus. Plorat Maria, plorant Judaei, plorat et Christus; putasne simili compassione? Esto quod Maria soror fleret, quia nec fratrem retinere potuit, nec morti potuit obviare: quae licet esset de resurrectione secura, destitutione tamen solatii praesentis, mora absentiae tam longae, tristitia diutinae separationis non potuit non deflere; simul quia tam trux, tam funesta, tam crudelis imago mortis, quamvis fidelem mentem non potuit non tangere, non movere. Flebant Judaei et conditionis suae memores, et futurae vitae desperatione possessi. Mors cum satis viventibus sit amara, satis turbat ipso exitu, plus conturbat exemplo: mortuum quotiens quis viderit, totiens se morti ejulat destinatum. Sic de morte non potest non dolere mortalis. Quid horum Christus? et si nihil horum, quare flebat? certe ipse qui dixerat, Lazarus mortuus est, et gaudeo, de quo gaudet mortuo, ipsum cum resuscitat tunc lamentatur; qui cum amittit non flet, cum recipit tunc deplorat; tunc fundit mortales lacrymas, vitae spiritum cum refundit. Fratres, habet hoc natura corporis humani, ut producat lacrymas vis gaudii, vis moeroris. Quotiens enim viscera, aut laetitiae, aut tristitiae nimio arctantur impulsu, oculi in lacrymas mox erumpunt. Hinc est quod Christus non dolores mortis, sed illius laetitiae recordatione lacrymavit, qui voce sua, voce una, omnes est mortuos perpetuam suscitaturus ad vitam. Fremit spiritu, et tota se viscerum commotione conturbat, quia adhuc solum Lazarum, et non jam omnes mortuos suscitabat. Quis ergo ex humana infirmitate existimet hic flevisse Christum, cum coelestis pater luxuriosum filium non quandiu abiit, sed quando recipit tunc deplorat (Luc. XV)? Christus recipiens flevit Lazarum, non amittens, denique non quando plorantes videt, tunc plorat Christus; sed quando interrogat, et in respondentibus videt fidei nil manere, dixerat: Ubi posuistis eum? At illi responderunt, Domine, veni et vide. Putaverunt eum nescire ubi positus esset in terra, qui sciebat ubi illum tartara dira retinerent. Ille sic interrogans exigebat fidem, scientiam porrigebat, ut astantes scirent quod mors, quod sepulcrum, quod corruptio, quod putredo, quod fetor non ex conditione Dei, sed ex delicto hominis hominibus accessisset. Nam cum dicit, Ubi posuistis eum, mulieres increpat, mulieres arguit, hoc est: Quem ego posui in paradiso, in regione vitae, ecce vos ubi posuistis eum. Sed et Judaei ad ignorantiam requirentis respondebant. Domine, veni et vide. Quid? illum jubere morti? quid? jubere illum inferis crederent, qui credebant eum quod erat in oculis non videre, qui de lacrymis ejus taliter disputabant? Qui potuit aperire caeci oculos quomodo facere non potuit, ut hic non moreretur? Potuit facere ut non moreretur, sed mori permisit is qui mortuum ad suam gloriam voluit suscitare: permisit ad inferna descendere, ut appareret Deus ab inferis hominem cum reducit. Sed, Judaei, apparent corda vestra obstructiora inferis, viscera vestra duriora mortuis, oculi vestri tetriores sepulcris, cum vox quae patefecit tartara vestra non patefecit arcana, cum jussio quae exsuscitat mortuum mentes vestras non suscitat, cum lex quae illustrat sepulcrum vestram non illuminet caecitatem. Sed ista sufficiant, ut cum Christo resurgentis Lazari gloriam patentius videre possimus.

SERMO LXV. De eodem.

