Sermones (Petrus Chrysologus)/3

This is the stable version, checked on 21 Octobris 2021. Template changes await review.
Sermones XX-XXIX
Saeculo V

editio: Corpus Corporum
fons: Corpus Corporum
 2 Sermones 4 
SERMO XX. De sedata maris tempestate.

Ecclesiasticae lectiones sic divino dispensantur arcano, ut et peritis scientiam conferant altiorem, et simplicibus salutaria intelligentiae gratiam largiantur. Ascendente, inquit, in naviculam Christo, fecisse motum magnum refertur ausa tempestas. Ascendente, inquit, eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus, et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse autem dormiebat (Matth. VIII, 23). Mare quod pedibus Christi tumentia terga submisit, stravit in plano vertices suos, motu frenavit, astrinxit fluctus, et per liquentem viam saxea soliditate servivit modo (Joan. VI); quid est quod usque ad periculum sui saevit, furit, contendit auctoris? Quid ipse Christus futurorum praescius, praesentium sic videbatur ignarus, ut instantem procellam, tempestatis horam, tempus periculi non caveret: sed inter vigilantes omnes tunc solus teneretur in somno, quando imminebat sibi suisque tam grande discrimen? Fratres, gubernatoris peritiam non probat temperies serena, sed procellosa tempestas: blandiente aura, navim regit ultimus nauta; in confusione ventorum, primi quaeritur ars magistri. Hinc est quod discipuli posteaquam viderunt sibi industriam nauticorum deperiisse, in se maria saevire, se fluctus petere, adversum se ventorum turbines convenisse, ad ipsum gubernatorem rerum, rectorem mundi, elementorum magistrum trepidi confugerunt, petentes ut sedaret fluctus, periculum submoveret, salutem redderet desperatis. Denique ubi jussio sola addixit mare, recussit ventos, tulit turbines, dedit quietem, navigantes ipsum esse omnium sentiunt, credunt, fatentur auctorem. Sed jam quod intus est proferamus. Ubi Christus Ecclesiae suae navim mare saeculi transfretaturus ascendit, gentium flabra, Judaeorum turbines, persecutorum procellae, vulgi nubes, daemonum nebulae, sic ruerunt, ut totius mundi fieret una tempestas. Regum spumabant undae, fervebant potestatum fluctus, sonabat rabies subditorum, populorum gurgites rotabantur, perfidiae notabantur scopuli, mugiebant littora Christiana, lapsorum naufragia versabantur, et erat totius mundi unum discrimen, unumque naufragium. Tunc discipuli accedunt ad Dominum, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus; et dicit eis Jesus, Quid timidi estis, modicae fidei? Suscitatus ergo a discipulis Christus, mare, hoc est, mundum, corripit, tranquillat orbem, reges mitigat, potestates placat, sedat fluctus, componit populos, Romanos efficit Christianos. Ex ipsis quoque, exsecutores verbi Christianae fidei reddidit, qui fuerant persecutores nominis Christiani. Hanc tranquillitatem servant principes Christiani, Ecclesia tenet, habet Christianitas, gentilitas admiratur. Tunc, inquit, surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines illi mirati sunt dicentes, Qualis est hic, quia et venti et mare obediunt ei? Discipuli sunt hi qui accedunt ad Dominum, qui suscitant eum, qui salvare se humili supplicatione deposcunt: homines vero dicuntur qui elementa Christo taliter obedisse mirantur. Vere homines sunt, et saeculi homines, qui mirantur ad obedientiam Christi mundum sic esse conversum, qui templorum vertice velut undarum tumores stupent sic esse dejectos, qui idolorum spumas, daemonum vident turbines sic fugisse, quos attonitos reddit Christiani nominis toto orbe profunda et diffusa tranquillitas. Et vere fratres, dormiente in morte Christo, in Ecclesia magna est exorta tempestas; resurgente a mortuis Christo, Ecclesiae reddita est, sicut scriptum est, tranquillitas magna. Modo nos dormientem in nobis Christum toto praecordium gemitu, fidei voce, Christianis lacrymis, ploratu alto, apostolicis clamoribus excitemus, et dicamus: Domine, salva nos, perimus. Et quia lectio apte tempori convenit, et sicut scriptum est: Aquilo durus ventus (Prov. XXVIII, 23), nomine autem Dexter vocatur qui nobis gentes sic feras, sic amaras advectat; hic ergo Aquilo ventus durus per Dextrum, per Africum, per Austrum, per Eurum diffundit se tristi turbine, maria confundit, delet aera, montes dejicit, sorbet urbes, provincias mergit, totius orbis cogit unum esse naufragium. Hinc est quod navicula Christi nunc tollitur ad coelum, nunc in trepidationum ima descendit, nunc Christi regitur viribus, nunc formidine jactatur, nunc operitur fluctibus passionum, nunc confessionum remigiis enatat. Sed nos fratres iterum atque iterum clamemus: Domine, salva nos, perimus. Et revera, fratres, si essemus unum, et humanum corpus, si eos qui pereunt nostra esse viscera crederemus, afflictione jejunii, precum gemitu, effusione fletuum, jugiter clamaremus: Domine, salva nos, perimus. Et studeremus nobis in nostris fratribus subvenire: nec furente gladio sanguinis nostri mare videremus in terris, nec tanta corporum, sed nec animarum jam naufragia sentiremus, atque humili voce precaremur: Domine, salva nos, perimus. Nec tamen ulla compassio, pietas ulla, ullus pavor, quicumque pudor nos, vel compunctio exsuscitat ad dolorem. Dei, Dei est quod urgemur malis, quod verberamur semper, quod gentes valent, quod ruit grando, quod rubigo inficit, quod impietas potest, quod dominantur morbi, quod saevit mors, quod tremit terra: nos tamen nec tremimus, nec timemus, nec declinamus a malis, nec appetimus bona. Avaritia furit, anhelat pompa, iniquitas placet, aliena delectant, sed nostra pereunt; Dei flagella veniunt, sed nostrae provocant culpae. Si Deus justus, utique nostri misericors. Fratres, revertamur ad Dominum, ut revertatur ad nos Deus; renuntiemus malis, ut respondeant bona: serviamus Deo bono, ut non malis gentibus et potestatibus iniquis serviamus, Christo Domino ac gubernatore nos auxiliante, honor cujus et majestas sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXI. De eadem.

