IX | XI |
Liber X - Regvla Saluatoris
recensere
HIC INCIPIT REGVLA SANCTI SALUATORIS DATA DIUINITUS AB ORE CHRISTI DEUOTISSIME SPONSE SUE DOMINE BIRGITTE, CVIVS RELIGIO DEBET ESSE MONIALIUM AD REUERENCIAM GLORIOSE VIRGINIS MARIE. QUE QVIDEM REGVLA DICTE DOMINE DATA FVIT MIRO MODO, VT INFRA PATEBIT, IN CASTRO WATZSTENI LINCOPENSIS DYOCESIS IN REGNO SWECIE EA EXISTENTI IN ORACIONE RAPTA IN UISIONEM SPIRITUALEM ET INTELLECTUALEM
2 Narratur hic modus, qualiter domina Birgitta habebat reuelaciones diuinas et qualiter ipsa dubitans de illusione humiliter supposuit eas examini vnius archiepiscopi et trium episcoporum et vnius magistri in theologia ac eciam vnius abbatis religiosissimi.
3 Qui omnes prehabito consilio maturo comprobauerunt eas esse a bono spiritu veritatis et non ab illusore angelo falsitatis.
4 Caput I.
5 In dominio regis Norwegie, qui est ad septentrionem omnium regum vltimus, ita quod vltra terras sui principatus nullus inuenitur hominibus habitabilis locus, contigit domine Birgitte oracioni intencius vacanti,
6 quod viribus corporis quasi exinanitis cepit eius anima ad videndum, audiendum, loquendum et senciendum ea, que spiritualia sunt, omnibus suis viribus effici perfectissime vigorosa;
7 taliter itaque, quod sepius rapta multa audiuit in spiritu seu in visione spirituali et intellectuali sibi spiritualiter enarrari.
8 Que postmodum archiepiscopo Vpsalensi vna cum aliis tribus episcopis et cuidam magistro deuotissimo, qui magnus theologus habebatur, atque vni abbati Deo deuoto et valde religioso eadem persona cum magna reuerencia et timore Dei humiliter propalauit timens illudi sub specie angeli lucis ab illusore angelo tenebrarum.
9 Et hii omnes et multi amici Dei hec audientes et super hoc mature et spiritualiter adinuicem conferentes, diuinitus a spiritu bono veritatis et lucis et speciali Spiritus Sancti gracia omnia eidem persone reuelata fuisse comprobarunt.
10 In tali eciam reuelacione semel videbat virum quendam et vnam mulierem speciosissime forme. Cui continuo vox quedam dicebat: "Ecce hee due persone, quas vides, sunt Ihesus Christus et sua Mater Maria, qui tales tibi pronunc apparent, quales erant in mundo viuentes.
11 Sed qualia eorum corpora iam sunt in celo, impossibile est tibi cognoscere vel videre." Hoc itaque verbo dicto Ihesus Christus, qui apparuit, labia sua mox aperiens loquebatur dicens:
12 INCIPIT PROLOGUS SUPER REGVLA SALUATORIS DATA DIUINITUS A CHRISTO DOMINE BIRGITTE DE SWECIA IN EODEM REGNO SWECIE
13 Christus loquens sponse sue Birgitte in figura dicit, quod ex quo alie vinee, scilicet religiones, sunt quoddammodo desolate, ideo ipse nunc de presenti vult plantare nouam vineam, videlicet religionem nouam, de qua vult habere sollicitam curam taliter, quod reddat ei vinum dulcissimum et suaue. 14 Caput II
15 "Ego sum sicut rex potentissimus, qui plantauit vineas suas et fecerunt optimum vinum multo tempore.
16 Tandem inimicus eius seminauit in eis semen pessimum, quod in tantum creuit et se dilatauit, quod palmites vinum portare non poterant nisi cum magna difficultate.
17 Serui autem regis dixerunt ad eum: 'Domine, considerauimus vineas tuas et inuenimus in eis valde paucos palmites portantes vinum et illud pessimum semen, quod ad nichilum valet nisi ad comburendum, vltra modum excreuit.'
18 Quibus respondit dominus: 'Ego plantabo michi nouam vineam, vbi apportabuntur palmites et mittent radices. Et ego ipse apponam circa eam pinguedinem et implebitur vino optimo.
19 Hanc autem per memetipsum custodiam. Quod si in eam aliquid nociuum intrauerit, pinguescet ex hoc vinum et eo amplius dulcescet et illud nociuum adnichilabitur et arescet et cicius decidet, ne noceat.
20 Cum autem vinum vinee huius venerit ad collegium meum, tunc gaudebunt omnes et dabitur domino gloria et honor, qui plantauit vineam et pinguedinem apposuit.
21 Gaudebit eciam ille, qui radices posuit, nec eius Deus obliuiscetur, qui palmites apportauit. Ex hac autem vinea multe vinee longo tempore arentes renouari incipient et facere fructum iuxta diem innouacionis sue.'"
22 Christus loquens sponse declarat supra proximum capitulum dicens sponse, quod ipsa debet esse vitis predicte vinee sue, idest fundatrix dicte noue religionis sanctissime, a qua procedent palmites fructiferi. 23Et ideo monet eam, vt sit virtuosa, constans et vigilans despiciatque terrena, que amara sunt quasi venenum.
24 Caput III
25 "Ego sum creator omnium rerum et a nullo creatus. Inter omnia, que feci, nichil in tantam dignitatem feci sicut hominem, quem constitui dominum super omnia, que creata sunt in terra.
26 Eciam dedi ei intelligenciam, vt eis ad necessitatem et commodum suum vteretur et me de data sibi gracia collaudaret. Sed inter omnia me nichil ad iram tantum prouocat sicut homo et preter eum omnia stant ad preceptum meum.
27 Dixi tibi prius, quod eram similis regi, qui plantauit vineas bonas, que dederunt fructum bonum longo tempore. Que fuerunt vinee iste nisi religiones et instituta sanctorum patrum, de quibus sicientes refocillabantur, frigidi incaluerunt, turgidi humiliabantur, ceci illuminabantur?
28 Nunc autem conqueror, quia maceria vinearum dissipata est, custodes dormiunt et ingrediuntur fures, radices suffodiuntur a talpis, palmites siccitate aridi sunt et racemi a vento prostrati conculcantur. 29 Propterea, ne omnino vinum deficiat, plantabo michi de nouo vineam, in quam tu portabis palmites verborum meorum, amicus meus ponet eos, ego vero ipse Deus apponam pinguedinem gracie mee.
30 In hanc autem vineam mittam custodes, qui non dormient in nocte; statuam maceriam per diuinam caritatem; stabiliam radices in ea bone voluntatis, que non suffodientur dyaboli temptacionibus; dilatabo palmites operacionis eius, dulces faciam racemos opinionis eius et deuocionis eius multis.
31 Ideo tu, que debes palmites portare, debes esse fortis et stabilis ad portandum, parata et vigilans ad recipiendum, fidelis et cauta ad custodiendum, ne dyabolus decipiat te.
32 Ille vero, qui locaturus est palmites, debet esse consideratiuus, vt ponat eos in loco debito, sollicitus et diligens in muniendo pro frigore vel ardore.
33 Ideo sta firmiter et dilige me toto corde; fuge omnem superbiam et assume omnem humilitatem; serua os tuum et omnia membra tua ad honorem meum; obedi, sicut tibi preceperam; discute omni hora conscienciam tuam, quantum excedis et quomodo;
34 consurge statim ad me, si cadis; non cures mundi honores nec eius amicos, quia, cum me habueris, omnia dulcescunt tibi et, cum tu me perfecte dilexeris, omnia preter me, que mundi sunt, amara fient tibi quasi venenum!"
* * *
42 Christus dicit sponse, quod ipse vult dictare ore suo proprio istam nouam regulam, quam vult esse monialium ad memoriam et honorem gloriose Virginis Marie, Matris sue. 43 Caput I.
44 "Hanc igitur religionem ad honorem amantissime Matris mee per mulieres primum et principaliter statuere volo. Cuius ordinem et statuta ore meo proprio plenissime declarabo."