Quoniam mortem Lazari, Mariae fletus, lacrymas Marthae, Judaeorum planctus jam perstrinximus sermone geminato, nunc exoneremus animos, abjiciamus curas, exoccupemus sensus, ut resurrectionis tantae gaudio totis mentibus et capere et audire possimus. Evangelista venisse ad monumentum sic praedicat Salvatorem. Jesus, inquit, rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum: erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei. Jesus fremens venit ad monumentum. Fremit Christus, ut caro reviviscat; fremit vita, ut mors fugetur; fremit Deus, ut resurgat homo; fremit indulgentia, ne sententia contradicat: fremit Christus debellans mortem, quia non potest non fremere, qui singularem rapit de hoste victoriam. Quod autem dixit, Rursus fremens, fremit rursum, ut geminata resurrectionis demonstret insignia: quia voce Christi sicut mortui corpore de sepulcris suscitantur ad vitam, perfidia mortui ad vitam fidei sic resurgunt. Erat, inquit, spelunca. Dixisse suffecerat venisse ad monumentum; quid est quod tantopere speluncam Evangelista commemorat? Spelunca plane, ubi hominem diaboli latrocinium collocavit; spelunca, ubi virum fraus condidit mulieris; spelunca, ubi Dei plasma mortis rapacitas includebat. Et lapis superpositus erat ei. Durae mortis janua durior durissimo lapide claudebatur: sed plorans quid proficit ad sepulcrum, quando sic duros et congestos obices non penetrat vox plorantis? Christiani, ploremus Deo pro peccatis nostris, et, mortuis non audientibus, cum gentibus non ploremus. Ait Jesus, tollite lapidem. Inter divinas virtutes humanum Christus requirit auxilium? non sufficit amovere lapidem, qui mortem sufficit effugare? sepulcri claustra reserare non valet, qui portas tartari praevalet aperire? Dixerat per prophetam: Auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI); praecipit ergo ut Judaei ex e cor lapideum tollant, evolvant perfidiae saxum, silicem durae incredulitatis excludant, quatenus animae per infidelitatem mortuae de sepulcro pectoris prosilirent: et non tantum surrexisse Lazarum, quantum se Lazaro consurrexisse gauderent. Tollite lapidem. Tollite miserae humanitatis obsequium, ut divinitatis beatae opera nunc clarescant. Tollite lapidem. Quem posuistis vos, ut hominem quem ego posui, nunc reponam. Respondit Martha: Jam fetet. Mulier, et quod fetet cujus est? Jam fetet. Modo ad te pertinet, quod a te venit: ad sepulcrum non sentires fetorem, si in paradiso suasorem noluisses audire. Jam fetet. Quod perditori fetet non fetet Creatori. Jam fetet. Quod horret alieni operis eversor, amator sui operis non abhorret. Sed dicendo sic, testaris mortem, quam tu, mulier, intulisti; fetorem clamas, ut plena mors audientibus innotescat, quatenus quod resurget Lazarus, redeuntis sit spiritus, non latentis. Divinae virtutis sit, non sit artis humanae; neque Judaei, qui nos dicunt in principe daemoniorum ejicere daemones (Matth. IX) iterum dicant nos non imperio Dei, sed humano praesidio mortuos suscitare. Jam fetet, quatriduanus est. Dicit et tempus, ut sciant quia auctor est temporum, cui tempora nulla praescribunt. Jam fetet, quatriduanus est. Dicendo sic, exaggerat desperationem, ut qui adsunt videant quia Deus est, qui sic vitam mortuis desperatis salutem, fetentibus dat vigorem. Elevatis, inquit, oculis sursum. Elevat oculos sursum, ut nobis formam supplicandi tribuat, non sibi viam praeparet impetrandi: namque sursum respicit, qui semper est sursum cum Patre, semper Pater in ipso est, et ipse est semper in Patre: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV); Pater, inquit, gratias tibi ago, quia audisti me. De praestito agit gratias; et quod Pater audierit, hoc dicitur; quod Filius petierit, hoc tacetur. Fratres, inter Patrem et Filium audiendi est affectio, non est necessitas supplicandi; charitas assensus est, non est austeritas jussionis; ibi amore geruntur omnia, ubi non indigetur obsequio, sicut ex sequentibus elucescit. Pater, gratias ago tibi, quia audisti me: ego autem sciebam quia semper me audis. Vocat invocandi cura, ubi fiducia certa est audiendi. Aut quid ibi facit petendi labor, ubi praestandi est causa communis? Nemo ergo sic Filium minoret precibus, ne Patrem circa salutem hominum sic minoret. Quare autem sic loquatur Filius, ipse aperit, sic dicendo: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me: ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum dixi, qui circumstat. Videtis quia loquendo talia suum Patrisque affectum tollit, prodit, pandit gratiam, loquitur unitatem. Dixerat: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI); et si sua sunt omnia, quomodo petit? Qui de suo petit, quod petit, non necessitatis est, sed amoris. Pater, gratias ago tibi, quia audisti me: ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum dixi, qui circumstat, ut credant quia tu me misisti. Missum se dixit, ut