Quoties Christus nostra dormit in navi, et ignaviae nostrae somno soporatur in corpore, irruit procella tota confusione ventorum, saeviunt minaces undae, et dum spumosis fluctibus saepius elevantur et decidunt, amara navigantibus gignunt exspectatione naufragia, sicut praesens evangelistae lectio declaravit, dicens: Et ait illis Jesus illa die cum sero esset factum, transeamus contra; et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi (Marc. IV, 35, 36). Et ait illis Jesus illa die. Qua die? illa nempe qua, juxta Isaiam, consurgit confringere terram (Isai. II, 20); illa die, qua tota mundanae lucis claritas vesperascit; illa, qua imminente tentationum nocte crebrescunt imagines fugiendae vanitatum. Cum sero esset factum. Sero tunc est, cum tempus extremum et hora novissima sensibus humanis confusiones rerum nuntiant, quae procedunt. Transeamus contra. De terrenis ad coelestia, de praesentibus ad futura. Et bene contra, quia divina semper contraria sunt humanis: dum ista subjectos attrahunt ad fragilitatem, ad virtutem illa qui sequuntur, attollunt. Et dimittentes turbam. Dimittunt turbam, qui popularem auram et vulgum deserunt incerto semper judicio pervagantem: neque addicti rumoribus humanis a virtutis itinere retardantur, sed de bono conscientiae stabiles et securi laudum et derogationum mendaces fluctus, Christo comitante, pertranseunt. Et assumunt eum, inquit, ita ut erat in navi. Quid hoc? aliter est Christus in coelo, aliter habetur Christus in navi, aliter in majestate Patris, aliter in hominis humilitate sentitur, aliter coaeternus Patri, aliter aetatum nostrarum gradibus cernitur temporalis, aliter nostro dormit in corpore, aliter in sui vigilat Spiritus sanctitate. Assumunt eum ita ut erat, inquit, in navi. Laus fidei est, ita Christum recipere ut est et habetur in navi, hoc est in Ecclesia: ubi natus, ubi adolevit, ubi passus, ubi crucifixus, ubi sepultus, ubi ascendisse in coelum, Patris ad dexteram consedisse, unde vivorum et mortuorum judicem esse venturum singularis salutis est confiteri; qui taliter in navi nostra Christum confessus assumpserit, et si tunditur fluctuum scandalis, non tamen periculis mergitur, et operitur undarum. Et facta est, inquit, procella magna venti et fluctus mittebat in navim, ita ut adimpleretur navis. Et facta est procella magna: non ausa est explorare Domini dormientis virtutem, sed discipulorum pulsare fidem, timorem prodere, ut auctori suo quantum servitutis deberet, ostenderet. Et erat, inquit, in puppi dormiens. Ad dormientem confugiunt vigilantes; et credunt obsistere saevientibus elementis eum cui somnum dominari summa compressione conspiciunt: contemplantur irruisse taliter humanae necessitatis soporem; ut nec fragore maris, nec clamore fluctuum, nec extremo imminente naufragio potuerit suscitari. Et ubi est illud: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4)? Per se non dormit, neque sibi dormitat majestas expers lassitudinis, quietis ignara; sed totum per me mihi agit, qui quoties speciem sui actus, sui vultus immutat, toties nostrarum varietates arguit, et culpas animarum. Audi prophetam dicentem: Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X, 5). Videte quemadmodum Dei oculi clauduntur, ne videant eos, ut vindicent, qui delinquunt. Averte, inquit, faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Et iterum patent, ut currentes incitent, lassescentes erigant, respiciant supplicantes. Hic ergo Domini somnus explorat discipulorum fidem, dubitationem prodit, et modicae eos credulitatis aperit esse, qui non modo in se tantum, sed in ipsum auctorem credunt posse elementa consurgere. Fluctus, inquit, mittebat in navim. Quia Dominicam navem, quantum extrinsecus quatiunt et infundunt undae gentium moles, tantum intrinsecus tumidi haereticorum irruunt et desaeviunt fluctus. Hanc tempestatem beatus Paulus se pertulisse declarat, cum dicit: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 9). Ita, ut adimpleretur navis. Merito spumosis fluctibus evan gelista refert fuisse navem repletam, cum tot pene haereses Ecclesia patiatur quot divinae legis legimus esse quaestiones. Et erat, ait, ipse in puppi dormiens super cervicale; et excitant eum, et dicunt ei, Magister, non ad te pertinet quia perimus? et exsurgens, comminatus est vento, et dixit mari: tace et obmutesce; et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. Et ait illis, quid timidi estis, necdum habetis fidem? Dum factum pandit lectio, tempus commendat exemplo. Siquidem magna et satis gravis imminet procellosa tempestas, dum se undique furens ac perniciosus ingerit turbo ventorum: maria mugiunt: ipsae quoque insulae funditus subruuntur, et tristi sonitu littora universa feriuntur. Sed quia, ut diximus, Christus nostra dormit in navi, accedamus ad eum magis fide quam corpore, et pulsemus eum plus opere misericordiae quam desperantium tactu. Suscitemus non insolenti strepitu, sed clamore spiritualium canticorum; non murmuratione improba, sed supplicatione pervigili. Demus Deo aliquid temporis vitae nostrae, ne totam diem infelix ista vanitas et sollicitudo miseranda consumet; ne noctem totam perniciosus somnus et inanis sopor expendat, sed itidem pars diei et noctis ipsi temporum deputetur auctori. Vigila, homo, vigila; habes exemplum, ut quod tibi gallus impendit hospiti, tu tuo exhibeas creatori; praesertim cum tibi ille insonat profuturus, cum te ad opus suscitat, cum diem nuntiat jam vicinum: quanto magis hymnis coelestibus te Deum de superna sede tuam suscitare convenit in salutem. Audi prophetam dicentem: De nocte spiritus meus vigilat ad te Deus (Isai. XXVI, 9). Et Psalmista: Manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus (Psal. LXXVI 3). Diei vero tria tempora idem Psalmista Deo admonet deputanda, dicens, Vespere et mane, et meridie narrabo, et annuntiabo, et exaudiet vocem meam (Psal. I. LIV, 13). Per quae tria tempora dum Daniel Deo sedulus supplicaret: impetravit non solum praescientiam futurorum, sed et captivae diu gentis suae meruit libertatem (Dan. VI, 10). Dicamus ergo quod propheta: Exsurge, quare obdormis, Domine? Exsurge, et ne repellas usque in finem (Psalm. XLIII, 23). Dicamus cum apostolis: Magister, non ad te pertinet quia perimus? Et vero magister, quia non solum factor est omnium elementorum, sed etiam moderator et rector est, qui cum nos audierit, cum fuerit evigilare dignatus, planabuntur undae, et tumidi fluctus sternentur, et colles; venti diffugient, peribit procella, et tempestas ista quae imminet, et magna tempestas in tranquillitatem maximam commutabitur.

SERMO XXII. De terrenorum cura despicienda, deque servo vigili.

Praemia statuuntur his semper quibus certamina dura proponuntur, ac pro magnitudine certaminis praemii proponitur magnitudo. Hinc est quod discipulis suis Christus regnum ponit in gremio, ut in certamine non cedant periculis, non timori; pericula despicit, qui tendit ad regnum; victoriae cupidus nescit timere. Nolite timere, inquit, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). Grex pusillus mundo, magnus Deo; pusillus, quia gloriosos vocat eos, quos instituit ad ovium innocentiam et mansuetudinem Christianam: pusillus grex est, qui non de magno minuitur, sed crescit de pusillo; pusillus grex nascentis Ecclesiae sic designat infantiam, quam venire ad regni sui infulas incrementis coelestibus mox promittit. Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Adjecit quid faciendum sit regnaturus: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam; facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelo. Vendite quae possidetis: non potest dominari omnibus, nisi is qui propriis non tenetur; dejectae mentis est, qui familiaris rei meminit cum vocatur ad regnum; jacens animus plebeius nummulum thesauris regalibus anteponit; pauper sensus, parvis incubans, perdit magna; et inhians temporalibus, deserit sempiterna. Vendite, inquit, quae possidetis, et date eleemosynam; facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelo. Homo, tali monitu Christus te ditare voluit, non nudare; manere tibi tua voluit, non perire; perpetuari, non vacuari sacculos imperavit; jussit te transferre, non perdere. Thesaurum non deficientem in coelo, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Plus consilio patris agit, quam jure dominantis: inter insidias latronum et tinearum morsus quare tua recondas objurgat; pervigiles noctes, dies anxios, sollicita tempora, ne tibi ipse facias, commoneris. Auri custos, servator argenti, securitatem non habet, nescit quietem, et cui deest securitas, quies perit; poena dives est ille, non censu. Thesaurum non deficientem in coelo. Hoc est dicere, ubi ego sum, ibi ponite; data mihi ego servo. Homo, da Patri, crede Deo, quia et haeredi Pater, et Deus homini creditum non negabit; tenere tua non potest, quia sua dedit. An humanis indiget, qui divina largitur? an est nostrorum cupidus, qui nos suorum fecit haeredes? certe quibus regnum contulit, quid negabit? O homo, si sic permansurus es, quae tua sunt hic repone: si illuc iturus es, hic quae tua sunt cur derelinquis? Qui relinquenda servat, alienorum custos est, non suorum. Si in hac vita, qua peregrini sumus, vivimus, et modicum temporalem esse pauperem dolet, tristem, inhonorum esse: quale erit in perpetua patria inter aeternos cives, de contemptu dolorem, de ignobilitate poenam, de nuditate opprobrium sustinere; et nunc addici poenis, quando alii promoventur ad regnum? quando pauper ducitur ad consessum Dei, et dives trahitur ad consortium punitorum? Heu quam lamentandae vices, quando desperati penes homines possidebunt spem divinam, et humanis bonis praediti bonis coelestibus fraudabuntur! Et hoc facit thesaurus, qui cor hominis, aut per eleemosynam levat ad coelum, aut per avaritiam demergit in terram. Et ideo dixit: Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Homo, mitte et praemitte thesaurum tuum in coelos, ne coelestem animam demergas in terram. Aurum de profundo terrae, anima ab excelsis coeli. Melius proinde est ad sedem animae deferri aurum, quam in sepulcro auri anima demergatur. Exutos ergo totis divitiarum curis, et jam per omnia expeditos militare sibi in saeculo jubet, quos regnare donavit in coelo. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis. Sint lumbi vestri praecincti: ibi praecingenda est virtus, ubi voluptas est comprimenda. Nescit vincere vitia corporis, virtutis cingulum qui deponit. Cincti ergo castitatis baltheo, quod est insigne militiae Christianae, fluxam carnis detruncemus ignaviam, et regis nostri exspectatione pervigiles insomnem somnum saeculi nesciamus. Non dormiunt, inquit, nisi cum male fecerint (Prov. IV, 16). Et lucernae ardentes in manibus vestris. Beati, in quorum manibus bonorum operum lucent lucernae. Sic enim: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona vestra opera, et magnificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. V, 16). Et ut lucerna ante oculos, opus bonum in mentibus sic refulget. Non portanti tantum lucerna lucet, sed multis, et opus bonum dum facto in uno lucet, multos illustrat exemplo. Lucerna repellit noctium obscura, opus bonum malitiae fugat tenebras. Accendamus lucernam bonis operibus in manibus nostris, si volumus coram Domino et hominibus nos lucere. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis. Quia semper nuptiis amicae sunt faces, luminum testimonio celebratur castitas nuptiarum. Sicut enim fugit lucem illicita qui praesumit, sic multiplici coruscat in lumine licita qui requirit. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis. Homines sunt qui more debitae servitutis indefessis excubiis adventum sui domini praestolantur; qui vero sic ventri serviunt, ut divinam nesciant servitutem, et de carnis voluptate solliciti, sollicitudinem occursus Dominici perdiderunt, homines non vocandi sunt, sed jumenta. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis. Ex quo ad desponsandum suam Ecclesiam Christus advenit, thalamus ornatur sponsae: et ornatur auro fidei, argento sapientiae, virtutum gemmis, sanctitatis velis, verecundiae rosis, liliis castitatis, pudoris violis. Et ad alta coeli pudicitiae templum, fastigium virginitatis attollitur: nec desunt psalmorum citharae, prophetica organa, apostolorum voces, totaeque symphoniae coelestium nuptiarum. Satis servus somni est, qui tali et tanto clamore non ad coelestis regis nuptias suscitatur. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Veniens pulsat, cor bene conscius aperit, male conscius claudit; justa mens patescit ad praemium, injusta, quia non meruit, se praecludit. Vigilemus ergo, dilectissimi, ut beatitudinem quae sequitur consequamur. Beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes. Sufficiant beatitudinis haec promissa, sed quia Christus ipsius beatitudinis eloquitur charitatem, differamus hodie, ut plenius audiamus quid suis filiis promiserit talis Pater.

