X | XII |
Liber XI - Sermo Angelicvs
recensere
Incipit prologvs in sermone angelico de excellencia virginis.
Cum beata Birgitta, principissa Nericie de regno Suecie, per plures annos habitaret in Roma in domo cardinalatus, que est contigua ecclesie sancti Laurencii in Damaso,
2 tunc ipsa ignorante, quales lecciones deberent legi per moniales in monasterio suo, quod Christus construi preceperat in Suecia, cuius regulam ipsemet dictauerat ad honorem beate Virginis, matris sue,
3 ilico ipsa beata Birgitta orante et super hoc dubitante apparuit ei Christus dicens ei: "Ego mittam tibi angelum meum, qui lecturam in matutinis legendam per moniales in monasterio tuo ad honorem Virginis, matris mee, tibi reuelabit, et ipse eam tibi dictabit. Et tu scribe illam, prout ipse tibi dixerit!"
4 Igitur beata Birgitta habens cameram, cuius fenestra ad altare maius respondebat, vnde corpus Christi cotidie videre poterat, preparabat se cotidie in eadem camera ad scribendum cum pugillari et carta et penna in manibus, postquam horas et oraciones suas legebat, et sic parata angelum Domini expectabat.
5 Qui veniens ponebat se prope eam a latere eius et stabat erectus honestissime, habens semper faciem cum reuerenti gestu respicientem versus altare, vbi corpus Christi reconditum erat.
6 Et sic stans dictam lecturam, idest infrascriptas lecciones legendas in matutinis in dicto monasterio, que tractant de excellentissima excellencia ab eterno beate Marie Virginis, ipse dictabat distincte et ordinate in lingua materna beate Birgitte.
7 Et ipsa illas cotidie deuotissime scribebat ab ore angeli et patri suo spirituali cotidie illa, que ipsa die scripserat, humiliter ostendebat.
8 Sed contingebat aliquibus diebus, quod angelus non veniebat ad dictandum. Et illo die interrogata a suo patre spirituali de scriptura illius diei, si quam scripserat, tunc ipsa respondebat humiliter dicens:
9 "Pater, hodie nichil scripsi, quia exspectaui diu angelum Domini, qui dictaret, vt ego scriberem, et ipse non venit."
10 Et tali modo ab ore angeli iste infrascriptus sermo angelicus de excellencia beate Marie Virginis dictatus et conscriptus fuit.
11 Et eciam diuisus fuit ab angelo per lecciones ad legendum in matutinis per ebdomadam per totum anni circulum, vt infra sequitur.
12 Postquam vero idem angelus perfecit dictamen istius sermonis, ait ad sponsam scribentem: "Ecce, iam ego sarsi tunicam regine celi, matri Dei; vos ergo eam, sicut poteritis, consuatis.
13 Ergo, o beatissime moniales religionis sanctissime regule Saluatoris, quam ipse omnium saluator et conditor ore proprio vobis et mundo per sponsam tam benigne et humiliter ministrauit,
14 preparate manus sancte operacionis ad suscipiendum cum maxima reuerencia et deuocione hunc sacrum sermonem, quem matri vestre beate Birgitte angelus Domini ex Dei precepto dictauit.
15 Aperite aures vestras ad audiendum tam sublimem et inauditam laudem nouam Marie, beatissime Virginis, et eius excellenciam ab eterno hic contentam humili mente cogitate, vt ea ruminando diligenter faucibus meditacionis degluciatis eius dulcedinem suauiter gustu contemplacionis.
16 Et postea manus et corda vestra toto affectu coram Deo expandite ad reddendum ei de tanto beneficio vobis singulariter facto humillimas et deuotas graciarum acciones, quod vobis concedere dignetur eius beatissimus Filius, Rex angelorum, qui viuit et regnat perhenniter cum eadem in secula seculorum. Amen."
17 Incipivnt rvbrice leccionvm, qve legi debent noctvrnatim in matvtinis per totam ebdomadam per tocivs anni circvlvm in monasteriis religionis monialivm regvle Salvatoris, qvam Christvs revelavit beate Birgitte de regno Svecie.
Caput 1 Incipit sermo angelicvs de excellencia beate Marie virginis, qvem ipse angelvs dictavit beate Birgitte ex precepto Dei et ipsa ex eodem precepto devote conscripsit, qvi debet legi in matvtinis divisim per ferias ebdomade per totvm anni circvlvm vt infra seqvitvr. Die dominica. In istis tribus leccionibus subsequentibus ostendit angelus, qualiter Deus beatam gloriosam Virginem Mariam, matrem suam, ab eterno dilexit super omnes creaturas, antequam aliquid crearetur. Summe Trinitati Virgo gratissima nos tueatur sub prece dignissima. Amen.
Verbum, de quo euangelista Iohannes in euangelio suo facit mencionem, ab eterno erat cum Patre et Spiritu Sancto vnus Deus. Tres enim sunt persone et vna in eis perfecta diuinitas.
2 Hee siquidem tres persone in omnibus erant coequales. Erat namque omnibus eis vna voluntas, vna sapiencia, vna potencia, vna pulchritudo, vna virtus, vna caritas, vnum gaudium.
3 Impossibile vtique foret hoc Verbum esse Deum, si a Patre et Spiritu esset separabile, sicut ab hac diccione "ita", que veritatem videtur sonare et tres in se litteras continere, exemplum haberi potest.
4 Quemadmodum enim, si aliqua illarum trium litterarum subtraheretur ab aliis, tunc eundem effectum, quem prius habebant, non haberent, quia eandem diccionem non efficerent, simili modo intelligendum est de tribus in vna diuinitate personis.
5 Nam si aliqua illarum separabilis esset ab alia aut alii inequalis aut in aliquo deficiens, quod haberet alia, tunc in eis non videretur esse diuinitas; ipsa namque in se indiuisibilis est.
6 Per humanitatis eciam suscepcionem Verbum, scilicet Dei Filium, a Patre et Spiritu fuisse diuisum nephas est credere. Sicut enim verbum, quod loquimur, quamuis corde cogitatur et ore profertur, minime tangi potest vel videri, nisi alicui rei materiali inscriptum aut impressum fuerit,
7 ita eciam hoc Verbum, scilicet Dei Filium, pro humani generis saluacione tangi vel videri fuisset impossibile, nisi humane carni vnitum extitisset.
8 Quemadmodum eciam, dum verbum aliquod in codice scriptum conspicitur, tunc eciam in mente cogitari potest pariter et ore proferri, sic vtique Dei Filium in assumpta carne visibilem cum Patre et Spiritu Sancto existere nullatenus dubitandum est.
9 Sunt igitur veraciter tres persone inseparabiles, incommutabiles, eternaliter in omnibus coequales, vnus Deus.
10 In hoc itaque Deo omnia erant ab eterno prescita, omnia eius aspectui cum pulchritudine reuerenter assistencia, ipsi ad gaudium et honorem, que postmodum, cum sibi placuit, per creacionem sapientissime in esse produxit.
11 Nulla namque necessitate, nullo gaudii seu commodi sui defectu Deus ad aliquid creandum cogebatur; impossibile namque erat, quod ipse in se aliquos defectus pateretur.
12 Sola igitur sua feruentissima caritas ipsum traxit ad creandum, vt plures cum ipso ex eius ineffabili gaudio eternaliter letarentur.
13 Vnde omnia illa, que creanda erant, ea forma eoque modo postea pulcherrime creauit, sicut ab eterno ipsius aspectui pulcherrime astabant increata.
14 Inter omnia tamen, que tunc erant increata, vnum erat coram Deo, quod summe cetera excellebat, de quo et ipse maxime letabatur.
15 In illo namque increato quattuor elementa, scilicet ignis, aer, aqua et terra, quamuis eciam increata tunc essent, in hunc modum diuino aspectui eternaliter apparebant, quod scilicet aer in eo ita leuis fieri debebat, quod contra Spiritum Sanctum vmquam non efflaret,
16 terra quoque in illo increato creari debebat tam bona et tam fructifera, quod nichil in ea crescere posset, quod ad omnia neccessaria vtile non esset,
17 aqua itaque sic tranquilla, quod, vndecumque ventorum turbines afflarent, nulla vmquam procella in ea penitus moueretur,
18 ignis eciam ita altus, quod eius flamma et calor mansioni, in qua ipse Deus erat, appropinquarent.
19 O Maria, virgo purissima et fecundissima mater, hoc ipsum tu es! Sic namque et talis ab eterno diuino aspectui increata astitisti ac deinde de supradictis tam puris et claris elementis materiam tui benedicti corporis habuisti.
20 Talis vtique coram Deo ante creacionem tuam increata assistebas, qualis postmodum effici meruisti, et ideo a principio omnia creanda in Dei conspectu ad eius maximum gaudium plurimum excellebas.
21 Deus enim Pater de tuis fructuosis operibus, que ipso opitulante factura eras, exultabat, Filius autem de tua virtuosa constancia et Spiritus Sanctus de tua humili obediencia.
22 Erat tamen Patri gaudium Filii et Spiritus, Filio quoque gaudium Patris et Spiritus atque Sancto Spiritui gaudium Patris et Filii.
23 Vnde sicut omnibus eis de te vnum erat gaudium, ita ad te omnes vnam habebant caritatem.
Caput 2 Succurre nobis, mater Christi, que mundo flebili gaudium intulisti! Amen.
Tu quoque, o Maria, creaturarum omnium dignissima, ab inicio sic eras coram Deo, antequam te creauit, sicut archa Noe coram ipso Noe, postquam de eius fabricacione sibi innotuit, antequam ipsam, vt sibi iussum fuerat, consummauit.
2 Nouit enim Noe in tempore, quo Deo placuit, qualis sua archa fieret; nouit Deus ante tempora, qualis fieret archa sua, gloriosum videlicet corpus tuum.
3 Gaudebat Noe de sua archa, antequam fabricaretur; gaudebat summe de te, o virgo, ipse Deus, antequam te crearet.
4 Gaudebat Noe, quoniam archa sua tam firmiter consolidanda erat, quod nullis procellarum dissolueretur impulsibus;
5 gaudebat Deus, quia corpus tuum tam virtuosum et forte fieri debebat, quod ex nullius malicie duricia, que in Inferno futura erat, ad peccatum aliquod flecteretur.
6 Letabatur Noe eo, quod archa sua interius et exterius ita bituminanda erat, quod sentina aliqua in eam nequiret instillare;
7 letabatur ex eo Deus, quod voluntatem tuam presciebat tam bonam debere fieri ex sua bonitate, quod vnccione Spiritus Sancti intus et foris ita perfundi merereris, quod rerum temporalium in mundo creandarum ambicioni in tuo corde nequaquam pateret introitus.
8 Ita enim odiosa est Deo mundana cupido in homine, sicut Noe sentina in archa sua. Letabatur Noe de arche sue spaciosa latitudine;
9 letabatur Deus de tua amplissima et misericordissima pietate, qua omnes perfectissime amatura eras nullumque creatum irracionabiliter oditura,
10 presertim vero quia illa benignissima tua pietas in tantum dilatari debebat, quod ille immensus Deus, cuius magnitudo incomprehensibilis est,
11 in tuo benedicto vtero iacere et versari dignaretur. Letabatur eciam Noe, quoniam archa sua facienda erat satis lucida; letabatur Deus, quia virginitas tua vsque ad tuam mortem ita clara seruanda erat, quod nullius peccati contagium eam valeret offuscare.
12 Letabatur ex hoc Noe, quod omnia sui corporis necessaria habiturus erat in archa sua; letabatur ex hoc Deus, quod totum suum corpus de tuo solo corpore sine aliquo defectu erat accepturus.
13 Magis quoque Deus de te, o castissima virginum, quam Noe de archa sua gratulabatur. Nam presciuit Noe se de archa sua cum eodem corpore, quo in ipsam intraret, exiturum;
14 presciebat eciam se Deus in archam tui honestissimi corporis sine corpore ingressurum atque de ipsa cum corpore de tua mundissima carne et sanguine purissimo assumpto egressurum.
15 Nouit se Noe relicturum archam suam vacuam, quando ab ipsa discederet, et ad eam deinceps minime reuersurum;
16 nouit eciam Deus ante secula, quod, quando de te cum humanitate nasceretur, tu, virgo et mater gloriosa, non vacua, vt archa Noe, sed omnibus Sancti Spiritus donis plenissima remaneres.
17 Et quamuis corpus suum a tuo corpore in sua natiuitate separaretur, nichilominus tamen te presciuit secum sine fine inseparabiliter permansuram.
Caput 3 Deum nobis faciat propicium, que ipsius factum fuit hospicium. Amen.
Diligebat Abraham, patriarcha, suum filium Ysaac statim, cum ei Deus filium nasciturum promisit, multis annis antequam conciperetur;
2 sed maiori caritate te, o dulcissima Virgo Maria, antequam aliquid crearetur, ipse Deus omnipotens diligebat, quia presciebat ab eterno te sibi ad maximum gaudium fore nascituram.