populi sciant de coelo venisse Christum, non recessisse de coelo. Sic ergo mittitur, sic et quod habet accipit, quomodo unde venerat non recessit; sic ergo et Filius quod habet accipit, et Pater quod dederit non amittit. Fratres, et quod auditur, et quod mittitur, et quod venit, et quod accipit, et quod nascitur, et quod patitur, et quod moritur, et quod resurgit, non est hoc divinitatis suae, infirmitatis hoc nostrae est, nostrae est hoc naturae: quod totum causa nostri tulit in nostro corpore, non propter se in sua pertulit majestate. Sed ad proposita redeamus. Quid est quod dicit, Pater, gratias ago tibi, quia audisti me? Quid est? Ubi Christus coepit inferi pulsare fores, portas tartari submovere, januas aperire mortis, gehennae solvere legem vetustam, deturbare antiquissimum jus poenarum, reposcere Lazari animam, ab inferis viam reditus innovare, occurrit ei tartari tota furens potestas, praeferens edictum superni principis, excelsi regis portans decretum, gestans latam tot saeculis Deo loquente sententiam; et videns hominem sciscitabatur quis iste esset, quid auderet, quid sibi vellet, cur solus, aut sine tremore tremendos mortis lacessat et incessat accessus. Cui dicenti quis esset, responderunt prophetica voce, ministri resurrectionis, angeli. Ipse est rex gloriae, ipse est fortis et potens in praelio (Ps. XXIII). Sed refert tartarus: Ego regem gloriae in coelestibus scio omnibus potestatibus coelicis praesidere, cujus nutum tota sufferre non potest creatura; hunc autem video de terrenis unum, concretum limo, corpore mortali septum, et in ipso habitu hominis, hominibus viliorem, et ad summam cito dandum sepulcro, subdendum meae protinus esse ditioni. Sed persistentibus angelis et repetentibus: Ipse est Dominus virtutum, ipse est rex gloriae; ipse coeli praesul, ipse creator mundi, ipse salvator saeculi, ipse redemptor omnium, et de qua furis tu, lator ipse sententiae, ipse tuum calcaturus caput, ipse tuum contriturus imperium, ipse te suo judicio perditurus; qui reos jussus capere, attrahis innocentes, sanctos diripis, ipsi Dei Filio comminaris. Redde ergo unum, priusquam multos cogaris exsolvere. Sed tartarus adhuc ista non credens, per consuetos nuntios recurrit ad coelum, haec invidiosa interpellatione deploratus: Ego, Domine, et si extremus creaturae tuae, et si tristi servitio mancipatus praecepta tua inviolabili lege servo, pervigilo, ne quis sententiae tuae vetustum jus, novus temerator immutet, sed apparuit homo, qui dicitur Christus, tuum se Filium jactans, sacerdotes tuos notat, scribas tuos arguit, sabbata tua violat, legem tuam solvit, et animas exemptas carne, et poenae jam meaeque custodiae deputatas, ad corpora, in quibus scelerate vixerant, redire compellit; et tantis quotidie procedit ausibus, ut Lazarum jam carcere nostro clausum, jam lege nostra vinctum, jam jure nostro manentem, effractis claustris inferi conetur eruere: aut cito subveni, aut si patefecerit semel januas, omnes, quos tot saeculis servavimus, nunc amittis. Ad haec Filius de sinu Patris respondit: Pater, justum est ut carcer non innocentes teneat, sed nocentes; poena non justos cruciet, sed injustos. Quamdiu sub unius hominis culpa, propter Adae solius noxam, patriarchas, prophetas, martyres, confessores, virgines, viduas, in castitate conjugii permanentes, omnes aetates, utrumque sexum, certe parvulos nescientes bonum vel malum, hic carnifex ad se trahere crudeli infestatione non cessat? Pater, ego moriar, ut non moriantur omnes; Pater, ego Adae debitum solvam, ut per me tibi vivant qui per Adam moriuntur inferno; Pater, propter sententiam tuam ego meum sanguinem fundam, tantum est ut ad te tua redeat creatura, pretium chari tibi sanguinis mei redemptio sit omnium mortuorum. Ad haec totius Trinitatis consensus, et Lazarum praecepit exire et tartarus ad reddendos omnes mortuos Christo jussus est obedire: hinc est quod Filius clamat: Pater, gratias tibi ago, quia audisti me (Hebr. IV). Testatur Apostolus quod Christus advocatus noster sit apud Patrem; denique quando sedet, conjudicat Patri; quando stat, officio fungitur advocati. Tunc Christus, peracta advocatione, clamat voce magna: Lazare, veni foras. Tunc tartarus, ligatis manibus et pedibus, Lazarum retulit ad superna: timens et tremens, ne dum solvit, ne dum moras facit, ne dum tardius refert unum, omnes cogeretur afferre. Sic factus est vivorum relator, qui raptor esse consueverat mortuorum. Nam quare Christus vincula inferni dirupit, mortis ligamenta dissolvit, nisi ut nobis monstraret inferni tremendam servitutem? Nam si de Moysi corpore diabolus angelo contradixit, quomodo non tartarus Christo de vita et de resurrectione Lazari contradicet? Orate, fratres, ut qui gustum resurrectionis Lazaro propinante suscepimus, redeunte Christo universalis resurrectionis voces mereamur audire.

SERMO LXVI. De divite et Lazaro.