SERMO XXIII. De terrenorum cura despicienda et promissione regni.

Audistis hodie quemadmodum Dominus pastorali jubilo clangorem tubae coelestis adjunxit, ut diu inclinatas ovium mentes ad divina tolleret, coeleste protinus promoveret ad regnum. Nolite, inquit, timere, pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). Acquisivit humilitas superbia quod amisit, et grex pusillus ac mitis totas et varias edomuit propria mansuetudine feritates. Pusillus grex vicit ac fregit tot genera bestiarum quot diversitates subdidit jugo Christi nationum. Grex pusillus ac mitis diu contentus occidi, diu devorari passus est, donec gentilis saevitia sanguine satiata, vel carnibus, evangelici pabuli suavitatem, et divini fontis fluenta degustans, totum contagium saeculi evitaret, et pastum; atque in hominem rediret ex bestia, qui ex homine fuerat dilapsus in bestiam. Hoc sensisse ante prophetas, hoc apostolos implesse, hoc pertulisse martyres constat, attestante illo qui dicit, Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22). Ut vero iste grex novi ordinis aggrederetur praelium, ubi vivit ille qui fuerit occisus, qui occubuerit, vincit; invenit animam qui amittit; imitatus est suum regem, illam ovem, illum secutus est Agnum, qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, non aperuit os suum (Isai. LIII). Tacet, qui volens patitur, clamat qui laniatur invitus. Nec potest de morte conqueri, qui mortem dignatus, non coactus, assumit. Potestatis insigne est, cum pro multis volens quis moritur; nolens cum moritur, est necessitatis extremae, quia venit de contemptu mortis alterum, alterum de conditione naturae. Christus ergo sicut ovis, et volens, et tacens tondetur ut tegat illam quam Adam primus intulit nuditatem; velut agnus occiditur, ut peccatum totius mundi immolatus absolvat; ponit pro ovibus animam suam, ut impleat et pietatem pastoris et curam. Tibi ergo rex, tibi sacerdos, tibi pastor, tibi sacrificium, tibi ovis, tibi Agnus, tibi totum factus est, qui fecerat totum. Et qui sibi numquam, tibi toties immutatur, propter te varias monstratur in formas, qui manet unica suae majestatis in forma. Et quid plura? dat se tibi Deus homo ut ferre potes, quia ut est tu non potes sustinere. Sed audiamus jam quid pusillo gregi talis promiserit pastor. Nolite, inquit, timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. O bonitas effusa! O inaudita pietas! O ineffabilis affectio! In societate census pastor oves assumit, atque ad consortium dominationis servos dominus asciscit; ad participatum regni rex gregem populi totius admittit: sic, sic dat, cui deficere census, cui regnum minui, vacuari potestas non potest largiendo. Providenter autem coepit Dominus, dicendo: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Promissionem regni sine timore servilis status audire non sufficit, quia qui libertate vix dignus est, capere non valet infulas principatus. Dominus ergo servorum mentes tali voce confirmat, ne eos repentinus promissi regni prosternat auditus. Regnum velle servum, crimen est adire periculum; temeritas non timere. Sed hoc ad Christum quantum est? aut quam mirum, quod dat servis regnum, quod sibi servos facit in dominatione consortes, qui servorum pedes lavat, ut extrema servis serviat servitute? Veniant huc, veniant, qui discutiunt potestatem ejus, et tunc de ejus aequitate contendant, cum potuerint tantam capere, loqui, aestimare pietatem; nec jam calumnientur, si se in nostro corpore patre minorem dicat, qui non dicto, sed et facto, cum pedes lavat servorum, se subdidit et subjecit pedibus servulorum. Homo, jam tibi parce, quia ut tibi parceres, tuos Deus lavit, tuos tenuit, tuos amplexatus est pedes. Sed ad coepta redeamus: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Ecce qui dat, dare loquitur Patrem. Numquid largitatem suam denegat, sic dicendo? Absit, non potestatem minuit, sed pandit affectum: sic dicendo non distantiam facit, sed patris, suamque voluntatem monstrat, firmat unitatem. Quod autem dixit, complacuit, et non dixit, placuit; munus edocet Trinitatis, quia quod erga nos Filio placuit, hoc complacuit Trinitati. Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum: post tantam ergo Dominus largitatem, post suam gratiam tibi copiosius collatam, abjecta et vilia peculia servitutis jubet abjicere regnaturum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Plebeium cultum regia non admittit potestas, augustus honor non nisi diademate confertur et purpura. Abjicere ergo debet habitum servitutis, qui se regem credit divinitus consecratum. Hinc est quod rex supernus illum, qui cum indigna veste majestatis ejus ausus est intrare convivium, ligari, praecipitari, detrudi in tenebras jussit exteriores (Matth. XXII), quia deformitas invitati ad invitantis redundat injuriam. Peculia quoque pristinae libertatis, jam divitiis, jam regiis ditatus opibus qui reservat, captivus miseria se nescit esse felicem. Est consuetudinis, est animi felicis, ut adscitus ad regnum, quod fuit proprium, quod privatum, mox parentibus, mox propinquis, civibus indigentibus liberaliter prorogare, ne sit mendicus animo, qui censu functus est et honore. Tali ergo providentia Dominus, consilio tali, vilia et caduca jubet ut vendamus, ut largiamur, ut donemus, qui in coelesti regno omnia quae in coelo, et quae in terra sunt, volumus possidere. Sed si vis servare tuorum pretia praediorum, et sacculorum forte condita te delectant, fac tibi sacculos quales ille praecepit, qui jam cupiditatis tuae custos est et provisor. Denique, ut vidit, quod duriter dixit: Vendite quae possidetis, mox adjecit: Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis. Iterum contristatus es, quia quod habes, in coelis cogeris collocare? Rogo, crede Deo tuo, qui servo credis, et magis Deo quam homini commenda. Sed si times ne quid inde praesumat, ne quid dispergat pietas largitoris, signa fidei annulo sacculos tuos, ut tali custode dormias tu securus, quia ubi ille est, ibi locus nullus est furi. Non poterit tibi tuam pecuniam denegare, qui tibi omnia sua contulit, qui te regni sui et honore ditavit et gloria.