3 Minime presciuit patriarcha, quod per promissum sibi filium sua magna caritas, quam ad Deum habebat, esset manifestanda;
4 sed sciebat peroptime Deus ab inicio, quod per te sua maxima caritas, quam ad genus humanum habebat, deberet omnibus euidenter patefieri.
5 Prenouit Abraham suum filium cum pudore debere concipi ac de muliere sibi carnaliter copulata nasci;
6 presciebat vero Deus, quod in te, o castissima virgo, sine viri cooperacione debebat concipi cum honore et quod tua virginitate integraliter conseruata de te debebat honestissime nasci.
7 Intellexit Abraham, quod caro sui filii, postquam eum generaret, a sua carne essencialiter debebat separari;
8 presciebat vero Deus Pater, quod caro illa benedicta a sua maiestate nequaquam debebat separari, quam suus predulcis filius a te, o serenissima mater, decreuerat assumere;
9 nam Filius in Patre et Pater in Filio essencialiter inseparabiles existunt vnus Deus.
10 Intellexit Abraham carnem a sua carne genitam putrefieri debere atque in puluerem redigi veluti suam carnem propriam;
11 sciebat autem Deus tuam mundissimam carnem non magis resolui debere vel putrescere quam carnem suam sanctissimam a tua virginali carne generandam.
12 Edificauit ea voluntate Abraham suo filio habitaculum, antequam conciperetur, vt videlicet quod, quando natus esset, habitaret in eo;
13 tibi vero, o incomparabilis virgo, domus, in qua habitares, eternaliter preordinata erat, scilicet ipse Deus omnipotens.
14 O ineffabilem domum, que non solum deforis circumdedit te, ab omnibus periculis defendendo te, verum eciam intra te mansit, ad omnium virtutum perfeccionem corroborando te!
15 Tria deinde Abraham filio suo nondum concepto, frumentum videlicet, vinum et oleum, prouidebat, vt ex eis, dum natus fuisset, reficeretur.
16 Hec enim tria a se erant differencia in aspectu, essencia et sapore.
17 Tibi vero, o desiderabilis virgo, ad tuam interminabilem refeccionem ab eterno prouidebatur ipse Deus in tribus personis a se secundum diuinam essenciam minime differentibus.
18 Et hic idem Deus per te, o Maria, alitrix pauperum, pauperi humano generi ad eternum nutrimentum prouidebatur.
19 Per illa enim tria, que patriarcha suo prouidit filio, intelligi possunt tres persone, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
20 Nam sicut olei pinguedo ardere non potest, antequam liccinus apponatur, sic et Patris feruentissima caritas manifeste non lucebat in mundo, antequam suus Filius a te, o sponsa Dei preelecta, humanum corpus, quod per liccinum intelligitur, sibi assumeret.
21 Quemadmodum eciam frumentum non potest panis effici, antequam preparatum fuerit pluribus instrumentis,
22 ita et Filius Dei, qui est refeccio angelorum, sub specie panis ad hominis refeccionem non apparuit, antequam corpus suum in tuo benedicto vtero ex pluribus membris et lineamentis compositum fuit.
23 Sicut eciam vinum portari non potest, nisi vasa prius fuerint preparata, simili modo gracia Spiritus Sancti, que per vinum denotatur, homini ad eternam vitam donari non debuit,
24 antequam corpus tui amantissimi Filii, quod per vas intelligitur, per mortem et passionem fuisset preparatum.
25 Hoc enim vase salutifero omnium dulcedo graciarum copiosissime angelis et hominibus propinatur.
Caput 4 Feria secvnda. In istis tribus leccionibus subsequentibus ostendit angelus, qualiter angeli post lapsum Luciferi beatam Virginem debere creari nouerunt et quantum de ipsius futura creacione gaudebant et qualiter post mundi creacionem coram Deo et angelis ipsa Virgo assistere videbatur. Ad societatem ciuium supernorum perducat nos regina angelorum.Amen.
Sciens itaque Deus omnia sibi in se ipso ad suam exultacionem eternaliter sufficere, ex solo sue caritatis feruore ad aliquid creandum mouebatur, vt alii sui ineffabilis gaudii possent fieri participes.
2 Creauit igitur inenarrabilem angelorum multitudinem conferens eis liberum arbitrium faciendi iuxta suum posse, quod eis placeret, vt, sicut ipse nulla coactus necessitate sed ex proprie caritatis ardore eos sibi ipsis ad interminabilem delectacionem creauerat,
3 ita et ipsi non inuiti sed libera voluntate caritatem pro caritate et reuerenciam pro indesinenti consolacione suo factori indesinenter exhiberent.
4 In eodem denique puncto, quo fuerunt creati, quidam ipsorum liberi arbitrii gratissimo dono pessime abutentes ceperunt maliciose creatori suo inuidere, quem pro sua maxima dileccione summe debuissent diligere.
5 Vnde protinus de felicitate eterna in miseriam interminabilem cum sua malicia merito corruerunt.
6 Alii vero angeli in gloria sibi preparata cum sua caritate remanserunt; qui Deum pro sua dileccione ardenter diligebant, contemplantes in eo omnem pulchritudinem, omnem potenciam omnemque virtutem.
7 Intellexerunt eciam angeli ex Dei contemplacione sine principio et sine fine ipsum solum existere, se quoque ipsos ab eo creatos et, quidquid boni habebant, ex eius bonitate et potencia se habere.
8 Nouerunt eciam in eius glorifica visione ex eius sapiencia se ita sapientes effectos, quod omnia futura iuxta diuine permissionis moderamen clare prospicerent, ex quibus hoc intimo amplectebantur affectu,
9 quod prenoscebant Deum humilitate et caritate sua illas celestes mansiones ad suam gloriam suique exercitus consolacionem iterum velle replere, a quibus inobedientes angeli pro superbia et inuidia sua miserabiliter corruerunt.
10 Intuebantur quoque in illo benedicto speculo, scilicet Deo, creatore suo, sedem quandam reuerendam ipsi Deo ita propinquam, quod impossibile videbatur aliquam aliam sedem sibi fieri propiorem, et hoc tamen adhuc increatum esse nouerunt, cui ab eterno sedes illa extitit preparata.
11 Ex intuitu eciam claritatis Dei omnes eos sine dubio in vno puncto ita diuina caritas inflammabat, quod quilibet alium sicut se ipsum diligebat.
12 Verumptamen Deum maxime et super omnia atque illud increatum plus se ipsis amabant, quod in sede Deo propinquiori erat collocandum; videbant namque Deum illud increatum summe diligere ac de illo permaxime gratulari.
13 O omnium consolacio Virgo Maria, hoc ipsum tu es, ad quod angeli a principio sue creacionis tanta arserunt caritate, quod, licet ex suauitate et claritate, quam ipsi in Dei visione et appropinquacione habebant, ineffabiliter letabantur, plurimum tamen ex eo gauisi sunt,
14 quod tu ipsi Deo eis propinquior fieri debebas, et ex eo, quod maiorem caritatem maioremque suauitatem, quam ipsi habebant, tibi nouerunt reseruari!
15 Videbant eciam super sedem illam coronam quandam tante pulchritudinis tanteque dignitatis, quod nullius maiestas nisi solius Dei ipsam debebat excellere.
16 Vnde, quamuis nouerunt Deum magnum honorem et gaudium ex hoc veraciter habere, quod ipsos creasset, maiorem tamen honorem et maius gaudium ex hoc Deo debere prouenire videbant, quod tu ad tam sublimem coronam creari debebas. 17 Et ideo ipsi angeli de hoc magis exultabant, quod te Deus creare volebat, quam ex eo, quod ipsos creauerat. 18 Et sic tu, o virgo sanctissima, angelis mox, vt creati fuerunt, gaudium fuisti, que ipsi Deo sine principio summa delectacio extitisti. 19 Et sic vere Deus cum angelis et angeli cum Deo de te, o virgo, creaturarum omnium dignissima, antequam creareris, intime congaudebant.
Caput 5 In matrem Dei virgo preelecta nobis ostendat, que sit ad patriam via recta. Amen.
Intendens igitur Deus mundum creare cum aliis creaturis, que in eo sunt, ait: "Fiat!" et statim perfecte factum erat, quod ipse creare intendebat.
2 Mundo itaque et creaturis omnibus preter solum hominem perfectis et diuino aspectui cum pulchritudine reuerenter assistentibus, adhuc vnus minor mundus coram Deo cum omni venustate increatus astabat,
3 a quo maior gloria Deo et angelis maior leticia atque omni homini eius bonitate frui volenti maior vtilitas quam de hoc maiori mundo prouenire debebat.
4 O predulcis domina Virgo Maria, omnibus amabilis, omnibus vtilis, per hunc minorem mundum non incongrue tu intelligeris! 5 Ex scriptura eciam colligitur, quod placuit Deo lucem a tenebris in hoc maiori mundo diuisisse.
6 Sed vere illa lucis ac tenebrarum diuisio, que in te post tuam creacionem fieri debebat, multo magis ei placuit, quando scilicet tenerioris infancie ignorancia, que tenebris comparatur, a te penitus debebat abscedere,
7 et Dei cognicio cum voluntate et intelligencia viuendi secundum eius velle, que luci assimilatur, cum feruentissima caritate in te debebant plenissime remanere.
8 Conuenienter itaque teneritudo illa infancie tenebris similatur, qua Deus non agnoscitur et, quid agendum sit, nulla racione discernitur.
9 Hanc vtique etatis infancie teneritudinem tu, o virgo, omnis peccati expers, innocentissime transegisti!
10 Deinde quemadmodum Deus duo luminaria simul cum stellis huic mundo necessaria creauit, vnum, vt preesset diei, et alterum, vt preesset nocti, ita et in te alia duo luminaria clariora fieri preuidit.
11 Primum namque erat tua diuina obediencia, que instar solis coram angelis in celo et bonis hominibus in mundo, quibus vere Deus sempiternus dies est, lucidissime radiaret.
12 Secundum vero luminare erat tua constantissima fides, qua multi nocturno tempore (hoc est ab hora illa, qua creator in carne pro creatura pati debebat, vsque ad eius resurreccionem) in tenebris desperacionis et perfidie misere peruagantes veluti quodam lunari iubare ad veritatis agnicionem ducendi erant.
13 Stellis quoque cogitaciones tui cordis in hoc similes apparebant, quod a tempore illo, quo primo Dei cognicionem habuisti, ita feruens in diuina caritate vsque ad mortem permansisti, quod Dei atque angelorum aspectui omnes cogitaciones tue nitidiores quam stelle humano visui apparebant.
14 Volucrum itaque diuersi generis sublimes volatus et dulcisoni concentus omnia verba tuorum labiorum figurabant, que a tuo terreno corpore vsque ad aures sedentis in throno maiestatis ad summam angelorum exultacionem cum omni suauitate conscendere debebant.
15 Preterea toti terre in eo similis extitisti, quod, sicuti omnia in hoc maiori mundo terrenum corpus habencia ex terre fructibus debebant enutriri, ita omnia illa non solum nutrimentum ymmo et ipsam vitam ex tuo fructu debebant optinere.
16 Florigeris vero ac fructiferis arboribus merito comparari possent opera tua; nam cum tanta caritate ea factura eras, quod plus omnium florum pulchritudine et fructuum suauitate Deum atque angelos delectare debebant,
17 presertim cum sine omni ambiguitate credendum sit Deum in te ante tuam creacionem plures virtutes preuidisse quam in omnibus herbarum, florum, arborum, fructuum, lapidum, gemmarum seu metallorum generibus, que inueniri possent in tocius orbis amplitudine.
18 Vnde nimirum, si Deus in te, o minor munde, qui adhuc creandus eras, magis delectabatur quam de hoc maiori mundo.
19 Nam licet ante te mundus creatus extitit, periturus tamen erat cum omnibus, que in eo essent; tu tamen in tua immarcessibili pulchritudine iuxta eternam Dei preordinacionem in ipsius amantissima dileccione inseparabiliter permanere debebas.
20 In nullo enim ille maior mundus meruit nec mereri potuit, vt sempiternus fieret, sed tu, o felix Maria, virtutum plenissima, post tuam creacionem diuina opitulante gracia omnia, que tecum Deus facere dignatus est, cum omnium virtutum perfeccione dignissime meruisti.
Caput 6 Corona virtutum regina decorata sit nobis in tutamen iugiter parata. Amen.
Virtutum omnium operator et ipsa virtus Deus est. Ymmo eciam omnibus creaturis, que create sunt, impossibile est virtute aliqua illas sine ipsius amminiculo choruscare,
2 qui a principio, postquam mundum perfecit creare et omnes creaturas, vltimo virtute sua creauit hominem, tribuens ei liberum arbitrium, vt per eum in bono perseueranter staret ad bonum premium et in malum non caderet ad retribucionem malam.
