Regesta sive epistolae 2/VIII

This is the stable version, checked on 25 Septembris 2021. Template changes await review.
 LIBER VII LIBER IX 

C INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER OCTAVUS. PONTIFICATUS ANNO VIII, CHRISTI 1205. .

DE LUCEDIO ET DE MONTE THABOR ABBATIBUS, ET NOBILIBUS VIRIS, COMITI BERTHOLD ET G. DE FORNIVALL.

Causam, quae inter regem Armeniae et comitem Tripolitanum super Antiochiae principatu vertebatur, disjudicandam ipsis committit. (Apud S. Petrum, III Non. Martii.) Etsi semper inter eos odium sit mortale, qui tenentur amare proximos ut se ipsos, et inimicos etiam diligere propter Deum, hoc tamen tempore discordia inter nominis Christiani cultores, constitutos praesertim in partibus transmarinis, non solum ipsis, sed Ecclesiae generali tanto amplius est damnosa, quanto per eam negotium terrae sanctae potius impeditur. Usque adeo enim inimici nominis Christiani, qui nunc, peccatis exigentibus, detinent et coinquinant templum Dei, urbes et castra, quae se de Christianorum manibus extorsisse in gladio gloriantur, viris et viribus minuerunt, quod sufficeret dispositionis nostrae reliquiis, etiamsi conjuratis manibus, uno animo, et pari desiderio ferrentur in hostes, si possent crucis injuriam aliquatenus vindicare, ac haereditatem Christi liberare de manibus paganorum. Verum ipsi, hoc minus quam deceat attendentes, quasi neglecta prorsus injuria Crucifixi, proprias injurias prosequuntur, et utilitati communi voluntates privatas, in totius Christianitatis dispendium, anteponunt, sicque se odio persequuntur iniquo, et sic ab invicem sunt divisi, ut, propter eorum discordias, terrae sanctae verbum sit evangelicum non modicum formidandum, quo dicitur: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus concidet supra domum (Luc. XI). Ecce etenim, occasione discordiae, quae inter charissimum in Christo filium nostrum L. regem Armeniorum illustrem nomine . . . sororis suae viduae et . . . nepotis orphani ex una parte, ac nobilem virum . . . comitem Tripolitanum, ex altera, super principatu Antiochiae, vertitur, impeditur quasi penitus terrae sanctae profectus, cum ipsi, pugnantes ad invicem, hostes crucis nequeant impugnare, aliisque facientibus sibi cum partibus portionem, et quaestionem illorum reputantibus causam suam, reliqui laborent incassum, ut inter discordantes concordiam valeant reformare. Nos autem, jampridem his malis obviare volentes, causam super hoc dilectis filiis, S. tituli S. Praxedis, et P. tituli Sancti Marcelli, presbyteris cardinalibus, apostolicae sedis legatis, commisimus terminandam. Sed ipsi, licet nec labores propter hoc vitaverint, nec expensas, imo uterque per se et ambo pariter diutius laborassent, in nullo tamen apud partes, quia datum non fuerat desuper, profecerunt. Nuper ergo, idem rex per suas nobis litteras intimavit, quod per legatos nostros non potuerat justitiam obtinere, licet eam saepius postularit et semper paratus fuerit stare juri. Unde, cum ipse mandatis legatorum ipsorum, qui eum pro multo minori negotio excommunicaverant, et interdixerant terram ejus, tandem humiliter paruisset, postulabat ne repelleremus ipsum pulsantem ad apostolicae sedis januam, et justitiam postulantem, cum simus omnibus in justitia debitores. Nos igitur, attendentes quod apud nos esse non debeat acceptio personarum, et quod inter virum et virum facere justitiam teneamur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus partem convenientes utramque, diligenter commonere curetis, ut, vel inter se super eodem principatu conveniant, vel in arbitros compromittant, qui usque ad tres menses post commonitionem vestram debeant arbitrari. Alioquin, vos, extunc partibus convocatis, audiatis utrinque proposita, et causam ipsam, sublato appellationis obstaculo, si partes consenserint, terminetis. Alioquin, remittatis nobis causam sufficienter instructam, partibus terminum praefigentes, quo per responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent, sententiam recepturae. Verum, ne judicio simul experiantur et bello, partes ad treugas interim observandas auctoritate apostolica compellatis. Quod si alterutra partium se exhibuerit contumacem, in eam spiritualiter et temporaliter per vos, et omnes Christianos qui in partibus illis existunt, quanto districtius poteritis procedentes, inhibeatis tam charissimo in Christo filio nostro . . . regi Hierosolymorum illustri, quam Hospitalariis et Templariis, et omnibus communiter Christianis, ne parti contumaci auxilium vel favorem impendant, sed subtrahant potius et parti quae parata fuerit stare, juri viriliter et potenter assistant. Quod si non omnes . . . tres vestrum, vel duo saltem, quorum unus sit laicus, et alter clericus, mandatum apostolicum exsequantur. Verumtamen, volumus et mandamus, ut, si quis interim in patriarcham Hierosolymitanum fuerit institutus, his vobiscum exsequendis intersit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Nonas Martii, pontificatus nostri anno octavo.

II. L. REGI ARMENIORUM ILLUSTRI. De eodem argumento ac in epistola superiori. (Apud S. Petrum, III Non Martii..) [Gratum gerimus et acceptum, quod, auctoritatem sedis apostolicae recognoscens, ejus judicio humiliter te exponis, et per eam tibi postulas nomine. . . sororis tuae viduae, ac . . . nepotis tui orphani, justitiam exhiberi. Nos autem, licet simus singulis in justitia debitores, tanto tamen amplius super hoc tibi favorem apostolicam exhibemus, quanto devotiorem te circa nos et Romanam Ecclesiam jugiter experimur, et opera tua testimonium perhibent veritati, quod in devotione sedis apostolicae sis fortius radicatus. Qualiter autem super hoc olim dilectis filiis, S. tituli Sanctae Praxedis, et P. tituli S. Marcelli, presbyteris cardinalibus, apostolicae sedis legatis, scripserimus, et qualiter processum fuerit ab iisdem, superfluum esset litteris explicare, cum id plenius ipse noris, et totum rei gestae processum per eorum nobis litteras intimaris. Quia vero per eos, etsi laboratum, ut dicitur, fuerit multipliciter, non fuit tamen in causa processum, petitioni tuae satisfacere cupientes, dilectis filiis de Lucedio, et . . . de Monte Thabor abbatibus, et nobilibus viris, comiti Bertold et G. de Fornivall, praecipiendo mandamus, ut ipsi, partem convenientes utramque, diligenter commonere procurent, ut, vel tu, et pars adversa, super eodem principatu conveniatis, vel compromittatis in arbitros, qui usque ad tres menses post commonitionem eorum debeant arbitrari. Alioquin, ipsi, ex tunc partibus convocatis, audiant utrinque proposita, et causam ipsam, sublato appellationis obstaculo, si tu, et pars adversa consenseritis, studeant terminare; alioquin, remittant nobis causam sufficienter instructam, tam tibi quam parti adversae terminum praefigentes, quo per responsales idoneos nostro vos conspectui praesentetis, sententiam recepturi, et ne judicio experiamini simul et bello, tam te quam partem adversam ad treugam interim observandam auctoritate nostra compellant. Quod si alterutra partium se exhibuerit contumacem, ipsi in eam spiritualiter et temporaliter per se ac omnes Christianos, qui in partibus illis existunt, quanto districtius potuerint procedentes, inhibeant, tam charissimo in Christo filio nostro . . . regi Hierosolymorum illustri, quam Hospitalariis, et Templariis, et omnibus communiter Christianis, ne parti contumaci auxilium vel favorem impendant, sed subtrahant potius, et parti quae parata fuerit stare juri, viriliter et potenter assistant. Monemus igitur serenitatem regiam, et exhortamur in Domino, quatenus de die in diem in Ecclesiae Romanae dilectione proficias, et sic in ejus devotione stabilias regnum tuum, ut et nos ad profectum et incrementum tuum intendere merito debeamus, sciturus quod ecclesia Romana in tua tibi justitia non deerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Non. Martii, pontificatus nostri anno octavo.

III. . . . HETEWARDENSI, ET DE HEGEN. ABBATIBUS, ET PRAEPOSITO GUSMARIENSI, PADEBURN. ET MAGUNTIN. DIOECESEON. Causam electionis abbatissae Herrisiensis Ecclesiae dijudicandum ipsis committit. (Apud S. Petrum, VI Non. Martii.) Dilectis in Christo filiis, R . . . custodi Herrisiensis Ecclesiae, et V . . . clerico, qui venerat contra eam, petentibus sibi audientiam exhiberi, dilectum filium, M. S. Theodori diaconum cardinalem, dedimus auditorem. In cujus praesentia custos ipsa proposuit, quod, Herrisiensis ecclesiae abbatissa defuncta, sorores et canonici ejusdem ecclesiae ad monitionem bonae memoriae . . . Padeburnensis episcopi, dioecesani eorum, qui ad sepulturam venerat abbatissae, pro electione facienda insimul consederunt, vocantes ad se Th. Padeburnensem scholasticum, ut vota examinaret eorum. Verum, cum in unius electione dissenserint, octo sorores de decem et septem, quae tunc fuere praesentes, et omnes canonici, qui sunt in ipsa ecclesia quatuordecim, ipsam elegere custodem; advocato, et ministerialibus, ac toto populo favorem suum praebentibus et assensu; septem vero de sororibus nominaverunt in abbatissam praepositam ejusdem ecclesiae, ex adverso. Utraque igitur a parte sua jam dicto episcopo praesentata, pro confirmationis munere obtinendo, episcopus partes commonuit diligenter, ut ad pacem intenderent, et super electione ad invicem concordarent, eis quinque dierum spatium super hoc deliberandi concedens. Sexto autem die, cum concordare non possent, partibus injunxit episcopus, ut post alios quinque dies, exhibiturae super suis electionibus rationes, se Padeburnensi capitulo praesentarent. Ipsa ergo custode atque praepositissa, cum electricibus suis in Padeburnensi capitulo constitutis, ipsa praepositissa et septem electrices ipsius, G . . . monialem, quae de quodam nigro monasterio fuit, et in quadam ecclesia in abbatissam confirmata, et etiam benedicta, praesentavere tunc primam episcopo, se illam elegisse dicentes. Unde, parte altera nimium stupefacta, cum audiret eas, illis nescientibus, nec etiam requisitis, mutasse quod fecerant, ipsa custos ad proponendam causam suam et etiam defendendam, secundo et tertio ab ipso capitulo concedi sibi petiit advocatum, quem non potuit obtinere. Adversae vero parti plures fuerunt advocati concessi, et tunc praepositissa confessa est manifeste, quod electioni suae renuntiarat omnino, et in ipsam G. monialem, cum septem electricibus suis unanimi consenserat voluntate. Praefata vero custos, haec audiens, et cognoscens quod episcopus et multi de capitulo, cum essent consanguinei monialis ejusdem, ad ejus promotionem vellent judicium declinare, postquam super jure Herrisiensis Ecclesiae, et sua sibi justitia conservanda, fuit aliquandiu allegatum, ne super electione sua praejudicium pateretur, vocem ad nos appellationis emisit; sed episcopus, appellationi non deferens, pro jam dicta moniali, consanguinea sua, sententiam promulgavit, et eam fecit per nuntios suos in abbatiae possessionem induci. Sane, praefatus clericus, procurator partis adversae, proponebat econtra, quod, cum praefata G. monialis, a majori, quoniam ab undecim, et saniore parte capituli, scilicet praepositissa, scholastica et decana, et aliis quibusdam sororibus, cassatis tamen prius a jam dicto episcopo duabus frivolis nominationibus, bono zelo fuisset in Herrisiensem abbatissam electa, et confirmata per ipsum episcopum, praefata R. custos, eam super hoc molestare praesumit, in eadem ecclesia se volens intrudere per potentiam laicalem. Unde, idem procurator pro ipsa moniali petebat, ut confirmationem de ipsa factam faceremus inviolabiliter observari, noceres ibi asserens non debere, quod sit monialis, et aliae, videlicet Herrisienses sorores, canonicalibus indumentis utantur, et quod confirmata et benedicta sit alibi abbatissa, cum de consuetudine illius regionis existat, quod nigrae moniales assumantur ad hujusmodi abbatias, et quandoque contingat, ut canonica mulier nigrarum monialium teneat abbatiam, asserens hoc etiam a bonae memoriae Coelestino papa, praedecessore nostro, sibi fuisse concessum, ut ad abbatiam aliam posset assumi. Custos autem replicabat econtra, quod eadem monialis non debebat assumi, nec poterat, ad ipsarum regimen abbatiae, cum non esset soror illius ecclesiae, sed de quodam monasterio nigro, et in abbatissam honorabilioris ecclesiae confirmata et etiam benedicta, a cujus regimine non sine culpa credebatur expulsa, et concessionem, quam a praedecessore nostro se dicit habere, ostendere non valebat; unde, patebat instanter, ut quod erat factum de ipsa, irritum faceremus haberi, praesertim cum in litteris jam dicti episcopi, quas idem procurator in suae partis defensionem habebat, contineretur expresse, ipsum episcopum ad confirmationem electionis illius post appellationem ad nos interpositam processisse, ac eadem appellatio legitima videretur, cum consanguinitas, quam in litteris suis idem episcopus cum ipsa momoniali se recognoscebat habere, manifestam indicaret suspicionem in eum, praeter hoc, quod, quandocunque a dioecesano suo gravaretur in aliquo, sibi appellare licebat. Nos autem, ab ipso cardinale diligenter auditis his et aliis quae fuerunt proposita coram ipso, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quidquid super electione praedictae monialis factum est, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictione vel appellatione obstante, denuntietis irritum et inane, et, super ipsius electione custodis veritate diligentius requisita, si electionem ipsam inveneritis esse canonicam, et personam ejus idoneam, eam auctoritate apostolica confirmetis; contradictores, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Nonas Martii, etc.

IV. . . . . PRIORI ET MONACHIS WINTONIENSIS MONASTERII, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, IN PERPETUUM. Recipit eos sub protectione, et enumerantur bona ad ipsos spectantia. (Apud S. Petrum, V Non. Martii.) [Cum a nobis petitur, etc., usque vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Wintoniensem Ecclesiam, in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis memoriae Lucii papae II, praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, etc., usque vocabulis exprimenda: Chiltecumbam, et omnem decimam ejus; Estonam, Wordiam, Wensiestonam, Avintonam, Meones minores, Brockenesford, Extonam, Entonam, Helwarestoke, Haveunte, Crundelam, Hodigaton, Wutron, Hennentonam, Cilbodintonam, Michelemareis, Nhutsilinges, Melebroc, Hetonam, Stoctonam, Enedeford, Patengam, Aweltonam, Fifhidam, Ellendonam, Hinneltonam, Wulurichestonam, Westiwudam, Bludunam, Hammam, Husseburnam, Wittcherche; redditus in urbe Wintoniae, et in suburbio; piscaturam apud Brenford. Clivam, Brandesbiriam; omnem decimam dominicorum ejusdem ecclesiae, ad opera Ecclesiae et domorum eidem ecclesiae pertinentium; Portland, terras, feuda et servitia militum ad eamdem ecclesiam pertinentia; consuetudines, libertates rationabiles, tam in emendo et vendendo quam in aliis, per chartas regum concessas; pensionem annuam viginti librarum de nundinis S. Egidii; pensionem annuam decem marcarum de hospitali Sanctae Crucis, ad luminaria Ecclesiae facienda; ecclesiam de Drokeneford; ecclesiam de Crundel; ecclesiam de Haveunte; ecclesiam de Wilhale; ecclesiam de S. Fide; ecclesiam Sancti Egidii; ecclesiam Sancti Jacobi, et omnes oblationes Pentecostes; ad anniversarium bonae memoriae H. episcopi faciendum, Capellas de Chittecumba, ecclesiam de Camptona, et ecclesiam de Albo monasterio; ad anniversarium regis Henrici II faciendum, terram de Cnoel; ad anniversarium bonae memoriae Godfridi episcopi, terram de Childecnoel; ad libros faciendos, ecclesiam de Elendona; ad religiosos hospites suscipiendos, ecclesiam de Litletona. Obeunte vero ejusdem loci episcopo, nullus ibi, qualibet subreptionis astutia, vel violentia, praeponatur; sed liceat vobis episcopum, absque contradictione alicujus, una cum archidiaconis, communi consilio, vel partis consilii sanioris, eligere, secundum Dei timorem, et sacrorum canonum instituta. Decernimus ergo, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc.. Cunctis autem, etc.]