SERMO XXIV. De servo vigili et felicitate regni Dei.

Semper, et ad omnia vigilias esse salutares nullus ignorat, quia re vera plus vigilare, plus vivere est. Nam quid tam mortis simile, quam dormientis aspectus? quid tam vita plenum quam forma vigilantis? Indulgendum somno est, ut corpus reparet, non resolvat; et vires revocet, non enervet. Semper ergo ad omnia vigilias esse salutares nullus ignorat. Quae ars, quod opus, quod tempus, quae potestas, quod officium, non vitae lucra lucubratione perquirit? Hinc est quod rex in procinctu pervigil callidi hostis praecavet, et evitat insidias; tunc in castris miles supervenientes nocturnos impetus cauta pernoctatione propellit. Sic nauta vigilando diffusi itineris incertas vias intrat, et calles transit invios, et vestigio furtivo ad lucrosi portus votivam pervenit mansionem. Hinc pastor adjungit noctes diebus, et totum sibi tempus denegat dormiendi, ne qua lupis, suffragante somno, grassandi in gregem praebeatur occasio. Sic viator solers per auras noctis, aestus solis praevenit, aptumque diem providentius deputat mansioni. Hoc propheta sciens non die solo, sed de nocte tota clamabat ad Dominum: Domine Deus salutis meae, in die clamavi, et nocte coram te (Psal. LXXXVII). Quid plura? Ipse Dominus pernoctat in oratione Dei (Luc. VI), ut ante nos oratione liberet quam redimat passione. Et si pro servis dominus vigilat, merito pro seipsis servos vigilare sic jubet. Praecincti, inquit, sint lumbi vestri, et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII). Sint lumbi vestri praecincti. Novus ordo vigiliarum, novus habitus imperatur. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Nil de vestitu, nil de calceamentis, nil de ipsius occursus apparatu servi vigiles admonentur; sed tota in praecingendis lumbis mandatur cura, tota in constringendis lumbis statuitur vis praecepti, addito lucernarum solatio tantum, sine quo nec noctis aperitur obscuritas, nec venientis diei clarescit aspectus. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Cingulum quidem est proprie indicium servitutis: quod et in cursu expeditos reddat, et faciat obsequentes. Sed dixisse suffecerat, estote praecincti; cur lumbos potissimum nominat? cur tanta jubentis reverentia lumborum facit magnopere mentionem. Quaeris quare? quia in lumbis est tota corporis causa, ex lumbis tota carnis negotia suscitantur, in lumbis tota est humani lapsus, humanae fragilitatis occasio. Inde venit quod virtutis ignaros reddit, efficit segniores. Hinc est ergo quod principaliter Dominus lumbos nostros astringi jubet balteo castitatis, et totum carnis nostrae pendulum, fluidum, resolutum, constringi mandat continua zona virtutis, ut carne succincta ad Domini occursum liber, velox, expeditus nostrae mentis reddatur incessus. Haec tamen audiens, homo, scire debes, quia non retardat ab occursu Dei caro, quia ipsius occursus officii ipsius est inseparabilis comes, si tu ejus componas sarcinas, si reveles onera ejus, si pendula et sinuosa involucra ejus tu providus viator astringas. Quid plura? Erit tibi salubre contubernium, si tu ejus deses et resolutus non fueris institutor; quemadmodum autem debeas aequare sarcinas ejus, ejus pondera injusta moderari, Apostolus edocet, sic dicendo: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (Col. III, 5). Constringenda est ergo caro continentiae cingulo, ne effusa vitiis, ac toto peccatorum gravata pondere, supernis et coelestibus insistere non possit incessibus. Bene ergo Dominus adjecit: Et lucernae ardentes in manibus vestris. Quia semper ad innocentiae testimonium lucernae nocturno portantur in tempore: et sicut vitiis amicae semper sunt tenebrae, ita lucernae semper inimicae criminibus, sociae semper boni operis sunt lucernae. Sed in manibus sanctorum, ipsa bona opera sunt lucernae, dicente Domino. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera: et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Et vere portant lucernas suas, vere fomentis operum, vere misericordiae unguento inflammant lampades suas, quae cum loco, proposito studio, latitant, opere, virtute coruscant, ac splendent toto orbe terrarum. Et quia exspectationis suae Dominus satis tristes, satis anxios noverat mores, ne quis superaretur taedio, ne quis lassesceret tarditate, ne quis longae exspectationis fatigatione succumberet, perseverantibus in beatitudinem coelestem, coeleste promittit obsequium. Beati, inquit, servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Et ne ipsius beatitudinis qualitas haberetur incerta, mox adjecit: Amen dico vobis, quia praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit eis. Praecinget se Deus, et faciet servos discumbere, et ministrabit eis. En mutatio inaudita rerum, en terribilis correptio dominationis, en pavenda conversio servitutis: quia parumper servus assistit in domini sui exspectatione succinctus, et sustinendi fidem brevi fatigatione portavit, cui ut talionem redderet, dissimulat se in ipsa divinitate divinitas. Praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit eis. Discumbenti homini Deus astat, et astat in coelestibus; epulanti servo servit Dominus, et servit accinctus pueris suis, ministris suis, ministerium facit Christus, et facit in Patris jam gloria constitutus. Homo, calumniaris Christum adhuc, quod detulerit Patri? Qui tibi in terra lavando pedes, extremum repraesentavit obsequium, et repromittit in coelestibus novissimam servitutem? Crede, haeretice, et tu illi stude reddere talionem. Ille tibi in coelestibus parat convivium se ministro, et tu illi in terra non desinis continuas ingerere et generare blasphemias; faciet et ille transitus suos, quia transiens ministrabit illis; de dominatione ad fidelium suorum pia transiet et migrabit obsequia; ad te de misericordiae patre severissimum transibit in judicem. Et transiens ministrabit illis. Confitentibus, exspectantibus ministrabit epulas, ministrabit et tibi, sed dignam de tua negatione sententiam. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Si in secunda et tertia vigilia venerit: vigilias mundus plures, tres tantum vigilias novit exspectatio Trinitatis; quare tamen a secunda coepit, et tacuit primam? Quia prima jam vigilia in ortu Dominicae nativitatis excesserat. Probant hoc pastores, qui dum supra gregem suum vigilant, gregis ipsum pastorem in praesepio invenire, videre, tenere merentur et auctorem; sed quae sit secunda et tertia vigilia requiramus. Sicut utique prima vigilia est sui ortus in carne, ita secunda est vigilia, qua nostra redit et resuscitatur in carne. Denique ut ad resurgentem veniat, annus excitatur, et evigilat mundus. Tertia vigilia est illa qua exspectatio tota novissimo venientis finitur adventu; ut sicut ille resurrexit nobis, ita nos illi jam perpetuam resurgamus ad vitam.

SERMO XXV. De terrenorum cura despicienda, et promissione regni.