48 In principio huius regule Christus fundat eam super tres virtutes, scilicet humilitatis, castitatis et paupertatis, prohibens monialibus, quod nichil habeant proprium sed abbatissa prouideat eis de omnibus necessariis. 49 Caput II.
50 "Principium itaque huius religionis et salutis est vera humilitas et pura castitas atque voluntaria paupertas. Ideo nulli licitum est habere aliquod proprium, nullam omnino rem quamuis minimam, sed nec obulum quidem possidere vel attrectare manibus
51 nec auri quid habere vel argenti, nisi forte pro intextura alicuius operis auri vel argenti tactu opus sit et hoc eciam non absque consilio et licencia abbatisse.
52 Omnia autem necessaria de abbatissa speranda sunt, scilicet indumenta regularia, lectisternia et instrumenta operis, nec quicquam habeant, quod regula non permittit."
53 Christus disponit hic, quales lectos et lectisternia habeant moniales . 54 Caput III.
55 "Sciendum est autem, quod lectisternia regularia sint de straminibus. Super illa vero habeant duo thoralia de burello sine linteaminibus et culcedris. Sub capite vero habendus est cussinus tela coopertus et ceruical similiter coopertum tela."
56 Christus disponit hic de habitu et indumentis et calciamentis et velaminibus et corona monialium. 57 Caput IV.
58 "Indumenta sororum erunt due camisie de albo burello, vna propter cottidianum vsum, alia propter locionem, vna tunica de burello griseo et vna cuculla, cuius manice non longius quam ad summitatem medii digiti protendantur.
59 Et dependentes sinus circa manum, quando manualia seruicia exercebunt, cum nodo instar aliarum manicarum moderate ad brachia constringantur. Vnum eciam mantellum habendum est de burello griseo sicut tunica et cuculla.
60 Quod quidem mantellum non sit deforis corrugatum nec accurate compositum sed ex parte strictum et planum, totum habens vtilitatis, nichil vanitatis. Quod eciam in estate debet esse simplex, in hyeme vero sufforatum non pellibus delicatis sed agninis vel ouinis.
61 De pellibus eciam huiusmodi pellicium in hyeme haberi potest. Ipsum quoque mantellum ab vno palmo terram non pertingat et nodo ligneo in pectore colligetur. Ad calciamenta autem pedum in estate habeant sotulares vsque ad talos et pedulos vsque ad genua,
62 in hyeme vero sotulares vsque ad genua altos, sufforatos burello, et pedulos eque altos. Ornamenta capitis erit vitta, qua frons et gene circumdentur et ex parte operiatur facies; cuius extremitates vna acus in occipite coniungat.
63 Super hanc ponatur velum de tela denigrata, quod ne defluat, tres acus adaptabunt, vna circa frontem et due circa ambas aures. Deinde super velum ponatur corona de tela alba, cui assuantur quinque particule de panno rubeo quasi quinque gutte;
64 prima particula sit in fronte, altera in occipite, tercia et quarta circa aures, quinta in medio capitis in modum crucis. Hanc coronam vna acus in medio capitis stabiliet et capiti coaptabit. Istam autem coronam tam vidue quam virgines portabunt in signum continencie et castitatis."
65 Christus statuit hic, qualiter moniales debeant incipere officium diuinum premissa in choro omni die peticione venie et qualiter debent finire officium et quod omni die dicatur officium Virginis, tam diebus ferialibus quam festiuis . 66 Caput V.
67 "Sorores omni die ob reuerenciam Matris mee, Virginis Marie, cantabunt solempniter horas ipsius cum tribus leccionibus tam festis quam priuatis diebus. Omni eciam die signo facto ad vesperas sorores conueniant adinuicem et primo dexter chorus legat vnum 'Aue Maria' et inclinans se alteri choro profunde dicat:
68 'Indulgete nobis propter Deum et piissimam Matrem eius Mariam, si vos verbo vel facto, signo vel nutu offendimus; nos enim, si in vobis est aliquod delictum contra nos, libentissime dimittimus.'
69 Et altero choro similiter inclinante et legente veniamque petente sic accedant ad vesperas. Ad finem vero omnium horarum cantabunt antiphonam 'Aue Maria' cum collecta sub hac forma:
70
Oracio 'Omnipotens sempiterne Deus, qui pro nobis de castissima Virgine nasci dignatus es, fac nos, quesumus, tibi casto corpore seruire et humili mente placere.'
71
Alia oracio ad Virginem 'Oramus et te, piissima Virgo Maria, mundi regina et angelorum, vt eis, quos purgatorius examinat ignis, impetres refrigerium, peccatoribus indulgenciam, iustis in bono perseueranciam. Nos quoque fragiles ab instantibus defende periculis! Per Christum, Dominum nostrum.'
72 Omnibus quoque diebus festis et priuatis missa de Matre mea per sorores cantabitur et omni sabbato sorores post missam Matris mee cantabunt 'Salue Regina'."
73 Christus statuit hic, qualiter et quibus horis per moniales silencium teneatur. 74 Caput VI.
75 "Ad conseruandam grauitatem silencii a summo mane vsque ad post missam cantatam de Matre mea nulli loqui aliquid licitum sit. Finita autem illa missa in locis debitis inter horas, vsquequo legantur benedicciones mense, de collacione spirituali et obseruancia ordinis ac de quibuscumque veris necessariis licencia loquendi conceditur.
76 Scurrilia vero et ociosa in omni loco omnique tempore penitus caueantur. Deinde lectis graciis in ecclesia inter se sorores loqui possunt, donec vesperas incipiant, et tunc eciam silencium, donec gracias post cenam in ecclesia legerint, sollicite est tenendum.
77 Illo quoque modico interuallo, quod est inter gracias et collacionem, loquendi licencia condonatur. Incepta vero collacione omni studio silencium teneatur, donec in die sequenti vsque ad finem missa cantata fuerit de Matre mea gloriosa.
78 Et sciendum est, quod ad omnia silencia iam conscripta sorores vniuersaliter astringantur preter eas, que ad officia talia deputantur, que sine loquela competenter non possunt exequi. Omnia enim racionabiliter debent fieri et vt occasio a prauis excludatur."
79 Christus prohibet hic, quod nulla persona secularis seu religiosa claustrum monialium ingrediatur neque eis loquatur nisi certis temporibus. 80. Caput VII.
81 "Remota omni occasione cuiuscumque necessitatis siue supplicacionis nullus secularium virorum seu mulierum, nullus religiosorum seu aliorum clericorum claustra monasterii monialium ingrediatur. Colloquium quoque omnium nisi certis temporibus eis interdicitur."
82 Christus determinat hic, quibus diebus et qualiter moniales possint loqui ad cratem personis secularibus. 83 Caput VIII .
84 "Hiis autem temporibus moniales secularibus loqui possunt, scilicet a nona vsque ad vesperas et hoc tantum dominicis diebus et magnis festis sanctorum, non tamen exeundo sed ad fenestras deputatas sedendo.
85 Nulli enim post introitum suum licebit de monasterii claustris exire. Si qua forte a parentibus vel amicis honestis caris videri desiderat, aperire potest fenestram; si autem non aperit fenestram, eo copiosior merces ei repromittitur in futuro."
86 Christus ordinat hic de temporibus et modo ieiuniorum fiendorum per moniales. 87 Caput IX
88 "In aduentu omnes in cibis quadragesimalibus ieiunabunt vsque ad diem natiuitatis mee. Feria quoque sexta proxima ante dominicam quinquagesime ieiunare incipient in cibis quadragesimalibus vsque ad pascha.
89 Feria vero sexta proxima post ascensionem meam vsque ad festum penthecostes ieiunabunt in piscibus et lacticiniis. A festo autem exaltacionis sancte crucis ieiunabunt vsque ad festum sancti Michaelis in piscibus et lacticiniis.