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Via Lata diaconi cardinalis, V Nonis Martii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1204, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno octavo.

V. . . . CANTUARIENSI, ARCHIEPISCOPO, ET . . . ELIENSI , ET . . . LONDINIENSI EPISCOPIS. Ut rex Angliae monachis Wintoniensibus liberam ad episcopi electionem procedendi facultatem permittat. (Apud S. Petrum, VII Id. Martii.) Si diligenter attenderent, quod Ozias, rex Judae, fuit in facie lepra percussus, pro eo quod indutus Ephod incensum adolere praesumpsit, non praesumerent saeculares super rebus ecclesiasticis, quae ad ipsos non spectant, jurisdictionem aliquam exercere. Verum, charissimus in Christo filius noster, Joannes, rex Anglorum illustris, sicut nostris auribus est relatum, volens sibi minus licite usurpare quod non spectat ad ipsum, non permittit dilectos filios, conventum et archidiaconos ecclesiae Wintoniensis, super electione pontificis in ipsa ecclesia liberum habere processum. Cum igitur regiam non deceat celsitudinem, ut de pontificis electione disponat, quae libere debet per illos ad quos pertinet celebrari, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus regem ipsum, ut monachos et archidiaconos memoratos eligendi pontificem habere permittat liberam facultatem, moneatis attentius et efficaciter inducere procuretis. Alioquin, monachos ipsos et archidiaconos, ut infra quadraginta dies post susceptionem litterarum nostrarum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ipsi Ecclesiae Wintoniensi provideant canonice in pastorem, per censuram ecclesiasticam compellatis, turbatores, si qui fuerint, districtione simili compescentes. Quod si non omnes. . . duo vestrum, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Idus Martii

VI. . . . . . ELIENSI EPISCOPO, ABBATI S. EDMUNDI, ET . . . . . DECANO CICESTRENSI. Ut archiepiscopo Eboracensi sententiae excommunicationis, in ipsum, ob violentam in clericos manuum injectionem, latae, absolutionem impendant. (Apud S. Petrum, IV Kal. Martii.) Venerabilis frater noster, Eboracensis archiepiscopus, sua nobis fecit insinuatione monstrari, quod cum causam, quae inter ipsum ex una parte, et decanum et capitulum Eboracenses ex altera, super damnis et injuriis sibi ab eisdem illatis, noscitur agitari, vobis commiserimus fine debito terminandam, quia dicti decanus et capitulum, ut negotii possent impedire processum, eidem archiepiscopo pluries objecerunt, quod in quemdam sacerdotem, et alios clericos manus mandaverat injicii violentas, vos in causam ipsam procedere distulistis. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, cum ab eodem archiepiscopo propter hoc fueritis requisiti, vos, ab eo sufficienti secundum formam Ecclesiae cautione recepta, vice nostra, eidem absolutionis beneficium impendatis, et, inquisita diligentius veritate, quod super his inveneritis, per vestras nobis litteras intimetis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Kalendas Martii, etc., anno octavo.

VII. . . . . . ROTHOMAGENSI ARCHIEPISCOPO, ET . . . . . ABRINCENSI . . . . . LEXOVIENSI. . . . . CONSTANTIENSI , ET . . . . . SAGIENSI EPISCOPIS. Rescribitur, quod, super praestatione fidelitatis per eos regi Franciae facienda, agant quod de jure et consuetudine solitum est. (Apud S. Petrum, Non. Martii.) In litteris quas ad nostram praesentiam destinastis, perspeximus contineri, quod, cum charissimus in Christo filius noster, Philippus rex Francorum illustris, terram Normanniae jam suae subjugaverit ditioni, et tam a baronibus, quam omnibus laicis fidelitates acceperit, nunc a vobis fidelitatem, quae duci Normanniae fieri consuevit ab episcopis regionis ipsius, cum instantia postulare non cessat, asserens quod, justitia praeeunte, per sententiam Curiae suae Normanniam acquisivit, ideoque vos ad fidelitatem ei teneri praestandam. Unde quid vobis sit in hoc articulo faciendum, per nostras edoceri litteras postulastis. Quia vero, nec de jure, nec de consuetudine nobis constat, utpote qui causam, modum et ordinem, aliasque circumstantias ignoramus, idcirco, super re dubia vobis non possumus certum dare responsum, nisi, quod vos, qui rei veritatem potestis plenius indagare, illud prudenter agatis, quod secundum Deum de jure, vel consuetudine fuerit faciendum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Martii, anno octavo.

VIII. . . . . . ABBATI DE BONGAR ET PRAEPOSITO S. ARBOGASTI ARGENTINENSIS DIOECESEOS, ET CUSTODI S. THOMAE ARGENTINENSIS. Causam super Ecclesia de Westhusen dijudicat. (Apud S. Petrum, Id. Martii.) [Cum Bertoldus miles curiam suam, sive fundum in Westhusen quondam Peregrino militi pignori obligasset, eodem Bertoldo sublato de medio, Hartongus, nepos ejus, qui successit eidem, argentinensis dioeceseos, vacante ecclesia ejusdem loci, in Westhusen, asserens quod jus patronatus cum universitate transisset in eum, Brunonem, clericum ejusdem dioeceseos, ad preces bonae memoriae C. Argentinensis episcopi, ejusdem loci archidiacono ad supradictam Ecclesiam praesentavit; qui de consensu et voluntate episcopi ipsum instituit in eadem, in possessionem induci eum faciens corporalem. Praedictus vero Bertoldus, dominus fundi, asserens quod sibi retinuerat jus patronatus expresse cum fundum obligaverat creditori, T . . . sacerdotem, memorato episcopo praesentavit; sed episcopus ipsum admittere renuit pro suae arbitrio voluntatis. Cum autem praefatus episcopus viam fuisset universae carnis ingressus, dictus T. adversum memoratum Brunonem super praedicta ecclesia coram substituto electo quaestionem deposuit, a cujus examine fuit postmodum ad venerabilem fratrem nostrum . . . . . Remensem archiepiscopum, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalem, tunc episcopum Praenestinum, legatum sedis apostolicae, appellatum, qui dilectis filiis . . . . . abbati Novi Castri, et . . . . . decano S. Thomae Argentinensis mandavit, ut audirent hinc inde proposita, et receptis testibus, ad eum remitterent causam sufficienter instructam, partibus terminum peremptorium assignantes, quo ejus se conspectui praesentarent, sententiam, recepturae. Ipsi vero, receptis testibus et redactis in scriptis depositionibus eorumdem, eas sub sigillis suis miserunt ad archiepiscopum memoratum, partibus termino peremptorio assignato, ad quem cum saepedictus Bruno cum suis attestationibus accessisset, nec per se, nec per responsalem idoneum, dictus T . . . coram eo comparare curasset, ipse, attestationibus ejusdem Brunonis, sicut in ipsius litteris perspeximus contineri, diligenter inspectis, ipsum ab impetitione saepedicti T. . . sententiando reddidit absolutum, eidem T . . . imponens silentium super ecclesia memorata. Postmodum autem, saepedictus T. ad ejusdem archiepiscopi praesentiam cum attestationibus suis infra breve tempus accedens, justam causam absentiae allegavit. Archiepiscopus vero, praedicto Argentinensi electo, et dilectis filiis. . . . . Altae Sylvae, et . . . . . Turceleburnensi abbatibus, per suas dedit litteras in mandatis, ut, si praefatus justam absentiae causam ostenderet coram eis, praedictam sententiam nullius decernerent esse valoris, et utriusque partis attestationibus diligenter inspectis, causam ipsam fine debito terminarent; alioquin, sententiam quam ipse tulerat, facerent firmiter observari. Verum, cum dictus electus, aliis negotiis impeditus, interesse non posset, vices suas R . . . . . canonico Argentinensi, commisit, praefatis abbatibus suas committentibus . . . . . majori praeposito, et . . . . . scholastico Argentinensi, qui, in negotio procedentes, testes super praedicto articulo receperunt, et, eorum depositionibus redactis in scriptis, praedictus B . . . asserens se gravari ab eis, vocem ad nos appellationis emisit. Cum igitur utraque pars cum attestationibus signatis sigillis judicum praedictorum ad nostram praesentiam accessisset, licet dictus T. justam causam absentiae minus sufficienter probasset, ne tamen praejudicaret opinio veritati, volentes in veritate procedere, cum Christus sit veritas, dilectum filium, R . . . S. Mariae in Dominica diaconum cardinalem, eis concessimus auditorem. Qui, cum ea, quae coram ipso proposita fuerant, nobis plene ac fideliter retulisset, nos, utriusque partis attestationibus ac sententia praefati archiepiscopi diligenter inspectis, quia eumdem archiepiscopum ex tenore ipsius sententiae invenimus circumventum, tum quia continebatur in illa, quod per attestationes ipsius B. fuerat sufficienter probatum, quod praefatus Hartongus in possessione jurispatronatus exstiterat, cum eumdem Brunonem ad praedictam ecclesiam praesentavit, cum tamen per attestationes illas nihil aliud super hoc fuerit ostensum, nisi quod pro quodam jure, quod de illa ecclesia consuevit exhiberi patronis, praedicti Peregrinus et Hartongus annuatim decem solidos acceperunt, quos tamen Plebanus ejusdem loci semper contradicebat praebere; tum quia in eadem sententia dicitur, quod dictus T . . . penitus in probatione defecit, cum per attestationes suas appareat manifeste ipsum suam intentionem sufficienter probasse; tum etiam quia causam non recepit sufficienter instructam, cum unius tantum partis attestationes receperit, quae parum faciebant ad causam; his et aliis intellectis, sententiam ipsam duximus irritandam, memorato T . . . adjudicantes ecclesiam supradictam, cum per attestationes nobis constiterit evidenter, ipsum a vero patrono fuisse ad saepefatam ecclesiam praesentatum,] adversario super ea perpetuum silentium imponentes. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, auctoritate nostra suffulti, sententiam nostram faciatis inviolabiliter observari; praefatum T. in corporalem possessionem ejusdem ecclesiae inducentes, et tuentes inductum. Contradictores . . . . nullis litteris, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Martii.

IX. REGI ARAGONUM. Ut desistat a quibusdam molestationibus Ecclesiae Helenensis. Adduntur multa, quibus dignoscitur eum astrictum esse ad servandam fidelitatem Romanae Ecclesiae. (Apud S. Petrum, IV Id. Martii.) Absit a te, fili charissime, ut illa possit in te historia retorqueri, quae Achab regem denuntiat, vineam Nabot Israelitae vicinam regali domui sibi postulasse a possessore concedi, ut faceret olerum hortum in ea; quam cum obtinere non posset, ipsam tamen possessore possedit occiso. Accepimus enim quod Helenensem Ecclesiam, praetextu occasionis illius, quod ad celebrandam electionem episcopi sine te canonici processerunt, graviter molestasti, castra, et possessiones ejus per violentiam occupando, et depraedando terram illius, donec inde redemptionem acciperes, juxta tuae arbitrium voluntatis. Et, licet super hoc tibi alia vice scripserimus, et rogaverimus diligenter, ac etiam in remissionem injunxerimus peccatorum ut episcopo et capitulo ejusdem ecclesiae sine cujuslibet difficultatis obstaculo, oblata restitueres universa, nec aliquid in ipsa ecclesia deinceps in tuae salutis dispendium usurpares, imo tam ipsam quam alias in tuo regno positas defensares propensius et foveres; tu, a mandatis nostris tanquam ad parietem faciem regalem avertens, nos exaudire super his aliquatenus noluisti, sollicitus, ut Ecclesiam illam, tanquam vineam tuae habitationi vicinam tibi appropries, et redigas illam in hortum, qui olera tibi, continuas videlicet servitutes, quas eidem imponis incessanter, exsolvat, ac in eam insurrexisti ferventior, postquam pro ea mandatum apostolicum intercessit, non attendens, quod eidem ecclesiae pluribus de causis fidelitate tenearis astrictus, et cui deberes esse devotus, te in omnibus indevotum ostendas. Nunc etiam tot et tantas exactiones exerces in ea, ipsamque affligis in tantum, quod, quasi, lapidato rectore, tibi videris vineam vindicasse. Ne igitur taliter tibi appetas aliena, vel potius ea quibus debes tuum patrocinium specialiter exhibere, serenitatem regiam monemus attente et hortamur, ac per apostolica tibi scripta mandamus, in remissionem peccaminum injungentes, quatenus ab ipsius ecclesiae super his et aliis indebita molestatione desistas, et electiones episcoporum illius, qui pro tempore fuerint, nequaquam impedias, nec ab aliis, quantum in te fuerit, impediri permittas; restituas etiam universa quae illi abstulisse dignosceris, vel auferri fecisse, ut inde verum vineae possessorem, videlicet Jesum Christum, qui ad ejus culturam diversis horis diversos operarios introduxit, odio non videaris habere. Videas itaque, charissime in Christo fili, quod super hoc tuae saluti expediat et honori; quia, si vineam Nabot taliter occupaveris, in te propheticum illud merito poterit retorqueri: Occidisti insuper et possedisti; si vineam libertatis in hortum redegeris servitutis. [Nos autem, qui tuam nolumus impediri salutem, sed ipsam propensius desideramus in Christo, dilectis filiis, abbati Cisterciensi, P . . . de Castro Novo, et R . . . monachis Fontis Frigidi, apostolicae sedis legatis, injungimus, ut te ad haec vice nostra diligenter moneant et inducant, et, si necesse fuerit, districtione qua viderint expedire, cessante, appellatione compellant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Martii, pontificatus anno octavo.

Illis scriptum est super hoc.

X. G. REMENSI ARCHIEPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI. Imperat ut in provinciali concilio archidiaconos, et decanos, ad sacros suscipiendos ordines adigat. (Apud S. Petrum, III Nonas Martii.) Cum honori sit onus annexum, exsequi debet officium, qui beneficium est sortitus. Eapropter, venerabilis in Christo frater, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut, postquam in provinciali concilio solemniter injuxeris coepiscopis tuis, ut ipsi tam archidiaconos quam decanos ad suscipiendos ordines in quibus tenentur domino deservire compellant, juxta Lateranensis concilii sanctiones, si forsan infra sex menses ipsi neglexerint haec implere, tu extunc, sublato appellationis obstaculo, id exsequi non omittas. Si vero noluerint ordinari, beneficia eorumdem sit tibi licitum aliis conferre personis, prout est in eodem consilio institutum. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Nonas Martii, pontificatus anno octavo.