Hodie Dominus evangelici gregis pusilla et terrena primordia, quam blanda exhortatione sit consolatus, audistis. Nolite timere, inquit, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). Aufert spes anxias, dubios tollit eventus, omnemque propellit, et excludit timorem, quando in exordio ipso regnum nascentibus pollicetur. Quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Quis de victu, quis de vestitu, quis de plebeio censu, et vernalis cespitis vilitate suspirat, de regno certus, de dominatione securus? Satis sibi invidet qui elevatus ad summa, ipse se ad humilia dejicit, ad egena deponit. Sed scire convenit, pater iste qui est, vel qualis est, vel quod regnum suis filiis repromittit. Quis sit iste pater, quotidie te confitente cognoscis, cum clamas: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9). Qualis autem sit, ipsa operum magnitudine pervidisti: ex nihilo fecit coelum, et terram solidavit ex liquido, montes statuit ad stateram, maria intra legitimos terminos sola praecepti auctoritate conclusit. Verum si regni, quod promittit pusillis, desideras nosse qualitatem, ipse aperit, sic dicendo: Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14). Esse in coelo mirum est; in coelo vivere, est majestatis. Jam regnare in coelo quanti sit, sensus desinit aestimare mortalis; et tamen, homo, quod aestimare non potes, percepisti. Apostolo sic dicente: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (II Cor. II, 9). Et quod te mereri dubitas, habere te, et possidere, jam cogeris confiteri. Quid ergo cum terra illi qui possidet coelum? Quid illi cum humanis, qui adeptus est jam divina? nisi forte placent gemitus, eliguntur labores, amantur pericula, pessima mors delectat, et illata mala bonis sunt gratiora collatis. Sed videamus quod dat Pater tantus consilium regnaturis. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Si victuros vos, si regnaturos, si vos jam divites esse creditis in supernis, ubi futuri, quo migraturi, ubi regnaturi estis, vos illa quae vestra sunt jam praecedant; opes miseras misericordia computate; quae humana sunt in divina convertite. Et ne cui forsitan deesset evectio ad portanda illa quae dimittitis, angariatus est pauper: ferunt pauperes onera nostra, et volentes ferunt, quia tali non deprimuntur pondere, sed levantur. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam; facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, ubi fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt. Videtis quia pater iste ditare vult filios, non nudare. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt. Novo modo, immo, coelesti modo, qui hunc audit, vendendo comparat, recondit erogando, dum amittit acquirit. Quam cupit pecuniam perdurare, perpetuare sacculos divitiarum, condita permanere, qui dicit: facite vobis sacculos, qui non veterascunt! Ecce docet avaritiam, qui coeperat suadere contemptum: facite vobis sacculos, qui non veterascunt. Et qui thesaurizantes temporaliter arguebat, ad totum cupiditatis fomitem jubet sacculos sine fine perquiri. Christe, quo te pertrahit amor tuorum? ut avarum lucrifacias, facis eum quod desiderat, non quod oportet, audire: sacculos imperas, aeternos thesauros, qui non deficiant, vis parari; ut avarus dum consueta percurrit ad lucra, aut virtutem capiat, aut a virtute capiatur. Vere Pater es, qui cum tuis quibuscumque parvulis sic agis. Namque et nos interdum nostris parvulis petentibus noxia ingerimus salutaria sub specie noxiorum, fallentes insipientiam, non desipientes affectum. Dixisti: Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesauros non deficientes in coelo. Sacculus cur paratur? Quid ibi claustra, ubi ipsa custos est innocentia? ibi quid signaculum, ubi fraudis suspicio non habetur? Si et in coelo sacculis opus est, cura non amittitur, sed mutatur. Domine, tu vidisti, quia in thesauris tota fides, tota spes in sacculis sit avaris: et ideo imputribiles in coelo sacculos vis parari, ut qui te non sequitur ad coelum, sequatur saltem sacculos suos. Avare, fac tibi sacculos, et fac jubente Deo, quia votis tuis annuit divina majestas. Sed fac tibi sacculos erogando, quia quidquid pauper acceperit, Pater coelestis suscipit. Et ubi recondit? in coelo. Et ne forte perdidisse te doleas vel usuram, centuplam in coelesti fenore recipies, quidquid in coelo, paupere transmiseris perferente. Usura mundi centum ad unum, Deus unum accipit ad centum; et tamen homines cum Deo nolunt habere contractum. Sunt forsitan de cautione solliciti? Quare? Nonne homo homini exiguae chartulae obligatione constringitur? Deus tot et tantis voluminibus cavet, et debitor non tenetur? Sed dicis, esto quod debeat, quo exigente restituet? seipso; quia non potest ulli mentiri: idem ipse est et exsecutor et debitor. Non erit in reddendo durus. qui profusus est in largiendo. Crede, homo, Deo, quod tibi Deus dedit; majora reddere vult, cum vult debere largitor.

SERMO XXVI. De fideli dispensatore.

Quod hodie Dominus interroganti Petro respondisse legitur per figuram ad apostolos ipsos, ad doctores tantum et ad eos qui Ecclesiis praesident, dictum, multorum persensit auditus. Interrogat Petrus, Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Cui respondit Dominus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus servus ille, quem cum venerit dominus, ita invenerit facientem: vere dico vobis quod super omnia quae possidet constituet eum. Quod si dicat servus ille in corde suo: moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari, veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Ecclesiae quidem praesules ista quam primum similitudo constringit, sed hominem nullum, mortalem nullum prorsus eximit haec figura, quae dum loquitur ad dispensatorem, omnibus, uno interrogante, respondit: Si est quisquam qui a Deo nil acceperit, discussionem dispensationis, dispensatoris officium non timebit. Homo, si hoc ipsum quod das, accepisti, accepisse te quod habes quomodo tu negabis? De coelestibus conditis, de horreis divinis rationem reddet, praestabit causas Ecclesiae prorogator. Et quanto majus suscipit creditum, tanto majus se debitum non dubitat redditurum, dicente Domino: Cui plus est creditum, plus exigetur ab eo (Luc. XII). Et alibi: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Quanto altius ascenderit homo, lapsus, tanto altius cadet. Quid altius coelo? De coelo cadit in coelestibus, qui delinquit; desperatus incurrit, qui in ipsis dominantis oculis offendit; et excusatione caret, qui facinus ipso judice teste committit. Aut quam defensionem sperat, quem testimonium cognitoris accusat? Sic diabolus cum esset angelus, et in coelo, et coram Deo semper clarissimus versaretur, et fulgens, dum Dei tentat aures, dum in Dei superbit aspectu, lapsus ad terram, ad tartara dejectus, in diabolum mutatur ex angelo; et qui erat minister veniae factus est dux poenarum. Hinc est quod Apostolus nostri ordinis hominem commonet, ne incidat in superbiam et laqueum diaboli. Dispensator ergo divini verbi et coelestis doctrinae prorogator, qui ante Dominum stat jugiter, versatur inter altaria semper, neque a Dei oculis recedit umquam, qui peccatorum causas, dolores populi suscipit, offert, ingerit preces, accipit, refert, restituit impetrata, ex homine totus in angelum substitutus, non potest nisi in ipsa Dei facie inter sanctorum sancta peccare, ut inde sibi sumat crimen, unde aliis veniam consueverat reportare. Denique Nadab et Abiud sacerdotes filii Aaron sacerdotis, dum contaminare externo igne altaria praesumunt, ipsius altaris consumuntur incendio, ut sumerent de sacrificio poenam, qui fecerant de propitiatione peccatum (Lev. X): quod peccatum illis suscitaret ebrietas; nam vini odor odorem fugarat incensi, et ebrietatis ignis flammam provocarat altaris. Unde quia alienati vino alienum portaverant ignem, mox divino igne referuntur exstincti. Ebrietas in alio crimen est, in sacerdote sacrilegium, quia alter animam suam necat vino, sacerdos spiritum sanctitatis exstinguit, dicente Apostolo: Spiritum nolite exstinguere (I Thes. V, 19). Merito inter caetera quae in dispensatore malo arguit hodiernus sermo, vini condemnat insaniam, dicendo: Quod si dicat servus ille, moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere, et inebriari. Proprie dixit, edere et bibere, et inebriari, et percutere. Ebrietas caedis mater, parens litium, furoris genitrix, petulantiae deformiter est magistra: hanc qui habet, se non habet; hanc qui habet, homo non est; hanc qui habet, non peccatum facit, sed est ipse peccatum. Ebrietas est daemon blandus, venenum dulce, rabies voluntaria, invitatus hostis, illecebra honestatis, et pudoris injuria: hanc nullus noverit Christianus, ne auditu quidem sacerdos attingat; ne qui est forma virtutum, vitiorum inde fiat, et inveniatur exemplum. Verum quia ad nos et ad ecclesiasticos viros satis dictum est, quemadmodum cunctos teneat responsio Salvatoris, quod non sit qui a Dei dispensatione inveniatur extraneus, perquiramus Apostoli dictum. Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Si a Deo potestas omnis, a Deo rex etiam dispensationis regiae adeptus est dignitatem. Sic dux, sic miles, sic provinciarum rectores, sic urbium rationem reddituri sunt omnes isti, si in ullo creditae potestatis excessere mensuram, si rex justitiam custodivit, si aequitatem tenuit, si potestatem moderatus est, si misericordiam non omisit, si tenuit sic ponderis sui libram, ut in neutram partem potestatis suae trutina propensa declinaret, si omnium curam gessit, si civium procuravit quietem, si sic temperavit censum, ut neque militi sufficientia deesset, neque tributarius lassaretur. Et dux praestabit Deo causas, si sequentibus se praebuit virtutis exemplum, si in excubiis pervigil, si in discursibus indefessus, si pacem omnium proprio labore perquisivit. Rationem reddet et miles, si paruit imperatis, si concussit neminem, si accepta stipendia justissimo labore pensavit. Judex quoque judicii sui supernum judicem sustinebit. Et tu qui dominus es domus tuae, dispensatorem positum plusquam dominum volo credas, ut exhibeas conjugi simplicem charitatem, doctrinamque ei quam didiceris in Ecclesia prudenter infundas: cui Apostolus in Ecclesia tacere praecepit, et domi discere te docente, dicens, Mulieres in Ecclesiis taceant; si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 34), Filiis impendas affectum sobrium, sollicitam curam, eosque fideliter in Domini enutrias disciplina. Servis victum et vestitum debitum reddas, remittas culpas, minas temperes, imperes disciplinam, et habeas eos fratres progenie coelesti, quos subditos mundana possides servitute. Vos quoque servi debetis domino fidem in ipsa quam geritis servitute, quia qui pio et puro corde carnali domino debitum non reddet obsequium, Deo ante qui corda videt, quam homini tenetur obnoxius, qui te parem fecit per gratiam quem conditio fecerat disparem vilitate servili. De divite quid dicam? qui quanto plus habet, tanto amplius debet.