Duas hodie a duobus evangelistis editas, ita recitari fecimus lectiones, ut sermoni nostro vester intellectus occurreret, paterent abdita. Lazari resurgentis occasio, cur alterius nos Lazari compulerit facere mentionem, ex sequentibus audietis: modo inhumani divitis et Lazari pauperis stupendas vices, pavendas successiones, conditiones admodum lamentandas in medium producere et afferre gestimus, quia dives qui participem pauperem in nobis praesentibus audire contempsit, in futuris malis compatientem pauperem non meruit invenire; nec ardens aquae refrigerium percepit, aestuanti pauperi fame panis refrigerium qui negavit. Cum esset, inquit, in tormentis, elevavit oculos suos, et vidit Abraham de longe, et Lazarum in sinu ejus (Luc. XVI). Gratis respicit modo Lazarum sursum, qui ante deorsum Lazarum videre despexit. De talibus dixit propheta: Oculos suos statuerunt declinare in terram (Ps. XVI). Cum esset in tormentis. Pungit poena, quae non poenitudo compunxit, et vexant tormenta, quem Lazari vulnera non moverunt: nec gratis aculeos percipit poenarum, qui in purpura volutabatur ingratus. Vidit Abraham de longe. Longe illi erat Abraham, cui non fuerat proximus pauper. Vidit Abraham divitiarum consortem, sed inhumanitatis exsortem, et Abraham dives, sed plus humanitate quam censu, tu dives inhumanitate tua major tuis divitiis extitisti; Abraham sibi peregrinus, civis hospitum fuit; tu palatia possidens, tectum pauperi non dedisti; Abraham dum servos suscipit, dominum sic recepit, et cunctis hominibus ponens panes, ipsum Dominum suam suscepit ad mensam; tu dum singulari pauperi negas micas, stillam refrigerii perdidisti. Et ipse clamans, dixit. Sic clamat ibi, qui hic clamantes contempsit audire, ibi cassa vox est, istic inanis est clamor. Audi prophetam dicentem: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI)? In inferno quis misericordiae locus? in tormentis quae spes veniae, et in hora sententiae tempus indulgentiae quis requirit? Pater Abraham, miserere mei. Crudelis fili, quam misericordiam petis quam tibi negando pauperi tu negasti? Et mitte Lazarum. Miser fili, si Lazarus ad tuam mensam venisset, tu ad istum discubitum non venisses. Ut intingat extremum digiti sui in aquam. Qui claudit manum pauperi, extremi stipem digiti sic deposcit, et sitit aquae guttam, qui vini lacus, ne guttam daret, inclusit. Ut intingat extremum digiti sui. Qui divitias suas non miserando pauperi dedit, sibi misericordiam sic minorat. Et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Quasi reliquum corporis ab incendio haberet immune: sed lingua plus ardet, quae misericordia ut fieret, jubere neglexit; in lingua majus sentit incendium, quae maledixit pauperi, misericordiam contradixit; lingua in tormentis prima est, quae, derogando pauperi, pauperis blasphemavit auctorem. Sed audiamus jam quid responderit Abraham. Fili, inquit, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nemo putet, audiendo ista, quia dives pro bonis receperit bona, quando hinc magis reus est, quod cum a Deo pro malis receperit bona, bona pro nobis Deo reddere contempsit. Nam de divitiis tantis nec victum dedit pauperi, nec sacrificium Deo minima oblatione dependit. At pauper dives vulnere, censu nudus, exutus corpore, vestitus poenis, animam quam solam non tenebant vulnera, Deo in hostiam jugiter offerebat. Hinc est, quod recipit pro doloribus requiem, pro opprobrio gloriam, pro contumeliis honorem, pro despectu gratiam, pro poenis immortalitatem, pro vulneribus praemia, pro siti refrigerii fontem, pro fame coelestis mensae delicias sempiternas, et quem divitis angulus non cepit, sinus divinae consolationis includit. Tu, dives, fulgens quondam purpura, nunc tegere fimo, pro coccino vestire flammis, pro molli discubitu sustine tormentorum dura, pro lautis ferculis epulare poenas, copias inopia compensa, ebrietates siti digere, pro odoribus aspergere fetore: et cui astiterunt voluptatis obsequia, astent tibi ministeria nunc poenarum, quia ista tibi despiciendo pauperem taliter tu mutasti. Adjecit autem Abraham, dicens: In his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare. Dicendo sic, tam justos quam injustos ante adventum Domini apud inferos fuisse declarat, et discretos locis tantum, non regionibus aperit fuisse divisos. Postquam vero Dominus resurgens a mortuis, aperuit infernum, patefecit coelos, paradisi claustra reseravit, dedit sanctis paradisi intrare requiem, ad coeli gloriam pervenire. Ista qui sic credit, intelligit quid mortalibus veniens donaverit Christus. Insipienter ergo dives putat apud inferos mutari loca, quando hic agendo homo bene vel male ibi sibi terminum aut poenae aut quietis indicit. Stultus in vita dives, stultior invenitur in poena; et qui bonorum suorum nescivit tempus, nec malorum suorum tempus miserandus agnoscit. Rogo te, pater. Modo rogas, modo tibi tempus patiendi est, non rogandi. Rogo te, pater? Quid? Ut mittas Lazarum in domum patris mei. Ante quam bene jacuit Lazarus ad illam januam, in qua fame sua inhumanitatis tuae