90 A festo eciam omnium sanctorum vsque ad aduentum ieiunabunt in piscibus et lacticiniis. Hiis autem diebus debent ieiunare in pane et aqua, scilicet ante quatuor solempnitates Matris mee Marie, purificacionis, annunciacionis, assumpcionis et natiuitatis,
91 in vigiliis omnium apostolorum, hoc excepto, quod, vbicumque duo apostoli in vna solempnitate combinantur, vtputa Petri et Pauli, Philippi et Iacobi, Symonis et Iude, ieiunium vnius diei stabit pro ambobus, Iohannis ante Portam Latinam, Iohannis Baptiste, beati Michaelis archangeli, omnium sanctorum, parasceues et ante solempnitatem corporis mei.
92 Hiis diebus omnes in pane et aqua ieiunabunt. Et est sciendum, quod in omnibus ieiuniis excipiende sunt egrote et antique. Illis quoque compaciendum est, que intelliguntur ad peragenda officia sua vere debiles existere, dum ieiunant.
93 Ceteris autem temporibus tocius anni in omni ebdomada quater vescantur carnibus, scilicet die dominico, die lune, die martis et die iouis. In cenis autem horum dierum piscibus vescantur et lacticiniis.
94 Die autem mercurii abstinebunt a carnibus tam in prandio quam in cena. Licebit tamen illo die vesci piscibus et lacticiniis. In sextis feriis tocius anni ieiunabunt in cibis quadragesimalibus.
95 Sabbatis quoque in lacticiniis et piscibus ieiunabunt. Preterea omnibus aliis ieiunalibus diebus secundum statuta ecclesie ieiunabunt."
96 Christus disponit hic tempus et modum probacionis et recepcionis monialium ad religionem.
97 Caput X.
98 "Si qua ad religionem suscipi rogauerit, numquam ante vnum annum integrum recipiatur sed dicatur ei primo: 'Reuertere ad nos post tres menses et interim deliberabimus de te.'
99 Cumque statuto tempore redierit, inquirat ab ea abbatissa, quo desiderio petit religionem quibusue vinculis tenetur in mundo, et auditis causis eius et proposito dicatur ei:
100 'Filia, quandoque sub specie boni latet falsitatis laqueus et inconsideracio futurorum multos supplantat. Reuertere ergo ad nos post aliquos menses et ostende nobis desiderium tuum, si perseuerat in bono!'
101 Reuertente ergo illa et humiliante se sicut prius, predicentur ei dura et aspera ordinis, contemptus mundi et obliuio parentum. Que omnia si se seruaturam promiserit, tunc circa finem anni omnis congregacio consenciet in eam.
102 Que si talis persona fuerit, quod de eius vita non est dubium, in ipso principio peticionis eius omnes consentire possunt in eam sed ante annum ad introitum et professionem seu habitus recepcionem nullatenus admittatur.
103 Adepto itaque consensu ingressionis mittatur pro episcopo, qui rogatus veniens consecrabit eam.
104 Veniens autem episcopus descendet ad ianuam ecclesie; et eam, que religionem ingressura est, expectantem episcopus ante fores interroget dicens: 'Es tu libera et ab omni vinculo ecclesie immunis, scilicet coniugii, voti et excommunicacionis?'
105 Que si responderit: 'Vere libera sum', subiungat episcopus: 'Numquid pudor aut forte dolor mundane aduersitatis compellit te ad religionem? Aut forte copia debitorum tuorum non solutorum coartat te?' Respondente illa: 'Nequaquam dolor seu pudor aliquis incitat me ad ista sed feruens amor Christi et omnia debita mea iuxta facultatem meam iam solui', tunc adhuc addat episcopus:
106 'Petis', inquit, 'ingressum huius religionis in nomine Ihesu Christi et in honore sanctissime Matris eius, Marie Virginis?' Dicente illa: 'Peto', introducat eam episcopus in ecclesiam dicens: 'Ecce nunc illa digne ingreditur hanc religionem!'
107 Et cum ingreditur ecclesiam, feratur ante illam vexillum rubeum, in quo ymago corporis mei passi depicta sit ex parte vna et ymago Matris mee ex parte altera, vt aspiciens noua sponsa signum noui sponsi in cruce passi discat pacienciam et paupertatem et aspiciens Virginem Matrem discat castitatem et humilitatem.
108 Introducta igitur illa in ecclesiam statuatur circa fores ecclesie et episcopus in aliam partem modicum ab ea secedens consecrabit annulum eius. Accensis autem duabus faculis, que ante vexillum ad eam accense portabuntur et ardebunt, quamdiu missa celebratur, dicat episcopus:
109 'Omnipotens sempiterne Deus, qui desponsasti tibi sponsam nouam in misericordia et miseracionibus, benedic annulum istum, vt, sicut exterius famula tua signum noue sponse portat in manibus, sic interius fidem tuam et caritatem portare mereatur. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'"
110 Christus ponit hic modum consecracionis, benediccionis et introduccionis monialium ad monasterium. 111 Caput XI.
112 "Deinde benedicto annulo episcopus appropinquans ad famulam Dei dicat: 'Tu debes promittere Deo et michi ex parte eius te obedire prelatis tuis et regulam istam tenere iuxta vires tuas vsque ad finem vite.'
113 Promittente illa se ista facturam subiungat episcopus:
114 'Tali intencione oportet te dare fidem Deo tuo et vouere, vt nichil omnino sicut Deum tuum diligas, et toto desiderio conuenit tibi assentire in ipsum.'
115 Tunc respondet illa: 'Assencio in Deum meum toto corde et tota mente offerens me illi in omni simplicitate cordis.' Cui sic iterum respondet episcopus: 'Et ego ex parte Dei omnipotentis et vnigeniti Filii eius, Domini nostri Ihesu Christi, assencio in te.' Et legat istam oracionem:
116
Oracio Deus omnipotens Ihesus Christus, verus Deus et verus homo, qui in vterum Virginis descendere dignatus est, firmetur in anima tua et tu in ipso. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
117 Deinde imponat annulum digito dextre manus eius dicens: 'Benedico te in sponsam Dei et in perpetuam eius possessionem. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.' Post hec episcopus accedens ad altare incipiet missam cantando de Sancta Trinitate et famula Dei interim stabit inferius iuxta sanctuarium.