Desunt nonnulla. Denique simul reddit, simul tradit alteri: quae si noluerit reddere, singulis committat per partes. Et tu, pauper, commissam tibi dispensationem non parvam paupertatis existimes si patienter feras, si ingratus non sis, si sis vel in ipsa necessitate sobrius et frugalis; si danti agas gratias, non danti non ingeras blasphemans injurias; si tantum quaeras quantum dat misericordia, non quantum cupiditas importuna compellit. Certe et tu, pauper, qui libenter petis, da etiam tu libenter petentibus. Sed forte dicis, Non habeo: sit dandi animus, et facultas non deerit largiendi, pone advenienti sellam tuam, pone mensam tuam, candelabrum, lucernam: certe ex eo quod accepisti gratanter appone. Sic Elias (I Reg. XVII), sic Elisaeus (IV Reg. IV) dum declinant ad viduarum vacuas et inopes mansiones, copiose quod viduis deerat, suppleverunt. Adjecit autem Dominus ad confirmationem similitudinis hujus dicendo: Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis; qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Ille quidem qui per conscientiam peccat, merito gravius solvit conscientiae poenas; sed et iste per ignorantiae culpas, plagas ignorantiae non vitabit: Deum sicut contemnere non licet, sic non licet ignorare.

SERMO XXVII. De scandalo tollendo.

In procinctu belli semper vigiliae sunt militum distributae, ut insidiis nil liceat, nil pateat dolis. Perniciosissimus nimis est repentinus hostis; nam aut inscios praevenit, aut incautos praeoccupat, aut opprimit dormientes. Hinc est quod Christus rex noster ante saecula per totam saeculi noctem milites suos praemandatis vigiliarum vicibus commonuit contra diaboli, id est, veteris hostis subtilissimum dolum, contra latentes impetus vitiorum, contra criminum insidias irruentes, contra scandala quae nobis variis oriuntur ex causis, contra tentamenta praesentis vitae, contra urentes acies saecularium pressurarum, taliter admonendo: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Et statuens qualiter vigilaretur, adjecit: Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit; beati sunt servi illi, quos cum venerit, invenerit vigilantes (Luc. XII, 39, 37). Et plane beati, quia qui vigilant et anticipant dolos hostium, de Domini sui gloriabuntur adventu. Hodie tamen Dominus ipsas nostrorum ducum contra scandala exsuscitavit, et armavit excubias, dicendo ad discipulos: Impossibile est ut non veniant scandala (Luc. XVII). Hoc est, impossibile est ut non veniant hostes. Et primum fratres scire nos convenit scandala haec quid sint. Scandalorum genera sunt diversa, et prima sunt illa quae diaboli fraus parturit. Secunda sunt, quae generat calliditas humana. Tertia sunt, quae parit ipsa ex nobis suspicax et incauta natura. Et a diabolo sunt illa quae fallunt specie, quae praetendunt bona cum mala inferant: sicut illud ad Adam, cum nobis humana abstulit, dum divina promittit (Gen. III). Et illud, quod per Petrum: Non tibi hoc erit, Domine (Matth. XVI). Triumphum crucis vacuare contendit, cum fervere se nimio amore mentitur. Nam cum Dominus loqueretur passionis suae gloriam, respondit per Petrum: Non tibi hoc erit Domine. Venenum quam dulce serpentis: ante facit militem regis sui negare victoriam, servus ipse Dominum quam negaret. Unde Dominus servum post se mittit, scandalum remittit auctori: dicendo ad Petrum: Vade post me; et diabolo: Satanas, scandalum mihi es (Matth. XVI, 23). Et vere post Dominum vadit Petrus, quia ut eum sequeretur ad coelum, crucem resupinus ascendit. Sed et illud est scandalum tale, quod fecit Judaeis. Nam lapidem firmandis vestigiis latum, in totam sulcavit, et exasperavit offensam, et totius fundamenti petram vertit in scandalum, ut esset miseris ad ruinam. Ecce pono, inquit, in Sion lapidem offensionis et petram scandali (Isai. VIII, 14). Hinc est quod Psalmista anxia supplicatione deposcit: Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem (Psal. CXL, 9). Et quia transilierat offensam, scandalum vicerat, taliter gloriatur: In petra exaltasti me, et deduxisti me, quia factus es spes mea (Psal. LX, 3, 4). Diximus primum genus scandali, dicamus et secundum quod de humana calliditate diximus evenire. Scandalum populo Israelitico Balaam divinator objecit (Num. XXXI; Apoc. II, 14), quando bellatoribus non cum ferratis viris, sed cum puellis toto lenocinio fucatis occurrit, ut arma verteret in luxum, triumphum mutaret in infamiam, et in reatum reatus evocaret ultores, et ad summam profanaret totam de turpitudine sanctitatem. Hinc est quod eum Moyses tali notavit sententia cum puniret. Et Balaam, inquit, divinum occidite, quia hic misit scandalum ante filios Israel. Scandalum molitus est Jeroboam (III Reg. XII), qui ex auro vaccas populo in deos figmento miserabili collocavit, ne Deum vivum, ne verum templum, ne divinam legem, ne legitimos reges, ne patrios ritus quaereret: sic populus mancipatus errori scandalum facit juxta Apostolum (I Cor. II), cum quis idolis immolata quasi nihil nocitura manducat, et insensatos lapides, et ligneos deos, qui neque sanctificare, neque pollere quid possunt, tali facto aestimat debere contemni. Sed quod ille fidei arbitratur exemplum, fit ignorantibus erroris occasio, quia non ad contemptum, sed ad cultum provocat nescientes, et convivium religionis videri facit insciis, quos sciens studio derisionis absumit. Unde bene Apostolus concludit et aperit. Et peribit infirmus in tua seientia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII). Tertium genus est scandali, quod nobis nostris generatur ex sensibus, cum fallimur oculis, cum decipimur auditu, capimur odore, et sapore vitiamur. Unde Eva vetiti et lethalis cibi sic gustu est sauciata, sic visu. Et vidit, inquit, mulier quod bonum est lignum ad manducandum, et quod gratum oculis ad videndum, et speciosum est ad intuendum (Gen. III). Bene ergo Dominus adjecit scandalizare sensus ipsos, dicendo: Si scandalizaverit te oculus tuus, aut manus tua, abscinde, et projice abs te: melius est tibi sine oculo et manu venire ad vitam, quam toto corpore ingredi in gehennam (Matth. V, 18; Marc. IX). Et quamvis Dominus lapsus et vitia jusserit sic nos secare, non membra; tamen si hoc Eva mater humani generis sic fecisset, melius sine oculo et manu in vitam venisset, quam totam posteritatem suam lamentabilem misisset in mortem. Cavere ergo oportet nos, fratres, ne scandalum faciamus aliis, ne vel ipsi alio faciente patiamur. Scandalum est quod offendit sensus, quod mentem turbat, quod confundit intelligentiae puritatem. Scandalum est, quod diabolum fecit ex angelo, quod ex apostolo reddidit proditorem, quod invexit peccatum mundo, quod hominem deduxit ad mortem. Audi Dominum dicentem: Vae mundo a scandalis (Matth. VI). Scandalum sanctos tentat, fatigat cautos, incautos dejicit, confundit omnia, conturbat omnes: et licet in praesenti loco Dominus de scandalo suae passionis loquatur, et Judam denotet per quem venit ipsum scandalum scandalorum; tamen ne quis in hoc deveniret, admonuit, dicendo: Impossibile est ut non veniant scandala; vae tamen illi per quem veniunt. Bonum est illi si lapis molaris appendatur collo ejus, et projiciatur in mare, quam scandalizet unum de pusillis istis (Luc. XV). Quare non lapis, sed lapis molaris: quia lapis molaris dum triticum terit, dum farinam fundit, a polline furfurem dum secernit, panem pie laborantibus subministrat. Bene ergo illi qui eligit minister scandali magis esse quam pacis, ad collum lapis alligatur molaris, ut hoc illum ad mortem trahat, quod illum trahere debuisset ad vitam: quia sensus ad vitam datos mortis convertit in scandalum, suadendo aliud videre, aliud audire, aliud sentire, aliud sapere, quam erat in Christo, quam erat in scientia salutari. Hinc angularem lapidem (Isa. XXVIII, 16), hinc adjutorii lapidem (I Reg. VII, 12), hinc lapidem sine manibus abscissum (Dan. II, 45), qui est Christus, sic pusillorum circuit et traxit ad scandalum, ut non panem vitae, sed panem lacrymarum conficeret et doloris, sicut propheta testatur, dicens: Qui manducatis panem doloris (Is. XXVI, 2). Bene ergo illi, sicut alibi dixit, Ut mola asinaria alligetur collo ejus (Matt. XVIII, 6), et inde sumat poenam, unde sumpsit et sensum, et exaequetur jumentis insipientibus, qui noluit hominibus superna sapientibus comparari.