titulos fixit, ubi postes tuos suis ulceribus laureavit, ubi sanie sua pinxit micas tuas. Patere ergo stare vices, jam depone dolos; lucet quia tu Lazarum non potes sic videre: scitur, scitur, quia plus te felicitas Lazari quam gehennae torquet incendium. Respondit Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Hoc est, si Moysen, qui regna Aegypti elementis secum militantibus trivit (Exod. VII), qui siccavit mare (Exod. IV), qui duravit fluctus, qui lapides in fluenta convertit (Exod. XVII), qui solem texit nube, qui noctem luce radiavit (Exod. XIII), qui coelum fecit pluere carnes, rorare panes (Exod. XVI), non solum non audierunt, sed et occidere sunt moliti, isti Lazarum dignabuntur audire, quem tot vulnera sepiunt, quot Moysen cinxere virtutes? patere et me sentire quod genui, et tu patere quae fecisti. Non, pater Abraham. Vere, non pater, quia non erat Abrahae filius, sed gehennae. Non, pater Abraham, sed si quis ierit a mortuis ad eos, poenitentiam agent. Hoc dives de corde omnium dicit, hoc de desideriis cunctorum petit, hoc de votis omnium loquitur mundanorum, omnes enim susurrare consuevimus: O si quis veniret a mortuis, et quod ibi agitur hic referret, omnes crederent ei. Certe, ut dubitantes dicerent, Quis inde venit, unde nemo venit? Post mortem quod sit aliquis, quis probabit? Omnes audita loquimur, dictis insinuata sentimus: nam quid veri fides habeat, mersum est in profundum. Sed perfidiae, non ignorantiae esse quod sic loquimur, cum ita credimus, hodie beati Joannis evangelistae lectio secuta monstravit. Nam sicut dives petit, Deus pro Lazaro Lazarum misit. Sed quid missus, quid desideratus, quid resurgens profecerit, patienter audite. Cogitaverunt, inquit, principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum (Joan. XII). Quasi ad hoc desideratus advenerit, ut iteratae mortis pericula sustineret. Nolunt, nolunt referre visa, qui volunt audita non credi. Scimus, scimus, et vitam parari bonis, et malis tormenta praeparari: sed dum vitiis capti virtutum tempus nolumus advenire, fingimus nescire quod scimus, et post mortem quid sit nolumus ab inferis venire qui dicat, cum de coelo Christus veniens, et ab inferis ipse rediens, et quid bonos in coelo maneat, et quid malos exspectet in inferno, et verbo docuerit, et firmaverit exemplo. Sed forte ideo nec ista credimus, nec Christum volumus advenire, quia mundum transire nolumus, immo non quia mundum transire nolumus, sed quia dolemus vitia praeterire. Christus venit non vitam fugare, sed mortem; mortem fugare, non vitam; mundum revocare, non tollere; vitia perdere, non suam disperdere creaturam. Sed orate, fratres, ut veniens nos inveniat tales, quales regni sui cupit et praecipit esse consortes.

SERMO LXVII. In orationem Dominicam.

Accepistis auditum fidei, fratres charissimi, formam Dominicae orationis audite. Christus breviter orare docuit, qui cito vult postulata praestare. Aut quid petentibus se non dabit, qui seipsum non petentibus dedit? Aut in respondendo quam facit moram, qui in dictandis precibus vota supplicum sic praevenit? Hodie quod audituri estis stupent angeli, miratur coelum, pavet terra, caro non fert, auditus non capit, non attingit mens, tota sustinere non potest creatura: ego dicere non audeo, tacere non possum. Deus det ut et vos audire possitis, et ego dicere. Quid est magis tremendum, quod se dedit terris Deus, aut quod vos dat coelo; quod societatem carnis intrat ipse, aut quod vos facit consortium divinitatis intrare; quod mortem sumit ipse, aut quod vos resumit ex morte; quod ipse in vestram nascitur servitutem, aut quod vos sibi gignit in liberos; quod suscipit paupertatem vestram, aut quod vos sibi facit haeredes, sui unici cohaeredes? Est utique terribilius quod terra transfertur in coelum, homo deitate mutatur, servitutis sors dominationis jura sortitur. Sed hoc quamvis metuendum sit, tamen quia causa non docentem respicit, sed jubentem, accedamus, filioli, quo vocat charitas, trahit amor, invitat affectio: Deum patrem viscera sentiant, vox personet, loquatur lingua, spiritus clamet, et totum quod est in nobis, respondeat gratiae, non timori; quia qui judicem mutavit in patrem, amari voluit, non timeri. Pater noster qui es in coelis (Matth. VI). Hoc cum dicis, non sic habeas, quasi non sit in terris; non sic accipias, quasi sit loco clausus, qui claudit omnia, sed intellige esse tibi genus e coelo, cujus Pater habetur in coelo; et age ut, vivendo sancte, sancto respondeas Patri. Dei filium ille se probat, qui vitiis non obscuratur humanis, qui divinis virtutibus elucescit. Sanctificetur nomen tuum. Cujus genus sumus, ejus censemur et nomine: rogamus ergo ut nomen ejus quod in se et per se sanctum est sanctificetur in nobis; nomen enim Dei aut honoratur ex nostro actu, aut ex nostris actibus blasphematur. Audi Apostolum dicentem: Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. II). Veniat regnum tuum. Et quando non regnavit Deus? Petimus ergo ut qui sibi regnavit semper, modo regnet in nobis, ut et nos in illo regnare possimus. Regnavit diabolus, regnavit peccatum, regnavit mors, et fuit diu captiva mortalitas: petimus ergo ut, regnante Deo, pereat diabolus, deficiat peccatum, moriatur mors, captivitas captivetur, ut nos liberi perpetuam regnemus in vitam. