Fairytale left blue.png IV VI Fairytale right blue.png

Qua sitiunt steriles Arabum telluris arenae,
Palma triplex alte capitum flabella superba
Curvabat mediumque soli squalore ruentem
Manantemque levi gelidae cum murmure lymphae
Defendebat amans diffuso tegmine fontem
Solis ab aestiferi radiis et pulvere torto.

Nec tamen ullus adhuc tacite volventibus annis,
Lassato pede permensus deserta peregre,
Torridus admorat scatebris avida ora viator,
Umbrarum latebras virides et frigora, captans:
Iamque arescebat, nimiis fervoribus aeger.
Luxuriansque decor frondis rivusque susurrans.

Ergo indignari palmae numenque gravari:
„Vivere eone datumst, ut agatur marcida vita
Floruimus solae in nullosque adolevimus usus.
Turbine iactatae, Phoebeis ignibus ustae,
Nec cuiquam obtulimus memori spectacula laeta:
Sancte pater, legem statuisti durus iniquam!”

Vix bene desierant, procul aurea surgit in aethra
Itque rotata polis glomerato pulvere nubes.
Ingeminant raucos tinnitus aera cavata,
Sarcina collucet variis instrata tapetis,
Inceditque gradu nutanti, classis ut alto,
Magna camelorum vis sulcans putria regna.

It redit alternis, solida inter gibbera pendens.
Versicolor pannus comitantis in avia veli;
Fusca levat manus hic illic aulaea tenello
Pollice et inde nigrans binis micat ardor ocellis,
Incumbens phaleris gracili dum corpore iuxta
Barbarus alipedem stimulis eques incitat atrum.

Ast ille arrecto tollit se pectore in auras
Exsultatque velut telo percussa leaena,
Atque ita sessoris sinuatur candida vestis
Flamine et, involitans umeris, speciosa flagellat
Clamantem, dum fertur ovans, et sibila dantem
Praemissumque veru repetentem praepete cursu.

Ingenti strepitu palmis successerat agmen
Inseditque locis, umbroso culmine gaudens
Festinansque urnis resonos haurire liquores.
Annuit hospitibus felici vertice lucus
Magnifice, subitos insperatosque salutans,
Nec parce fessis gelidas fons praebuit undas.

Sed simul ac primam traxere crepuscula noctem,
Robora palmarum sonuerunt icta securi:
Procidit emoriens saeclis nutrita propago,
Eximium pueri lacerarunt frondis honorem,
Concidere viri proceros denique truncos,
Lentaque ad Auroram consumpsit flamma minutos,

Solis in occasus nebulis iam mane fugatis,
Conficiebat iter longe vaga turba diurnum,
Tristia vastatae linquens vestigia sedi,
Canentes cineres restinctaque ligna focorum:
Flagrantique has relliquias mox lampade Titan
Exussit, tostas venti rapuere furentes.

Desolata ibi nunc remanent incultaque cuncta:
Conticuere comae, nec mutua voce sonora
Fons reddit: supplex umbras rogat ille propheten.
Nequiquam! pergit latices obducere pulvis,
Cristatusque, hominem vitans, tantummodo voltur
Dilaniat praedam fibrasque in margine vellit.



<Три пальмы>