XI. EIDEM. Ne aliquem abbatem regularem fidejubere sinat. (Apud S. Petrum, Non. Martii.) Accepimus, quod, tam in dioecesi quam in proprovincia Remensi, ad tantam exinanitionem monasteria devenerunt, personis ac praelatis eorum pecuniam recipientibus mutuo sub usuris, et expendentibus eam ubi non licet, quod, obligatis eorum possessionibus, et distractis servitoribus suis, non possint sufficere sicut solent. Ideoque, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ne aliquis abbatum, priorum aut monachorum, vel etiam canonicorum regularium tuae provinciae, pro aliquo fidejubeat, vel pecuniam mutuo a quoquam accipiat, ultra pretium capitulorum suorum providentia constitutum, nisi propter manifestam domorum utilitatem, auctoritate nostra cures districtius inhibere, et, si quid factum fuerit, ad solutionem denunties non teneri conventus. Ut autem prohibitio nostra majorem obtineat firmitatem, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut eos qui praesumpserint contraire, nullius contradictione vel appellatione obstante, per censuram ecclesiasticam a sua praesumptione compescas. Nulli ergo, etc. Hanc paginam nostrae concessionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Non. Martii, anno octavo.

XII. C . . . . . REMENSI ARCHIEPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI. Facultas corrigendi corrigenda in monasteriis provinciae Remensis. (Apud S. Petrum, VIII Id. Martii.) Talis debet esse sollicitudo rectoris, ut providentiam internorum in exteriorum occupatione non minuat, et exteriorum curam internorum sollicitudine non relinquat, sicque solerter invigilet, ut, foris aliis necessariam utilitatem impendens, interius utilem sibi necessitatem observet. Eapropter, venerabilis in Christo frater, ut plenius super his valeas adimplere quod debes, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut in ecclesiis ac monasteriis Remensis provincia, quorum quaedam et intus et foris grave dispendium patiuntur tam in capitibus quam in membris, auctoritate apostolica corrigas, quae secundum Deum fuerint corrigenda, et consuetudines juris et utilitatis ecclesiarum tibi eadem auctoritate sit licitum in melius, de prudentium virorum consilio, commutare, si forsan hi ad quos immediate pertinet eorum correctio, super his fuerint negligentes, non obstante alicujus appellationis objectu contra regularis observantiam disciplinae, sic in hujusmodi Ecclesiae utilitati deserviens, quod disciplinae proficias regulari. Si quis autem, etc. Nulli ergo, etc. Nostrae concessionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Idus Martii.

XIII. G . . . . . REMENSI ARCHIEPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI. Ut concilii Lateranensis statuta, quoad vacantes ecclesias et praebendas, sequatur. (Apud S. Petrum, VII Id. Martii.) Lateranensis concilii decrevit auctoritas, ut, cum ecclesias et praebendas, seu quaelibet officia, in aliqua ecclesia vacare contigerit, non diu maneant in suspenso, sed infra sex menses personis, quae digne administrare valeant, conferantur; si autem episcopus, ubi ad eum spectaverint, conferre distulerit, per capitulum ordinentur; quod si ad capitulum electio pertinuerit, et infra praescriptum terminum hoc neglexerit adimplere, episcopus haec cum virorum religiosorum consilio exsequatur; quod si omnes forte neglexerint, metropolitanus, secundum Deum, de ipsis, absque illorum contradictione, disponat. Quia igitur plus solent prodesse, quae specialiter indulgentur, quam quae generaliter conceduntur, fraternitati tuae auctoritate praesentium duximus indulgendum, ut instituta jam dilecti concilii, tam in dioecesi quam in provincia Remensi, sine contradictione et appellatione qualibet, exsequaris. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae concessionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Idus Martii, anno octavo.

XIV. G . . . REMENSI ARCHIEPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI. Ut alienationes a praedecessoribus ejus illicite factas revocare possit. (Apud S. Petrum, VIII Id. Martii.) Annuere solet sedes apostolica, etc., usque impertiri. Eapropter, etc., usque annuentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut ea, quae de pertinentibus ad archiepiscopalem mensam, et alias ad archiepiscopi juridictionem spectantibus, tam in feudis quam aliis, a bonae memoriae W. praedecessore tuo, minus licite alienata repereris, nullius contradictione vel appellatione obstante, legitime valeas revocare. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae concessionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum VII Idus Martii, anno octavo.

XV G . . . REMENSI ARCHIEPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI. Ut concessiones a praedecessoribus illicite factas revocare possit. (Apud S. Petrum, XII Kal. Aprilis.) Sollicitudini pastoris incumbit, ut taliter provideat juri suo, quod ipsum per alios non detineatur injuste, ne ibi sit negligens ubi sedulus esse debet, cum incrementum sedulitas, et negligentia detrimentum importet. Eapropter venerabilis in Christo frater, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut altaria, decimas, redditus, jurisdictiones, et alia, quae bonae memoriae W. praedecessor tuus, suae et successorum suorum donationi ac potestati subtraxit, ea ecclesiis et monasterii in perpetuum, et quibusdam personis, tam ecclesiasticis quam saecularibus, illicite concedendo, tibi liceat, nullius contradictionis vel appellationis obstaculo, ad potestatem et manum tuam canonice revocare.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XII Kalendas Aprilis, anno octavo.

XVI. . . .PISANO ARCHIEPISCOPO. Super juramento quodam de usuris non repetendis. (Apud S. Petrum, Idib. Martii.) [Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, cum J. Pellar, et G. filius ejus, Petro Soctan usuras non modicas persolvissent, praestito juramento firmarunt, quod nec per se nec per alium praedictas usuras repeterent, vel apud ecclesiasticum judicem, seu etiam saecularem, super eis deponerent quaestionem. Cumque creditor ipse, in mortis articulo constitutus, condiderit testamentum, suis praecepit haeredibus, ut omnibus qui rationabiliter possent probare, se dedisse usuras eidem, ipsas eisdem restituere procurarent. Unde, cum praedicti J. et G. usuras repetere non attentent propter hujusmodi juramentum, haeredes praedicti P. eis negligunt satisfacere de usuris. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus sub poena excommunicationis publice in Ecclesia proponi facias vel proponas, ut qui super hoc noverint veritatem, procedant ad testimonium proferendum, et, si per dicta testium, vel alia documenta, tibi legitime constiterit de praemissis, haeredes ejusdem P. ut usuras, quas a praedictis J. et G. pater eorum, accepit, restituant universas, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Martii.

XVII. EPISCOPO, ET DILECTIS FILIIS . . . CANTORI, ET . . . ARCHIDIACONO DOLENSIBUS. Ut W. presbytero, cui, praeter vulnera inflicta, genitalia amputata fuerant, sacerdotale officium exsequendi licentiam tribuant, et adversus tale facinus perpetrantes sententiam excommunicationis ferant. (Apud S. Petrum, V. Kal. Aprilis.) Accedens ad apostolicam sedem dilectus filius, W . . . presbyter, gravi nobis conquestione monstravit, quod, cum olim in diebus Dominicae Passionis per villam Avortii transitum faciens, ad domum Pelochini militis, pro sedanda siti quam ex labore viae incurrerat, divertisset, homines ipsius militis, qui longe ante pro decimis et quodam debito rixatus fuerat contra eum, W . . . miles, filii ejus, et quidam alii Andegavensis dioeceseos, ut praedicto Pelochino placerent, presbyterum ipsum temere capientes, graviter vulnerarunt, et ligatum per totum diem nimium inhoneste tractantes, tandem, amputatis ei virilibus, dimiserunt rebus omnibus spoliatum. Nos igitur, cum afflicto misericordiam facientes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si rem noveritis ita esse, ac aliud canonicum non obsistat, ei auctoritate nostra sacerdotale officium exsequendi licentiam tribuatis. Dictos vero sacrilegos tandiu, appellatione remota, etc., usque absolvendi, eos nihilominus ad restitutionem debitam ablatorum, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellatis. Testes . . . nullis litteris, etc. Quod si non omnes . . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XV Kalendas Aprilis, anno octavo.

XVIII. . . . EPISCOPO URBEVETANO. Quod in causa matrimonii inter Jacobum, militem de Castro Plebis, et M. mulierem, non obstante decretali quadam Alexandri PP. cujus sensum hic declarat, procedere possit. (Apud S. Petrum, XII Kal. Aprilis.) Per tuas nobis litteras intimasti, quod, cum causam, quae inter Jacob militem, de Castro Plebis, et M. mulierem, super matrimonio vertebatur, ad nos per appellationem delatam, tibi commiserimus terminandam, miles ipse, qui matrimonium accusabat, quod eamdem contingeret mulierem in quarto et quinto consanguinitatis gradu probavit. Mulier vero, per testes sufficienter ostendit, quod matrimonialiter per decem et octo annos, vel ultra, cohabitarat militi memorato, et ad minus tres filios susceperat ex eodem. Unde, secundum decretalem bonae memoriae Alexandri papae, praedecessoris nostri, se dicebat ab eo non debere occasione hujusmodi separari. Licet autem utraque partium instanter sententiam postularet, noluisti tamen annuere postulatis, sed nos duxisti super hoc humiliter consulendos, cum decretalis illa contradicere antiquis canonibus videretur. Nos igitur, eam coram nobis perlegi facientes, ex ejus tenore conjecimus, quod in eo casu intelligitur decretalis, in quo nondum lis est coram judice contestata, cum dicatur ibidem: Quod si aliquis duxit in Ecclesiae facie mulierem, et longo tempore cohabitavit eidem, non debet ad accusationem admitti, nisi aliae idoneae personae suspicione carentes appareant, quae velint et valeant legitime matrimonium accusare, sed nec eaedem debent admitti, si vir et mulier per viginti, vel decem et octo annos, insimul sine quaestione manserunt. Ecce hic dicitur, quod ad accusationem non sunt personae hujusmodi simpliciter admittendae. Unde sicut proemisimus, tunc habet locum hujusmodi Decretalis, cum nondum contra matrimonium accusatio est admissa. Tunc enim Ecclesia propter temporis diuturnitatem quodammodo dispensando dissimulat, et dissimulando dispensat. Verum, ubi pars, cui competit, uti neglexerit illius beneficio Decretalis, sed post legitimam litis contestationem partes produxerint testes suos, et depositionibus publicatis fuerit renuntiatum utrinque, nec jam restat nisi sententia proferenda, non videmus quod judex causam propositam in sua praesentia, et discussam secundum veteres canones, non debeat terminare, maxime, cum utraque pars, vel altera, institerit ut sententia proferatur.

Datum Romae, XII Kalendas Aprilis.

XIX. THOMAE, PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Agit de consecratione patriarchae Constantinopolitani. (Apud S. Petrum, III Kal. Aprilis.) « Praerogativa dilectionis et gratiae, quam apostolica sedes exhibuit Ecclesiae Bizantinae, cum eam in patriarchalem sedem erexit, ecclesiasticae plenitudine potestatis, quam non homo, sed Deus, imo verius Deus homo, in beato Petro Ecclesiae Romanae concessit, evidenter attestatur, et quod Romanus pontifex ejus vicarius sit ostendit, qui et primos novissimos et novissimos facit primos. Sane, cum eadem Ecclesia, quae tunc Bizanzena, nunc Constantinopolitana vocatur, nec nomen, nec locum inter sedes apostolicas patriarchales haberet, apostolica sedes fecit ei nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra, et ipsam, quasi de pulvere suscitatam, usque adeo sublimavit, ut eam, tam Ecclesiae Alexandrinae quam Antiochenae et Hierosolymitanae dignitatis privilegio anteferret, atque post se prae caeteris exaltaret, ita, quod, cum multae filiae divitias congregaverint, haec sola per matris gratiam specialem supergressa fuerit universas. Licet autem eadem Ecclesia interdum ab obedientia sedis apostolicae declinavit, quia tamen ad eam per Dei gratiam humiliter est reversa, tuis precibus annuentes, eamdem Ecclesiam, cui, Deo auctore Domino, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus. » Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, et ecclesiasticarum seu etiam saecularium personarum, cujuscunque conditionis aut status, poterit adipisci, firma tibi et tuis successoribus illibata permaneant. Libertates quoque et immunitates ejusdem Ecclesiae ac consuetudines rationabiles et antiquas, quae apostolicae sedis non obviant institutis, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Palleum quoque, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, fraternitati tuae, de apostolicae sedis libertate, largimur, quo, intra ecclesias tuae juriqdictioni subjectas, in solemniis missarum utaris, diebus inferius denotatis, videlicet in Nativitate Domini, festivitate protomartyris Stephani, Circumcisione Domini, Epiphania, Ypopanti, Dominica in Ramis palmarum, Coena Domini, Sabbato sancto, Pascha, feria secunda post Pascha, Ascensione, Pentecoste, tribus festivitatibus beatae Mariae, Natali Joannis Baptistae, solemnitatibus omnium apostolorum, commemoratione sanctorum omnium, dedicationibus ecclesiarum, episcoporum, consecrationibus, ordinationibus clericorum, principalibus festivitatibus ecclesiarum tuarum, et in anniversario consecrationis tuae die, et tam imperatoris quam aliorum magnatum et principum sepulturis. Ad indicium etiam gratiae plenioris, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut archiepiscopis, suffraganeis tuis, usum pallii praesentis indulgentiae auctoritate concedas, ab eis pro te quod canonicum fuerit, pro nobis autem et Ecclesia Romana sponsionem obedientiae, recepturus. Porro crucem, videlicet vexillum Dominicum, per quemcunque locum te transire contigerit, excepta urbe Romana, et loco in quo fuerit Romanus antistes, ante te deferendi, fraternitati tuae licentiam impertimur, et in processionibus tuis tibi concedimus usum nacci, praesenti scripto nihilominus statuentes, ut universi clerici, cujuscunque nationis et gentis, in civitate et dioecesi Constantinopolitana ecclesias vel ecclesiastica beneficia obtinentes, tibi et Ecclesiae Constantinpolitanae reverentiam debitam et honorem devotum exhibeant, salva in omnibus auctoritate sedis apostolicae reverentia et honore. Nulli ergo, nostrae concessionis et protectionis, etc. Si quis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Aprilis, anno octavo.

XX. EIDEM THOMAE, PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Concedit facultatem absolvendi a censuris ob percussionem clerici, et inungendi imperatorem Constantinopolitanum. (Apud S. Petrum, III Kal. Aprilis.) [Sicut Dominus in Romanam Ecclesiam per beati Petri merita sua dona diffundit, sic ejus privilegium ampliavit, ut, quantumlibet in alios liberalis, nec detrimentum tamen honoris timeat, nec dispendium potestatis, utpote quae nihil sibi subtrahit, cum aliquibus etiam maxima elargitur, nec aufert quod confert, nec quod donat, amittit. Ipsa etenim in eos, quos in partem suae sollicitudinis evocat, sic dispensat onera et honores, ut non minus eam omnium ecclesiarum cura sollicitet, et plenitudo eclesiasticae potestatis adornet, quam non patitur Petri privilegium minorari. Cum igitur ad apostolicam sedem personaliter laboraris, et per impositionem manuum nostrarum diaconatus et presbyteratus susceperis ordines, et in episcopum tandem fueris consecratus, specialem tibi gratiam facere volumus, et te personaliter intendimus honorare. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis petitionibus annuentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut subditos tuos qui in clericos et alios viros religiosos manus injecerint violentas, auctoritate ac vice nostra secundum Ecclesiae formam absolvas, nisi forsitan ita fuerit enormis excessus, ut merito credas eos ad sedem apostolicam destinandos: falsariorum quoque absolutionem tuae fraternitati committimus, si forsan in sigillo tuo vel subditorum tuorum vitium commiserint falsitatis. Ut autem tanquam sponsus de thalamo matris procedas ad sponsam, circumdatus varietatibus et indulgentiarum nostrarum decoratus amictu, tibi personaliter indulgemus, ut, si qui reges in Constantinopolitano imperio fuerint inungendi, dum tamen a te inunctio postuletur, et assensus imperialis accedat, inungas. Nulli ergo . . ., nostrae concessionis, etc.