3 Nam sicut apud homines illorum opera pro modico reputantur, qui operari renuunt, donec in cippo vel compede ad operandum detenti fuerint, illorum vero opera dileccione et optimo digna sunt premio, qui non inuiti sed voluntate spontanea facienda sua ex sincera caritate perficiunt,
4 modo simili, si Deus angelis et hominibus liberum arbitrium non dedisset, viderentur quodammodo quasi ad ea, que agerent, coartari atque eorum opera modica remuneracione digna existere.
5 Placuit igitur virtuti, que Deus est, faciendi, quod eis placeret, libertatem donare, fecitque eos plene intelligere, qualem retribucionem diuina obediencia mereretur, et qualibus penis contumax inobediencia suos imitatores dignos efficeret.
6 Magnam vtique virtutem Deus ostendit, quando hominem ad hoc de terra plasmauit, quod per caritatem et humilitatem celestium mansionum inhabitator mereretur effici, a quibus angeli diuine voluntati contrarii pro superbia et inuidia infeliciter sunt eiecti.
7 Erant enim ipsis virtutes odibiles, pro quibus potuissent sublimiter coronari.
8 Nam nulli dubium sit, quod, sicut rex ex regali corona honoratur et gloriatur, ita quelibet virtus non solum factorem suum inter homines honorificat, ymmo eciam coram Deo et angelis veluti fulgida corona ipsum excellenter decorat, et ideo quelibet virtus corona fulgida non incongrue potest appellari.
9 Vnde inestimabilis vere credendus est coronarum numerus, quibus ipse Deus sublimissime fulget, cuius virtutes omnia, que fuerunt, que sunt et erunt, pluralitate et magnitudine et dignitate incomparabiliter excedunt; numquam enim aliud nisi virtutes operatus est.
10 Quem tamen specialiter tres virtutes veluti fulgidissime tres corone gloriosius exornant.
11 Virtus namque illa, qua creauit angelos, erat ipsius corona prima, qua ipsorum aliqui, Dei glorie inuidentes, se ipsos infeliciter priuauerunt.
12 Illa quoque virtus, qua creauit hominem, erat ei corona secunda, qua et ipse homo, ex insipiencia sua hostili suggestori consenciens, subito priuatus est.
13 Verumptamen per illorum angelorum aut hominis ruinam virtus Dei aut virtutis eius gloria minorari non valuit, quamuis ipsi pro sua iniquitate ingloriosi a gloria ceciderunt, quia Deo propter hoc, quod eos ad suam ac ipsorum gloriam creauerat, gloriam rependere noluerunt.
14 Ymmo Dei sapientissima sapiencia ipsorum nequiciam in sue virtutis gloriam commutauit.
15 Virtus vero illa, qua te, o virgo desiderabilis, ad suam eternam gloriam creauit, ipsum glorificauit quasi corona tercia, per quam angeli rupturas priorum coronarum reintegrari debere cognoscebant.
16 Vnde, o domina, spes nostre salutis, honoris Dei corona iuste appellari poteris. Nam sicut per te summam virtutem perfecit, ita et per te summus honor pre omnibus suis creaturis sibi prouenit.
17 Clare vtique innotuit angelis, quando Dei aspectui astabas increata, quod Dyabolum, qui se ipsum sua superbia condempnauerat et ex malicia sua hominem prodiderat, tu debebas tua humilitate sanctissima superare.
18 Igitur quamuis angeli vidissent hominem ad magnam miseriam corruere, pre gaudio tamen diuine visionis dolere nequiuerunt, presertim quia ipsis satis liquebat, que et quanta cum tua humilitate post tuam creacionem Deus facere dignaretur.
Caput 7 Feria tercia. In istis tribus leccionibus subsequentibus tractat angelus de penitencia Ade et de consolacione, quam habuit ex presciencia future creacionis beate Virginis, et eius magna humilitate et dignitate et quomodo consolatus est Abraham, patriarcha, Ysaac quoque et Iacob atque omnes prophete ex reuerende Dei matris futura natiuitate. Ab hoste maligno defendat nos pia Virgo. Amen.
Protestatur sacra pagina Adam in Paradisi felicitate existentem mandatum Dei preterisse sed, postquam in miseriam deuenit, diuine voluntati ipsum inobedientem fuisse non commemorat.
2 Vnde vere patet Adam totis precordiis Deum dilexisse ex eo, quod, postquam suus filius fratricidium perpetrauit, carnale consorcium sue coniugis deuitauit; audito autem postea Dei mandato obedienter iterum eidem coniugi se matrimonialiter copulauit.
3 Grauius quoque eum penituit offendisse suum factorem quam se ipsum iniecisse in penis grauissimis cruciandum.
4 Idcirco non iniustum fore dinoscitur, quod, sicut ira Dei super eum venit pro superbia, qua in sua felicitate Deum offenderat,
5 ita et ipsi in miseria existenti magna daretur consolacio, eo quod grauissima penitudine et vera humilitate ingemuit, quod tam benignum creatorem ad iram prouocauerat.
6 Maiorem autem consolacionem nequaquam potuisset Adam percipere, quam si certificaretur, quod Deus ex eius generacione nasci dignaretur ad animas illas humilitate et caritate redimendas, quas ipse Adam, Dyaboli inuidia deprauatus, per suam superbiam a vita perpetua deiecerat.
7 Sed quia omnibus sapientibus impossibile fore videtur (sicut et est), quod Deus, quem non decuit natiuitas nisi honestissima, humanum corpus per carnis concupiscenciam vt alii infantes sibi assumeret, magis hoc Adam impossibile credidit, qui sine carnis delectacione creatus extitit.
8 Ergo intellexit Adam, quod creatori omnium non placeret eo modo sibi ipsi humanum corpus creare, quo suum aut Eue corpus creauerat.
9 Credebat idcirco Adam, quod de vna persona in corpore simili Eue, que super cunctos ex viro et muliere generatos et generandos omnium virtutum perfeccione floreret, humanam carnem Deus vellet assumere ac de ea sua virginitate salua cum deitate et humanitate honestissime nasci.
10 Vnde sine omni hesitacione credendum esse dinoscitur, quod, sicut Adam, cum sensit Deum sibi quasi placatum, habuit de verbis, que didicit Eua ex collocucione Dyaboli, magnum dolorem,
11 simili modo, cum in dolorem et miseriam venit, habuit de verbis, que tu, o Maria, spes omnium, angelo responsura eras, magnam leticiam et consolacionem.
12 Dolebat quoque Adam, quod corpus Eue, a suo corpore creatum, ipsum ad perpetuam Inferni mortem deceptorie traxerat;
13 gaudebat autem, quia de tuo corpore, o virginum honestissima, corpus illud venerabile nasciturum presciebat, quod ipsum suamque progeniem ad vitam celicam potenter reducere debebat.
14 Tristabatur eciam Adam, quod Eua, sua dilecta consors, ex maxima superbia factori suo inobediens existere ceperat;
15 exultabat vero, quia te, o Maria, suam carissimam filiam, cum summa humilitate Deo in omnibus obedire velle preuidebat.
16 Dolebat Adam, quia Eua ex superbia in mente dixerat, quasi quod Deo vellet coequari, propter quod ad magnum scandalum in Dei et angelorum conspectu corruerat;
17 letabatur vero, quia in ipsorum presciencia tuum verbum, quo Dei ancillam te humiliter profiteri debebas, ad magnam tuam gloriam lucide rutilabat.
18 Tristabatur eciam Adam, quia verbum Eue Deum ad iram prouocauerat, sibi sueque posteritati ad dampnacionem;
19 exultabat autem, quia tuum verbum ad te et ad omnes verbo Eue dampnatos Dei caritatem allicere debebat ad magnam consolacionem.
20 Verbum enim Eue ipsam cum viro in magno dolore eliminauit a gloria et portas celi sibi sueque soboli preclusit; tuum autem verbum benedictum, o mater sapiencie, ad magnum gaudium te perduxit portasque celi omnibus ingredi volentibus aperuit.
21 Vnde, sicut angeli in celo ex hoc letabantur, quod te, o mater Dei, ante mundi constitucionem nascituram preuidebant, ita et Adam ex presciencia tue natiuitatis magnum gaudium et exultacionem habebat.
Caput 8 Adiuua nos, o virgo amabilis, in huius mundi seuis periculis! Amen.
Eiectus denique Adam de Paradiso iusticiam Dei et misericordiam in se ipso expertus est, timens Deum propter iusticiam atque omnibus sue vite temporibus ipsum intime diligens propter misericordiam.
2 Bene vtique mundus dispositus erat, quamdiu sua posteritas similiter faciebat. Cessantibus vero hominibus iusticiam et misericordiam Dei considerare, obliti sunt multi eorum sui conditoris.
3 Nam credebant homines illa, que eis placebant, et in turpitudine carnalis concupiscencie tempora sua abhominabiliter deducebant.
4 Quod Deus vehementer abhorrens, vniuersos mundi inhabitatores per diluuium interfecit, preter eos, quos per archam Noe ad mundi restauracionem sua preordinacione saluauit.
5 Multiplicatus siquidem denuo humanus populus a veri Dei cultura per ydolatriam apostatauit ex maligni spiritus instigacione legem sibi dictando diuine voluntati contrariam.
6 Sed Deus ex sua misericordissima paterna pietate commotus verum sue fidei emulatorem Abraham visitauit et cum eo suaque propagine fedus pepigit.
7 Compleuitque Deus Abrahe desiderium donando ei filium Ysaac, ex cuius progenie nasciturum promisit filium suum Christum.
8 Vnde bene credibile fore cognoscitur eciam Abrahe diuinitus fuisse preostensum, quod vna filiarum sue stirpis, immaculata virgo, Dei filium parturiret.
9 Creditur quoque Abraham de hac futura filia magis quam de Ysaac, suo filio, exultasse atque maiori caritate ipsam quam Ysaac, suum filium, dilexisse.
10 Intelligendum est eciam amicum Dei Abraham propter superbiam vel cupiditatem non acquisisse bona temporalia nec desiderasse filium pro consolacione sua corporali.
11 Nam fuit sicut bonus ortulanus, qui domino suo fideliter deseruiens ramusculum vitis in eius plantauit territorio intelligens ex eo infinitas vites plantari posse atque electam vineam inde debere perfici.
12 Et idcirco fimum collegit, vt vites ex eo impinguate non marcescerent, sed ad ferendum fructus fecundiores fierent.
13 Letabatur quippe ortulanus ille, arborem quandam inter suas plantulas tam excelsam et tam delectabilem debere fieri prenoscens,
14 quod dominum suum summopere delectaret propter arboris pulchritudinem in vineam spaciari et quod ipsius fructuum dulcedinem idem dominus degustaret et sub eius vmbra suauiter sedendo quiesceret.
15 Per hunc enim ortulanum intelligitur Abraham; per ramusculum vitis Ysaac, filius suus; per plures vites inde plantandas vniuersa sua progenies; per fimum quoque mundane diuitie denotantur, quas non desiderabat Deo dilectus Abraham nisi ad populi Dei sustentacionem; per illam pulcherrimam arborem Virgo Maria designatur;
16 per dominum autem Deus omnipotens, qui in vineam, idest in progeniem Abrahe, venire non decreuit, antequam arbor excelsa ibi fieret, idest gloriosa Virgo Maria, sua carissima mater, ad etatem debitam perueniret,
17 cuius innocentissima vita pulchritudini, quam delectabatur Deus videre, similatur, cuius opera, Deo summe placencia, per fructuum suauitatem intelliguntur; per vmbram autem eius virginalis vterus, quem virtus obumbrabat Altissimi.
18 Prescius itaque Abraham hanc virginem, que Deum pareret, de generacione sua debere procedere, plus de ipsa sola consolatus est quam de omnibus filiis et filiabus sue stirpis.
19 Hanc denique fidem et sanctam spem, scilicet future natiuitatis filii Dei de progenie eiusdem Abrahe, pro hereditate cum magna fide reliquit idem Abraham filio suo Ysaac,
20 quod ex eo bene probatur, quod suum seruum, quem pro vxore filii mittebat, iurare fecit super lumbos suos, idest per eum, qui de suis lumbis in futurum egrederetur, per hoc innuens, quod Dei filius ex eius nasceretur propagine.
21 Ysaac quoque per benediccionem, quam dedit filio suo Iacob, eandem hereditatem, idest supradictam fidem et spem, sibi reliquisse dinoscitur.
22 Benedicens autem Iacob singillatim suos duodecim filios, eadem hereditate suum filium Iudam consolari non omisit.
23 Vnde vere probatur Deum matrem suam ab inicio ita dilexisse, quod, sicut ipse, antequam aliquid crearetur, ex ea maxime gratulatus est, ita eciam amicis suis ex hoc, quod ipsa nasceretur, magnam consolacionem impendit.
24 Et sic vtique sicut primo angelis et deinde primo homini, ita et postea patriarchis ex gloriosa Dei matre nascitura magna dabatur exultacio.
Caput 9 Mater vere caritatis dissoluat vincula nostre prauitatis. Amen.