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Hoc est regnum Dei, quando et in coelo, et in terra Dei voluntas est sola, quando in omnibus hominibus Deus mens est, Deus vivit, Deus agit, Deus regnat, Deus est totum, ut juxta illud Apostoli: Sit Deus omnia in omnibus vobis (I Cor. XV). Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Qui patrem se nobis dedit, qui sibi nos adoptavit in filios, qui rerum nos fecit haeredes, qui nos nomine sublimavit, qui nos suo et honore donavit et regno, ipse nos ut panem quotidianum postulemus addixit. In regno Dei, inter munera divina, quid quaerit paupertas humana? tam bonus, tam pius, tam largus Pater panem filiis non nisi postulatus indulget? Et ubi est illud: Nolite solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid vestiamini (Matth. VI)? Hoc petere jubet quod prohibet cogitare, quatenus coelestis pater coelestem panem, coelestes filii ut postulemus, hortatur. Ipse dixit: Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI). Ipse est panis, qui satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, in fornace coctus sepulcri, in Ecclesiis conditus, illatus altaribus, coelestem cibum quotidie fidelibus subministrat. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Homo, si sine peccato esse non potes, et vis semper dimitti tibi totum, dimitte semper; quantum vis dimitti tibi, dimitte tantum; quoties vis dimitti tibi, toties tu dimitte; immo quia vis totum dimitti tibi, totum dimitte: homo, intellige quia remittendo aliis tu tibi veniam dedisti. Et ne nos inducas in tentationem. Quia in saeculo est ipsa vita tentatio. Tentatio, inquit ille, est vita hominis (Job. VII). Rogemus ergo ut nos arbitrio nostro non relinquat, sed in omni actu paterna nos pietate constringat, et in vitae tramite coelesti moderatione confirmet. Sed libera nos a malo. A quo malo? a diabolo quippe, ex quo est omne malum. Rogamus liberari nos a malo, quia malo qui non caruerit, frui non potest bono. Si adhuc non nati, si adhuc in utero constituti, panem petunt, expetunt regnum, quare fit quaestio, quod semper Dei Filius, in Dei patris mansit arcano? Si Ecclesia generat, ratio non est, est coeleste mysterium; quod in Patre Deo, Dei Filius fuerit, quomodo humana ratiocinatione tractetur non est, non est humano modo divinitas aestimanda. Audisti Deum, nil terrenum cogites, nil humanum; audisti Patrem Christi, hoc per substantiam crede; audisti patrem tuum, hoc crede per gratiam: ille ut esset Filius habuit semper, te esse filium dedit modo Sic ergo te filium scito, ut servum te esse non nescias; sic audi ad Christi similitudinem te reductum, ut semper te Christo cognoscas esse subjectum.

SERMO LXVIII. In eamdem.

Conditio mortalis, terrena compago, limosa substantia, vitae ac mortis incerta, labore attrita, consumpta poenis, putredini ac pulveri subjecta natura capere non valet, aestimare non sufficit, fugare non audet, credere pertimescit, quod hodie cogitur confiteri. Tantam donorum Dei gratiam, promissorum magnitudinem, munerum largitatem, fragilitas humana unde promereri valeat, non potest invenire. Hoc reor non ambiguum Habacuc prophetam mentis intuitu praevidisse, dum se tanto pavore concussum, hujus auditus taliter exagitatum tremore, dicit: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi (Hubac. III, juxta LXX). Auditum timuit, non quia tunc propheta tantus audierit Dominum, sed quia tunc servus Dominum suum sibi conversum reperit, et audivit in patrem; non quia mundi hujus fabricam elementis ita sibi dissonis consonantem contemplatus expavit, sed quia pietatis erga se tantae considerans tunc opera, admirationis tremore concussus est et pavore. Consideravi, inquit, opera tua et expavi. Adoptatum se tunc stupuit in filium, quando perdiderat ipsius fiduciam servitutis. Denique ut sciatis hujus orationis, quam vobis hodie Divinitas insinuat et infundit, affectum, propheta tunc audet coelitus percepti hujus muneris quodammodo pavore solutus. Quid iterum dixerit pervidete. Custodivi, inquit, et expavit venter meus a voce orationis labiorum meorum. Posteaquam divini muneris senserat largitatem; custodivit se, ne se hostem, ne inimicum, ne latronem se iterum sicut in paradiso sustineret. Fit vigilantior, fit sollicitior sui custos, qui se post tantae rei jacturam coelestem thesaurum in vasis fictilibus custodivit. Et expavit venter meus. Ventrem cordis interna nominat hic propheta; qui sicut venter cibis, cor sic sensibus pascitur et repletur. Et expavit venter meus a voce orationis labiorum meorum. Si intellectus cordis infuderat ori vocem, labiis dederat verba, cur vota sua, cur desideria sua, cur ex hoc quod est exoraturus, expavit? Quia non suggestione sui cordis, sed divini Spiritus loquebatur affatu. Audi Paulum