Datum Romae, apud S. Petrum, III Kal. Aprilis, anno octavo.

XXI. THOMAE, PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Dat facultatem provehendi ad ordines, et idoneos in ministerio praeficiendi. (Apud S. Petrum, III Kal. Aprilis.) [Quia dantur gratiae ex gratia, quod apud nos fueris gratiosus, effusa super te monstrabit copia gratiarum. Tuis igitur precibus annuentes, fraternitati tuae specialiter indulgemus, et ut in diebus Dominicis, et praecipuis solemnitatibus, cum necesse fuerit, personas idoneas in subdiaconos valeas promovere, et, cum in ecclesia Constantinopolitana vel nulli aut pauci sint canonice instituti, ad eam, sublato appellationis obstaculo, idoneos viros assumas, nec carni et sanguini aliter quam deceat acquiescas, sed merita ponderes, et litteraturam attendas, quoniam, in omni gente, qui facit justitiam, acceptus est Deo.] Nulli ergo . . . indulgentiae nostrae, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Aprilis, anno octavo.

XXII. THOMAE, PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Ut de consilio prudentium virorum statuere valeat, prout viderit expedire, de bonis Ecclesiae suae, quin recursum super his habeat ad sedem apostolicum. (Apud S. Petrum, III Kal. Aprilis.) Licet in forma juramenti, quod nobis in susceptione pallii, secundum generalem consuetudinem, praestitisti, hoc specialiter sit expressum, ut possessiones ad mensam tui episcopatus spectantes nec vendas, nec dones, nec pignori obliges, nec de novo infeodes, nec aliquo modo, inconsulto Romano pontifice, alienes; quia tamen novitatem tuam, et ecclesiae Constantinopolitanae necessitatem ac totius terrae turbationem allegans, super his nos duxisti humiliter consulendos, ne pro singulis negotiis ad nos recurrere compellaris, ut, in talibus, cum necesse fuerit, de prudentium virorum consilio statuas, quod eidem ecclesiae ac tibi videris expedire, auctoritate tibi praesentium licentiam impertimur. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Aprilis, anno octavo.

XXIII. THOMAE, PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Statuit quid sit agendum in electione patriarcharum Ecclesiae Constantinopolitanae. (Apud S. Petrum, III Kal. Aprilis.) [Auctoritate praesentium inhibemus, ne, obeunte te, nunc Constantinopolitanae ecclesiae patriarcha, vel tuorum quolibet successorum, ullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia proponatur, nisi qui fuerit electus secundum canonicas sanctiones. Cum autem secundum morem ecclesiasticum fuerit consecratus, ad apostolicam sedem nuntios suos mittat, pallium de corpore beati Petri sumptum, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, petiturus. In cujus susceptione, juramentum nobis et successoribus nostris, secundum apostolicae sedis consuetudinem, quod tu ipse nobis, suscepto pallio, praestitisti, sine contradictione qualibet exhibebit. Ad haec, tuae fraternitati concedimus, ut libere a subditis tuis, cum necesse fuerit, ad tuam audientiam appelletur, nisi cum negotium fuerit ab apostolica sede commissum; ita, quod tu appellationibus ad Romanam Ecclesiam interpositis humiliter deferas et devote.] Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis et concessionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Aprilis, anno octavo.

XXIV. THOMAE, PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Permittit sacerdotiorum retentionem, et ut possit uti opera clericorum qui secum ad partes illas accessere. (Apud S. Petrum, III Kal. Aprilis.) Licet Constantinopolitanum imperium per Dei gratiam a Graecis translatam fuerit ad Latinos, quia tamen nondum est adeo solidatum, quin ex parte aliqua fluctuet status ejus, necessitati tuae, quantum honeste possumus, volumus providere. Ideoque, fraternitati tuae praesentium auctoritate concedimus, ut beneficia quae hactenus habuisti, integre sicut hucusque possideas, et plene percipias fructus qui provenerint ex eisdem, donec de statu tam imperii quam Ecclesiae Constantinopolitanae redditi fuerimus certiores, et super hoc aliud duxerimus statuendum; cumque peritorum egeas collegio, et consilio clericorum, qui tibi cooperatores providi et prudentes coadjutores existant, praesenti pagina indulgemus, ut clerici, qui tecum ad partes Constantinopolitanas accesserint, sua beneficia non amittant, sed proventus ipsorum eis integre persolvantur, donec status terrae illius nobis plenius innotescat; dum tamen ex hoc propter numerositatem clericorum tecum transire volentium aliqua Ecclesia enormiter non gravetur. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Aprilis, anno octavo.

XXV. THOMAE, PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Ne, ex eo quod ipse pontifex patriarcham elegit, Ecclesiae Constantinopolitanae juribus derogetur. (Apud S. Petrum, III Kal. Aprilis.) [Licet nulli penitus injuriam faciamus, cum utimur jure nostro, nec depereat quidquam aliquibus, cum collatam nobis ecclesiasticae potestatis plenitudinem exercemus, Constantinopolitanae tamen Ecclesiae providere volumus ad cautelam, et dolosa labia et linguam malignam habentibus, materiam subtrahere murmurandi. Quamvis igitur, ejusdem Ecclesiae utilitate ac necessitate cogente, utpote quae, postquam Constantinopolitanum imperium devolutum fuerat ad Latinos, non fuerat ordinata, unde non ad alium, sed ad nos tantum ejus ordinatio pertinebat, te in Constantinopolitanum elegerimus, et eligendo confirmaverimus patriarcham, et munus tandem consecrationis tibi duxerimus impendendum, quia tamen eidem Ecclesiae auferre nolumus electionis canonicae libertatem, in qua ipsam potius manutenere proponimus et fovere, nolumus ut ex facto nostro aliquid et praejudicium generetur, quominus, cum eam vacare contigerit, canonice ordinetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Aprilis, anno octavo.

XXVI. GRADENSI PATRIARCHAE, ET SUFFRAGANEIS EJUS. Certiorem eum reddit, a se decretum fuisse ne clerici, qui sunt apud patriarcham Constantinopolitanum, sacerdotia amittant. (Apud S. Petrum, III Kal. Aprilis.) Cum Ecclesia Constantinopolitana in novam nunc quodammodo infantiam renascatur, et, tanquam parvula, nec habens ubera officiosa, matris sollicitudine noscatur plurimum indigere, ipsam uberibus consolationis nostrae lactare disponimus, et ex divitiis nostris ejus inopiam relevare. Cum igitur indigeat clericis prudentibus et peritis, qui laicorum vitam verbo aedificent et exemplo, ad petitionem venerabilis fratris nostri, patriarchae Constantinopolitani, concessimus, ut clerici, qui cum eo ad partes Constantinopolitanas accesserint, sua beneficia non amittant, sed proventus eorum ipsis integre persolvantur, donec status terrae illius nobis plenius innotescat, dum tamen ex hoc propter numerositatem clericorum volentium transire cum eo, aliqua Ecclesia enormiter non gravetur. Monemus igitur fraternitatem vestram et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus clericos illos, qui voluerint sequi eum, nec vos contra tenorem indulgentiae nostrae aliquatenus molestetis, nec permittatis aut faciatis ab aliis molestari, quin potius, si qui eos molestare praesumpserint, praesumptionem eorum, monitione praemissa, per districtionem ecclesiasticam, appellatione postposita, compescatis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Aprilis, anno octavo.

XXVII. PRIORI ET CAPITULO SANCTI SILVANI DE LEPROSO. Recipit sub protectione beati Petri, et enumerantur ad eum spectantia. (Apud S. Petrum, VII Kal. Martii.) Apostolicae sedis auctoritas nos inducit et compellit etiam officii debitum pastoralis, ad statum universarum ecclesiarum aciem nostrae considerationis extendere, ne in bonis suis sustineant detrimentum, quae illis debent illibata servari. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris supplicationibus inclinati, beati Silvani, gloriosi confessoris, Ecclesiam, in qua divino estis mancipati obsequio, ad exemplar felicis memoriae Calisti papae, praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona, et quaecunque praedia ex bonae memoriae Leodegarii, Bituricensis archiepiscopi, concessione, vel aliorum fidelium legitimis donationibus, ecclesia vestra possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, etc., usque adipisci, quieta ei et illibata serventur, in quibus haec propriis vocabulis duximus exprimenda; ecclesias Sancti Petri, et Sanctae Mariae de Molendinis; ecclesias Sancti Laurentii, et Sancti Martini de Vico, super Naum; ecclesiam Sancti Aniani de Langiaco; ecclesiam Sanctae Columbae, et ecclesiam Sancti Falerii, cum pertinentiis earum; ecclesiasticam etiam dignitatem, quam Ecclesia vestra in Paludensi Beatae Mencildis ecclesia dignoscitur obtinere, nec non illud, quod Rad . . . . dominus Dolensis, tam in hominibus suis, in firmis haeredibus, ac rebus eorum, quam in possessionibus, et aliis, ecclesiae vestrae intuitu contulit pietatis. Sepulturam quoque, etc., usque obsistat, salva tamen justitia, etc., usque assumuntur. Decernimus ergo, ut nulli . . . hanc paginam nostrae protectionis, confirmationis et constitutionis, infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Kalendas Martii, anno octavo.

XXVIII. . . . . . . SANCTI JULIANI, ET DE TURPINIACO ABBATIBUS, ET MAGISTRO BALD . . . . CANONICO BEATI MARTINI TURONENSIS. Causam magistri Petri de Vico, super praebenda ipsi in Ecclesia Bituricensi concessa, definiendam ipsis committit. (Apud S. Petrum, VIII Kal. Aprilis.) Retulit nobis dilectus filius, magister P . . . subdiaconus et capellanus noster, quem dilecto filio, magistro P. de Vico, dedimus auditorem, quod, cum venerabilis frater noster . . . . archiepiscopus, et dilecti filii, capitulum Bituricense, quibus, sicut idem magister proposuit coram eo, per nostras dedimus litteras in mandatis, ut, ipsum in fratrem et canonicum admittentes fraterna charitate tractarent, verba in elusionem mandati apostolici tribuentes eidem, se illum polliciti fuerint recepturos, quia tandem nolebant quod promiserant adimplere, accedens ad praesentiam nostram, ad eosdem praeceptorias litteras reportavit, dilectis filiis . . . de Domo Dei . . . de Nigro-Lacu, et . . . de Fonte-Mauriniacensi abbatibus, obtentis monitoribus ad eosdem, et, quoniam quidam ex capitulo, sicut dictorum monitorum transmissae nobis litterae continebant, super receptione ipsius magistri malitiose resistere nitebantur, ad dilectos filios . . . abbatem Dolensem, et Eug. subdiaconum nostrum, priorem de Leproso, litteras direximus continentes quod si major pars capituli convenisset in eum, vacantem praebendam conferrent eidem, ipsum in canonicum admittentes et fratrem. Pro cujus denique receptione, sicut idem exsecutores per suas nobis litteras intimarunt, ea videlicet ratione, quod idem magister a pueritiae suae tempore devotum impenderat in ipsa ecclesia famulatum, et sacros ordines usque ad diaconatum susceperat in eadem. Cumque archiepiscopus et capitulum memorati, post inhibitionem ex parte nostra ab eisdem exsecutoribus factam, praebendam, quae tunc in Ecclesia Bituricensi vacabat, magistro P. Petit, pro suae voluntatis arbitrio, contulissent, et idem exsecutores concessionem infirmassent eamdem, dictus magister P. Petit, et R. . procurator praefati magistri P. de Vico, ad nostram praesentiam accedentes, causam ipsam venerabili fratri nostro, Nivernensi episcopo, et dilectis filiis . . . abbati de Pratea, et . . . priori de Fonte-Mauriniacensi, de communi voluntate obtinuere committi, qui, eodem abbate nequaquam praesente, sed suam absentiam per litteras excusante, testibus hinc inde receptis, et dictis publicatis eorum, cum jam ad sententiam praepararent . . . . . cancellarius Bituricensis, nomine capituli memorati, ad appellationis subterfugium convolavit, ad quam prosequendam, cum idem magister, non sine magnis laboribus et expensis, procuratore nemine comparente pro parte capituli, accessisset, humiliter postulabat a nobis, ut, cum Ecclesiae Bituricensis servitiis, sicut major pars capituli affirmabat, a pueritiae suae tempore institisset, sacros ordines usque ad diaconatum suscipiens in eadem, et nos, absolute ac sine conditione aliqua, praebendam sibi mandaverimus assignari, ac in praesentia praedictorum judicum ostensum fuerit et probatum, quod pars major capituli convenerat in eumdem, quod confirmare ac ostendere nitebatur per quaedam scripta, quae in ipsius praesentia exhibuit auditoris, praebendam super qua litigatum fuerat, sibi, de solita sedis apostolicae clementia, concedere dignaremur. Cujus denique petitioni, quia de communi assensu partium causa fuerat judicibus delegata, et ab eis usque ad testium publicationem super ipsa processum, lite pendente, ac absente parte altera, non duximus annuendum. Verum, ne idem magister in veniendo ad praesentiam nostram laborasse videretur incassum, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, secundum tenorem litterarum ad dictum Nivernensem episcopum, et dilectos filios, abbatem Dolensem, et eorum conjudices obtentarum, attestationes ac rationes receptas ab eis, in causa procedere procuretis. Nos autem illos canonicos in receptione ipsius intelligimus consensisse, qui per suas nos litteras rogaverunt, ut ipsum recipi faceremus. Caeterum, quia dictum capitulum appellationem ad nos interpositam prosequi noluit, et idem magister eam prosequi procuravit, ipsum capitulum, juxta Lateranensis instituta concilii, eidem magistro in expensis legitimis, sublato appellationis obstaculo, condemnetis, reducentes in irritum, si quid . . . in ejusdem magistri praejudicium temere . . . attentius provisuri, ut taliter mandatum apostolicum exsequi studeatis, quod idem magister pro defectu justitiae non cogatur propter hoc ulterius ad sedem apostolicam laborare. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Kalend. Aprilis, anno octavo.