Vere caritatis amator et ipsa caritas Deus est, qui eciam suis magnam caritatem ostendit, quando populum Israel de Egipciaca seruitute sua potencia liberauit opulentissimam terram eis conferens, in qua cum omni libertate feliciter habitarent.
2 Horum quippe prosperitati callidus hostis plurimum inuidens, cauillacionibus suis traxit eos infinicies ad peccandum.
3 Illi autem, machinamentis Dyaboli minime reluctari conantes, ad ydolorum culturam misere ducti sunt, pro nichilo reputantes legem Mosaycam fedusque illud obliuiscentes et stultissime negligentes, quod pepigit Deus cum Abraham.
4 Respiciens vero post hec Deus misericors amicos suos recta fide et vera caritate vna cum legis obseruacione ei deuote seruientes, ipsos clementer visitauit,
5 et, vt ipsi in diuino seruicio ardenciores fierent, prophetas in medio eorum suscitauit, vt per eos, si vellent, eciam inimici Dei ad eius amorem et ad rectam fidem reuerterentur.
6 Vnde vere est notandum, quod sicut torrens, qui de montis cacumine in vallem profundam laberetur, omnia in se ipso fluencia secum in vallem produceret, que post aque motum emergere viderentur,
7 ita Spiritus Sanctus prophetarum cordibus illabi dignabatur, ex eorum labiis illa secum perducens eloquia, que ad correccionem huius erratici mundi voluit diuulgare.
8 Inter omnia vero, que per hunc mellifluum torrentem Spiritus Sancti eis illapsa sunt, hoc ipsorum cordibus dulcissime influxit, hoc quoque ex eorum labiis delectabilius emanauit,
9 quod scilicet omnium creator Deus de intemerata virgine nasci dignaretur et quod emendacione et satisfaccione sua animas illas ad gloriam eternam redimeret, quas Sathanas per peccatum Ade precipitauit in miseriam.
10 Nouerunt eciam ex huius torrentis influencia Deum Patrem ad hominis liberacionem ita beniuolum velle existere, quod suo vnigenito Filio non parceret,
11 Filium quoque Patri ita obedientem velle esse, quod carnem mortalem assumere non negaret, atque Spiritum Sanctum cum Filio libentissime velle mitti, qui tamen a Patre nequaquam separatus fuit.
12 Sed hoc eciam prophetis satis liquebat, scilicet quod ille sol iusticie, Dei Filius, in mundum non veniret, antequam stella ex Israel oriretur, que calore suo feruori solis posset appropinquare.
13 Per hanc igitur stellam intelligitur virgo, que Deum parere debebat; per calorem vero sua feruentissima caritas, qua Deo ita appropinquare debebat et Deus ei, quod omnem suam voluntatem Deus cum ipsa perficeret.
14 Et vere sicut prophete ab hoc sole increato et omnia creante in verbis et operibus confortacionem adepti sunt, ita et Deus per hanc prescienciam, qua sciebant hanc stellam, scilicet Mariam, esse creandam, in ipsorum tribulacionibus magnam consolacionem eis largitus est.
15 Dolebant enim vehementer prophete videntes filios Israel pro superbia et carnis petulancia legem Moysi deserere et elongata ab eis diuina caritate iram Dei super eos irruere;
16 exultabant autem prenoscentes, quod ipse legum dictator et dominus ex tua humilitate et tue vite puritate, o Maria, stella prefulgida, placaretur et quod reciperet eos in suam graciam, qui ipsum ad iram prouocauerant et suam indignacionem miserabiliter incurrerunt.
17 Dolebant insuper prophete, quia templum, in quo oblaciones Dei offerri debebant, erat desolatum; exultabant vero preuidentes, quod templum tui benedicti corporis creari debebat, quod ipsum Deum cum omni consolacione in se suscepturum erat.
18 Dolebant eciam, quia destructis muris et portis Iherusalem inimici Dei fuerant ingressi expugnantes eam corporaliter, Sathanas autem spiritualiter;
19 sed exultabant de te, o Maria, porta dignissima, prescientes in te ipsum Deum, fortissimum gigantem, assumpturum arma, quibus Dyabolum et omnes inimicos deuincere debebat. 20 Et sic vere prophete sicut et patriarche de te, o dignissima mater, permaxime consolati fuerunt.
Caput 10 Feria qvarta. In istis tribus leccionibus subsequentibus tractat angelus de Virginis concepcione et de eius natiuitate et quomodo ipsam Deus dilexit adhuc eciam, dum esset in vtero matris sue. Nostre tenebras ignorancie illuminet Virgo, mater sapiencie. Amen.
Erant homines ante legem datam Moysi longo tempore ignorantes, quomodo se et actus suos in hac vita regerent. Vnde illi, qui diuine caritatis ardore flagrabant, sicut Deo placere opinabantur, opera sua et mores sollicite ordinabant.
2 Alii vero, qui amorem Dei non habebant, timore Dei contempto, quidquid placebat eis, faciebant. Horum igitur ignorancie diuina bonitas misericorditer condescendens per Moysen, seruum suum, legem constituit, per quam ad omnem Dei voluntatem regerentur.
3 Hec denique lex, qualiter Deus diligeretur et proximus et qualiter coniugium inter virum et mulierem honesto et diuino iure teneretur, edocebat, vt ex tali coniugio illi procrearentur, quos Deus vocare vellet suum populum.
4 Et vere huiuscemodi coniugium Deus in tantum diligebat, quod ex eo decreuit humanitatis sue honestissimam genitricem accipere.
5 Vnde quemadmodum aquila, que in sublimi aere volitans perlustratis pluribus nemoribus vnam arborem tam firmiter radicatam eminus respiceret, quod ex ventorum impulsibus euelli non posset, stipitem quoque eius ita procerum, quod per eum nemo valeret ascendere,
6 que eciam in tali loco staret, quod impossibile videretur, quod aliquid super eam a parte superiori caderet, et hanc arborem aquila diligencius intuens nidum, in quo quiescere vellet, in ea construeret,
7 ita Deus, qui huic aquile comparatur, cuius conspectui omnia futura sicut et presencia clara sunt et aperta, dum vniuersa iusta et honesta coniugia, que a primi hominis creacione vsque in diem nouissimum fieri debebant, prospiceret, nullum simile Ioachim et Anne coniugio in omni diuina caritate et honestate preuidit.
8 Et idcirco ei placuit de hoc sancto coniugio honestissime sue matris corpus, quod per nidum intelligitur, generari, in quo ipse cum omni consolacione dignaretur quiescere.
9 Congrue quidem decoris arboribus deuota comparantur coniugia, quorum radix est vnio talis duorum cordium, vt scilicet pro illa sola racione coniungantur, quod ipsi Deo honor et gloria inde proueniat.
10 Conuenienter eciam fructiferis ramis ipsorum coniugum voluntas similatur, quando in omnibus suis operibus ita timorem Dei obseruant, quod eciam tantummodo causa prolis ad laudem Dei procreande iuxta Dei preceptum se inuicem honeste diligant.
11 Talium denique coniugiorum sublimitatem viribus vel artibus suis Insidiator nequit attingere, quando ipsorum gaudium non est aliud, nisi vt Deo rependatur honor et gloria, et quando nulla eciam eos commolestat tribulacio nisi Dei offensa et inhonoracio.
12 Tunc autem in tuto loco stare videntur, quando honorum mundialium siue diuiciarum affluencia ipsorum animos ad suum amorem seu superbiam non valet allicere.
13 Vnde quia tale Ioachim et Anne coniugium Deus prenouit fieri debere, propterea domicilium suum, videlicet corpus sue matris, ex ipso colligi preordinauit.
14 O Anna, mater reuerenda, quam preciosum thesaurum in tuo baiulasti vtero, quando Maria, que mater Dei fieri debebat, in ipso quieuit!
15 Vere sine omni ambiguitate credendum est, quod materiam illam statim, quando in Anne vtero concepta et collecta fuit, de qua Maria formari debebat, ipse Deus plus diligebat quam omnia humana corpora a viro et muliere generata et generanda per mundum vniuersum.
16 Vnde venerabilis Anna vere nuncupari potest omnipotentis Dei gazophilacium, quia ipsius thesaurum super omnia sibi amabilem in suo vtero recondebat. O, quam prope erat iugiter cor Dei huic thesauro!
17 O, quam pie et alacriter huic thesauro oculos sue maiestatis infixit, qui postmodum in euangelio suo sic ait: "Vbi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum."
18 Et ideo vere credibile est angelos ex hoc thesauro non modicum exultasse, quando conditorem suum, quem plus se ipsis diligebant, ita illum thesaurum diligere cognoscebant.
19 Quapropter bene esset conueniens et dignum, quod dies illa ab omnibus in magna reuerencia haberetur, qua materia illa in Anne vtero concepta et collecta fuit, ex qua benedictum corpus matris Dei formari debebat, quam ipse Deus et omnes eius angeli tanta caritate peramabant.
Caput 11 Stella Maria maris succurrat piissima nobis. Amen.
Deinde postquam illa benedicta materia congruo tempore formatum corpus habuit in aluo matris, sicut eam decuit, tunc auxit thesaurum suum rex omnis glorie, scilicet infundendo ei viuentem animam.
2 Et quemadmodum apis arua florida circumuolans vniuersa mellifera gramina diligencius perscrutatur, quia ex naturali sciencia nouit discernere, vbi pullulat flos amenior,
3 quem si forte ex folliculo adhuc erumpere non viderit, nichilominus tamen eius ortum cum desiderio delectabiliter prestolatur, vt ad suum placitum ipsius dulcedine perfruatur,
4 simili modo celestis Deus, qui omnia oculis sue maiestatis clarissime intuetur, quando Mariam in secreto materni vteri adhuc latitare prospiciebat,
5 cui in eterna sua presciencia nullum hominem tocius mundi in omni virtute similem nouit debere existere, cum omni consolacione et gaudio ipsius ortum expectabat, vt per virginis ipsius caritatis dulcedinem sua superhabundans diuina bonitas panderetur.
6 O, quam clare emicuit in Anne vtero aurora consurgens, quando in eo Marie corpusculum per aduentum anime viuificatum extitit, cuius ortum videre angeli et homines tanto desiderio desiderabant!
7 Verumptamen notandum est, quod, sicut homines illas terras inhabitantes, vbi sol nocturno eciam sicut et diurno tempore suis radiis eos illustrat, aurore ortum non optant causa luminis (cum solis splendor aurore luce longe sit clarior),
8 sed quia apparente aurora intelligunt solem alcius debere ascendere suosque fructus, quos in horrea sperant colligere, ex eius caloris beneficio perfeccius et cicius debere maturescere,
9 illarum autem parcium inhabitatores, vbi noctis teguntur caligine, ex eo non solum gratulantur, quod post aurore ortum solem debere oriri cognoscunt, ymmo eciam ex hoc nimium gratulantur, quia intelligunt, quod surgente aurora agenda sua videre sufficiunt,
10 consimili modo sancti angeli, regni celestis inhabitatores, aurore ortum (hoc est Marie natiuitatem) non desiderabant causa luminis, quia verus sol, qui ipse Deus est, ab eorum aspectu nequaquam recessit,
11 sed idcirco ipsam cupiebant in hoc mundo nascendo oriri, quia prenoscebant Deum, qui soli assimilatur, per hanc auroram maximam suam caritatem, que per calorem intelligitur, velle manifestius ostendere
12 atque homines, qui Deum diligerent, per bona opera fructiferos debere effici et per constantem in bono perseueranciam eos maturos fieri, vt eos angeli in illa eterna horrea, que celesti gaudio comparantur, valerent congregare.
13 Homines vero huius tenebrosi mundi matris Dei ortum prescientes non solum ex hoc gauisi sunt, quia intelligebant, quod ipsorum liberator ex ipsa nasci debebat,
14 verum eciam ex eo gaudebant, quod istius gloriose virginis honestissimos mores viderent et, quid agendum siue fugiendum esset, ex ea plenius addiscerent.
15 Hec eciam virgo virga illa extitit, quam Ysaias de radice Iesse egressuram precinuit, floremque ex ea debere ascendere, super quem spiritus Domini requiesceret, prophetauit.
16 O virgam ineffabilem; que dum in Anne vtero crescebat, medulla eius in celo gloriosius permanebat!
17 Hec itaque virga tam gracilis erat, quod in matris aluo faciliter versabatur, medulla vero ipsius in longitudine et latitudine tam immensa et grandis erat, quod nulla mens ipsius magnitudinem excogitare sufficiebat.
18 Non enim valuit virga florem proferre, antequam medulla per suum introitum sibi virtutem germinandi conferret, nec eciam virtus medulle manifeste apparuit, antequam virga suum humorem medulle addidit.
19 Hec denique medulla persona erat Filii Dei, quem licet Pater ante Luciferum genuit, in flore tamen, idest in humano corpore, non apparuit, donec de consensu virginis, que per virgam designatur, huius floris materiam ex eius purissimo sanguine in eius virginali vtero accepit.