SERMO XXVIII. De Matthaei Publicani ac divitis vocatione, et de Christo cum Publicanis manducante et apostolos pauperes eligente.

Quod sit virtutibus cognata paupertas, terrena et coelestis comprobat disciplina. Athleta ad luctamen nudus accedit, confligit cum fluctibus nauta nudus, miles in acie non nisi expeditus assistit; qui tendit ad philosophiam, totum quod in rebus est ante contemnit. Est ergo virtutibus cognata paupertas; et si paupertas virtutum parens, virtutum socia sic habetur, sapere convenit, quare Christus ad virtutis officium pauperes sic elegit. Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes, germanitas combinata, immo congeminata paupertas, in apostolorum principes eliguntur: pauperes censu, loco humiles, viles arte, obscuri vita, labore communes, addicti vigiliis, fluctibus mancipati, negati honoribus, injuriis dati, praesidio retis, solo piscium captu victum vestitumque conquirentes. Sed in istis quantum vilis mundanus videbatur aspectus, pretiosas tantum animas Dei intuitus tunc videbat. Erant censu pauperes, sed innocentia locupletes; loco humiles, sed sanctitate sublimes, viles arte, sed simplicitate pretiosi; obscuri vita, sed vitae merito perlucentes; labore communes, sed proposito singulares: addicti vigiliis, sed ad coelestes victorias jam vocati; fluctibus mancipati, sed fluctibus non demersi; negati honoribus, ditati magis honoribus, non negati; injuriis dati, sed injuriis non relicti; captores piscium, sed piscatores hominum jam decreti. Venite, inquit, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19); ut vitalis escae jactu, ut hamo coelestis verbi, de mortis gurgite animas ad lucem tollerent sempiternam. Captores piscium fiunt hominum piscatores, de labore transeunt ad laborem, quia labor nescit lassescere meditatus. Omnia quae de usu veniunt, non fatigant. Virtus exercitio perseverat. Hinc est quod Apostolos suos Christus humanis laboribus exercere voluit, ut eos indefessos redderet in divinis: voluit eis Deus manere fortitudinem, de exercitio praestare virtutem. Et quia fructus provenit ex labore, voluit eos labores non perdere, sed mutare: ipse ante illis usum laboris indulsit, qui postea eis tolerantiam dedit virtutis. Hinc est quod regna, gentes, carceres, vincula, tormenta, mortes, saevientes homines terris omnibus sic vicerunt. Diximus quod in apostolis amica virtutum, Deo chara, sit electa paupertas. Matthaeum de telonio divitem, de usuris locupletem, lucris saeculi onustum quod in apostolatum Christus elegerit, quid dicemus? Hodie Matthaeus de seipso sic coepit: Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine; et ait illi, sequere me (Matth. IX). Matthaeus publicanus generat nobis non parvam suis quaestibus quaestionem, et magnum nobis negotium sua negotiatione proponit. Sed dicit aliquis: Quam quaestionem? Quod negotium? Deus suscipit pauperes, sed divites non repellit. Habens suscipit et ad se attrahit non habentes. Abraham dives (Luc. XVI), dives Job, David dives. Et quid Abraham beatius? Quid fortius Job? Quid David sanctius? Nam et Abraham post terrenos moerores pias animas et revolantes ad coelum in gremium suae consolationis includit. Et Job in ipsis divitiarum machinis diabolum et ipse vicit, et nobis vincendi eum reliquit exemplum. Abraham sic possedit divitias, ut eas saepe et oblatas contemneret et calcaret indultas (Gen. XIV); et sic diligeret possidere divitias, non a divitiis possideri; habere eas ad largitatis materiam, non ad cupiditatis incendium. Sed ad haec respondetur, fuerunt sanctis innocentes divitae, utpote a Deo datae, non turpiter acquisitae; concessae ad usum vitae, non ad mortis usuram. Matthaeum vero publicanum divitiae, sic cupiditatis publicant magistrum, fornace avaritiae sic coquebant, sic alligabant vinculis cautionum, sacculorum ponderibus sic premebant, ut levari ad innocentiam, ad justitiam surgere, ad virtutem progredi non valeret. Unde et sedere ejus erat jam subsidere, non sedere. Hunc ergo talem ad sua cur vocaverit Christus, cur elegerit ad divina, nisi quaeratur altius facit altissimam quaestionem, et non tantum quaestionem, sed et scandalum, sicut illo tempore circumstantium patefecit intentio. Quomodo enim infirmitas non laboraret humana, quando videbat apud Christum pecuniam sic valere, ut daret fraudulento fidem, venali gratiam, cupiditatis magistro officium largitatis, doctori fenoris magisterium sanctitatis, publicano saeculi coeleste secretum? Urebat videntes, quod usura quae vastat terram tollebatur ad coelum, et hanc quam detestantur homines Deitas advocabat. Sic autem sensisse tunc videntes aperit Matthaeus ipse, qui dicturus vera de se, non potuit haec tacere. Cum autem Jesus discumberet in domo, ecce veniebant multi Publicani et peccatores, et discumbebant cum eo et discipulis ejus. Pharisaei autem videntes, dicebant discipulis ejus: Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Et hoc dicebant Pharisaei, ut esset magnum malum, quod et malis poterit displicere: et si erat nefas publicanos Christo participes, vel in cibo esse, divinis sociare quid erat publicanum? Fratres, in quaestione hac ingenium laboraret interpretis, si non ipse Dominus, cui fit ipsa quaestio, totum quod est quaestionis auferret. Repetamus ergo ordinem lectionis: Christus quare ad Matthaeum venerit audiamus. Cum transiret, inquit, Jesus. Non dixit, cum staret ibi: transivit, et pertransivit inde Jesus, ne Matthaeus remaneret ibi; transivit inde Jesus, ne Matthaeus ibi taliter permaneret. Vidit hominem. Non dixit, vidit Matthaeum, quia in Matthaeo hominem liberarat; hoc est, homines quos pecunia possidebat servire Deo nequeunt, pecuniae servientes. Non potestis, inquit, Deo servire et mammonae (Matth. VI). Veni, sequere me. Non dixit, Affer ad me, quia Matthaeum, non Matthaei sacculos requirebat. Veni, sequere me. Hoc est, depone pondera, disrumpe vincula, solve laqueos. Me sequere. Quaere te, perde usuram, ut te valeas invenire. Sed jam Pharisaeis quid responderit, audiamus: Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus. Ecce quare ad Matthaeum venerat Christus, ut avaritiae curaret vulnera, ut saniem sanaret usurae. Euntes, inquit, discite, quid est Misericordiam volo, et non sacrificium. Misericordiam voluit, ut Matthaeus, quod tulerat per miseriam, in misericordias prorogaret; et inde redimeret poenam, unde comparaverat culpam. Non veni vocare justos, sed peccatores. Sic dicens, non repulit justos, sed injustos, qui se justos mentiebantur, exclusit. Christus ergo quod ad peccatores venit, peccata delere voluit, non peccatoribus voluit commanere. Quod est dare vitam mortuo, hoc largitatem tribuere est avaro. Itaque Christus quod Matthaeum vocat, non est illa pecuniae ratio, sed est ratio tota virtutis. Denique Matthaeus mox factus est terrae pauper, ut dives haberetur in coelo.