118 Cum autem incipit offertorium, ipsa procedens ad altare offerat et statim redeat ad locum suum. Dicto vero offertorio vestimenta eius, que regula iubet habere, preparata a conuentu apportentur ad altare ante episcopum. Que ipse benedicet legens istam oracionem:
119
Oracio'Domine Ihesu Christe, qui non vis mortem peccatorum sed desideras penitenciam, quesumus clemenciam tuam, vt hec vestimenta, que in signum humilitatis et penitencie hec famula tua ferre proponit, tu benedicere digneris, vt vanitate huius seculi relicta te per veram humilitatem induere mereatur. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
120 Vestimentis ergo sanctificatis vnus clericorum vocabit famulam Dei ad altare ante episcopum. Que nudis pedibus incedens et exterioribus vestimentis ante altare se exuens in vna tunica remaneat consecratum habitum susceptura. Induatur deinde per episcopum tunica regulari dicente episcopo:
121 'Deus omnipotens det tibi veram penitenciam in tua consciencia et perfectam contricionem in corde. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
122 Deinde ipsa muniat pedes suos sotularibus dicente episcopo:
123
Oracio 'Dominus noster Ihesus Christus faciat rectum gressum pedibus tuis et det tibi sic nunc procedere in via salutis, vt numquam amplius consencias peccato, donetque tibi de peccatis commissis emendacionem veram et de futuris cautelam. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
124 Cum autem induitur cuculla, dicat episcopus:
125
Oracio 'Dominus Ihesus Christus, spes omnium christianorum, det tibi spem et fiduciam in animo tuo, vt sic speres de Dei misericordia, vt non obliuiscaris eius iusticiam, et sic timeas eius seueritatem, vt non negligas eius pietatem et bonitatem. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
126 Deinde adaptato mantello dicat:
127
Oracio 'Dominus Deus omnipotens, principium vere fidei, corroboret et confirmet animam tuam in vera fide et det tibi, que credenda sunt, credere et ad finem vite in bono incepto persistere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
128 Dehinc coniungatur mantellum cum nodo ligneo dicente episcopo:
129 'Dominus noster Ihesus Christus, qui propter nimiam caritatem, qua dilexit nos, ligno crucis affixus est et amarissima morte dampnatus,
130 ipse animam tuam configat et transuerberet memoria passionis sue, vt caritas tua ad solum Deum ferueat et ignis caritatis diuine amplexans te tribuat tibi requiem in suo benedicto brachio, in quo omnes sancti requiescunt. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
131 Postea ipsa velabit caput suum vitta episcopo imponente acum et dicente:
132
OracioDominus noster Ihesus Christus sit tue anime in vmbraculum et refrigerium, vt nulla ei nociua nocere valeant. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
133 Imposito autem velo dicat episcopus:
134
Oracio 'Dominus Ihesus Christus det intellectui tuo spirituale lumen et sapienciam, vt terrena omnia et, que anime tue sunt nociua, ante oculos tuos sint mortua et via, que ducit ad celestia, illuminetur ante animam tuam, quatenus eum, qui te elegit, cognoscere possis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
135 Hiis finitis reuertatur famula Dei ad locum, vbi stabat prius, et episcopus compleat missam suam. Qui cum venerit ad partem illam misse, in qua sacerdos in sponsali missa solet se conuertere et benedicere sponsum et sponsam, conuertet et ipse se episcopus et vno clerico vocante famulam Dei ad altare imponat ei coronam super velum dicens:
136
Oracio 'Dominus noster Ihesus Christus stabiliat signum suum in te, quod capiti tuo impono, et dirigat voluntatem tuam in omnibus, que nunc vouisti, vt firma sis et constans, et faciat te coronari corona leticie iuxta benignam voluntatem suam, vt ei, qui in tribus personis est vnus Deus, vniatur inseparabiliter anima tua. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
137 Deinde mittat acum in coronam dicens:
138
Oracio 'Ihesus Christus configat dileccione sua cor tuum et animam, vt nullius temptacionis stimulos expauescat. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
139 Hiis finitis reuertatur famula Dei ad locum priorem vsque ad finem misse. Qua finita vnus clericorum vocet eam ad altare dicens: 'Procede, sponsa Christi, ad altare Christi!'
140 Ipsa igitur procedens humiliet se ad veniam super faciem suam et episcopus flexis genibus cum clericis suis legat letaniam orando omnes sanctos pro famula Dei.
141 Finitis autem letaniis episcopus surgens ad famulam Dei accedat prostratam et legat super eam absolucionem peccatorum. Et sic absolucione percepta illa surgens sumat corpus meum.
142 Quo sumpto quatuor sorores aperta ianua, qua famula Dei intratura est, exeant celerius et feretrum, quod terra superiecta ante inchoacionem misse statuendum est, inferant in monasterium.
143 Deinde episcopus accedens ad eandem ianuam subsequente famula Dei cum duabus faculis et clericis hymnum 'Veni creator Spiritus' decantantibus assignabit eam abbatisse expectanti ad ianuam cum conuentu dicente episcopo abbatisse hec verba:
144 'Ecce coram Deo et sanctis omnibus et in facie sancte ecclesie commendo animam sponse Dei in manus custodie tue. Que si per negligenciam tuam lapsa fuerit, sponsus suus Ihesus Christus requiret eam a te.
145 Conserua igitur et custodi depositum Dei, vt, cum raciocinacio queritur, eam sancciorem reddas, quam sanctam suscepisti!' Cui respondeat abbatissa: 'Grandis thesaurus est iste, pater carissime, et labor difficilis nec ad ista vires mee suppetunt.
146 Verumtamen precibus tuis adiuta et de adiutorio Dei confidens faciam, quod iubes.' Et sic famula Dei protinus introducta claudatur ianua et ipsa statim ducatur ad capitulum.
147 Et deinde per octo dies nulla artabitur disciplina sed inferius stabit in choro. Completis autem diebus octo astringatur sicut cetere ad obseruanciam ordinis et iuxta vltimam in choro et in mensa statuatur."
148 Christus determinat hic numerum monialium et sacerdotum et dyaconorum ac eciam conuersorum seruiencium dicto conuentui et ordinat habitacionem eorum et chorum, vbi sedere et stare debeant tam mares quam femine. 149 Caput XII.
150 "Sorores erunt sexaginta et non plures. Que clericos habebunt, qui cottidie de tempore missam et officium, quod habetur in ecclesiis cathedralibus illarum terrarum, in quibus huiusmodi monasteria sunt, decantabunt.
151 Ipsi quidem a monasterio sororum sint omnino exclusi vnam per se habentes curiam, in qua habitabunt, et de curia introitum in ecclesiam et chorum inferiorem habebunt. Chorus vero sororum erit superius sub tecto, ita tamen quod sacramenta videre et officium audire valeant.
152 Ipsi quidem sacerdotes debent esse tredecim iuxta numerum tredecim apostolorum, quorum Paulus, tercius decimus, non minimum laborem sustinuit; deinde quatuor dyaconi, qui eciam sacerdotes possunt esse, si volunt, et ipsi figuram habent quatuor precipuorum doctorum, Ambrosii, Augustini, Gregorii et Ieronimi;
153 deinde octo laici, qui laboribus suis clericis necessaria ministrabunt. Computatis igitur sexaginta sororibus, tredecim sacerdotibus, quatuor dyaconis et octo eorum seruitoribus tantus omnium personarum erit numerus, quantus erat tredecim apostolorum et septuaginta duorum discipulorum."
154 Christus determinat hic numerum sacerdotum, dyaconorum et conuersorum seruiencium dicto monasterio monialium et habitum, quem debent portare, modum quoque, quo debeant benedici et consecrari. 155 Caput XIII.
156 "Sacerdotes omnes et fratres duo subtunicalia alba de burello et vnam tunicam de griseo burello habere possunt et cucullam de burello griseo, cui assutum sit capucium, et super cucullam mantellum de griseo burello. Pellicium quoque et forratura sub mantello de pellibus agninis vel ouinis, dum necesse fuerit, habeantur.
157 Ipsi quidem sacerdotes tredecim ob reuerenciam mee passionis portabunt in mantellis suis ad sinistram partem crucem rubeam de panno assutam et in medio crucis modicum albi panni propter misterium mei corporis, quod cottidie immolant.
158 Dyaconi autem quatuor portabunt in mantellis suis circulum album propter incomprehensibilem sapienciam quatuor doctorum, quorum figuram gerunt.
159 In quo circulo quatuor particule rubee in modum linguarum assuantur, quia Spiritus Sanctus inflammauit eos de excellencia deitatis, de misterio incarnacionis mee, de vanitate et contemptu mundi, de premiis iustorum et de penis malorum.
160 Fratres autem laici in mantellis suis crucem albam portabunt propter innocenciam, in qua cruce sint quasi quinque particule rubee ob reuerenciam quinque vulnerum meorum.
161 Sacerdotes vero et fratres calceos habeant vsque ad talos et caligas in estate, in hyeme sotulares sufforatos burello et caligas. Et est sciendum, quod isti fratres numquam possunt esse plures in monasterio quam viginti quinque.
162 Qui eodem modo et eisdem locis et benediccionibus per episcopum recipiendi sunt et consecrandi, quibus sorores, excepto quod pro annulo recipiet episcopus manus fratrum cum benediccione, qua imponitur sororibus annulus.
163 Et pro velo imponat episcopus manus suas super capita eorum eisdem verbis, quibus imponitur sororibus velum. Pro corona vero fiat crux cum benediccione, qua imponitur corona.
164 Tonsuram eciam habeant fratres sicut in aliis monasteriis. Post missam autem locabit eos episcopus in curia fratrum, de qua numquam egredientur nisi in ecclesiam."