20 Et quamuis hec benedicta virgula, scilicet gloriosa Maria, a materno corpore separabatur in sua natiuitate, verumptamen Dei Filius non magis a Patre separatus est, quando virgo ipsum in tempore corporaliter peperit, quam quando Pater eum sine corpore intemporaliter genuit.
21 Spiritus quoque Sanctus ab eterno inseparabiliter erat in Patre et Filio, quia sunt tres persone et vna diuinitas.
Caput 12 Matris Christi gloriosa natiuitas sit nobis perpetua iocunditas. Amen.
Igitur sicut eternaliter Patri et Filio et Spiritui Sancto vna erat diuinitas, ita et in eis numquam fuit diuersa voluntas.
2 Vnde quemadmodum si de vno accenso rogo tres flamme procederent, ita ex diuine voluntatis bonitate tres caritatis flamme ad vnius operis perfeccionem equaliter processerunt.
3 Flamma enim caritatis a Patre procedens lucidissime ardebat coram angelis, quando ipsius voluntatem esse nouerunt suum dilectum Filium pro captiui serui liberacione velle benigniter exponere.
4 Caritatis flamma procedens a Filio non latuit, quando ad Patris nutum semetipsum exinanire voluit accipiendo formam serui.
5 Flamma quoque caritatis procedens a Spiritu Sancto non minus feruens videbatur, quando Patris et Filii suique ipsius voluntatem per manifesta opera demonstrare paratum se exhibuit.
6 Et quamuis huius diuine voluntatis feruentissima caritas per omnes celos radiabat indicibilem consolacionem ex sua claritate angelis conferens, ex hoc tamen humano generi redempcio secundum eternam Dei preordinacionem venire non poterat, antequam Maria esset genita,
7 in qua tam feruens caritatis ignis accendi debebat, quod, eius odorifero fumo sublimius ascendente, ignis, qui in Deo erat, se ipsum in eum infunderet et per eum huic frigescenti mundo illaberetur.
8 Hec denique virgo post suam natiuitatem noue lucerne sed nondum accense similis erat, quam ita tamen accendi oportuit, quod sicut Dei caritas, que tribus flammis assimilatur, in celis radiabat, simili modo hec electa lucerna Maria aliis tribus caritatis flammis in hoc tenebroso mundo radiaret.
9 Prima quippe flamma Marie coram Deo satis lucide resplenduit, quando ad Dei honorem virginitatem immaculatam vsque ad mortem firmiter seruare promisit.
10Hanc vtique honestissimam virginitatem ita Deus Pater concupiuit, quod suum dilectum Filium cum sua Filiique ac Sancti Spiritus diuinitate sibi mittere dignatus est.
11 Secunda Marie caritatis flamma in hoc apparuit, quod in omnibus humilitate inexcogitabili iugiter se ipsam depressit, quod certissime Dei benedicto Filio sic placuit, quod ex eius humillimo corpore venerabile illud corpus dignatus est assumere, quod quidem super omnia in celo et in terra decuit eternaliter sublimari.
12 Tercia quoque flamma erat sua per omnia laudabilis obediencia, que Sanctum Spiritum ita sibi attraxit, quod per eum omnium graciarum donis repleta fuit.
13 Et quamuis hec benedicta noua lucerna hiis caritatis flammis non statim post natiuitatem suam accensa fuerit, quia erat ei sicut aliis infantulis corpus exiguum et tener intellectus, propter quod voluntatem Dei intelligere non poterat,
14 Deus tamen de ea, quamquam adhuc nichil meruisset, magis gratulabatur quam de omnium hominum beneficiis, qui ante eam fuerant geniti per mundum vniuersum.
15 Nam quemadmodum bonus cytharista cytharam non paratam diligeret, quam tamen vere presciret dulcissime resonare, ita omnium Plasmator Marie corpus et animam in eius infancia summe diligebat, quia ipsius verba et opera super omnem melodiam sibi placere presciebat.
16 Credibile eciam fore dinoscitur, quod sicut Marie Filius statim perfectum sensum habuit, quando in eius vtero humanatus extitit, sic et Maria post suam natiuitatem in iuniori etate quam alii infantes sensum et intellectum adepta fuit.
17 Cum igitur Deus et angeli de eius gloriosa natiuitate in celo gauisi sunt, homines eciam ipsius natiuitatem in mundo cum gaudio recolant referendo pro ea omnium Creatori ex intimis cordibus laudem et gloriam,
18 qui eam ex omnibus, que creauit, preelegit ipsamque inter ipsos peccatores nasci preordinauit, que peccatorum liberatorem sanctissime generauit.
Caput 13 Feria qvinta. In istis tribus leccionibus subsequentibus ostendit angelus, quomodo se Virgo Maria gerebat, postquam sensum et Dei noticiam habuit, et de eius anime et corporis pulchritudine et quomodo eius voluntas omnes sensus suos edomuit et de concepcione Filii Dei in Virginis vtero ac de ipsius gloriosa natiuitate in hunc mundum. Alma virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.
Benedictum Marie corpus congrue mundissimo vasculo similari conuenit, eius quoque anima lucerne clarissime ipsiusque cerebrum aquarum puteo, in altum saliencium ac deinde in vallem profundam descendencium.
2 Nam cum virgo ad illam etatem deuenit, qua verum Deum intelligere potuit in celis existere et quod ipse omnia et hominem specialiter ad suum creasset honorem perpetuum iudexque omnium esset iustissimus,
3 tunc sensus et intellectus a cerebro virginis instar aque de scaturiente fonte decurrentis in celi fastigium saliebat ac deinde in vallem, idest in humillimum eius corpus, decurrebat.
4 Nam sicut cantat ecclesia egressum Filii Dei a Patre et eius regressum fuisse ad Patrem, quamquam neuter ipsorum ab altero vmquam disiunctus fuerit,
5 ita sensus et intellectus virginis in celorum celsitudinem frequenter ascendens Deum constanter per fidem apprehendebat, cuius dulcissima caritate suauiter amplexata in se ipsam redibat.
6 Hanc quoque caritatem cum racionabili spe et diuino timore ipsa firmissime tenuit, per ipsam caritatem ita inflammans animam propriam, quod velut feruentissimus ignis in Dei amore flagrare cepit.
7 Hic eciam virginis sensus et intellectus corpus suum ad obsequendum Deo ita subiecit anime, quod extunc corpus cum omni humilitate obediuit ei.
8 O, quam celeriter sensus et intellectus virginis Dei caritatem comprehendit! O, quam prudenter ipsam sibi thesaurizauit!
9 Vnde sicut, si aliquod lilium transplantatum esset, quod tribus radicibus se terre infigeret, quibus ipsam eciam solidiorem efficeret, tres quoque flores delectabiles ad intuencium consolacionem sursum expanderet,
10 sic vtique diuina caritas, huic gloriose terre, scilicet virgini nostre, diuinitus inserta, ipsius corpori tribus fortissimis virtutibus quasi tribus radicibus se infixit, per quas eciam ipsum corpus virginis fortificauit,
11 tribusque ornamentis veluti tribus prefulgidis floribus virginem quoad animam ad Dei ac angelorum ipsam intuencium leticiam honorifice adornauit.
12 Prima igitur ipsius corporis fortitudo, discrete abstinencie, ita cibum et potum in ipsa temperabat, quod propter aliquam superfluitatem a Dei seruicio nequaquam ipsam retraxit vlla segnicies nec propter immoderatam parsimoniam ad agenda sua vmquam fiebat imbecillis.
13 Secunda vero fortitudo, temperancie vigiliarum, ita corpus suum moderabat, quod propter sompni breuitatem nullo tempore, quo ipsam vigilare oportuit, aliqua torpebat grauedine nec propter soporis nimietatem statuta vigilie tempora in minimo puncto breuiabat.
14 Tercia quoque fortitudo, fortis complexionis corporis virginis, ipsam virginem tam constantem effecit, quod laborem et corporalem aduersitatem et transitoriam corporis felicitatem equanimiter ferebat, de corporis aduersitate non dolens et de eius felicitate nequaquam exultans.
15 Hoc insuper primum erat ornamentum, quo diuina caritas virginem quoad animam exornabat, quod scilicet premia illa, que Deus amicis suis largiturus erat, omnium rerum pulchritudini in animo suo preferebat; et idcirco mundane diuicie velut fetidissimum lutum sibi vilescebant.
16 Hoc denique quasi secundum ornamentum ipsius animam decorabat, quod scilicet intellectu suo perfecte discernebat, quam incomparabilis honor mundanus existit glorie spirituali; propter quod mundanam gloriam audire sic abhorrebat sicuti corruptum aerem, qui suo fetore multorum vitam breuiter extinguit.
17 Illud vtique ipsius animam glorificabat quasi ornamentum tercium, quod omnia Deo placencia in corde suo reputabat dulcissima, illa quoque felle amariora, que Deo erant odiosa et contraria;
18 et ideo ipsa voluntas virginis tam efficaciter ipsius animam trahebat ad desiderandum veram dulcedinem, quod post hanc vitam eam gustare non oportuit spiritualem amaritudinem.
19 Ex hiis quippe ornamentis super omnia, que erant creata, virgo ipsa tam pulchre in anima redimita apparuit, quod Creatori placuit omnia sua promissa ipsa mediante perficere.
20 Erat enim ex caritatis virtute ita roborata, quod in nullo bono opere tabescebat nec quidem in minimo puncto vmquam in eam Inimicus preualebat.
21 Vere procul dubio est credendum, quod, sicut ipsius anima coram Deo et angelis erat pulcherrima, ita et eius corpus in cunctorum oculis eam intuencium fuit gratissimum.
22 Et quemadmodum Deus et angeli de eius anime venustate gratulabantur in celis, ita eciam gratissima eius corporis pulchritudo omnibus eam cernere cupientibus vtilis fuit et consolatoria in terris.
23 Videntes enim deuoti, in quanto feruore illa Deo famulabatur, ad Dei honorem feruenciores efficiebantur.
24 In hiis autem, qui ad peccandum pronissimi erant, ex eius verborum et gestuum honestate statim peccati feruor extinguebatur, quamdiu ipsam conspiciebant.
Caput 14 Virgo ab angelo salutata nostra dignetur abolere peccata. Amen.
Nulla lingua narrare sufficit, quam prudenter sensus et intellectus gloriose virginis ipsum Deum in eodem puncto comprehendit, quo primo eius cognicionem habuit,
2 presertim cum omnis humana mens ad excogitandum debilis sit, quam multiformiter eiusdem virginis benedicta voluntas Dei seruicio se subiecit; nam omnia, que ipsa Deo placere cognouit, delectabiliter sibi perficere placuit.
3 Intellexit enim virgo non suis meritis Deum sibi creasse corpus et animam sueque voluntati libertatem contulisse dominicis preceptis humiliter fauendi aut eciam ipsis, si placeret, resistendi
4 et ideo decreuit humillima virginis voluntas pro beneficiis iam acceptis, quamdiu sua vita vigeret, cum omni caritate Deo famulari, quamuis nichil aliud ab ipso sibi donaretur.
5 Cum autem ipsius intellectus capere potuit, quod ipse omnium rerum Creator animarum, quas creauerat, Redemptor eciam fieri dignaretur et quod nichil aliud pro tanti laboris mercede quam ipsas animas sibi rependi cuperet
6 et quod omnis homo in voluntate libertatem habet placandi Deum per opera bona aut eum ad iram prouocandi per operaciones malas, profecto voluntas virginis corpus suum in mundi procellis sicut prudens nauclerus suam nauem cepit sollicite gubernare.
7 Nam sicut nauclerus pertimescit nauem ex undarum iactibus posse periclitari, caribdes quoque, quibus naues sepius dissoluuntur, vix ab eius discedunt memoria, funes et armamenta nauis firmiter adaptat,
8 cuius eciam oculi portum, in quo post laborem quiescere desiderat, iugiter contemplantur, qui summe eciam satagit, quod bona sue naui imposita vero possessori, quem maxime diligeret, ad commodum perueniant,
9 sic vtique hec prudentissima virgo, postquam preceptorum Dei noticiam habuit, confestim iuxta ipsorum flatum cepit ipsius voluntas corpus suum cum omni sollicitudine gubernare.
10 Frequenter quidem timebat propinquorum cohabitacionem, ne ipsorum prosperitas vel aduersitas, que mundi procellis similantur, per verba vel opera ipsam ad obsequendum Deo efficerent grauiorem.
11 Omnia quoque per legem diuinam vetita iugi commendabat memorie cum omni attencione ea deuitans, ne sicut dira caribdis ipsius animam spiritualiter perderent.
12 Hec denique laudabilis voluntas ipsam virginem suosque sensus sic refrenando edomuit, quod ipsius lingua numquam mouebatur ad locuciones inutiles eiusque honestissimi oculi ad respiciendum aliquid innecessarium nequaquam fuerunt leuati, aures quoque eius ad ea solummodo erant intente, que ad Dei gloriam pertinebant.