XXIX. NOBILI VIRO, MATTHAEO DE ARGENT. Sententiam, in causa quae inter ipsum et Joannem de Zita, super terra quadam et molendino vertebatur, a G. tituli S. Mariae in Porticu diacono cardinali, latam, confirmat. (Apud S. Petrum, VII Kal. Aprilis.) Saepe nobis, ac saepius replicata querela pro A . . . nepte tua, cujus tutelam agebas, terram et molendina posita in Valle rotunda, territorio Sancti Germani, a Joanne de Zita tibi cum fructibus inde perceptis restitui postulasti, asserens ipsum J. ea quondam legitime vendidisse ac tradidisse magistro Petro de Fundis, cujus haeres remanserat neptis ipsa. Joannes autem proponebat econtra, illam venditionem in fraudem usurarum factam fuisse, quia, cum aliter pecuniam mutuo ab eodem magistro habere non posset, conventum est aliter inter eos, ut, quandocunque tantam pecuniam restituere vellet emptori, emptor ei revendere teneretur, sicut ex postfacto apparuit. Nam, idem magister, pecunia recepta quam dederat, eidem J. revendidit quae emerat ab eodem, sicut per instrumentum publicum apparebat, quod in praesentia dilecti filii, R. tituli SS. Marcellini et Petri, presbyteri cardinalis, Casinensis abbatis, judicis ordinarii, demonstravit. Sed, quia instrumentum illud suspectum aiebas, et abbas declinare ad partem tuam potius videbatur, idem J. ne gravaretur ab eo, sedem apostolicam appellavit. Tibi ergo et parti alteri in nostra praesentia constitutis, dilecto filio, H. Sancti Eustachii diacono cardinale, auditore concesso, idem J. proposuit se velle testes producere, tam ad fidem instrumenti, quam seriem totius negotii plenissime comprobandam. Tu vero, ad elidendam exceptionem hujusmodi, te testibus uti velle dicebas, et sic ad . . . archidiaconum Aquinatem, pro recipiendis testibus utriusque partis, litteras impetrasti, a quo testibus utrinque productis, et eorum attestationibus ad audientiam nostram remissis, iterum partibus dilectum filium, O. subdiaconum et capellanum, nostrum dedimus auditorem. Qui, cum instrumenta quae ab utraque parte receperat, de mandato nostro eidem remitteret cardinali, dictus Joannes instrumenta tua per se vel alium malitiose subtraxit, ea retinere praesumens. Absente igitur interim cappellano jam dicto, procuratori tuo et eidem Joanni dilectus filius, G. sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis est datus auditor, ut causam audiret, et fine debito terminaret, in cujus praesentia procurator tuus sibi restitui postulabat quae illi Joannes subtraxerat instrumenta. Sed Joannes constanter hoc esse falsum dicebat, et, ad suspicionem tollendam, offerebat intrepide juramentum. Nos autem, hujusmodi altercatione recepta, et cognito, tam ex relatione jam dicti cardinalis Sancti Eustachii, quam capellani ejusdem et aliorum etiam, omnia illa instrumenta ad ipsum pervenisse Joannem, praecipimus quod, nisi infra certum tempus procuratori tuo tua redderet instrumenta, condemnaretur in omnibus, ut convictus. Qui metuens, accepta dilatione, restituit non universa, sed quaedam. Verum, licet videretur propter non reddita condemnandus, quia tamen sponte confiteri tenorem videbatur eorum, interlocutum est ut, illo non obstante, super principali procederetur in causa. Ex tua igitur fuit parte propositum, quod, cum de venditione ac traditione facta jam dicto magistro constaret per publicum instrumentum, et etiam per attestationes tuas, quod procurator ipsius magistri fructus terrae, de qua quaestio agitur, ad opus haeredis ipsius magistri perceperit, et quod ipse Joannes terram illam occupaverit violenter, et perceperit fructus ex ea, molendina jam dicta, et terram, cum fructibus ac poena invasionis, tibi adjudicari debere. Joannes autem allegavit econtra, se super his debere prorsus absolvi, cum per testes suos sufficienter sit de facta revenditione probatum. Praedictus igitur cardinalis, his et aliis quae coram eo fuere proposita, diligenter auditis, praefatum Joannem in restitutione molendinorum et terrae jam dictae, cum fructibus ab invasionis tempore de ipsa terra perceptis, per sententiam condemnavit. Nos autem, ipsam sententiam approbantes, eam auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Kalendas Aprilis.

XXX. SPOLETANO EPISCOPO. Sententiam adversus ipsum, in causa quae inter ipsum et syndicum Lateranensis Ecclesiae super jure episcopali in Ecclesia de Scilian. latam, irritat. (Datum V Kal. Aprilis.) Cum dilectus filius, Ja . . . procurator tuus, coram dilecto filio, J. Sanctae Mariae in Cosmedin. diacono cardinale, quem sibi et syndico Lateranensis Ecclesiae dedimus auditorem, jus episcopale in ecclesia Sanctae Mariae de Scilian. ex eo ad te assereret pertinere, quod, intra fines tuae dioeceseos constituta, non probatur exempta, et quod latam a praedecessoribus tuis sententiam interdicti commorantes inibi observarunt, ubi etiam quidam praedecessorum tuorum instituerunt abbatem, hospitia et procurationes, sicut in aliis monasteriis dioecesana sibi lege subjectis, recipientes ibidem, et haec sufficienter idem procurator se per testes idoneos assereret probaturum; pars adversa, praeter praescriptionem qua se tueri fortius nitebatur, proponebat econtra, quod, tu, propter quoddam antiquum privilegium, tum propter instrumentum, quo praedecessor tuus Ecclesiae Lateranensi concesserat jus quod habebat in ecclesia saepe dicta, tum etiam quia tu ratum habueras quod idem tuus fecerat praedecessor, in nullo tibi tenebatur eadem ecclesia respondere. His igitur idem cardinalis et aliis rationibus, allegationibus et depositionibus testium utriusque partis, ea qua decuit diligentia, intellectis, nobis eadem retulit diligenter. Nos autem, attendentes quod Lateranensis Ecclesia privilegium illud antiquum, per quod eadem ecclesia proponebatur exempta, in publicum non ostendit, et instrumentum a praedecessore tuo factum non esse clericorum subscriptionibus roboratum, et praescriptio sufficienter probata non erat, instrumentum concessionis cassantes, quod tuus fecerat praedecessor procuratori tuo, in episcopali jure super eadem Ecclesia Lateranensi syndicum duximus condemnandum.

Datum V Kal. Aprilis.

XXXI. . . . . . . . . ABBATI SANCTAE GENOVOFAE, ET DECANO , ET . . . . . . . . CANCELLARIO PARISIENSIBUS. Causam inter comitissam Blesensem, et capitulum Ecclesiae Carnotensis, super latronis captura vertentem, ipsis committit. (Apud S. Petrum, Kal. Aprilis.) Dilecti filii, W. et Simon, clerici, ex parte dilectae in Christo filiae, nobilis mulieris, comitissae Blesensis, ad nostram praesentiam destinati, sibi postularunt audientiam exhiberi, ut audiremus injurias quas ei et suis infert Ecclesia Carnotensis, quibus, et dilecto filio, S. de Bero, Carnotensi canonico, qui pro ipsa stabat ecclesia, dilectum filium, R. tituli Sanctae Anastasiae presbyterum cardinalem, dedimus auditorem. In cujus praesentia proposuerunt nuntii comitissae, quod, cum ipsius comitissae praepositus de Firmitate, de villa Nolio quemdam latronem ceperit, qui furtum commiserat, et justitia fuerit inde facta, latro fuit a comitissae Balivis per capitulum Carnotense post factam justitiam requisitus, quia capitulum eum in terra sua captum fuisse dicebat, asserentibus Balivis econtra ipsum fuisse captum in terra in qua jus capiendi latrones et alios malefactores habet eadem comitissa, quoniam vir ejusdem, antequam signaculum crucis assumeret, erat in possessione juris illius, ut in loco illo in quo captus ab ipso capitulo dicebatur, hujusmodi jurisdictionem haberet, quod erant probare parati. Verum, cum super hoc de parendo juri sufficientem cautionem offerrent, canonici Carnotenses nihilominus terram ejusdem comitissae fecerunt per . . . Dunensem archidiaconum, interdicto supponi, qui, postmodum requisiti, ut, ab eis sufficienti cautione recepta juri parendi, terram absolverent, eam recipere noluerunt, nisi prius solveretur emenda. Consequenter, venerabilis frater noster . . . . . Carnotensis episcopus, super hoc requisitus, et per litteras metropolitani sui monitus diligenter, ut taliter comitissae terram absolveret, sicut de jure poterat et debebat, idem a capitulo jam dicto prohibitus, hoc facere recusavit. Dicebat enim capitulum, hoc in privilegio Carnotensis Ecclesiae contineri, quod nemini liceat excommunicatis vel nominatim interdictis pro canonicis Carnotensibus, absque congrua satisfactione, absolutionis beneficium indulgere. Videntes autem nuntii comitissae, quod, data cautione, absolvi non poterant, ut deberent, tam super hoc quam aliis causis inter comitissam et capitulum agitatis, metropolitani audientiam appellarunt, tam ipsam comitissam, quam terram et balivos ipsius sub ejus protectione ponentes. Interim . . . . decanus de Castroduni comitissae praepositum Castroduni convenit, ut res hominis cujusdam quas ceperat, reddere vel recredere procuraret. Qui cum eas paratus esset recredere, decanus, prius litteris quibusdam inspectis, quas ex parte capituli Carnotensis receperat, noluit ut praepositus ipse res illas recrederet, sed redderet absolute; quod praepositus nolens efficere, ne jus in hoc comitissae periret, decano inhibuit ne ultra procederet, et ad metropolitani audientiam vocem appellationis emisit, terram comitissae et balivos ipsius sub protectione ponens ejusdem, et diem appellationi praefigens. Decanus vero, in crastinum castellanum Castriduni, sicut praepositus fecerat, requisivit, qui, responso ei dato consimili, appellavit, promittens cum ipso praeposito super hoc Ecclesiae stare mandato. Decanus autem, asserens mandatum a capitulo recepisse, castrum illud in vespere supposuit interdicto. Partibus itaque a metropolitano citatis et in ejus praesentia constitutis, procurator comitissae jam dictae pro ipsa proposuit conquerendo, quod capitulum Carnotense eam non citatam, vel requisitam in aliquo, taliter aggravabat, quod terram ejus pro qualibet causa, ea nullatenus requisita, interdicto saepius supponebat. Conquestus est etiam, quod cum ipsa, vel ejus balivi pro causis citantur capituli coram ordinario judice responsuri, jam coguntur in capitulo respondere, et cum castrum Firmitatis injuste fuerit suppositum interdicto, ab ea nolebant de juri parendo sufficientem quam offerebat recipere cautionem, cum etiam esset probare parata, quod jure suo usa fuisset. Conquerebatur insuper, quod Castrumduni post appellationem fuerat interdictum, et probationem idoneam offerebat, quod in capiendis rebus jam dictis jure suo usa fuerat comitissa, illo jure videlicet in cujus possessione vir erat ipsius tempore crucis assumptae. Caeterum, cum a metropolitano recepti fuerint super hoc Parisius ( sic ) quidam testes et comitissae procurator ipsius postularet instanter, ut terram absolveret, sufficienti cautione recepta, procurator capituli dicebat econtra, quod metropolitano vel alii terram absolvere non licebat, jam dicti privilegii tenorem allegans, volens super hoc testes producere, sicut produxerat comitissa. Die igitur alio apud Noliacum partibus assignato, ut producerent testes et privilegium exhiberent, metropolitanus, cum partes essent in die praefixa praesentes, privilegio diligenter inspecto, testes hinc inde recepit, quibus ab officiali metropolitani examinatis ipsius, et die iterum partibus assignato, procurator comitissae cum instantia postulabat attestationes publicari receptas, ex abundanti de juri parendo sufficientem offerens cautionem, ut relaxaretur sententia interdicti; sed procurator capituli econtrario allegabat, quod, jam dicti privilegii ratione, ab ipso terra non poterat, nec debebat absolvi, nisi prius capitulo facta fuisset emenda, interpretando verbum illud, quod in privilegio continetur, videlicet satisfactione congrua pro emenda. Litigato ergo diutius super hujusmodi clausula, interlocutus est metropolitanus jam dictus, se velle hujusmodi expositionem apostolico examini reservare, et super hoc diem partibus assignavit; voluit tamen cognoscere per se, vel officialem suum, appellationis ratione praedictae, utrum injuste, an juste castra illa interdicta fuissent. Instante itaque procuratore comitissae praefatae, ut, cautione recepta et attestationibus publicatis, relaxaretur sententia interdicti, praedictus Simon cum procuratore capituli, ut alios testes producerent ad probandum justum esse quod fecerant, inducias postulavit, quibus concessis eisdem, comitissae procurator ipsius, in die partibus super hoc assignato instante, sicut saepius fecerat, attestationes petiit publicari et interdicti relaxari sententiam, cautione recepta. Requisitus autem procurator capituli utrum vellet per probationem ostendere, quod super hoc capitulum fecerat, esse justum, coram officialibus metropolitani jam dicti, constanter asseruit, nec aliquid se velle probare, nec etiam auditurum attestationes partis adversae, sed ne terram absolverent appellabat, octavas Beati Martini proximo praeteritas suae terminum appellationi praefigens. Officiales, si quidem attendentes non esse appellationi hujusmodi deferendum, cautione recepta usque ad centum marcas de juri parendo, terram absolvere jam dictam. Praefatus igitur Simon, cum procuratoris litteras non haberet, dilectis filiis, abbate Sancti Joannis de Valeta et Thoma, archidiacono Drocensi, fidejussoribus assignatis, in centum marcarum poena damnandis, si, quod ipse faceret, capitulum ratum habere non vellet, econtra proposuit, asserens, quod cum castra praedicta pro Carnotensi capitulo interdicta fuissent, coram metropolitano pro ipso capitulo fuerat allegatum, quod illius clausulae ratione, quae superius est expressa, terram interdictam pro ipsis absolvere non poterat, nec debebat, propter quod clausulae interpretationem ejusdem districtioni apostolicae reservaret, sed, volens cognoscere utrum juste an injuste latum fuerit interdictum, diem partibus assignavit. Verum, cum idem in procinctu esset ad sedem apostolicam veniendi, per procuratorem capituli, magister J. officialis ipsius, quem super negotiis delatis ad ipsum deputaverat auditorem, tanquam suspectus est recusatus, propter manifestas causas, quas ipsi metropolitano non esse credebat ignotas, sed metropolitanus ipsum non removit prorsus a causa, imo ei archidiaconum Eduensem adjunxit, tunc de alio adjungendo non habita mentione, praesentibus partibus, archidiaconoque praesente ac per taciturnitatem praebente consensum. Postmodum vero, idem metropolitanus loco archidiaconi, sicut a parte altera dicebatur, Gaufridum, canonicum Senonensem adjunxit, si archidiaconus interesse non posset. Unde, procurator capituli videns praefatum magistrum, qui fuerat recusatus, et dictum Gaufridum, quem loco archidiaconi nesciebat adjunctum, ut de causa cognoscerent, residentes, asseruit se absente archidiacono respondere vel proponere non teneri, et procedere sine ipso volentibus contradixit, vocem appellationis ad sedem apostolicam interponens. Cumque legitime non constaret illum Gaufridum loco archidiaconi substitutum, per quem etiam magistri J. suppressa suspicio non fuisset, nec archidiaconum interesse non posse canonice manifestum existeret, ipsi, videlicet magister J. et dictus Gaufridus, appellatione contempta, relaxarunt sententiam interdicti, cautione recepta, contra tenorem privilegii Ecclesiae Carnotensis, in praejudicium interpretationis, cujus dies assignata pendebat. Unde, idem Simon quidquid per eos super hoc factum erat, debere dicebat in irritum revocari. Procuratores autem comitissae jam dictae petebant sibi quid sit satisfactio congrua, vel qualiter intelligenda sit per interpretationem apostolicam aperiri, cum hujus occasione vocabuli canonici Carnotenses, quando et quomodo volunt, comitissae terram ejusdem interdicto supponunt, nec velint sententiam relaxari, donec procedat emenda. Insuper etiam, licet ipsa comitissa sit praesens in villa quam ipsi volunt supponere interdicto, non erit tamen vocata per eos nec citata legitime, imo, cum placet eis, vocant praepositum, vel aliquem de balivis, illi dicentes: Aut tu facies ita, vel nos terram interdicti sententiae supponemus; et cum ex parte comitissae proponatur ab eis, hoc, quod ipsi postulant, ad jurisdictionem comitissae spectare, et se offerunt Ecclesiae stare mandato, ipsi terram nihilominus interdicunt, ac, si quando super hoc aliquis ex parte comitissae pro querela capituli a judice ordinario est citatus, non permittunt quod ipse respondeat, nisi in capitulo Carnotensi; unde, procuratores ipsi super gravaminibus istis et aliis eidem comitissae postulabant justitiam exhiberi. Nos igitur, his et aliis quae coram ipso cardinale fuere proposita, diligenter auditis, quia nobis non constitit utrum legitima fuerit appellatio, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis et testibus utrinque receptis, cum nondum sit productioni testium renuntiatum hinc inde, causam ipsam sufficienter examinare curetis, eamque, sublato appellationis obstaculo, fine canonico terminare. Si vero capitulum factum ipsius Simonis ratum habere noluerit, vos fidejussores praedictos ad poenam nominatam, auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, condemnetis et faciatis quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari, reducentes in irritum quidquid contra ipsam comitissam, postquam ipsius nuntii iter arripuerunt ad sedem apostolicam veniendi, ex parte capituli perperam fuerit attentatum. Ad intelligendum autem clausulam privilegii memorati, credimus distinguendum, utrum in aliquem interdicti, vel excommunicationis sententia sit prolata pro contumacia tantum, quia videlicet citatus noluit stare juri, vel etiam pro offensa, quia videlicet jussus noluit maleficium emendare. In primo casu, credimus congrue satisfieri, ut hujusmodi sententia relaxetur, si sufficiens standi juri cautio tribuatur. In secundo vero casu, si offensa est manifesta, non credimus congrue satisfieri, ut relaxetur sententia, nisi prius sufficiens praestetur emenda. Si vero dubia est offensa, sufficere credimus ad relaxandam eamdem, si parendi mandato competens satisdatio praebeatur. Quod si non omnes his exsequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Aprilis.