165 Christus ordinat hic, qualiter debeat eligi abbatissa et qualiter postea ipsa cum conuentu eligat de illis fratribus sacerdotibus vnum in confessorem, qui sit generalis confessor tam monialium quam fratrum dicti monasterii. 166 Caput XIV.
167 "Abbatissa cum consilio episcopi eligatur a conuentu. Que ob reuerenciam beatissime Virginis, Matris mee, cui hic ordo dedicatus est, caput et domina esse debet, quia ipsa Virgo, cuius abbatissa gerit vicem in terris, ascendente me in celos caput et regina extitit apostolorum et discipulorum meorum.
168 Abbatissa eciam vnum de tredecim sacerdotibus, in quem ipsa vna cum omni congregacione sororum et fratrum consentit, in confessorem omnium eligat ipsumque episcopus constituat et confirmet.
169 Cui auctoritate ligandi atque soluendi, corrigendi et reformandi plenarie ab episcopo concessa omnes sacerdotes et fratres, sicut sorores abbatisse, in omnibus obediant extra preceptum nichil omnino vel ne minimum quidem facientes.
170 Qui tamen confessor preter iudicia fratrum et conseruacionem ordinis absque consilio abbatisse nichil omnino faciet, que, quia caput monasterii est, de negociis et bonis monasterii ordinandis est consulenda."
171 Christus precipit hic, quod fratres sacerdotes dicti monasterii debeant tantummodo oracioni et leccioni vacare et certis diebus euangelium in materna lingua ipsis monialibus predicare. 172 Caput XV.
173 "Sacerdotes vero isti tredecim tantummodo diuino officio, studio quoque et oracioni vacare debent nullisque aliis se implicare negociis vel officiis.
174 Qui quidem omni die dominico euangelium illius diei in ipsa missa omnibus audientibus in materna lingua exponere tenentur cunctisque solempnitatibus, quarum vigilias seu profesta ieiunant in pane et aqua, atque aliis quibuscumque festis vigiliam habentibus publice predicare."
175 Christus ordinat hic tempora confessionum monialium et fratrum et qualiter confessor generalis possit sibi eligere aliquos fratres sacerdotes in coadiutores ad confessiones audiendas. 176 Caput XVI.
177 "Confessori eciam generali ad minus ter in anno omnium sororum, sacerdotum et fratrum consciencie per confessionem patefiant.
178 Et quoniam omnium consciencie pluries in anno per confessionem sunt purgande, licitum sit ipsi generali confessori de duodecim sacerdotibus, quotquot voluerit, eligere ad confessiones audiendas, qui omni die vnicuique confiteri volenti sint parati."
179 Christus determinat hic, quibus diebus in anno tam moniales quam fratres communicare debeant.
181 "Omnibus diebus festiuis, quorum vigilie vel profesta ieiunantur in pane et aqua, et in cena mea et in die pasche et ascensionis, penthecostes et natiuitatis mee omnes communicabunt.
182 Alie autem moniales, quibus Deus deuocionem maiorem inspirauerit, si feruenti desiderio petunt, cum consilio confessoris sui omni sabbato possunt communicare."
183 Christus precipit hic, quod omni quinta feria teneatur capitulum per abbatissam, et ponit hic penitenciam monialibus tam infirmis quam sanis quam eciam morientibus, habentibus proprium contra professionem suam. 184 Caput XVIII.
185 "Omni quinta feria habeatur capitulum, vbi, si qua deliquerit in aliquo, corrigatur. Soror, que in infirmitate deprehenditur aut confitetur aliquid habere proprium, absoluatur quidem a confessore sed penitenciam debitam sustineat et compleat recepta sanitate.
186 Illa autem, que sana est et deprehenditur habere quid proprium nec seipsam prodiderit, tribus testibus conuicta sedebit in pauimento habitura prima die capituli, scilicet quinta feria, prebendam sicut alie sorores et feria sexta sit in pane et aqua.
187 Istis duobus diebus non ingredietur ecclesiam et horis, quibus celebratur opus Dei, in ambitu manens et nulli sororum aliquid loquens omnium exeuncium de ecclesia vestigiis se prouoluat.
188 Vesperis autem dictis in sexta feria, exeunte conuentu in ordine suo abbatissa sequens conuentum, cum ad iacentem venerit, erigat eam et data manu ducat ad altare in choro sororum sequente conuentu et orante pro ea. Vbi absolucione percepta reuertatur ad ordinem suum.
189 Si aliqua autem moritur habens quid proprium nec confessa fuerit, loto corpore eius et posito in feretro portetur ante fores ecclesie et dicat abbatissa presente et audiente conuentu:
190 'Hec per proprietatem fallente dyabolo grauiter contra Deum et ordinem peccauit; oremus pro ea, vt remittat ei Deus peccatum hoc, quia misericors est.' Et dicto ab omnibus 'Aue Maria' absoluatur.
191 Deinde corpus eius statuatur in medio chori sororum et circa finem misse portetur a sororibus ad ianuam ecclesie; qua aperta fratres ingredientes deferent corpus et debito more sepeliatur."
192 Christus prohibet hic monialibus dona aliqua recipere et inhibet abbatisse licenciam recipiendi concedere. Vetat eciam, ne ipsa isto peccato commaculetur aut notabilis in habitu precioso pre ceteris appareat. 193 Caput XIX.
194 "Si aliqua dona a parentibus vel amicis directa alicui fuerint, nequaquam suscipiantur propter votum et professionem sanctam. Sed nec ipsa abbatissa, licet a parentibus cuiuscumque dignitatis sollicitata, licenciam habendi aliquid proprium admittat,
195 quia, sicut a scintilla augetur ignis, sic a proprietate dampnacio, que laudabilem in monasteriis rescindit vnitatem et communem corrumpit equitatem.
196 Caueat ergo sollicite ipsa abbatissa, ne quasi libera vtens potestate hoc delectetur peccato aut notabilis in habitu pre ceteris appareat, quia, quanto prelata ceteris, tanto sollicicius debet precepta regule obseruare."
197 Christus ordinat hic, qualiter debent ecclesia et monasterium edificari complete et numerus monialium et sacerdotum competens ad celebranda diuina officia inueniri, antequam instituatur conuentus intus in monasterio.198 Disponit eciam de dote et oblacione danda monasterio a monialibus nouiter recipiendis et de modo expendendi illa; item de racione annuatim recipienda de expensis factis illo anno et quomodo redditus, qui supersunt, pauperibus erogentur. 199Disponit eciam de curioso modo discernendi, an bene vel male acquisite sint ille elemosine, que eis largiuntur, antequam per abbatissam et conuentum ab offerentibus recipiantur. 200 Caput XX
201 "Construenda quippe primum est ecclesia et monasterium sororum atque curia sacerdotum in suis locis, vt dictum est superius, et postea introducendus est conuentus.
202 Et si forte in breui plene consumare nequiuerint, tunc omnino cauendum est, ne vmquam instituatur conuentus, priusquam in tantum consumata fuerint, quod sine tribulacione et metu possint inhabitare.
203 Sed nec pauciores sorores primum introducende sunt, quam vt sufficientes sint ad officium suum decantandum, nec pauciores sacerdotes, quam quod ipsi eciam ad cantandum omni die de tempore officium sint valentes.
204 Tunc autem in monasterio collocentur et postea tot alie persone, quod numerus prenominatus sororum et fratrum compleatur.
205 Omnis persona dictarum primo fundancium monasterium hanc religionem introiens tot pecuniarum redditus secum inferat et potestati abbatisse subiciat, quot in omni anno tam sterili quam fertili sufficiant sibi ad panem et potum.
206 De pecunia vero a populo regni voluntarie contributa alia victualia, vestes quoque et necessarias domos abbatissa omnibus prouidebit.
207 Deinde numero personarum primarum fundancium monasterium completo et qualibet persona prebendam panis et potus omni anno habente, nequaquam postea ab aliis postea intrantibus religionem seu ab aliis personis predia vel redditus monasterio tribuantur.
208 Nam vna persona in monasterio mortua suscipiatur alia pro ea secundum ordinem supradictum, sed vestimenta persone mortue vna cum prebenda eius in cibo et potu omni die, quousque alia in locum suum intrauerit, pauperibus erogentur.