13 Manus eciam et digitos non nisi ad propriam sui vel proximi vtilitatem extendebat, pedesque suos quantum ad vnum passum moueri non sinebat, nisi prius discussisset, que vtilitas inde proueniret.
14 Desiderabat insuper voluntas virginis omnes mundi tribulaciones gaudenter sustinere, vt in portum securitatis, scilicet in sinum Dei Patris, ipsa perueniret, hoc incessanter desiderans, quod scilicet Deo, qui sibi erat carissimus, ab eius anima pro sua creacione honor et gaudium redderetur.
15 Et quia voluntas virginis in nulla bonitate vmquam defecit, idcirco Deus, a quo cuncta bona procedunt, in omnium virtutum culmine ipsam sublimissime exaltauit omniumque virtutum nitore ipsam splendidissime rutilare fecit.
16 Quis igitur mirari debet, quod Deus hanc virginem super omnes maxime dilexerit, cum ipsa sola excepta neminem a viro et muliere generari prenouit, cuius voluntas ad mortale seu veniale peccatum interdum non fieret inclinabilis?
17 O, quantum appropinquauit hec nauis, scilicet corpus virginis, desiderantissimo portui, idest Dei Patris mansioni, quando Gabriel adueniens ait: "Aue, gracia plena!"
18 O, quam honeste sine viri cooperacione suum Filium Pater Virgini commendauit, quando angelo ipsa respondit: "Fiat michi secundum verbum tuum."
19 Confestim namque in vtero virginis humanitati fuit vnita diuinitas, factusque est homo et filius virginis Deus verus, Filius Dei Patris.
Caput 15 Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria. Amen.
O coniunccionem pulcherrimam et omni accepcione dignissimam! Nam erat Filio Dei in mundo mansio corpus virginis, in celo autem erat ei mansio Trinitatis, quamuis vbique maneat potencialiter. Erat virgo in corpore et anima Spiritu Sancto plena;
2 erat et Spiritus Sanctus in Patre; erat eciam in humanato Filio, qui quidem Filius Dei non solum in virgineis visceribus in mundo verum eciam in Patre et Spiritu Sancto mansionem habebat in celo.
3 Pater quoque cum Spiritu Sancto mansionem in humanato Filio habebat in mundo, quamquam solus Filius, verus Deus, carnem sibi assumpsit humanam, qui, licet secundum diuinitatis essenciam humanis occultabatur aspectibus, coram angelis tamen in sua eterna mansione semper idem et manifestus apparuit.
4 Omnes igitur veram habentes fidem ex illa ineffabili coniunccione, que in virgine facta est, congaudeant, qua coniunccione Dei Filius ex eius carne et sanguine corpus sibi assumpsit humanum, vnita quoque est humanitati diuinitas et diuinitati vera humanitas.
5 In hac siquidem gratissima vnione neque in Filio diminuta est diuinitas neque in matre virginitatis integritas.
6 Illi quoque erubescant et paueant, qui Creatoris omnipotenciam non credunt talia posse facere aut ipsius bonitatem nolle reputant pro creature sue saluacione talia facere, si valeret.
7 Si eciam ex potencia et bonitate talia fecisse creditur, quare ab hiis, qui eum talia pro se fecisse non dubitant, perfecte non amatur?
8 Animaduertant igitur corda vestra et intelligant, quod, sicut ille terrenus dominus summa dileccione dignus existeret, qui, dum honore maximo et diuiciarum habundancia fungeretur, audiens contumeliis et obprobriis amicum suum affici, ex bonitate sua totum ipsius scandalum super se ipsum susciperet, vt amicus ille haberetur in honore;
9 percipiens quoque idem dominus amicum paupertate tribulari, tunc se ipsum inopie subderet, vt illum amicum habundantem efficeret;
10 deinde vero, si ipsum amicum cerneret ad occisionem miserabiliter duci, quam euadere non posset, nisi aliquis pro eo voluntarie moreretur, et tunc se ipsum morti traderet, vt ille dampnatus ad mortem viuere posset feliciter.
11 Et quia in hiis tribus summa dileccio demonstratur, sic eciam, vt nemo dicere posset aliquem hominem amico suo in mundo maiorem caritatem ostendisse quam ipsum Creatorem, qui est in celo,
12 propterea ipse Deus suam maiestatem inclinauit de celo descendens in vterum virginis, non in vna tantum ipsius corporis parte introiens, sed per totum ipsius corpus virgineis visceribus se infundens, formando sibi honestissime ex solius virginis carne et sanguine corpus humanum.
13 Et ideo electissima illa mater flammanti rubo sed lesionis inexperto, quem vidit Moyses, congrue similatur. Nam ille idem, qui in rubo tam diu moratus est, quod Moysen in hiis, que sibi rettulit, credulum et obedientem effecit, sibique suum nomen sciscitanti ait:
14 "Ego sum, qui sum", idest: "Hoc nomen est michi in eternum", ipse idem in virgine tanto morabatur tempore, sicut aliis infantulis ante suum partum in maternis visceribus morari necesse est.
15 Quemadmodum eciam per totum virginis corpus, quando idem Dei Filius concipiebatur, cum sua diuinitate introiuit,
16 sic et, quando nascebatur cum humanitate et deitate, veluti ex rosa integra odoris suauitas ita et ipse per totum ipsius corpus virginis fusus est, virginali gloria in matre integra permanente.
17 Vnde quia Deus et angeli ac deinde primus homo et post eum patriarche et prophete vna cum aliis innumerabilibus Dei amicis ex hoc letabantur,
18 quod rubus ille, idest Marie corpus, ita caritate ardens fieri debebat, quod Dei Filius in ipsum tam humiliter ingredi et in eo tam diu morari atque de ipso tam honeste egredi dignaretur,
19 ideo dignum est, quod homines eciam nunc viuentes toto animo colletentur, quia, sicut Dei Filius, cum Patre et Spiritu Sancto verus et immortalis Deus, hunc rubum ingressus est assumendo in eo pro eis carnem mortalem,
20 ita et ipsi cum festinacione ad virginem confugere debent, vt ipsa interpellante eis, qui mortales sunt, vita restituatur eterna, qui eciam per sua facinora interitum meruerunt sempiternum.
21 Et sicut Deus in virgine moratus est, ne corpus suum in etate vel membris magis quam aliorum infancium vllum haberet defectum, vt Dyabolum potenter deuinceret, qui omnes sue seueritatis dominio fraudulenter subiugauerat,
22 ita et homines ipsam humiliter deprecentur, vt in sua defensione morari eos faciat, ne in Dyaboli laqueos ruere eos contingat.
23 Quemadmodum eciam Deus ab ipsa virgine in mundum est egressus, vt hominibus portam celestis patrie patefaceret,
24 ita et ipsi eam suppliciter flagitent, quod eis in egressu suo ab hoc nequam seculo adiutorio presens esse dignetur, procurando ipsis introitum in sui benedicti Filii regnum eternum.
Caput 16 Feria sexta. In istis tribus leccionibus subsequentibus tractat angelus de gloriose Virginis amarissimis tribulacionibus pro sui benedicti Filii dolorosa morte et de constancia mentis, quam habuit Virgo in omnibus doloribus suis. Christo, qui nos redemit, reconciliet virgo, que eum genuit. Amen.
Gloriosa Virgo Maria in affatu angeli legitur expauisse; que siquidem nullum metum propter sui corporis periculum tunc habuit sed inimici humani generis fraudulenciam ad anime sue nocumentum adesse formidauit.
2 Vnde vere intelligendum est, quod, quando ipsa ad tantam etatem peruenit, quod sensus et intellectus eius Dei sueque voluntatis agnicionem comprehendere valuit, confestim, sicut Deum cepit racionabiliter diligere, ita eciam cepit ipsum racionabiliter metuere.
3 Congrue itaque hec virgo nuncupari potest florens rosa; nam sicut rosa crescere solet inter spinas, ita hec venerabilis virgo in hoc mundo creuit inter tribulaciones.
4 Et quemadmodum, quanto rosa in crescendo se plus dilatat, tanto forcior et acucior spina efficitur, ita et hec electissima rosa Maria, quanto plus etate crescebat, tanto forciorum tribulacionum spinis acucius pungebatur.
5 Transcursa denique iuuenili etate timor Domini extitit ei prima tribulacio, quia non solum maximo timore tribulabatur in disponendo se ad fugiendum peccata verum eciam tremore non modico vrgebatur in considerando, quomodo racionabiliter perficeret opera bona.
6 Et quamuis omni vigilancia cogitaciones, verba et opera ad Dei honorem ordinabat, timebat tamen defectum aliquem in eis existere.
7 Considerent igitur ipsi peccatores miseri, qui diuersarum iniquitatum illecebras audacter et voluntarie incessanter committunt, quantos cruciatus quantasque miserias animabus suis coaceruant, quando vident, quod hec gloriosa virgo, ab omni peccato immunis, opera sua super omnia Deo placencia perfecit cum timore.
8 Deinde ex prophetarum scripturis Deum incarnari velle intelligens et quod tam diuersis penis in carne assumpta deberet cruciari, tribulacionem protinus non modicam propter feruentem caritatem, quam ad Deum habebat, in corde suo sustinuit, quamquam nondum sibi innotesceret, quod ipsa eius mater fieri debebat.
9 Cum autem ad illam etatem ipsa peruenit, quod Filius Dei factus fuit filius suus et sensit eum in vtero suo a se corpus illud accepisse, quod prophetarum scripturas per se ipsum adimplere deberet,
10 tunc lenissima illa rosa in sua pulchritudine magis dilatari et crescere videbatur ac tribulacionem spine ipsam acriter stimulantes forciores et acuciores cottidie efficiebantur.
11 Nam sicut ei magnum et ineffabile gaudium in Filii Dei concepcione oriebatur, ita eciam in recordacione crudelissime future passionis eius mentem suam multiformis pulsabat tribulacio.
12 Gaudebat namque virgo, quia suus Filius vera humilitate amicos suos reducturus erat ad regni celestis gloriam, quibus primus homo per suam superbiam gehennalem penam meruerat.
13 Dolebat vero, quia, sicut homo omnibus suis membris per malam concupiscenciam peccauerat in Paradiso, ita et suum Filium pro ipsius hominis transgressione per proprii corporis amarissimam mortem satisfacturum presciebat in mundo.
14 Exultabat virgo, quia Filium suum absque peccato et carnis delectacione conceperat, quem eciam sine dolore pepererat;
15 tristabatur quoque, quia tam predulcem Filium ad turpissimam mortem nasciturum ac se ipsam in maxima cordis anxietate ipsius passiones perspecturam prenouerat.
16 Gaudebat eciam virgo, quia ipsum a morte resurrecturum presciebat et pro sua passione in summo honore eternaliter sublimandum;
17 dolebat tamen, quia, contumeliosis obprobriis et diris cruciatibus honorem illum precedentibus, presciebat eum immaniter cruciandum.
18 Vere indubitanter credendum est, quod, sicut rosa constanter in suo loco stare cernitur, quamuis spine circumstantes forciores et acuciores effecte fuerint, ita hec benedicta rosa Maria tam constantem gerebat animum,
19 quod, quantumcumque tribulacionum spine cor ipsius stimulabant, voluntatem tamen suam nequaquam variabant sed ad sufferendum ac faciendum, quidquid Deo placeret, se promptissimam exhibebat.
20 Florenti ergo rose dignissime comparatur et reuera rose in Iherico; nam sicut rosa illius loci pulchritudine sua ceteris floribus legitur prepollere, ita Maria vniuersos in hoc mundo viuentes solo excepto suo benedicto Filio honestatis et morum pulchritudine excellebat.
21 Vnde sicut Deus et angeli ex eius virtuosa constancia iocundabantur in celo, ita homines considerantes, quam pacienter se habebat in tribulacionibus et quam prudenter in consolacionibus, ex ea maxime letabantur in mundo.
Caput 17 Qui nos saluauit precio sui sanguinis, defendat nos prece sue matris virginis. Amen.
Inter alia, que voces prophetice de Dei Filio predixerunt, precinebant eciam, quam duram mortem in suo innocentissimo corpore sustinere volebat in hoc mundo, vt homines vna cum ipso eterna vita fruerentur in celo.
2 Prophetabant denique prophete et scribebant, qualiter idem Dei Filius pro humani generis liberacione ligandus et flagellandus erat et quomodo ad crucem ducendus et quam vituperose tractandus et crucifigendus.
3 Vnde quia ipsos bene nouisse credimus, qua de causa immortalis Deus mortalem carnem sibi assumere voluit et tam diuersis modis in eadem carne tribulari,
4 ideo fides christiana non dubitet, quin virgo nostra et domina, quam ante secula sibi Deus preordinauit in matrem, clarius hoc sciebat, nec virginem ipsam latuisse iustum est credere racionem illam, quare ipse Deus humana carne in eius vtero dignabatur vestiri.