XXXII. . . . ABBATI MONASTERII SANCTI PETRI CABILONENSIS , EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Recipit eos sub protectione, et enumerantur bona ad ipsos spectantia. (Apud S. Petrum, VI Kal. Aprilis.) Religiosam vitam, etc. Eapropter, etc., usque communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem, etc. Praeterea, quascunque possessiones, etc., usque vocabulis exprimenda; locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesias Sancti Andreae in suburbio et S. Georgii infra muros Cabilonenses sitas, Sancti Martini de Frames, de Verdun, de Seiz, de Vosgeio; Sancti Martini de Brixia, de Longovico, de Petra, de Branges, de Joie; Sancti Desiderii, de Montaral, de Velergaudin; Sancti Vincentii in Brixia, Sancti Germani, Sancti Stephani, Sancti Gervasii de Cropellis, de Cules, de Monte Sancti Martini; monasterii Capasiae, de Rose, de Moroges, de Gambles, de Marigni Sancti Loci, de Usello, de Bassi, de Marciniaco, et ecclesiam de Nanto, cum omnibus pertinentiis et appenditiis earum; et sepulturam episcoporum, canonicorum, nobilium et aliorum civium totius civitatis Cabilonensis, sicut eam libere ac rationabiliter, hactenus dem monasterium habuit, et nunc ipsam juste et pacifice possidetis; capellam Castri de Branges; capellam de Senciot et capellam de castro Uselli; duas partes oblationum in annualibus festis in capella de Virdun, et jura parochialia quae habetis ibidem; tricesimam partem decimarum Perreriae, quae est Grangia de Firmitate; duas partes mortuariorum in parochia Sancti Juliani, et duas partes oblationum in solemnitate Omnium Sanctorum ibidem; censum et alias consuetudines, quas habetis in Ecclesia de Lencheriis. Sane, novalium vestrorum q . . . pro m . . . aut . . . S . . . colitis, sive de nutrimentis a . . . u . . . nullis, etc. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, etc., usque absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus etiam, ut nullus in vos aut monasterium vestrum, aut personas inibi constitutas, suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententiam absque manifesta et rationabili causa promulgare praesumat. Ad haec, auctoritate apostolica districtius inhibemus, ne ullus infra fines parochiae vestrae, sine dioecesani episcopi et vestro assensu, capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis pontificum Romanorum. Obeunte vero te, etc., usque providerint eligendum. Libertates praeterea, etc., usque sancimus. Decernimus ergo, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Via Lata diaconi cardinalis, VI Kalendas Aprilis, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1205, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno octavo.

XXXIII. . . . WIGORNIENSI EPISCOPO, ET ABBATI CICESTRENSI, ET DECANO EBORACENSI. Super ecclesia de Wdehord nepoti episcopi Albanensis assignanda. (Apud S. Petrum, IX Kal. Aprilis.) Gravem nobis dilecti filii . . . prior et conventus de Tinem transmisere querelam, quod, cum ecclesia de Wdehorn pertineat ad praesentationem ipsorum, venerabilis frater noster . . . Dunelmensis episcopus, post reclamationem et appellationem ab eis ad nos interpositam, dilectum filium . . . nepotem venerabilis fratris nostri, J.. Albanensis episcopi, praesumpsit instituere in eadem occasione cujusdam nostri mandati, quod propter tacitam veritatem meruit de certa scientia revocari, quamvis praedictus prior, propter litteras comminatorias a venerabili fratre nostro, Eliensi episcopo, auctoritate nostra dilecto filio . . . abbati Sancti Albani, directas, eum praefato Dunelmensi episcopo, contradicente conventu, per litteras ejusdem abbatis sui coactus praesentaverit et invitus, ita quod illi praesentationi conventus nunquam voluit adhibere consensum, sed potius contradixit. Unde suppliciter postulabat ut quod taliter actum fuerat dignaremur irrevocabiliter irritare. Verum, dilectus filius Wiscardus, procurator memorati nepotis episcopi Albanensis, coram dilecto filio . . . Sancti Eustachii diacono cardinale, quem ei concessimus auditorem, proposuit quod, cum ipse, praetermisso juris ordine, fuisset jam dicta ecclesia per violentiam spoliatus, antequam restitutionis beneficium obtineret, in praejudicium ejus praefati monachi super hujusmodi petitione non debebant audiri, sed, cum restitutionis gratiam impetrasset, paratus erat eis justitiae plenitudinem exhibere. Nos igitur, uni gratiam et alteri justitiam exhibere volentes, dicto abbati Sancti Albani, qui praedictam ecclesiam nostri detinet auctoritate mandati, per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictam ecclesiam ex parte nostra nepoti saepedicti Albanensis episcopi recommendatam a nobis assignet, ita, quod ipse proventus ex Ecclesia sibi recommendata percipiat, eamque sine praejudicio prioris et conventus de Tinem. custodiat et gubernet. Postquam autem eamdem ecclesiam obtinuerit recommendatam, vos, partibus convocatis, audiatis, tam super possessorio quam super petitorio, quae fuerint hinc inde proposita, et, Deum habentes prae oculis, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, quod justum fuerit statuatis, facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Si qua vero partium . . . testes, etc., nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes . . . tu, frater episcope, eum eorum altero, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IX Kalendas Aprilis.

XXXIV. . . . . . ELIENSI EPISCOPO, ET ARCHIDIACONO DE CANTABRUGE, ET PRIORI DE BARNOETA ELIENSIS DIOECESEOS. Causam matrimonialem ipsis committit. (Apud S. Petrum, V Id. Aprilis.) [Accedens ad praesentiam nostram Juliana mulier, lacrymabiliter proposuit coram nobis, quod, cum W. vir ejus, Eliensis dioeceseos, eam sibi legitime matrimonio copulasset, et, per viginti fere annorum spatium eidem cohabitans, prolem suscepisset ex ea, volens tandem idem vir habitum assumere regularem, postulabat humiliter ab eadem ut tam pio proposito faveret ipsius. Quae propter multa verbera, et aliarum molestationum gravamina, quae dictus vir inferebat eidem, se ipsam asserens dimissurum, annuit votis ejus. Cumque idem vir ad domum de Wardon, ordinis Cisterciensis, accedens, ibi religionis habitum assumpsisset, mulier ipsa, se ad domum transferens monialium, nullo ibi habitu religionis assumpto, vel voto conversionis emisso, permansit ibidem; cui pro labore manuum suarum eaedem moniales vitae necessaria ministrabant. Processu vero temporis, cum idem vir ad saeculum rediens, religionis habitum reliquisset, et eadem mulier se instanter ab eo peteret reassumi], ipse, illam recipere penitus contradicens, praeter verbera, quibus saepius affecit eamdem, sibi convitia plurima et graves injurias irrogavit. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, et dicta mulier illius aetatis existit, ut de lapsu carnis ipsius merito valeat dubitari, dictum virum, ut eam recipiat eique affectum exhibeat conjugalem, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis]; nullis litteris, etc. Quod si non omnes, tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Idus Aprilis.

XXXV. . . . . . DOLENSI EPISCOPO, ET. . . . . DE SAVIGNEIO , ET . . . . . DE ARDENA ABBATIBUS. Causam electionis episcopi Bajocensis ipsis committit. (Apud S. Petrum, X Kal. Maii.) [Auditis, et intellectis meritis causae de duabus electionibus celebratis in ecclesia Bajocensi, una de Roberto archidiacono, et altera de magistro Roberto, invenimus utramque contra formam canonicam attentatam. Cum enim, inquisitis voluntatibus singulorum . . . . . Decanus cum paucioribus in Robertum, et cantor cum pluribus in W. archidiaconum convenissent, solo cantore magistrum Robertum de Ablegiis nominante, ad nostram fuit audientiam appellatum, ne decanus, qui primam in electione vocem habebat, ad electionem procederet sine consensu totius capituli, vel majoris et sanioris partis ipsius, ut discordiae janua, quae jam videbatur aperta, per appellationis obstaculum clauderetur. Ipse vero decanus, non habito consensu majoris partis capituli, sed longe minoris, subito in electionem prorupit, appellans ne quis contra ipsam electionem aliquid attentaret, quamvis assereret, quod electioni factae statim plures alii consenserunt, cum tamen ex postfacto nequiverit convalescere, quod ab initio non valebat, quoniam electio, quae fuerat irrita ipso jure, per subsequentem consensum, appellatione pendente, non poterat esse rata. Eis igitur ad propria recedentibus, cantor et alii, qui remanserunt in capitulo post illam electionem nondum cassatam, et appellationem ad nos interpositam, a nominatione W. archidiaconi recedentes, de novo magistrum Robertum absque Romani pontificis, vel etiam metropolitani proprii conscientia, cum subd. esset, praesumpserunt non solum eligere ], verum etiam, pulsatis campanis, cum processione solemni, cantando hymnum, in Ecclesiam deportare. Nos igitur, his et aliis, quae coram nobis fuere proposita, diligenter auditis, de communi fratrum nostrorum consilio [electionem utramque duximus irritandam]. Per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus post redditum decani, archidiaconi et magistri Roberti Balbi, aliorumque canonicorum Bajocensis Ecclesiae, qui ad nostram praesentiam accesserunt, duorum mensium spatium capitulo indicatur, infra quod personam idoneam per electionem canonicam sibi praeficiant in pastorem. Alioquin, extunc, ne gregi Dominico diu desit cura pastoris, vos, auctoritate nostra suffulti, omni appellatione cessante, talem eis personam in episcopum concedatis, quae tanto congruat oneri et honori; contradictores, etc. Quod si non omnes . . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, X Kalendas Maii, anno octavo.

XXXVI. DUCI ANDRAEAE, REGNI HUNGARIAE GUBERNATORI Respondet litteris ipsius, et Ladislaum regem puerum, pupillum et nepotem suum, ipsi commendat . (VII Kal. Maii.) Post obitum inclytae recordationis Henrici, regis Hungariae, fratris tui, litteras tuae devotionis primitias gratanter et benigne recepimus, quae, cum essent ejusdem regis insignitae sigillo, novitati tuae non falsitati petebas a nobis ascribi, in quibus continebatur expresse, ut tuis verbis utamur, quod, cum, ex regis ipsius dispositione, ob teneram filii ejus regis Ladislai aetatem, pueri curam et regimen regni susceperis, promptam geris voluntatem, quae bene constituta sunt observare, et quae per ipsum regem laudabiliter noveris inchoata, quantum in te est, feliciter effectui mancipare. Nos igitur, intentionis tuae sinceritatem in Domino collaudantes, [regem ipsum puerum, cui fidelitatem fecisse dignosceris, promissione facta super administratione regni ac tutela suscepta de ipso, tuae provisionis industria attentius commendamus, ut nomini tuo praeconia verae laudis accrescant, cum idem rex benignum patrem in patruo, et protectorem propitium invenerit in patrono, et ab altissimo Rege, cui puero reges venientes de Saba plena devotionis munera obtulerunt, salus tibi proveniat et remunerationis aeternae corona. Nec contra ipsum regem, nepotem tuum, pravas aliquorum suggestiones admittas, cui, tanquam filio, pro patre teneris adesse, quem, cum sit parvus et puer, tanto debes chariorem habere, ac pro eo regni negotia diligentius procurare, quanto propensius impensa sibi beneficia recognoscet, cum, auctore Deo, adultam pervenerit ad aetatem, in qua se patrem non perdidisse cognoverit, sed mutasse.

Datum VII Kalendas Maii.

XXXVII. EIDEM. Ut pecuniam quam defunctus rex quibusdam reliquerat, erogandam curet. (VII Kal. Maii.) Post obitum, etc., usque mancipare. Accepimus autem, charissima in Christo filia . . . . . regina Hungariae, referente, quod, cum praedictus rex frater tuus, in ultimis laboraret, coram venerabili fratre nostro, archiepiscopo Colocensi et quibusdam aliis principibus regni, de pecunia, quam in monasterio de Pelle. habebat, ita disposuit, quod duas partes ejusdem fratres domorum Templi et Hospitalis haberent in subsidium terrae sanctae, et tertia ejus filio conferretur. Cum ergo te deceat voluntatem illius ultimam adimplere, nobilitatem tuam monemus attentius et hortamur, per apostolica scripta mandantes quatenus juxta dispositionem regis ipsius pecuniam illam facias erogari.

Datum VII Kalendas Maii.

XXXVIII. EIDEM. Ut redditus quos regi, reginaeque matri ipsius promiserat, persolvat. (VII Kal. Maii). Post obitum, etc., usque mancipare. Cum autem eidem regi et charissimae in Christo filiae . . . reginae, matri ejus, post fratris tui decessum, quosdam redditus, sicut accepimus, promiseris te daturum, monemus nobilitatem tuam et exhortamur attentius, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus illos ei facias cum integritate persolvi, ut circa eos, et te patrem exhibeas et patronum, tibique propter hoc et praemium salutis aeternae proveniat, et favor humanae laudis accrescat, tum te pium et benignum habuerit, ubi pius et benignus teneris adesse.

Datum VII Kalendas Maii.

XXXIX. EIDEM, ET UNIVERSIS PRINCIPIBUS IN REGNO CONSTITUTIS EODEM. Ita pueri regis curam eos gerere monet, ut regias possessiones nulla ratione abalienare audeant. (VII Kal. Maii.) Post obitum inclytae recordationis Henrici, regis Hungariae, fratris tui, fili dux, litteras tuae devotionis, etc., usque mancipare. Ut igitur eidem regi regni jura integra conserventur, nos, qui apostolatus officio tenemur tueri pupillum, cum illius, quamvis indigni, vices geramus in terris, cui dicitur per Prophetam: Pupillo tu eris adjutor, obsecramus in Christo Jesu qui venturus est judicare vivos et mortuos, et auctoritate praesentium sub obtestatione divini judicii districtius inhibemus, ne, dum idem rex fuerit in aetate minori, alienentur regalia in detrimentum ipsius, sed ad ea fideliter conservanda diligens studium impendatis et operam efficacem.

Datum, VII Kalendas Maii.