209 Ante festum omnium sanctorum annuatim computari et presciri debent victualia et necessaria anni subsequentis et omnia, que tunc remanent de victualibus seu pecunia anni tunc instantis, in crastino omnium sanctorum, hoc est in die commemoracionis animarum, indigentibus largiantur et propter hoc non oportet monasterium aliqua hospitalitate aggrauari.
210 Sciendum est eciam, quod, si aliquando victualia sequentis anni videntur non sufficere, tunc de pecunia et victualibus imminentis anni tantum sequenti anno addatur, quantum necesse est, et non plus, prout abbatissa anime sue periculum voluerit euitare, et postea, quicquid remanserit, egenis tribuatur.
211 Quocienscumque noua vestimenta assumuntur, vetera pauperibus erogentur.
212 Sciat eciam abbatissa, quod, si plures domos quam inhabitancium vera exigit necessitas, siue eciam domos superbas construi fecerit, tam graue hoc sibi computabitur peccatum, sicut si a pauperibus meis proprium victum et vestimenta per violenciam spoliasset.
213 Deinde, cum aliquis offert filium suum vel filiam in monasterio, semper aliquid offerat monasterio pro elemosina sed non redditus aut predia, dum quelibet persona prebendam panis et potus habet de prediis prius datis; sed ne vacue appareant in conspectu Dei sui, offeratur aliquid.
214 Oblacio autem illa non sit coacta nec a conuentu prefixa sed in voluntate et beneplacito offerentis, vt, quantum poterit vel voluerit dare, cum graciarum accione recipiatur.
215 Persone autem, que ex toto sunt pauperes, gratis suscipiantur. Porro, quecumque sic oblata fuerint, nullatenus in vtilitatem monasterii conuertantur sed pauperibus et ecclesiis indigentibus erogentur, nisi forte monasterium ineuitabili necessitate coartatur.
216 Preterea, a quocumque aliqua conuentui oblata fuerint preter oblacionem illarum personarum religionem et monasterium primo fundancium et intrancium, que vacue non debent ingredi, nullatenus suscipiantur.
217 Si vero conuentus intollerabili necessitate grauatus oblata suscipere compellitur, attendatur prouide et curiose inquiratur, si forte oblata sint de male acquisitis, et habita deliberacione dicat abbatissa offerenti:
218 'Preceptum nobis est nichil debere suscipere nisi de certis et bene acquisitis. Rogo te, reuertere tali die et examinata sollicite oblacione tua offer eam Deo tuo coram testibus!'
219 Quo reuerso cum testimonio recipiatur oblacio eius et conuentus orabit pro eo et inter benefactores reputetur.
220 Si autem dubium est, vtrum bene acquisita sint an male, aliis sencientibus sic, aliis vero sic, nullatenus suscipiantur quacumque necessitate cogente; tamen voluntate eius indicata conuentui orabunt omnes pro eo propter caritatem.
221 Qui vero ex feruenti desiderio offerunt aliqua, nec tamen conuentus eis indiget, dicatur eis a conuentu: 'Nos quidem libenter suscipimus dona tua et te in caritate nostra colligimus;
222 verum, quia istis oblatis personaliter non indigemus, suademus tibi et humiliter supplicamus, vt oblata ista ex parte nostra et sub nostro nomine eroges pauperibus aut ecclesiis, quibus tibi dicimus.' Et si hoc promiserit et fecerit, peticio eius exaudiatur."
223 Christus hic disponit et taxat numerum altarium et ornamentorum et librorum, que debent esse ad celebranda diuina offica in ecclesia et monasterio. 224 Caput XXI.
225 "Sciendum est eciam, quod tredecim erunt altaria et quodlibet altare vno contentabitur calice. Summum vero altare duos calices habeat cum duobus paribus ampullarum et duobus paribus candelabrorum, vnam quoque crucem et tria thuribula, quorum vnum habendum est singulis diebus, duo vero in festiuitatibus, et vnam pixidem pro corpore meo.
226 Insuper omnino caueatur, ne plura de argento vel de auro in possessione habeantur monasterii, quoniam nec aurum nec argentum siue gemmas sed graciam meam continuis studiis, deuotis oracionibus et diuinis laudibus sibi coaceruabunt pro thesauro.
227 Licebit eciam reliquias sanctorum auro vel argento seu gemmis secundum ipsarum mensuram sine omni superfluitate operiri. Libri quoque, quotquot necessarii fuerint ad diuinum officium peragendum, habendi sunt, plures autem nullo modo.
228 Illos autem libros habeant, quotquot voluerint, in quibus addiscendum est vel studendum. Preterea vnumquodque altare duobus ornamentis et duobus paramentis propter dies festiuos et feriales contentetur. Plura quoque numquam in possessione propria insimul habeantur de omnibus rebus suprascriptis."
229 Christus disponit hic de etate, quam debeant habere moniales et fratres, et de tempore probacionis et consecracionis, antequam ad religionem recipiantur.
230 Caput XXII.
231 "Nulla sororum ante decimum octauum annum etatis vmquam ad istam religionem suscipiatur nec ante consecracionem, eciam si omnes in eam consenciant ante annum, monasterium ingredietur. Sed nec aliquis clericorum seu fratrum ante vicesimum quintum etatis annum profiteatur."
232 Christus statuit hic, quod, excepto tempore oracionis et leccionis et recepcionis necessitatum corporalium, totum residuum tempus in labore pio et honesto a monialibus et fratribus vtiliter expendatur.
233 Caput XXIV.
234 "Mater mea omne tempus suum tribus distinxit temporibus; vnum, quo laudauit Deum ore suo, aliud, quo manibus suis ei seruiebat, tercium, quo corporis infirmitati compaciens necessaria tribuit ei iuxta modum.
235 Sic sorores omni tempore, quo diuinis non intersunt vel leccioni et tale tempus fuerit, eciam manibus suis laborent, vt, sicut michi seruiunt ore, sic seruient et reliquis membris.
236 Et iste labor non sit ad aliquam mundi vanitatem, non ad aliquod proprium lucrum sed, sicut labor Matris mee, pro honore Dei et ecclesiarum vel pauperum vtilitate. Omnia autem opera sua facient cum licencia abbatisse.
237 Numquid ego ipse, omnium Deus, fui in mundo sine labore? Numquid non laboraui eundo, docendo, paciendo? Numquid apostoli mei fuerunt sine labore, quibus bene omnia potuissem sufficienter dedisse? Sed ipsi omnibus membris suis seruierunt michi, Deo suo, et vt per laborem corporalem apciores essent ad laborem spiritualem."
238 Christus statuit hic, quod mensura ciborum cum discrecione taxata tam nobilibus quam ignobilibus equalis tribuatur.
239 Caput XXV.
240 "Sancti mei non ideo affligebant corpus suum, quia odiebant illud, sed vt temperarent illud ad seruicium Dei sui, ad quod factum erat;
241 nec ideo, quia credebant se ex eius affliccione dignos absque misericordia mea ad regnum meum, quia, eciam si homo cencies occideret corpus suum, non tamen ex meritis suis esset dignus habere mecum regnum, si cum iusticia mea procederem contra eum.
242 Ideo hoc michi carum est et acceptabile, vt homo sic indulgeat corpori suo tamquam iumento infirmo, prout stare potest in seruicio meo, non vt luxurietur vel deliciis dissoluatur sed necessitati cum discrecione satisfaciat et prout natura infirma petit.
243 Ergo, quia difficiliter omnes seruant modum, ideo vt occasionem maiorem boni habeant, mensura omnibus constituatur equalis, nobili et ignobili, pauperi et diuiti, cuius virtutem nouerit ille, qui in se infirmitates temptacione didicerat, quia mensura probacione addiscitur et paciencia et discrecione consumatur."