5 Et vere procul dubio credendum est, quod ex inspiracione Spiritus Sancti ipsa perfeccius intellexit, quidquid prophetarum eloquia figurabant, quam ipsi prophete, qui ex eodem Spiritu verba oretenus protulerunt.
6 Vnde verissime credendum est, quod, quando virgo Dei Filium, postquam eum peperit, primo suis manibus tractare cepit, subito ipsius menti occurrit, qualiter ipse prophetarum scripturas adimplere debebat.
7 Quando autem ipsum pannis inuoluebat, tunc in corde suo considerabat, quam acutis flagris totum ipsius corpus lacerandum erat, ita quod eciam quasi leprosus apparere debebat.
8 Recolligens quoque virgo sui Filii paruuli manus et pedes leniter in fascia recordabatur, quam duriter ferreis clauis debebant perforari in cruce.
9 Aspiciens quippe faciem eiusdem sui Filii speciosi forma pre filiis hominum meditabatur, quam irreuerenter ipsam impiorum labia suo sputo debebant maculare.
10 Reuoluebat eciam ipsa mater sepius in animo, quantis alapis maxille eiusdem sui Filii cederentur quantisque obprobriis et contumeliis eius benedicte aures replerentur,
11 modo considerans, qualiter ipsius oculi ex proprii cruoris influxu caligarent, modo, qualiter ipsius ori acetum felli admixtum infunderetur, modo ad mentem reducens, qualiter ipsius brachia funibus ligari oportebat,
12 neruos eciam et venas atque omnes compagines quomodo immisericorditer in cruce debebant extendi, precordia eius in ipsa morte contrahi totumque ipsius corpus gloriosum qualiter intus et foris omni amaritudine et angustia vsque ad mortem oportebat cruciari.
13 Sciebat enim virgo, quod exalato in cruce spiritu ipsius Filii latus lancea acutissima perforaret et ipsius cor per medium transfigeret.
14 Vnde sicut omnium matrum erat letissima, quando Dei Filium iam de se natum videbat, quem vere sciebat verum Deum et hominem existere, mortalem quidem in humanitate sed in deitate eternaliter immortalem, ita eciam omnium matrum erat mestissima ex ipsius amarissime passionis presciencia.
15 Per talem enim modum eius maximam leticiam semper grauissima comitabatur mesticia, acsi alicui mulieri parturienti ita diceretur:
16 "Filium peperisti viuum et omnibus membris sanum sed pena illa, quam in partu habuisti, vsque ad tuam mortem perdurabit" et illa hec audiens de sue prolis vita et sospitate gauderet, de passione vero et morte propria tristaretur;
17 talis vtique matris mesticia procedens ex illa recordacione pene et mortis sui proprii corporis certe non esset grauior quam dolor Virginis Marie, quocienscumque sui amantissimi Filii mortem futuram in animo reuoluebat.
18 Intelligebat virgo prophetarum vaticinia olim predixisse, quod oportebat suum predulcem Filium multas et graues penas sustinere, et eciam ille iustus Symeon non quasi a longe vt prophete sed in faciem virginis predixit, quod ipsius animam debebat gladius pertransire.
19 Vnde vere notandum est quod sicut vires anime ad senciendum bonum vel malum corporis viribus forciores et sensibiliores existunt,
20 ita benedicta virginis anima, quam gladius ille pertransiturus erat, grauioribus torquebatur langoribus, antequam suus Filius pateretur, quam alicuius matris corpus sustinere valeret, antequam suam prolem parturiret.
21 Ille namque doloris gladius cordi virginis omni hora tanto se propius approximabat, quanto suus dilectus Filius passionis tempori magis appropinquabat.
22 Vnde sine dubio credendum est, quod ille piissimus Dei Filius innocentissimus sue matri filialiter compaciens dolores eius frequentibus consolacionibus temperabat. Alioquin eius vita vsque ad Filii mortem illos sustinere minime valuisset.
Caput 18 Passio virginis Filii nos commendet manibus Patris altissimi. Amen.
Eo denique tempore, quo Filius virginis predixit: "Queretis me, et non inuenietis", dolorosi cuspis gladii cor virginis acriter stimulauit.
2 Ipso quoque deinde a proprio discipulo prodito et a veritatis ac iusticie emulis, sicut ei placuit, captiuato, tunc doloris gladius cor et precordia virginis transfigebat atque ipsius animam duriter pertransiens vniuersis corporis sui membris dolores grauissimos inferebat.
3 Tociens enim in anima virginis gladius ille cum omni amaritudine versabatur, quociens eius amantissimo Filio obiciebantur passiones et obprobria.
4 Videbat quidem Filium impiorum palmis colaphizatum crudeliter et impie flagellatum, a iudeorum principibus morti turpissime adiudicatum ac ipsum, toto vociferante populo: "Crucifige proditorem!" ligatis manibus ad locum passionis eductum,
5 aliis eum iam crucem super humeros in maxima lassitudine baiulantem precedentibus et post se ligatum trahentibus atque aliis concomitantibus et eum pugnis impellentibus ac tamquam crudelissimam feram illum agnum mansuetissimum agitantibus,
6 qui secundum Ysaie vaticinium in omnibus suis angustiis ita paciens erat, quod instar ouis ad occisionem ducte sine voce et agni coram tondente se reticentis os suum non aperiebat.
7 Qui sicut per se ipsum omnem pacienciam ostendit, ita sua benedicta mater omnes suas tribulaciones pacientissime tolerauit.
8 Et quemadmodum agnus suam matrem, quocumque ducta fuerit, comitatur, ita virgo mater suum Filium ad tormentorum loca perductum sequebatur.
9 Videns quoque mater Filium corona spinea derisum suamque faciem sanguine rubricatam et eius maxillas ex magnis alapis rubicundas, grauissimo dolore ingemuit et tunc sue maxille pre dolorum magnitudine ceperunt pallescere.
10 Sanguine quippe Filii in eius flagellacione per totum ipsius corpus defluente innumerabilium aqua lacrimarum de virginis oculis decurrebat.
11 Videns deinde mater suum Filium in cruce crudeliter extendi, in omnibus sui corporis viribus cepit tabescere.
12 Audiens vero malleorum sonitum, quando Filii manus et pedes ferreis clauis perforabantur, tunc omnibus virginis sensibus deficientibus ipsam in terram velut mortuam doloris magnitudo prostrauit.
13 Iudeis itaque felle et aceto ipsum potantibus anxietas cordis ita linguam et palatum virginis exsiccauit, quod labia sua benedicta ad loquendum tunc mouere non valuit.
14 Audiens quoque postmodum illam flebilem Filii sui vocem in mortis agone dicentem: "Deus meus, Deus meus, vt quid me dereliquisti?" vidensque deinde, quod omnia eius membra obriguerunt et inclinato iam capite spiritum exalabat, tunc doloris acerbitas ita cor virginis suffocauit, quod nullus sui corporis articulus moueri videbatur.
15 Vnde non paruum miraculum in hoc Deus tunc fecisse dinoscitur, cum virgo mater tot et tantis doloribus intrinsecus sauciata suum spiritum non emisit,
16 quando tam dilectum Filium nudum et cruentatum, viuum et mortuum atque lancea transfixum omnibus eum deridentibus, inter latrones pendere prospexit, illis pene omnibus, quibus notus extiterat, ab eo fugientibus et multis ipsorum a rectitudine fidei enormiter exorbitantibus.
17 Igitur quemadmodum suus Filius super omnes in hoc mundo viuentes amarissimam mortem sustinuit, ita ipsius mater in sua benedicta anima amarissimos dolores sufferendo portauit.
18 Commemorat eciam sacra pagina, quod vxor Finees, archam Dei ab eius inimicis captam esse percipiens, pre dolorum vehemencia protinus expirauit; cuius mulieris dolores Marie Virginis doloribus comparari non possent, que sui benedicti Filii corpus (quod archa predicta figurabat) inter clauos et lignum captum detineri videbat.
19 Maiori namque caritate virgo suum Filium, Deum verum et hominem, peramabat, quam aliquis a viro et muliere genitus se ipsum aut alium posset diligere.
20 Vnde quia mirabile cernitur, quod illa vxor Finees a doloribus mortua fuit, que minoribus doloribus vrgebatur, et Maria reuixit, que grauioribus mesticiis extitit lacessita, quis in hoc aliud cogitare poterit, nisi quod de speciali omnipotentis Dei dono contra omnes corporales vires suas ipsa vitam retinuit?
21 Moriens denique Dei Filius celum aperuit et amicos suos, qui in Inferno tenebantur, potenter eripuit. Reuiuiscens autem virgo rectam fidem vsque ad Filii resurreccionem integraliter sola seruabat multosque a fide miserabiliter deuiantes reducendo ad fidem corrigebat.
22 Mortuus siquidem suus Filius de cruce depositus fuit et pannis inuolutus vt alia funera sepulture traditus est. Et tunc omnes ab eo recesserunt et pauci eum resurrecturum crediderunt.
23 Tunc eciam a corde matris dolorum stimuli fugierunt et consolacionum delectacio cepit in ipsa suauiter renouari, quia sciebat, quod Filii sui tribulaciones iam erant ex toto finite ipsumque cum deitate et humanitate die tercia ad eternam gloriam debere resurgere ac deinceps nullam molestiam debere nec posse pati.
Caput 19 Sabbato. In istis tribus leccionibus subsequentibus ostendit angelus, quam immobilis fuit beata Virgo a recta fide, quando ceteri de Christi resurreccione dubitabant, et quam proficua fuit multis sua vita et doctrina et qualiter in corpore et anima in celum fuit assumpta. Confirmet nos in fide sanctissima gloriosa Dei mater piissima. Amen.
De longinquis partibus regina Austri ad regem Salomonem legitur peruenisse eiusque visa sapiencia pre stupore immenso non habuisse spiritum; que resumptis viribus regem suis commendauit sermonibus, magnisque eum glorificauit muneribus.
2 Huic vtique regine excellentissima regina Virgo Maria conuenienter similatur, cuius animus tocius mundi ordinem et processum ab eius exordio vsque ad eius finem sagaciter perlustrans
3 et vniuersa, que in eo erant, diligenter prospiciens nichil in eo repperit, quod possidere vel audire desideraret, nisi solummodo illam sapienciam, quam de Deo audiuerat.
4 Illam itaque omni auiditate quesiuit, illam sollicite inuestigauit, donec ipsam sapienciam, scilicet Christum, Dei Filium, qui incomparabiliter Salomone sapiencior est, sapienter inuenit.
5 Videns autem ipsa virgo, quam sapienter ille per corporis sui passionem in cruce reuicit animas eisque celi portas aperuit, quas subdolus hostis ad gehennalem mortem vicerat, tunc ipsa virgo morti propinquior stabat quam regina Austri, quando videbatur spiritum non habere.
6 Christi deinde, Dei ac sui Filii, passione consummata, tunc ipsa virgo resumptis viribus donis ipsi Deo gratissimis ipsum glorificabat; nam plures animas sua salutari doctrina ipsi Deo presentabat quam aliqua alia persona post Christi mortem vniuersis suis operibus.
7 In hoc eciam suis sermonibus ipsum honorifice commendasse probatur, quod multis post eius humanitatis mortem de ipso per omnia dubitantibus verum Dei Filium in deitate eternaliter immortalem ipsa eum sola constanter asseruit.
8 Tercia quippe die de ipsius resurreccione discipulis hesitantibus et mulieribus in sepulchro eius corpus sollicite inquirentibus ipsisque apostolis pre maxima cordis anxietate et pauore se pariter includentibus,
9 tunc virgo mater, quamuis Scriptura eo tempore ipsam aliquid locutam non commemorat, sine dubio tamen credendum est, quod ipsa Dei Filium in carne ad eternam gloriam resurrexisse testificata est et quod mors de cetero illi numquam posset amplius dominari.
10 Item quamuis eciam Scriptura dicat, quod Christi resurreccionem Magdalena et apostoli prius viderunt, sine dubio tamen credendum est, quod sua mater dignissima antequam illi veraciter hoc sciebat et priusquam illi eum viuum resurrexisse a mortuis vidit, propter quod iubilo cordis plenissima ipsum humiliter collaudauit.
11 Ascendente vero suo benedicto Filio ad suum regnum gloriosum Virgo Maria in hoc mundo ad bonorum confortacionem et errancium correccionem remanere permissa est.
12 Erat enim magistra apostolorum, confortatrix martyrum, doctrix confessorum, clarissimum speculum virginum, consolatrix viduarum, in coniugio viuencium saluberrima monitrix atque omnium in fide catholica perfectissima roboratrix.
13 Apostolis namque ad se venientibus omnia, que de suo Filio perfecte non nouerant, reuelabat et racionabiliter declarabat.
14 Martyres quoque ad tribulaciones gaudenter pro Christi nomine sufferendas animabat, qui pro ipsorum et omnium salute quampluribus tribulacionibus se ipsum sponte exposuerat, asserens se ipsam ante Filii sui mortem triginta tribus annis tribulacionem cordis indesinenter in omni paciencia pertulisse.