XL. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRAEPOSITIS, CAETERISQUE PRAELATIS, ATQUE PRINCIPIBUS, CLERO, ET UNIVERSO POPULO REGNI HUNGARIAE. Fidem regi servare omnino jubet. (Apud S. Petrum, VII Kal. Maii.) Post obitum inclytae recordationis Henrici, regis Hungariae dilecti filii nobilis viri, ducis Andraeae, fratris ipsius, litteras suae devotionis, etc., usque mancipare. Ut igitur erga regem ipsum, qui post patris decessum vobis dominus remansit et haeres, fidelitatis constantiam observeris, auctoritate vobis praesentium districtius inhibemus, ne cui contra coronam ipsius consilium vel auxilium impendatis, sed resistatis omnino, regis defendentes honorem, si quis forsitan contra eum agere tentaret.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Kalendas Maii.

XLI. . . . . . COLOCENSI ARCHIEPISCOPO, ET . . . . EPISCOPO WARADIENSI. Ladislai regis ac reginae familiae molestiam exhibentes compescendi provinciam injungit. (Datum V Kal. Maii.) Cum sit regi tanquam praecellenti, juxta verbum Apostoli, deferendum, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eos, qui charissimi in Christo filii nostri, Ladislai regis, et . . . reginae matris ipsius familiam, sive clericos eorumdem indebite molestare praesumpserint, tam in possessionibus quam redditibus, regio non deferentes honori, cum familiam et clericos ipsos sub nostra et apostolicae sedis protectione velimus consistere, a praesumptione sua per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescatis.

Datum V Kalendas Maii.

XLII. SUFFRAGANEIS ECCLESIAE COLOCENSIS. In fide pueri regis permanere imperat. (VII Kal. Maii.) Ut sitis in fidelitate constantes, et integritatem famae vestrae conservetis illaesam, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, in omnibus quae ad tuitionem charissimi in Christo filii nostri Ladislai, regis Hungariae, ac . . . reginae matris ejus et regni pertinent, venerabili fratri nostro . . . Colocensi archiepiscopo fideliter assistatis, ut inde retributionem a Domino, et grates a nobis obtinere possitis.

Datum VII Kalendas Maii.

XLIII. M. ABBATISSAE, ET SORORIBUS DE GANDERSHEIM. Privilegia ipsis ab Agapito PP. II, et Joanne PP. XIII concessa, renovat et confirmat; inseruntur pontificum diplomata. (Apud S. Petrum, VI Non. Maii.) Cum Christus sit veritas, nos, qui, licet indigni, locum ejus tenemus in terris, veritati debemus testimonium perhibere, cum et ipse de se dixisse legatur: Ego ad hoc natussum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati (Joan. XVIII) Ex parte siquidem vestra fuit olim a nobis humiliter postulatum, ut personis aliquibus scriberemus, qui privilegia ecclesiae vestrae concessa inspicerent diligenter, quae, tum quia sunt vetustate consumpta, tum quia monasterii vestri continent libertatem, propter viarum discrimina timebatis ad nostram praesentiam destinare. Nos autem, postulationi vestrae benignum impertientes assensum, quatuor episcopis, totidemque abbatibus duximus injungendum, ut, ad vestram ecclesiam accedentes, studiose inspicerent vestrae privilegia libertatis, et eorum rescripta fideliter ad nostram praesentiam destinarent, sigillorum suorum munimine roborata. Qui, nostro, sicut ex litteris ipsorum accepimus, mandato parentes, privilegia bonae memoriae Agapiti et Joannis, praedecessorum nostrorum, sibi praesentata subtiliter inspexerunt, et, tenorem eorum fideliter conscribentes, suis consignavere sigillis nostro conspectui praesentandum. Venerabilis etiam frater noster, G.. . . nunc Remensis archiepiscopus, tunc vero episcopus Praenestinus, in partibus illis officium legationis exercens, tibi, filia abbatissa, cum tunc temporis esses electa, munere benedictionis impenso, tenorem privilegiorum ipsorum in scripto redegit, ipsumque proprio sigillo munitum nostro decrevit conspectui praesentari. Nos igitur, tam eidem legato, quam inquisitoribus ipsis, cum rescripta illorum in omnibus concordarent, fidem debitam adhibentes, et attendentes nihilominus, quod monasterium ipsum in libro censuali Camerae nostrae inter caetera monasteria libera et exempta dignoscitur adnotatum, et quod etiam nobis et successoribus nostris in duabus stolis albis, quae auro sint, ad pondus bisantiorum triginta, contextae, annis singulis teneatur, privilegium praedicti Joannis, ne possit super hoc veritas deperire, praesenti pagina duximus inferendum. Joannes episcopus, servus servorum Dei, meritis et sanguinis claritate rutilanti dilectissimae nobis in Christo filiae Gerbergae, venerabili abbatissae monasterii beatorum confessorum Innocentii et Anastasii, quod Ganderseim nuncupatur, atque posteris suis in perpetuum, salutem, benedictionemque apostolicam. Si piis votis ac petitionibus assensum praebemus, omnipotenti Deo nos placere credimus. Quapropter, universis sanctae catholicae Ecclesiae filiis praesentibus et futuris notum esse volumus, quod in synodo, quae apud corpus beati Petri apostolorum principis acta est in mense Decembris, et indictione XI, amabiles Deo, ac spirituales filii nostri, Otto major et minor, serenissimi imperatores Augusti, apostolicam paternitatem nostram humiliter supplicare dignati sunt, coram archiepiscopis et episcopis, videlicet Italicis et Ultramontanis numero triginta et sex, quatenus praefatum monasterium Ganderseim, quod constat esse sub tuae filiationis regimine, situm in regno citerioris Saxoniae, ad honorem praedictorum confessorum Christi Innocentii et Anastasii, auctoritatis nostrae praesidio muniremus, et sub tuitione jureque S. sedis apostolicae perpetim susciperemus. Quorum piis congaudentes petitionibus, alacri mente id fieri decrevimus, praecipientes ex ea, qua, vice clavigeri coelestis regni, fulcimur auctoritate, ut praenominatum ven. coenobium nemo unquam saecularium possideat, neque ex decimis et possessionibus ejusdem quidquam sibi aliquis usurpet, non rex, non marchio, non comes, non episcopus, nec quilibet princeps quacunque potestate praeditus, nisi forte tuendi ac defendendi causa, et hoc non nisi tua, et ejus, quae pro tempore regularis fuerit abbatissa, sobria fiat permissione. Esto igitur ad laudem omnipotentis regis abbatissa ejusdem monasterii, et subditas tibi sorores ad coelestis patriae gaudia expetenda instigare prudenti magisterio non cesses. Sit semper eisdem sororibus facultas, sive licentia, ex ipsa sua congregatione, post obitum abbatissae, aliam sibi matrem, secundum regulam suam, substituere, et quam digniorem viderint, pari animo et consensu, habeant potestatem eligere. Confirmamus vero et corroboramus ipsi sancto monasterio omnes res et possessiones mobiles et immobiles, quas nunc habet, et in antea, Deo opitulante, habere debet, quolibet jure acquisitionis, ita ut, amodo et usque in finem saeculi, licenter eas teneat et possideat, omnium hominum contradictione remota. Si quis autem contra hujus nostri apostolici privilegii tutelam agere tentaverit, et ex his quae a nobis decreta sunt, aliqua pervertere molitus fuerit, hunc cum auxilio sanctae et individuae Trinitatis, et interventu beatae Mariae semper virginis, omniumque sanctorum, ex auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis, cum assensu comprovincialium pontificum et omnium hujus nostrae sanctae sedis suffraganeorum episcoporum, excommunicamus, et, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae, omniumque Christianorum societate separantes, perpetualiter, anathematizamus. Scriptum per manum Stephani, scriniarii sanctae Romanae Ecsiae, in mense et indictione supra dicta XI, + Bene valete.

Datum, Kalendis Januarii, per manus Guidonis, episcopi Sanctae Silvae Candidae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus domini Joannis summi pontificis, et universalis tertii decimi papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, tertio, imperatoribus serenissimis dominis Ottone majore et minore, anno imperii majoris sexto, minoris vero primo, in mense et indictione XI. Quia vero privilegium memorati praedecessoris nostri Agapiti papae, plenius videtur exprimere ipsius monasterii libertatem, nos ad veritatis notitiam pleniorem, capitulum illud, quod ad libertatem pertinere dignoscitur, de verbe ad verbum huic paginae duximus subscribendum Quia, inquit, postulavit a nobis Ademarus, venerabilis abbas, ut per ejus interventum, atque deprecationem, nostrum monasterium Ganderseim. situm juxta fluvium Echernan. apostolica auctoritate vobis confirmaremus, ut sub jurisdictione Sanctae Mariae, cui, Deo auctore, deservimus, Ecclesiae constitutum, nullius alterius ecclesiae jurisdictionibus submittatur; pro qua re, piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id quod exposcitur, effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem, in praefato monasterio ditionem quamlibet habere, auctoritate nostra, praeter sedem apostolicam prohibemus. Auctoritate namque beatissimorum apostolorum Petri et Pauli jubemus, ut nullus rex habeat licentiam nostrum monasterium aliquibus hominibus in beneficium dare, ut profecto juxta id, quod subjectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse ditatum permaneat, locis ac rebus tam his, quas moderno tempore habet vel possidet, quam quas futuris temporibus in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis, oblationibus, decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione, firmitate perpetua perfruatur. Prohibemus igitur ne quis vos aut monasterium vestrum contra tenorem privilegiorum suorum audeat indebite molestare. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, etc., usque incursurum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Non. Maii.

XLIV. PIGAVIENSI, CORBEIENSI, ET . . . DE LAPIDE S. MICHAELIS ABBATIBUS, MERSENBURGENSIS, PADERBURNENSIS, ET HALBERSTADENSIS DIOECESEON. Dut eis provinciam inquirendi de subjectione monasterii de Gandersheim Ecclesiae Hildesemensi. (Apud S. Petrum, V Nonas Maii.) Ex parte dilectarum in Christo filiarum, M. abbatissae, ac sororum ecclesiae de Gandersheim, fuit olim postulatum a nobis, ut personis aliquibus scriberemus, quae privilegia Ecclesiae ipsi concessa inspicerent diligenter, quae, tum quia sunt vetustate consumpta, tum quia ipsius monasterii continent libertates, propter viarum discrimina timebant ad nostram praesentiam destinare. Nos autem, postulationi earum benignum impertientes assensum, quatuor episcopis totidemque abbatibus duximus injungendum, ut, ad ipsam ecclesiam accedentes, studiose inspicerent ipsius privilegia libertatis, et eorum rescripta fideliter ad nostram praesentiam destinarent, sigillorum suorum munimine roborata. Qui, nostro, sicut ex litteris ipsorum accepimus, mandato parentes, privilegia bonae memoriae Agapiti et Joannis, praedecessorum nostrorum, sibi praesentata subtiliter inspexerunt, et, tenorem eorum fideliter conscribentes, suis consignavere sigillis nostro conspectui praesentandum. Venerabilis etiam frater noster, G. nunc Remensis archiepiscopus, tunc vero episcopus Praenestinus, in partibus illis officium legationis exercens, eidem abbatissae, cum tunc temporis esset electa, munere benedictionis impenso, tenorem privilegiorum ipsorum in scripto redegit, ipsumque proprio sigillo munitum nostro decrevit conspectui praesentari. Cum autem, tam eidem legato quam inquisitoribus ipsis, cum rescripta illorum concordarent in omnibus, fidem debitam adhibentes et attendentes nihilominus, quod monasterium ipsum in libro censuali Camerae nostrae inter caetera monasteria libera et exempta dignoscitur adnotatum, non videremus quin deberent eadem privilegia innovari, praesertim cum eadem abbatissa et sorores suam intentionem fundaverint tam ex tenore privilegiorum ipsorum, quam libri nostri testimonio censualis, quia tamen Cor . . . majoris Ecclesiae, et J. S. Crucis, canonici Hildesemenses, in nostra constituti praesentia, proponebant, Hildesemensem Ecclesiam in possessionem subjectionis ipsius monasterii per centum annorum spatium et eo amplius exstitisse, privilegia ipsa non duximus innovanda, ne Hildesemensi Ecclesiae in sua praejudicare justitia videremur, qui, licet procuratores non fuerint, pro Hildesemensi tamen Ecclesia, cui tenentur, devotius supplicabant; ut jus suum conservaretur eidem, et exponebant se ad expensas abbatissae solvendas, si eorum assertio per Hildesemensem Ecclesiam plene probari non posset. Nos igitur, ut tam eidem monasterio quam ipsi Ecclesiae suam justitiam conservemus, qui sumus omnibus debitores in ea, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ad locum idoneum pariter accedentes, et auctoritate nostra citantes eos qui fuerint hac de causa citandi, inquiratis super omnibus diligentius veritatem, et usque ad definitivae sententiae calculum procedentes, gesta omnia, conscripta fideliter sub testimonio litterarum vestrarum, ad sedem apostolicam destinetis, praefigentes partibus terminum competentem, quo, recepturae sententiam, nostro se conspectui repraesentent. Hildesemensem autem Ecclesiam, nisi contra monasterium de Gandersheim praedictorum canonicorum assertionem sufficienter probaverit, aut praefatos canonicos, si forte quod ipsi fecerunt, eadem Ecclesia noluerit ratum habere, in expensis legitimis eidem abbatissae solvendis, juxta contitutionem a nobis super hujusmodi olim emissam, decernimus condemnandos. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Nonas Maii.