dicentem: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater (Gal. V). Quod auditum cum ad interna transmitteret, tantum se meruisse mirabatur, et interna tota hominis pavebant. Merito adjecit: Et intravit tremor in ossa mea, quia ipsa prophetae viscera vexabantur. Et subtus me, inquit, commota est virtus mea. Quid est subtus me? quatenus ipse idemque homo sursum per gratiam jam levatus jacebat subtus pristinam per naturam, nec virtutem coelestem virtus poterat sustinere terrena. Jam fumavit mons Sina, cum daturus legem Deus descendit in montem (Exod. XIX). Quid caro faceret, cum descendit Deus in carnem, carni gratiam collaturus? Venit pater quia homo Deum, servus dominum non ferebat. Et quia fidelis est in verbis suis quae dixit: Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX); aperite nunc ora vestra, ut ipse ea tali prece, tali repleat et clamore. Pater noster qui es in coelis (Matth. VI). Ubi sunt qui de Dei promissione diffidunt? Ecce quam cito fidei est remunerata confessio: mox ut Deum unici Filii confessus es Patrem, tu ipse es Dei Patris adoptatus in filium, ut esses coeli haeres, qui paradisi exsul habebaris et terrae; et ideo nunc vocas, Pater noster qui es in coelis. Quia fuit tibi quondam pater qui te resolvit in limum, qui te ad claustra duxit et pertraxit inferni: terram nesciat, amorem carnis ignoret, patrem pulveris non requirat, nihil in se vitii licere permittat, qui Deum patrem coelestem repetit ad naturam. Et qui se Dei filium credit, actu, vita, moribus, honestate, tanto generi respondeat, ne iterum ad terrena descendens ad ipsam tanti genitoris tendat injuriam. Sanctificetur nomen tuum. Si nomen Christi caecis visum, cursum claudis, defessis vario languore sanitatem, mortuis dat vitam, teque, homo, ipsum, totamque sanctificat creaturam, quemadmodum tu ipsius nominis oras et expostulas sanctitatem? Quia a Christo vocatus es Christianus; et ideo supplicas ut praerogativa tanti nominis meritis in te subsequentibus roboretur. Adveniat regnum tuum. Devotionem mandat, exigit desideria, vota perquirit ipse, qui adventum suum in sua continet potestate. Fidelis est ille miles, qui regis sui praesentiam sitit, exoptat regnum, expetit et concupiscit triumphos: sed hic petis ut tibi et in te adveniat regnaturus, in quo diabolus arcem, mors imperium, diu infernus gessit et tenuit potestatem. Oremus ergo, charissimi, ut Christus semper suo regnet in milite, et miles semper suo triumphet in rege. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Beatus dies ille, qui terrenorum jungit, sociat, exaequat coelestibus voluntates, ut inter dispares substantias una atque eadem sit voluntas. Haec est fida pax, inconcussa concordia, gratia perseverans, quando per unius domini ordinem, familia natura diversa, voluntate fit una, eadem reperitur et sensu. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Post coeleste regnum panem quis postulet temporalem? Sed quotidianum et in diem vult nos in sacramento sui corporis panis viaticum postulare, ut per hoc ad perpetuum diem et ipsam Christi perveniamus ad mensam, ut unde hic gustum sumpsimus, inde ibi plenitudinem totasque satietates capiamus. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui sic petit, et debita non relaxat, iste se etiam per quod orat, accusat; qui sibi tantum donari postulat, remitti tantum, quantum ipse remittit et donat, ad placitum Deum, Deum taliter invitat ad pactum. Quisque quantum ipse praestiterit alteri, tantum sibi exigat et ipse praestari. Dimittenda sunt autem, fratres, debita non pecuniae solum, sed omnium causarum, culparum, criminum; quidquid, homo, incurrere poteris, in his tibi cum incurrerit alter, ignosces. Fidens peccatis suis petit veniam, qui peccanti libenter ignoscit. Et ne nos inducas in tentationem. Hoc petere millies multis modis cogimur, fratres, ne fragilitas plus ausa, et de se temere praesumens, nec virium suarum modum colligens, in conflictu male cauta succumbat, deinde offensus Deus tradat tentationibus quos delinquit. Sed libera nos a malo. Satis de se humiliter sentit, nec salvari per se praesumit, qui ut a malo per Deum liberetur, implorat. Signate vos. Intelligite, filioli, quanta perfectorum, quanta fortium gloria sit et potestas, quando tanta virtus in ipso conceptu, tanta majestas aperitur in partu. Nondum natus patrem vocat, sanctitatem postulat, regnum petit, dat jura terris, terrenas coelestibus exaequat voluntates, et laboribus profuturis exigit jam devotus annonam. Panem nostrum, inquit, quotidianum da nobis hodie. Beati estis, qui coepistis ante pugnam vincere, ante triumphare quam vivere, ante ad patris promptuaria quam matris ad gremium pervenire, ante pastum gregis, quam succum lactis invadere, toto ante victoriarum sonare jubilo, quam vagitu respondere cunarum. Vere, ut dixit Apostolus, infirmum Dei fortius est hominibus (I Cor. I). Aut quis poterit tanti conceptus referre sacramentum? ubi Virgo mater parit orbe quotidie, nec relinquit posteros ad laborem, sed aeternam germina praemittit ad gloriam.

SERMO LXIX. In eamdem.