244 Christus disponit hic de modo fenestrarum seu cratis et declarat, quod moniales possint ibidem audiri sed non videri tempore confessionis, tempore vero communionis possint audiri pariter et videri. 245 Dicit eciam de rota et de modo ibidem tenendo et prohibet, quod nullus vmquam confessor vel alius intret monasterium monialium nisi quando alicui infirme danda sunt sacramenta aut quando aliqua mortua debeat extrahi ad sepeliendum.
246 Caput XXV.
247 "Sorores confessiones suas faciant ad fenestras ita ordinatas, quod audiri quidem possint, minime autem videri. Communicare vero debent ad fenestras, vbi audiri possint pariter et videri.
248 Sed quando de aliis corporis aut anime commodis confessori aut alicui presbiterorum seu fratrum loqui voluerint, tunc ad alias fenestras, vbi audiri eciam possunt sed non videri, sedeant.
249 Ibi in pariete rota quedam habeatur, per quam accipienda et mittenda sunt necessaria. Nulla tamen sororum ibi aliqua loqui vel audire presumat nec accipere aliqua vel emittere sine scitu vel licencia abbatisse.
250 Caueatur eciam ibi et in omni loco, nisi dum confessiones ad fenestras deputatas audiuntur, ne aliqua soror ad audiendum siue loquendum alicui sine presencia aliquarum sororum inueniatur sola, que omnia verba audient sicut ipsa.
251 Prohibeatur eciam, ne vmquam confessor seu aliquis presbiterorum aut fratrum monasterium ingrediatur, nisi quando infirmis donanda sunt sacramenta. Tunc autem ingrediatur confessor sed nullo modo solus ymmo aliquibus ipsum sequentibus.
252 Mortua vero aliqua sorore omnes presbiteri et fratres cum confessore ingrediantur, cum cantu et oracionibus corpus ad sepulchrum deferendo."
253 Christus ordinat hic, quod dyocesanus episcopus sit pater et visitator monasterii istius religionis, princeps vero regni seu prouincie debeat esse defensor et papa earum tutor caritatiuus, sine cuius licencia nullum monasterium istius religionis fundetur. 254 Dicit eciam, quod aliqui deuoti fratres de regula beati Benedicti aut beati Bernardi addant in ista regula aliqua capitula super correccione excessuum et super visitacione fienda et super omnibus aliis, que huic regule necessaria viderint expedire.
255 Caput XXVI.
256 "Episcopus, in cuius dyocesi monasterium est, erit tam sororum quam fratrum pater et visitator necnon et iudex in omnibus causis seu casibus sorores aut fratres tangentibus.
257 Ipsum denique oportet continue sollicitum et diligentem esse speculatorem, si regula in omnibus punctis obseruatur, ne contingat ipsius salubria statuta ab aliquibus sororum aut fratrum paruipendi.
258 Princeps regni seu terre, in qua est monasterium, erit eis responsalis et defensor in omnibus necessitatibus. Papa vero super vtrumque, scilicet principem terre et episcopum, erit eorum tutor caritatiuus, si eius adiutorium postulauerint necessitate aliqua compellente.
259 Quicumque monasterium huius religionis construere voluerit, nullatenus sine voluntate et licencia pape hoc presumat.
260 Deinde ista regula per papam confirmata inquirantur aliqui deuoti fratres de regulis Benedicti vel Bernardi, qui huic regule inscribant, quomodo excessus emendandi sunt in monasterio et quomodo mortui sepeliendi sunt et qualiter visitabit episcopus et pro quibus casibus ingredietur monasterium.
261 Et omnia alia necessaria, que in hiis verbis non narrantur, ad huius regule roboracionem assumantur de regulis supradictis."
262 Christus ordinat hic, qualiter stet semper aperta quedam fossa in monasterio, vbi omni die dicatur oracio, et sit quoddam feretrum ante ingressum ecclesie ad habendum memoriam mortis infixam in mente. 263 Caput XXVII.
264 "Fossa quedam in monasterio instar sepulchri loco debito habeatur cottidie aperta, ad quam post terciam omni die festo et priuato ergedientur sorores. Et eiciente abbatissa modicum terre duobus digitis legant psalmum 'De profundis' cum collecta sub hac forma:
265 'Domine sancte Pater, qui corpus, quod filio tuo de Virgine Maria sumpsisti, illesum in tumulo conseruasti, incorruptum suscitasti, conserua, quesumus, corpora nostra munda et immaculata in tuo sanctissimo seruicio et dirige viam nostram in hoc tempore,
266 vt, cum dies iudicii magnus et terribilis aduenerit, inter sanctos tuos resuscitentur et anime nostre tecum eternaliter gaudeant et electis tuis sociari mereantur. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'
267 Feretrum quoque, cui modicum terre superimponitur, ante ingressum ecclesie iugiter statuatur, vbi ab ingredientibus semper videri possit, vt videntes hoc memoriam mortis in mente habeant et legant in cordibus suis, quod terra sunt et in terram reuertentur."
271 Christus loquens sponse sue Birgitte exponit hic illud capitulum, quod est ante principium regule, quod loquitur de vineis dissipatis, dicens, quod vinee sue dissipate sunt religiones, in quibus regule non seruantur, promittens adiutorium et fauorem illis religiosis, qui eas obseruare et, in quantum possunt, reformare conantur. Caput XXVIII.
273 "Per illas vineas dissipatas, de quibus modo dixi, priusquam regulam audires, intelligo regulas illas, que iam non tenentur, sicut amici mei inspirante spiritu veritatis eas dictauerunt, sed propter crapulam et mundi delectacionem a via recta recesserunt.
274 Denique amici mei in eisdem regulis existentes et talem fratrum suorum discessum cognoscentes nec quidem per se hoc emendare valentes ex magna cordis anxietate die noctuque clamant ad me cum lacrimis postulantes, quod illi, qui se corrigere noluerint, cicius eiciantur et, qui se emendare voluerint, fructuosi in bonis operibus efficiantur.
275 Ego, qui sum omnium cordium scrutator et omnium verborum auditor, si aliquos inuenero, qui monasterii sui errorem corrigere temptauerint suamque regulam tenere in omnibus, que precipit, scilicet in humili et regulari habitu, in debitis abstinenciis, in fuga proprietatis, in obseruancia castitatis et vere humilitatis atque in omnibus bonis consuetudinibus,
276 cooperabor eis et circumdabo eos dileccione mea, sicut circumdare solet vineam maceria sua, daboque eis graciam, vt libenter se contentos reddant de solis vite necessariis superfluitatem omnem contempnendo, per quod occiditur talpa radices corrodens, id est dyabolica suggestio, bonas affeciones rescindere cupiens prauis concupiscenciis.
277 Custodes quoque excitabuntur, hoc est consciencie eorum, qui de animarum suarum salute non attendunt, expergefient seipsas continue speculando. Insuper incrassabo eos dulcedine spiritus mei, qui fortificabit eos ad seruiendum michi, qui eos creaui et sanguine meo precioso redemi."
278 Domina Birgitta, Christi sponsa, narrat hic mirabilem modum, qualiter dicta regula istius religionis fuit ei tradita a benedicto ore Christi in momento .
279 Caput XXIX.
280 "Deus, omnium rerum creator, benedicto ore suo omnia istius regule verba tam mirabiliter et in tam breui tempore michi, indigne persone, retulit, quod alicui homini hoc non sufficio enarrare.
281 Nec quidem possibile est alicui sine similitudine corporali comprehendere, qualiter in breuissima hora tot verba proferri possent aut capi.
282 Vnde, sicut si in aliquo vase res preciose multe et diuerse haberentur, que, dum de ipso vase insimul effunderentur, tunc ab aliquo hoc vidente in vno momento vnaqueque res ab alia discerneretur, tanto eciam tempore res ille coram eo morarentur, vt vnamquamque per se in sinum suum colligere posset,
283 simili modo statim, quando Ihesus Christus, qui apparuit michi, sua benedicta labia aperuit et loqui cepit, confestim in breuissima hora omnes articuli istius regule cum omnibus verbis, que in eis continentur, coram me erant,
284 non quasi in aliqua carta conscripta sed, quali modo hoc fuit, ille solus nouit, a quo tam mirabiliter audiebantur, ex cuius mirifica virtute comprehendi potuerunt et vnumquodque ab altero a sensu meo discerni.