15 Confessores deinde dogmata salutis edocebat, qui ex eius doctrina ex exemplo perfectissime didicerunt diurna et nocturna tempora prudenter ad Dei laudem et gloriam ordinare sompnumque ac cibum et labores corporis spiritualiter et racionabiliter temperare.
16 Ex eius quippe honestissimis moribus addiscebant virgines honeste se regere et virginalem pudiciciam suam vsque ad mortem firmiter conseruare, multiloquium et omnes vanitates fugere ac omnia sua opera diligenti premeditacione discutere et spirituali libramine equa lance iustissime examinare.
17 Viduis eciam ad ipsarum consolacionem virgo gloriosa referebat, quod, quamuis ex materna caritate sibi placuisset, quod suus amantissimus Filius non magis in humanitate quam in deitate moriendi voluntatem habuisset,
18 verumptamen sua voluntas materna diuine se voluntati totaliter conformauerat, eligendo pocius ad Dei voluntatis perfeccionem omnes tribulaciones humiliter sustinere, quam ad aliquod suum placitum a diuina voluntate in aliquo dissentire.
19 Tali enim collocucione viduarum animos pacientes in tribulacionibus et constantes in corporis temptacionibus faciebat.
20 Consulebat insuper coniugatis, vt ad corpus et animam se mutuo vera et non ficta caritate diligerent et ad quemcumque Dei honorem indiuiduam voluntatem haberent, de se ipsa illis referens, qualiter ipsa Deo fidem suam sinceriter dederat et qualiter propter ipsius caritatem diuine voluntati in aliquo numquam restiterat.
Caput 20 Filius Marie Virginis mundet nos a sorde criminis. Amen.
Quoniam ex sacri euangelii serie docetur vnicuique eadem mensura, qua alteri mensus fuerit, esse remeciendum, ideo impossibile videtur, quod aliquis humana racione possit comprehendere,
2 quantis honoribus gloriosa Dei genitrix in celi palacio debuit ab omnibus venerari, que tam multis, dum in hoc mundo vixit, desiderata bona benigniter operata est.
3 Idcirco iustum fore creditur, quod, quando suo Filio placuit ipsam ab hoc seculo euocare, vniuersi ad eius honoris augmentum parati extiterunt, qui per ipsam sue voluntatis perfeccionem habuerant.
4 Vnde quia Creator omnium ipsa mediante suum placitum perfecit in mundo, ideo placuit ei vna cum angelis ipsam summo honore glorificare in celo.
5 Et idcirco ipsius virginis animam, quando fuit a corpore separata, statim super omnes celos ipse Deus mirifice sublimauit eique imperium super vniuersum mundum donauit et angelorum dominam eternaliter ipsam constituit;
6 qui quidem angeli ita postmodum obedientes virgini effecti sunt, quod omnes inferni penas libencius sustinerent, quam aliquibus suis preceptis in aliquo contradicerent.
7 Super omnes eciam malignos spiritus ipsam sic Deus potentem effecit, quod, quocienscumque ipsi aliquem hominem virginis auxilium ex caritate implorantem impugnauerint,
8 ad ipsius virginis nutum ilico pauidi procul diffugiunt, volentes pocius penas suas et miserias sibi multiplicari quam eiusdem virginis potenciam super se taliter dominari.
9 Et quia inter omnes angelos et homines ipsa inuenta est humillima, ideo super omnia, que creata sunt, facta est sublimissima omniumque pulcherrima atque ipsi Deo super omnes simillima.
10 Vnde vere notandum est, quod, sicut aurum ceteris metallis habetur dignius, ita angeli et anime ceteris creaturis digniores existunt.
11 Igitur quemadmodum aurum in aliqua opera absque ignis beneficio formari nequit, igne vero apposito iuxta aurificis magisterium in diuersas formas fabricatur,
12 simili modo beatissime virginis anima ceteris animabus atque angelis non potuisset pulchrior fieri, nisi ipsius peroptima voluntas, que artificioso aurifici comparatur, in Spiritus Sancti igne ardentissimo ipsam tam efficaciter preparasset, quod eius opera omnium Creatori gratissima apparerent.
13 Et quamuis aurum in pulchra opera formatum fuerit, aurificis tamen artificium in eo non clare discernitur, quamdiu in opaca domo opus illud fabricatum includitur, sed, dum in solis splendorem venerit, tunc operis pulchritudo in eo clarius illucescit.
14 Similiter eciam huius gloriose virginis dignissima opera, ipsius preciosissimam animam pulcherrime adornancia, perfecte videri nequiuerunt, quamdiu anima ipsa in latibulo sui morituri corporis tenebatur inclusa, donec in splendorem veri solis, qui est ipsa deitas, anima ipsa peruenit.
15 Tunc denique ipsam virginem tota celestis curia summis laudibus exaltabat, eo quod sua voluntas eius animam ita adornauerat, quod sua pulchritudine omnes creaturarum pulchritudines excellebat, propter quod et ipsi Creatori simillima apparebat.
16 Huic igitur gloriose anime sedes glorifica ipsi Trinitati propinquissima ab eterno constituta erat.
17 Nam sicut Deus Pater erat in Filio et Filius in Patre et Spiritus Sanctus in vtroque, quando Filius post humane carnis suscepcionem in sue matris vtero cum deitate et humanitate quiescebat, trinitatis vnione penitus indiuisa ac matris virginitate inuiolabiliter conseruata,
18 ita et ipse Deus benedicte virginis anime mansionem Patri et Filio et Spiritui Sancto proximam ordinauit, vt omnium bonorum, que a Deo donari possent, ipsa particeps haberetur.
19 Nullius eciam cordis profunditas capere sufficit, quantam iocunditatem sue societati Deus in celo fecit, quando eius amantissima mater ab hoc miserabili mundo migrauit, sicut vere cunctis cum caritate celestem patriam desiderantibus patefiet, quando ipsum Deum facie ad faciem contemplati fuerint.
20 Angeli quoque virginis anime congratulantes Deum glorificabant; nam per ipsius Christi corporis mortem eorum societas impletur et per sue matris aduentum in celum ipsorum iocunditas adaugetur.
21 Adam denique et Eua cum patriarchis et prophetis ac vniuersa cohorte ex inferni carcere educta ceterique, qui post Christi mortem venerant in gloriam, ex ipsius virginis aduentu in celum gaudebant, referendo Deo laudem et honorem, qui ipsam tanto honore decorauerat, que ipsorum Redemptorem et Dominum tam sancte et gloriose pepererat.
22 Apostoli eciam et vniuersi amici Dei, qui ipsius virginis dignissimo funeri astabant, quando suus amantissimus Filius eius gloriosam animam in celum secum portabat, ipsam humili venerabantur obsequio, venerabile ipsius corpus omni, qua poterant, laude et gloria exaltantes.
23 Et vere remota omni ambiguitate credendum est, quod, sicut a Dei amicis corpus illud virginis beatissime sepulture tradebatur mortuum, ita ab ipso Deo, Filio suo amantissimo, ad vitam perpetuam viuum cum anima venerabiliter est assumptum.
Caput 21 Ad gloriam regni celorum perducat nos regina angelorum . Amen.
Quia ipsa veritas, qui est Dei et virginis Filius, omnibus consuluit bonum eciam pro malo retribuere, quantis bonis per se ipsum credendus est ipse Deus bonorum operum factores remunerare?
2 Et quia per suum euangelium pro quolibet bono opere centuplum redonari promisit, quis excogitare poterit, quantis premiorum sublimium donis suam reuerendissimam matrem ditauerit, que nec quidem minimum peccatum vmquam commisit, cuius et opera Deo gratissima non habent numerum?
3 Nam sicut ipsius virginis anime voluntas omnium bonorum operum inchoatrix extitit, ita et ipsius honestissimum corpus ad operum perfeccionem instrumentum aptissimum et iugiter applicabile fuit.
4 Vnde sicut vere credimus, quod ex Dei iusticia omnia humana corpora resurgere habent in die nouissimo, retribucionem cum suis animabus iuxta suorum operum exigenciam susceptura
5 (eo quod, sicut vniuscuiusque anima omnium operum suorum per voluntatis adhibicionem inchoatrix fuerat, ita et corpus ei coniunctum per se omnia corporaliter adimpleuerat),
6 sic igitur sine aliquo dubio credendum est, quod, sicut Dei Filii corpus, quod numquam peccauit, a mortuis resurrexit et cum deitate pariter glorificatum extitit,
7 ita et corpus sue dignissime matris, quod numquam aliquod peccatum commisit, aliquantis diebus post eius tumulacionem Dei virtute et potencia fuit cum eiusdem sacratissima virginis anima assumptum in celum omnique honore simul cum eadem extitit glorificatum.
8 Et sicut humano intellectui in hoc mundo impossibile est illius corone pulchritudinem et gloriam comprehendere, qua gloriari et venerari decet Christum, Dei Filium, pro sua passione, ita et nemo illius corone decorem excogitare potest, qua Virgo Maria pro sua diuina obediencia in corpore et anima veneratur.
9 Et quemadmodum vniuerse virtutes anime virginis Deum, suum Factorem, commendabant, cuius sacratissimum corpus postea omnium virtutum premiis decorabatur,
10 ita et eandem virginem dignissimam, Dei matrem, opera sui corporis collaudabant, quia nullam virtutem ipsa operari pretermisit in mundo, pro qua corpori et anime ipsa sciret esse reddendum premium in celo.
11 Vnde vere notandum est, quod, sicut sola sacratissima anima Christi excepta sue matris anima pro virtutibus et meritis summis premiis dignissima extitit, quia in bonis operibus nullum defectum habuit,
12 ita eciam solo excepto Christi corpore sue matris corpus fuit dignissimum longiori tempore quam aliorum corpora cum sua anima meritorum premia recipere, quia semper cum ipsa omnia eius optima opera perfecit nullique peccato vmquam consensit.
13 O, quam potenter suam iusticiam Deus ostendit, quando Adam de Paradiso expulit, quia fructum vetitum in Paradiso ex ligno sciencie contra obedienciam manducauit!
14 O, quam humiliter Deus manifestauit suam misericordiam in hoc mundo per Mariam Virginem, que congrue lignum vite nuncupari potest!
15 Pensate igitur, quam celeriter iusticia illos in miseriam expulit, qui inobedienter fructu ligni sciencie vescebantur!
16Considerate eciam, quam dulciter eos misericordia inuitat et allicit ad gloriam, qui per diuinam obedienciam fructu ligni vite refici desiderant!
17 Attendite insuper, carissimi, quod, quando huius honestissime virginis corpus, quod ligno vite comparatur, in hoc mundo crescebat, vniuersi angelorum chori ipsius fructum non eo minus desiderabant et de eo nascituro non minus letabantur quam de illa gracia eis facta,
18 scilicet quod se ipsos immortales in celesti leticia fore nouerant et presertim, vt Dei magna caritas in humano genere claresceret et ex hoc eorum societas augeretur!
19 Et ideo Gabriel, angelus, cursu celeri ad ipsam virginem alacriter properauit et eam alloquio omni accepcione dignissimo caritatiue salutauit.
20 Vnde quia ipsa virgo, vere humilitatis omniumque virtutum magistra, angelo nuncianti humillime respondebat, ideo ipse gauisus est cognoscens, quod voluntatis sue et aliorum angelorum desiderium ex eo adimpleri debebat.
21 Sed quia illud benedictum virginis corpus vere nouimus in celum cum anima fuisse eleuatum, ideo hominibus mortalibus, Dei offensoribus, salubriter est consultum,
22 quod per veram suorum reatuum penitudinem ad ipsam festinanter ascendant, qui diuersis tribulacionibus in hac valle miserie diatim atteruntur atque hanc erumpnosam vitam per suorum corporum interitum non ambigunt debere terminari.
23 Et si ex huius ligni fructu, qui Christus est, desiderant homines refoueri, conentur prius totis viribus ipsius ligni ramusculos flectere, idest ipsam suam matrem sicut angelus nuncians caritatiue salutare, ad euitacionem cuiuslibet peccati voluntates suas confirmando atque omnia verba et opera sua ad Dei honorem racionabiliter ordinando.
24 Tunc enim ad ipsos ipsa virgo faciliter inclinabitur, exhibendo eis sui adiutorii suffragium ad ligni vite fructum, qui est dignissimum Christi corpus, suscipiendum, quod manibus hominum vobiscum consecratur, quod quidem vobis peccatoribus in mundo et angelis in celo vita est et alimentum.
25 Et quia Christus ad sue gratissime societatis complementum animas, quas proprio redemit sanguine, ardenti desiderio concupiscit, ideo studeatis, dilectissimi, et vos suum desiderium adimplere, cum omni deuocione et caritate ipsum accipiendo,
26 quod Virginis nostre Marie dignissimis precibus idem Iesus Christus, suus Filius, vobis prestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu Sancto viuit et regnat per infinita secula seculorum.
Amen.