Putasne mortale pectus Dominicae charitatis erga nos magnitudinem capiat? Putasne terreni corporis pondere mens depressa erga nos divinum intelligat ac sentiat affectum? Nam quidquid coeli micat, radiat et splendet ornatus, quidquid in terra fragrat in floribus, sapit in fructibus, in animantibus gaudet, nostro amore factum, nostrae addictum est servituti. Sed quamvis magna, parva tamen sunt ad supernae in nos dilectionis indicium. Nobis principatus coelorum, nobis aetheriae potestates, nobis supernae dominationes, nobis angelorum officia excubiis militant indefessis. Sed ista adhuc asserendae in nos divinae necessitudinis parva sunt, et minora, ta tumque infima, quantum creatore suo minor est creatura. Deus vultu incontemplabilis, visu imperspicabilis, nullo sensu aestimabilis, inaccessus mente, ne ipso quidem ad plenum notus auditu, quoties, qualiter, quam varie, quam diverse se humanis aptavit obtutibus? Quam se communioni, quam se familiaritati praestitit et concessit humanae, cum Noe consilii sui facit esse participem, et expiando mundo diluvium praemonet imminere, et totum saeculum ipso custode parvo arcae designat in semine (Gen. VI); cum ad Abraham velut hospes adventat, invitatus tota dignatione succedit, oblata non respuit, apposita velut esuriens et lassus assumit, et divina collatione velut egens suscipit et acceptat humana (Gen. XVIII)? Hinc est, quod emortua mox senis membra reviviscunt, sterilis vetulae jam viscera suscitantur exstincta, et natura in vivo cadavere persepulta proditura suum resurgit auctorem, et generat plurimos transacto jam tempore, per unum quem crediderat conditorem (Gen. XXI). Ad Moysen igneus Deus glomeratur in rubo, deinde confert facienda cum servo, exercetur variis in Aegypto virtutibus, et patefit ad nutum famuli (Exod. III); irrogat flagella, vel tollit (Exod. VIII); et in mari quantus sit, quantumve homini dederit, ultricis undae demonstrant obsequia, cum siccato gurgite cedit unda piis, et liquore durato murum praestat, munimen exhibet liberandis, ac tota naturae suae virtute de hoste saevissimo triumphatura decurrit (Exod. XIV). Miro contubernio Israeliticis Deus conversatus in castris (Deut. XXIII), numerosas gentes nunc ferit fulmine, nunc tangit grandine (Josue, X); nunc solo tubarum clangore prosternit (Josue, VI); ut sine conflictu, sine vulnere Deus ducat victrices acies quas praecedit. Attuit desideriis, votis annuit singulorum, mox ad interrogata respondit, occulta prodidit, praedixit futura, quaesita patefecit, regnum contulit, donavit opes, temperavit pluvias, fecundas praestitit terras, conjugia ipsa filiorum copia et honore decoravit. Sed adhuc parum esse credidit, si affectum suum erga nos praestando prospera tantum, et non etiam adversa sustinendo monstraret. Post omnia, mundum suum pauper ingreditur: jacet in cunabilis ut homo, vagitu suo implorat, inquirit, exigit quam tibi praestitit ipse pietatem. Parens omnium usus est te parente, subjectus tibi exstitit cui omnis subjacet altitudo, timuit quem timenda metuunt, fugit ad quem cuncta confugiunt; coelorum arbiter est hospes in domibus peccatorum; pane pascitur qui pascet omnes. Et quid plura? Παντοκράτωρ tenetur saeculorum, sistitur terrae fundator, judicatur humanae largitor veniae, discutitur cordis scrutator, punitur vitae dator et redditor, cunctorum resurrectio sepelitur, ut tarda mens hominis, et intelligentia satis pigra, vel morte in se Dei probaret affectum, quae praedictis et innumeris Dei beneficiis, Dei erga se non intellexerat, non senserat charitatem. Qui ergo esse fecit, dedit vivere, docuit et orare, quia totum voluit praestare, qui sua sibi prece voluit supplicari. Pater noster qui es in coelis (Matth. VI). Ecce, homo, tua te voce Christus hodie, ut sibi faceret cohaeredem Dei Patris, adoptat in filium, dum ait, Pater noster. Quod suae dignationis est, tuae esse voluit potestatis, juxta illud: Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I); et tamen jubet dicere, ut dignatio donantis sit, non temeritas praesumentis, Qui es in coelis. Non quod non sit in terris, sed te qui coelestem Patrem jam vocas, ad coelestem vult tendere et repetere jam naturam, ut generi tanto vita nostra respondeat, ne terreni mores degenerent, quos coelestis donavit et contulit jam natura. Sanctificetur nomen tuum. Non quod tua sit prece sanctificandum, quod te sanctificat nomen; sed quia Christi nomine vocatus es Christianus, petendum tibi est ut actu tuo nomen hoc sanctificetur et honoretur in te. Quia sicut virtutum fama, nominis tantum respondet ad gloriam, ita male conversantis infamia ad ejusdem nominis redundat injuriam, dicente Apostolo: Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. II). Et revera, filii, tunc gentilis nomini derogat Christiano, quando aliter quam profitetur, et dicitur vivere, viderit Christianum. Veniat regnum tuum. Non ut Deo veniat regnum habenti semper, sed postulas ut tibi veniat non habenti, et percipias illud quod tibi affectu suo Dominus pollicetur, cum dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi (Matth. II). Venite, benedicti, non dixit, veniamus; percipite, non dixit, percipiamus. Nemo miretur quia patrem vocat qui nondum natus est; nam si Joannes exsultat (Luc. I), et Jacob colluctatur in utero (Gen. XXV), prudens aestimet quid possit natura divina, si tantum potest per Deum humana conceptio.