SERMO XXIX. De eisdem, et de auro.

Cum Matthaeum publicanum Dominus ad apostolatus fastigium evocat et extollit, dat manum lapsis, spem restituit desperatis, reddidit vitae, quos sibi jam mors detinebat addictos. Cum praeteriret, inquit, Jesus, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium (Marc. II). Sedebat utique, qui stare non poterat pondere cupiditatis oppressus, et ipsa totus conscientia fraudis incurvus. Aurum natura grave, gravius fit avaritia nimis. Hinc est quod plus habentem deprimit quam ferentem, et vehementius aggravat corda quam corpora. Nascitur in terra profunda, sectatur ipsa montium fundamenta, perque ima venarum caecis discurrit anfractibus, et dum suam semper repetit ad naturam coelestes animos ad inferna deponit: obscurat sensus semper, alta mentium semper in terrena demergit. Aurum erogare bonum, reponere malum, contemnere validum, fugere persecurum: quod sicut vincere virtutis est, ita felicitatis est evasisse. Auri furor ardentius humano fervet in pectore quam caminus totus ignescit incendiis, et acrius homines dissolvit in terra quam solvitur in calore flammarum. Crudelitatis dominus, saevus hostis, amando laedit, nudat ditando, ipsum etiam captivat aspectum, fidem frangit, violat affectum, vulnerat charitatem, turbat quietem, adimit innocentiam, docet furtum, suadet fraudes, imperat latrocinium. Et quid plura? Hoc est, quod Apostolus dixit: Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI). Est commutatio sane una, si homo prudens illud ante mittat ad coelum, quam mittatur ab illo, ut stultus, in Tartarum. Mittat per manum pauperis, quia quidquid propter Deum pauperi dedit, ad coelum sine dilatione transmittit. Merito Matthaeum Dominus talibus vinculis absolvi cupiens praepeditum suscitat, dicendo: Sequere me. Hoc est me sequere de supernis ad superna tendentem, et non aurum de inferis ad inferna mergentem. Ubi fuerit thesaurus tuus, illic et cor tuum erit (Matth. VI). Aurum patriarcharum stirpem, progeniem sanctam, tantam germanitatis singularem coronam adeo corrupit, et totius reddidit pietatis extorrem, ut Joseph Aegyptiis, fratrem barbaris, innocentem noxiis, ingenuitatem traderent servituti (Gen. XXXVII). Sic siccavit mentes, sic corda depressit, sic quod in eis fuerat humani sensus, ferinam in rabiem commutavit, ut non offensam Dei, non sancti patris dolorem, non proprii sanguinis sensum meminisse permiserit. Intuere quid auro gravius, quod cum mores hominum perdit, perdit et naturam. Aurum Judaicum populum sic suo captivavit aspectu, vicit illecebris, specie perdecepit, ut hoc esse Deum crederent, et Deum verum, Deum tot beneficiis cognitum denegarent; sic convertit homines in jumenta, ut vituli caput, caput suum crederent, et omnium rerum capiti caput pecudis anteferrent (Exod. XXXII). Attendite quam sit pernicies ista fugienda, quae cum mores hominum, honestatem, vitamque perdiderit, ipsum quoque Deum voluit homini et contendit auferre. Hoc est, quod Judam fecit esse proditorem, ut hominem cogeret Deum negare, vendere germanum sui sanguinis, distrahere conditorem, et ipsum sanguinem taxare pretio quem sponte Dominus erat nostrum largiturus in pretium (Matth. XXVI). Sed ne multa super hoc generent exempla fastidium, transeamus ad reliqua. Sequere me, et surgens secutus est eum. Saepe legitur et in hoste utilis virtus, saepe in adversario comprobatur. Matthaeus non subtrahitur operi, sed mutatur, et telonium suscipit magis quam relinquit, ut mansura Deo, non homini peritura conquirat, ut non trigesimum in quadragesimum qui quagesimumque nummum tristis redigat supputator; sed trigesimum in sexagesimum et centesimum gaudii fructum laetus recondat divinis commodis profuturum. Et surgens secutus est eum. Generosus animus, qui sic ea quae magna putarat, facile, et quasi nulla contempsit: apparet illum per ignorantiam lucra ante praesentia conquisisse, a quibus ut se sensit, et vidit liberum, sic raptus est ad divina. Et factum est, dum accumberet in domo illius, multi Publicani et peccatores discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. Discumbebat Jesus plus in Matthaei mente quam sigmate, et epulabatur non cibis, sed reditu peccatoris, ut revocaret convivio, collegio, humanitatis affectu, dulcissima sui confabulatione discumbentes, quos sciebat posse judicis agnita potestate dissolvi, percelli terrore majestatis suae, de nuda mox praesentia posse prosterni, velatus humano corpore, qui homini voluit subvenire. Occultavit dominum, qui servis dignatus est fiduciam non negare; majestatem texit, qui fragilem studuit parentis amore complecti. Sed offenduntur Judaei, dicentes: Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Miraris, Judaee, cur misceatur convivio peccatorum, qui propter peccatores et nasci voluit, et non recusavit occidi: oblatras cur peccatorum vinum bibat, qui pro peccatoribus suum sanguinem fudit. Et si vis posse amplius, suscepit ipse peccatum, ne perderet peccatores; in se sententiam suam judex retorsit, ut amasse se peccatores proderet magis solvendo debitum quam donando. Sed talibus ipsum Dominum respondisse sufficiat, Non necesse habent sani medico, sed male habentes; non enim veni vocare justos, sed peccatores. Et quis non erat aegrotus, ipsa generis humani sic aegrotante natura? Ad omnes ergo venit, qui omnes male habentes ut curaret invenit; sed plane mori meruit, qui medicum contempsit ne se accusaret, vel confiteretur aegrotum. Sed dicti sui Dominus aperit mox figuram, dicendo: Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Non hic Dominus justos respuit, sed superbos; et eos notat, qui cum non sint, esse se jactant justos. Et ubi erant justi, cum juxta prophetam: Non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum (Ps. XIII)? Ut intelligant aegritudinem, medicum, ut curentur, admittant, confiteantur se peccatores, ut modo Christus parens et conviva largiatur veniam, ne post judex ferat in contumaces debitam sine fine sententiam.