285 Tanto denique tempore in illa visione morabar, donec omnia collegi in memorie mee sinu cooperante Christi gracia. Post hanc autem visionem tanto erat cor meum feruore et iubilo impletum, quod non posset in illud plus intrare, si deberem amplius viuere, sed rumperetur pre gaudio.
286 Sicut vesica vento aliquo nimis plena, sic vtique cor meum erat per aliquos dies, donec omnes regule articulos et verba, que in eis continentur, cuidam viro religioso, amico Dei, enarraui, qui omnia quam cicius conscripsit.
287 Quibus plene conscriptis cor et corpus meum in naturalem disposicionem senserunt paulatim se redire. Laus et gloria sit omnipotenti Deo! Amen."
288 Christus precipit sponse, quod ista supradicta regula presentetur domino pape confirmanda, et precipit pape, quod eam omnino confirmet.
289 Caput XXIX.
290 Deinde plures preterierunt anni, post quos eadem persona, vigilantis corporis sui viribus quasi ad se redeuntibus et ex magna consolacione fortificatis, in spiritualem rapta est visionem. Cui continuo vox quedam loquebatur dicens:
291 "Ego sum Filius Dei viui. Regula ista, quam audisti, per vicarium meum, qui in mundo papa dicitur, confirmari debet, quoniam ex parte mea ligandi atque soluendi potestatem habet racionem michi facturus toto meo celesti exercitu audiente.
292 Ego ille idem sum, qui secundum scripturam Moysi nomen meum sciscitanti respondi dicens: 'Ego sum qui sum.' Deinde, dum michi placuit, corpus humanum accepi de Virgine.
293 Ego eciam, sicut corporali ore loquebar in mundo affirmans me non venisse legem soluere sed adimplere, ita et modo dico hanc regulam ex nullius hominis sensu dictatam fuisse, quam in spiritu audisti, per papam confirmari debere sicut alias regulas, que ex humano sensu prius composite fuerant eodem spiritu inspirante.
294 Deinde regula confirmata concedat papa ipsam incipere volentibus personas de aliis religionibus, que regulam suam cum diuina caritate tenuerant, in istam regulam secum assumere, que vsque ad mortem se cum eis promittunt permansuras.
295 Non tamen plures, quam ipsis placuerit, nec alias, nisi quas suo collegio associare voluerint, acceptabunt. Admittat insuper papa, vt in loco, qui tibi regulam audienti demonstratus est, monasterium construatur; ibi enim primum hec regula inchoanda est.
296 Similiter eciam licenciam det sororibus cantandi cottidie horas Matris mee, que eodem spiritu, quo et regula, sunt complete." Ego autem hoc audiens respondi: "O incorporalis potencia, o quam magna tua humilitas est! O virtutum omnium operator et ipsa virtus, vnus Deus omnipotens in tribus personis!
297 Ego omnia credo que credi precipit sancta Ecclesia. Ego eciam certissime scio, quod nullus ita indignus est, quod denegetur ei misericordia tua, si cum vera humilitate et perfecta voluntate emendandi commissa misericordiam a te postulat. Ex gracia igitur tua voluntatem habeo faciendi tuam voluntatem, quamdiu vixero, te testante.
298 Tu scis, quod, si possibile esset, quod maius gaudium maiorque consolacio ex hoc tibi proueniret, quod ego quo ad corpus meum omnes infirmitates, scandala, dolores, paupertates et omnes tribulaciones et adhuc in ipsa anima mea eterna supplicia sustinerem,
299 istas aduersitates pocius amplecterer quam vtrumque ad corpus et animam eternam felicitatem ad hoc, vt consolacio tua minor esset.
300 O Domine Deus, qui me creasti et precioso sanguine redemisti, si in istis tribus, scilicet fide, spe et caritate, defectum aliquem habere me videris, propter magnam graciam tuam tu eum supplere digneris.
301 Tu es in intimo cordis mei sanguine et intimus in anima mea. Et quamuis indigna persona sum visitacione et consolacione benedicti spiritus tui, tutele tamen tue magne potencie me totaliter committo, vt, quicquid tibi placuerit, mecum facias.
302 Et quamuis omnium vides cogitaciones, tamen ex precepto anime mee ad te loquitur lingua mea. O dignissime Domine mi, Ihesu Christe, ego indigna persona inter tuos fideles seruitores sum sicut minima formica inter fortes camelos, qui magnas sarcinas portant ad domini sui commodum et honorem.
303 Et quomodo poterit papa credere, quod tu, omnium Deus et Dominus, cum tali formica talia digneris facere, aut quomodo regula ista ante conspectum eius perueniet?"
304 Christus loquens sponse dicit ei, quod ipsa laboret taliter, quod dicta regula per dominum papam confirmetur, promittens graciam et adiutorium omnibus intrantibus istam religionem et augmentum pacis et concordie in patria illa, vbi aliquod monasterium istius religionis fundatum fuerit. 305 Caput XXXI.
306 Deinde vox, que prius loquebatur, respondit dicens: "Ego sine principio sum et sine fine et omnia secundum voluntatem meam ordinaui et, sicut michi placuit, omnia feci.
307 Vnde, si quis interrogaret, quare non prius creaui celum et terram et omnia, que in eis sunt, respondendum esset, quia sic fuit voluntas mea.
308 Similiter, si quereretur, quare non prius istam regulam dedi aut confirmari eam volui, respondendum est, quia sic volui. Nonne dicit scriptura: 'Spiritus, vbi vult, spirat.' Sic vere est. Ipse enim spirat diuersis modis, vbi vult et quando vult.
309 Ipsum tales sequentur consolaciones, vt totum cor repentina repletur leticia, que de nullis mundanis seu corporalibus rebus cordi aduenit sed ex Spiritus gracia tunc inspirantis.
310 Ergo, si papa talia in corde suo senserit, quando hanc regulam coram se legi audierit, tunc intelligere potest, vnde regula venerit. Quam vere multi amici mei, tam clerici quam laici, quorum corda caritate mea illuminaui,
311 credunt indubitanter ex me venisse et cognoscunt ea, que tecum dignatus sum facere, qui omnia creaui et hominem de inferno liberaui.
312 Et si forte aliqui cum papa existentes ista credere non potuerint, tunc venient ad papam tres testes, qui in eodem regno nati sunt quo et tu, qui de te sciunt et, quid tecum actum est, plenius agnoscunt, videlicet vnus episcopus, vnus monachus vnusque sacerdos; istos tres tu omnes agnoscis.
313 Consideret eciam papa, quod, si aliquis multum aurum possideret, quod ex hoc non minus fieret, quod de illo aliquibus aliis daretur, non esset iustum eis de illo non dare, qui ad nichil aliud nisi ad honorem Dei et animarum salutem de eo aliquid postularent.
314 Per hoc aurum intelligo auctoritatem, quam habet papa ex parte mea, vt confirmet hanc regulam. Ego, qui dixi: 'Ego sum pastor bonus', ego ipse omnes eos seruare volo, qui in eam intrauerint, pro omnibus mortalibus inimicis.
315 Et in omni regno seu terra aut ciuitate, in quibus monasteria huius regule cum vicarii mei licencia constructa fuerint, postquam consumatum est monasterium, quod primum constitui, augebitur ibi pax et concordia.
316 Tu, cui regula data est, conare, quantum poteris, vt ad papam perueniat. Ego iam idem sum, qui fui, quando discipulis meis mandaui in ciuitatem ire et asinum michi adducere; tamen hoc bene potuissem, quod statim staret asinus coram me.
317 Ita eciam hoc modo possem, vt regula in vno puncto ante papam veniret et ipse confestim eam confirmaret. Sed hoc iusticia est, vt pro maiori corporis spirituali labore rependatur anime maior merces. Labora igitur tu et cooperare, quantum poteris; ego autem perficiam, dum michi placuerit."