XLV. . . . ATREBATENSI EPISCOPO. . . ABBATI SANCTI BERTINI MORINENSIS DIOECESEOS; ET S. DE VALLIBUS, CANONICO LAUDUNENSI. Causam electionis episcopi Ambianensis examinandam ipsis committit. (VI Non. Maii.) Dilecti filii . . . praepositus, archidiaconus et quidam alii canonici Ambianenses, ad nostram praesentiam accedentes, in auditorio nostro proponere curaverunt, quod, cum eorum ecclesia suo esset destituta pastore, et capitulum ejusdem ecclesiae tractaturum de substitutione pontificis convenisset, compromiserunt in tres unanimi voluntate, qui, praestito corporaliter juramento, singulorum inquirerent voluntates, et eum, in quem sanior pars capituli conveniret, ab eis eligendum in pontificem nominarent, et omnes tenerentur ipsum recipere, appellatione postposita, in pastorem, quem illi decernerent eligendum, quibus etiam interpretari concesserunt, quae pars esset potior nominanda. Cum ergo ipsi arbitri voluntates canonicorum omnium quaesivissent, ei ad cujus spectabat officium praeceperunt, ut decanum ejusdem ecclesiae ipsis in patrem eligeret et pastorem. Verum, quia compromissio ipsi fuerat interpositione juramenti firmata, quidam eorum in eumdem consenserunt expresse, sed ipsi . . . cancellarius . . . cantor ejusdem ecclesiae, ac quidam alii, distulerunt adhibere consensum, pro eo quod dictus decanus esset impotens evidenter ad episcopale officium exercendum, cum de ipsius non posset valetudine dubitari. Unde, cum instantia inducias a suis concanonicis postularunt, ut apostolicam sedem consulerent, an, ratione praestiti juramenti, eumdem decanum tam imbecillem et confractum senio recipere tenerentur, vel ab eo possent licite dissentire, religione juramenti praestiti non obstante. Cumque deliberandi et consulendi superiorem inducias non possent ab eis ullatenus obtinere, ne prima facie objici posset eisdem, quod perjurii maculam incurrissent, infamiae hujusmodi metu, quidam eorum in praedictum decanum consenserunt expresse, quibusdam aliis sustinentibus, qui non fuerant requisiti. Caeterum, cum pars adversa electionem ipsius a venerabili fratre nostro . . . . . Remensi archiepiscopo, sanctae Romanae Ecclesiae cardinali, apostolicae sedis legato, peteret confirmari, ipsi denuntiarunt eidem, quod dictus decanus impotens esset ad pontificale officium peragendum, et causas impotentiae assignantes, ipsi archiepiscopo humiliter supplicarunt, ut ipsius decani diligenter examinaret personam, parati defectum ejusdem etiam per testes idoneos edocere, Joanne, canonico Sancti Firmini, ne illius confirmaretur electio, ad sedem apostolicam appellante, ac promittente se, ubi deberet, illius impotentiam probaturum, appellationi suae termino assignato; at, archiepiscopus supra dictus tam ipsis quam decano praefato diem Parisiis assignavit, in quo illius se conspectui praesentarent, et idem ipsius decani personam examinari faceret diligenter. Sed dictus archiepiscopus ad locum praefixum, statuto termino, non accedens, venerabili fratri nostro, Belvacensi episcopo, et dilectis filiis, magistris R. de Corthon, et R. de Ablegiis, suis dedit litteris in mandatis, ut, si memoratum decanum viderent idoneum, auctoritate ipsius eumdem, contradictione et appellatione postposita, confirmarent. Delegatis ergo eisdem in judicio residentibus, et commissione praefati archiepiscopi in publicum recitata, praefatus praepositus, Andraeas, presbyter et magister J. Sancti Firmini Ambianensis canonicus, et J. de Scalaphai, exhiberi sibi litteras memoratas cum instantia postularunt, ut deliberare valerent an illi possent electionem confirmare praedictam. Verum, cum iidem eis litterarum copiam denegassent, ipsi, salva exceptione de litteris non ostensis, coram delegatis praedictis proponere curaverunt, quod electio decani non erat aliquatenus confirmanda, eo quod cessio. . . . . . quondam Ambianensis episcopi , nequaquam tenuerit, utpote citra formam canonicam et mandatum apostolicum celebrata, cum ipsam illi quibus non fuerat licitum recepissent. Proposuerunt praeterea quod dictus decanus impotens erat ad pontificale officium exsequendum, eum manus ita tremulas habeat, quod sine scandalo et periculo explere non valeat officium sacerdotis, et quasdam distributiones, quae fiunt in Ambianensi ecclesia, longo tempore absens percepit, quas nullus consuevit recipere nisi praesens, vel valetudine praegravatus. Adjecerunt insuper contra eum, quod litterae, quae nomine capituli fuerant praesentatae, per quas confirmatio petebatur, fuerant captata eorum absentia destinatae, quae omnia parati erant, ubi deberent, plenius edocere. His igitur rationibus allegatis, tam idem praepositus pro se ac sociis suis, quam praedicti Andraeas et magister J. ad sedem apostolicam appellarunt, et, Dominicam qua cantatur Invocavit me appellationis suae terminum praefigentes, delegatis praedictis auctoritate apostolica inhibere curarunt, ne praefatam electionem praesumerent confirmare, contra ipsum decanum, ne ipsam electionem reciperet, nihilominus provocantes. De ipsius debilitate coram nobis etiam replicarunt, quod, cum idem decanus coram bonae memoriae W. Remensi archiepiscopo, fuisset a capitulo accusatus, quod horis canonicis minime interesset, se sufficienter propter debilitatem et senium excusavit. Addiderunt etiam quod jam sunt quatuor anni elapsi, ex quo idem decanus in majori ecclesia missarum solemnia nec privatim nec publice celebravit, et idem multoties talem sustinuit in celebratione missarum defectum, quod in ipsa consecratione Eucharistiae oportuit eum discedere ab altari, et debilitatus est nimium nihilominus ejus visus. Unde petebant electionem ipsius, utpote de persona inutili celebratam, omnino cassari, cum officium exsequi nequeat sacerdotis. Dilectus vero filius . . . . abbas Sancti Judoci, procurator ipsius decani, proposuit ex adverso quod, cum, sede Ambianensi vacante, die statuto electioni, capitulum ejusdem ecclesiae pariter convenisset, in tres personas communi compromiserunt assensu, sicut superius est expressum, qui, recepto a singulis juramento, quod bona fide de substituendo pastore suas exprimerent voluntates, illam personam de gremio Ecclesiae, in qua pars sanior consentiret, eisdem in pastorem faceret nominari, et ipsi, secundum quod pars adversa proposuit, possent quae pars esset potior indicare, cum eadem fere in omnibus super forma conveniens compromissi, quam etiam nobis exhibuit sigillo capituli, de communi voluntate omnium, sicut dicitur, communitam. At ipsi arbitri, examinatis voluntatibus singulorum et deliberatione habita diligenti, memoratum decanum nuntiare capitulo in episcopum eligendum; cujus electio, licet quidam ab initio dubitarint, fuit postmodum ab omnibus approbata, et ipsam capitulum per suos nuntios praesentavit memorato archiepiscopo confirmandam. Verum archiepiscopus ipse, pro eo quod illi tunc eidem litteras tantum de credentia praesentarunt, in quibus non continebatur series rei gestae, ipsam electionem distulit confirmare. Cumque postmodum idem et alii solemnes nuntii, cum patentibus litteris ejusdem capituli processum totius negotii continentibus, se die statuto Remis ejusdem conspectui praesentassent, et confirmationem electionis ex parte capituli postulassent instanter, praefatus praepositus, M. cancellarius, Bodinus, J. de Cruce, et Walterus de Bolencort, qui consenserant electioni praefatae, et, ab eodem archiepiscopo requisiti, se consensisse, ac etiam tunc consentire publice sunt confessi, denuntiarunt eidem quod, licet persona ipsius electi conversatione posset et scientia merito commendari, erat tamen in senio et infirmitate gravata, quod omnino non erat ad episcopatus regimen assumenda, cum sacerdotale officium exsequi non valeret. Licet autem de prudentia et honestate ipsius praefatus archiepiscopus nullatenus dubitaret, et de modo electionis ipsius, tam per vivas voces arbitrorum duorum et aliorum, quibus erat fides merito adhibenda, quam etiam per tertii arbitri et capituli litteras, constaret eidem quia tamen quod idem esset impotens ad exsequendum pontificale officium, fuerat propositum coram eo, ne quid de contingentibus omittere videretur, vel in tanto negotio minus quam deceret procedere circumspecte, Sabbato proximo post Epiphaniam proximo praeteritam eidem Parisius terminum assignavit, ut et ipsius frueretur alloquio et personam ejus inspiceret diligenter. Verum, quia idem archiepiscopus, quibusdam aliis urgentibus negotiis occupatus, ibidem, praedicto termino, non potuit interesse, nec tunc memoratum negotium expedire, vices suas duxit praefatis judicibus demandare, firmiter eisdem injungens ut electionem praefati decani, nisi tantam ipsius cernerent impotentiam quod repelli de jure deberet, omni contradictione et appellatione postposita, cum contradictio et appellatio fuisset in forma compromissionis exclusa, freti auctoritate ipsius, quantocius confirmarent; contradictores, si qui post confirmationem existerent, vel rebelles, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes, et, si omnes interesse non possent, memoratus episcopus cum eorum altero ea nihilominus exsequi procuraret. Cum ergo praefatus episcopus, sicut in ipsius et magistrorum dictorum litteris perspeximus contineri, tam propriis quam ipsius archiepiscopi negotiis impeditus, die praefixo, pro mandato archiepiscopi exsequendo Parisius accedere minime potuisset, ibidem cum conjudicibus die sequenti advenit, coram quibus memorato electo, et capituli nuntiis confirmationem petentibus constitutis, praenominati praepositus et archidiaconus, cum quibusdam concanonicis suis, qui electioni praefatae non contradicebant expresse, denuntiando dixerunt, quod ipsius decani non debebat electio confirmari, tum quia resignatio . . . . . quondam Ambianensis episcopi, non tenebat, tum quia impotens erat persona electi, tum etiam quia non poterat ipsis hujusmodi rei confirmatio delegari, exhiberi sibi commissionis litteras cum instantia postulantes, et nitentes ne praedicta confirmaretur electio modis quibuslibet impedire, saepe dicto praeposito, cum duobus aliis, qui non erant de ipsius Ecclesiae gremio, ne delegati praefati ultra procederent, ad nostram audientiam provocante. At nuntii capituli proposuerunt econtrario coram eis, quod praepositus et archidiaconus memorati cum sociis suis interfuerunt et consenserunt resignationi praedictae, et compromissionem de substituendo pastore una cum aliis juramento corporaliter praestito, approbarunt. Postmodum etiam, licet a principio de ipsius electi contradicendo impotentia objecissent, et super hoc fuisset aliquantulum disputatum, approbarunt tamen eamdem, et, consentientes in eum, pro confirmatione ipsius una cum aliis ad memoratum archiepiscopum nuntios destinarunt.

Unde iidem non erant aliquatenus audiendi; utpote qui, turpitudinem propriam allegantes, et, ad id cui renuntiaverant recurrentes, viderentur sacramentis et confessionibus propriis obviare. Proposuerunt etiam nuntii supradicti, quod eis instrumenti exhibitio fieri non debebat, eo quod cognitio causae ipsis non erat, sed tantum exsecutio demandata. Nec eorum intererat etiam ex justa et rationabili causa, si forsitan interesset ad vocem illorum, quibus exceptio jurisjurandi, de qua per probationes oblatas statim constare poterat, obviabat, vel etiam aliorum qui non erant de ipsius Ecclesiae gremio, de illius impotentia perscrutari, sed tantum metropolitano eisdem officio delegato. Cum ergo ipsi, habito super his omnibus prudentum virorum consilio, parati essent eisdem instrumenti copiam exhibere, ac praeciperent ipsis, ut, sequenti die, coram eis, hora statuta, parerent, audituri et facturi quod ordo posceret rationis; praepositus et archidiaconus supra dicti, cum sociis suis, ad sedem apostolicam appellantes, ab eorum praesentia contumaciter recesserunt. Verum, delegati praedicti, in crastinum convenientes, hora praefixa, venerabilem fratrem nostrum . . . Dublinensem archiepiscopum, et dilectos filios . . . cantorem . . . cancellarium, et quamplures alios magistros Parisienses, ad suam praesentiam vocaverunt, cum quibus communicato consilio, cum fide oculata constitisset eisdem memoratum decanum sufficientem ad officium sacerdotis, et idem, eadem die, ipsis et multis aliis praesentibus, divinum officium celebrasset, quod in eorumdem judicum litteris perspeximus contineri, testes idoneos, quos adduxerat secum Parisius, receperunt, qui dixerunt eumdem una die hiemis post Natalem Domini, et ante festum Epiphaniae, per septem leucas vel amplius, totidem die sequenti, ac decem vel amplius tertio, commode perrexisse. Cum igitur eisdem de inquisitione ipsis injuncta, et aliis quae nuntii praefati capituli proponebant, plenius constitisset, contradictioni et appellationi eorum, cum fuissent inhibitae, duxerunt nullatenus deferendum, praefatam electionem communi assensu, cum mora trahere ad se periculum videretur, auctoritate praefati archiepiscopi confirmantes et decernentes contradictores pariter et rebelles, si qui de caetero apparerent, excommunicationis sententiae subjacere. Litteras quoque capituli Ambianensis praedictus nobis exhibuit procurator, in quibus perspeximus contineri, quod, licet idem decanus, anno praeterito, gravi aegritudine laborasset, sanitati tamen modo pristinae restitutus, debitum potest plene officium exercere. Exhibuit insuper multorum abbatum sigillis litteras communitas, qui nobis humiliter supplicabant, ut confirmationem de ipso per praedictos judices celebratam, ratam et firmam dignaremur habere, cum in ipso nec corporis vigor deficiat, nec fervor devotionis et fidei elanguescat. Nos igitur, his et aliis diligenter auditis, quae partes coram nobis proponere voluerunt, de communi fratrum nostrorum consilio, ita duximus providendum, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus, quia debilitas corporis, quae sola contra dictum electum opponitur, cum in caeteris sufficiens reputetur, per ipsam inspectionem oculata fide potest melius deprehendi, vos, quibus in hac parte vices nostras committimus, cum de vestrae discretionis prudentia plurimum confidamus, adhuc iterum ad majorem cautelam faciatis vobis eumdem electum personaliter praesentari, et, Deum habentes prae oculis, inspiciatis diligenter in eo circumstantias universas, et, nisi eum videritis tanta debilitate gravatum, ut episcopale officium non valeat exercere, vos, omni appellatione cessante, metropolitano suo firmiter injungatis, ut eum non differat consecrare; contradictores, etc. Quod si tanta debilitate laborat, ut ad pontificale officium exsequendum impotens habeatur, faciatis illum auctoritate nostra cessare, praecipientes Ambianensi capitulo, ut, infra quindecim dies, cum vestro consilio personam idoneam sibi concorditer eligant in pastorem; et, si forsitan infra praescriptum tempus concordare nequiverint, vel in personam minus idoneam concordarint, vos, extunc, appellatione remota, personam idoneam, quae tanto congruat oneri et honori, eis in episcopum assignetis; contradictores, etc. Quod si non omnes tu, frater episcope, cum eorum altero, ea nihilominus exsequaris.

Datum VI Non. Maii.

XLVI. . . . COLOCENSI ARCHIEPISCOPO. De episcopatu quodam, qui hic dicitur in terra filiorum Beloknese , ad devotionem apostolicae sedis reducendo. (V Non. Maii.) Ex parte tua nostris fuit auribus intimatum, quod quidam episcopatus in terra filiorum Beloknese consistit, quem, cum nulli subsit metropoli, ad devotionem apostolicae sedis intendis reducere, ac jurisdictioni Ecclesiae subdere Colocensis, dummodo tibi super hoc nostrum praeberemus assensum. Nos autem, desiderio tuo, quantum cum Deo possumus, annuentes, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut, si praemissis veritas suffragatur, episcopatum ipsum tibi sit licitum ad devotionem Ecclesiae Romanae reducere, ac ipsum Colocensis Ecclesiae subdere ditioni. Provideas autem attentius, ne episcopatus ille sit Ecclesiae Constantinopolitanae subjectus, quia, cum ipsa Constantinopolitana Ecclesia nuper ad apostolicae sedis redierit unitatem, eam nolumus suo jure privari.

Datum, V Nonas Maii.

XLVII. . . . PRIORI ET CANONICIS SANCTI PETRI TURGARCAN . Ecclesias de Ttihebi [al. Tytheby], et de Wetorp [al. de Duthorpe], ipsis adjudicat. (II Kal. Maii.) Olim, in praesentia venerabilis fratris nostri, J. Albanensis episcopi, qui Roberto, ecclesiae vestrae et magistro Columbo, venerabilis fratris nostri, . . . archiepiscopi Eboracensis, procuratoribus, fuerat concessus auditor, super querela quam habebant ad invicem, taliter idem vester proposuit procurator, quod, cum M. et R. de Vilers, milites, vobis jus, quod habebant in ecclesiis de Tithebi, et de Wectorp, intuitu contulerint pietatis, bonae memoriae T. tunc Eboracensis archiepiscopi, accedente consensu, et postmodum bonae memoriae R. qui archiepiscopo successit eidem, tam ipsorum militum, quam praedecessoris sui chartis inspectis, ipsas ecclesias cum pertinentiis suis vobis concesserit, et in perpetuam eleemosynam confirmarit, felicis recordationis Alexander papa, praedecessor noster, vobis indulsit, ut in vestris ecclesiis, cum vacarent, tres vel quatuor possetis de concanonicis vestris statuere, quorum unum dioecesano praesentaretis episcopo, ut ab eo curam susciperet animarum; et de spiritualibus ei, vobis autem de temporalibus responderet, et, licet praefatus archiepiscopus, sui praedecessoris inhaerens vestigiis, jam vobis concesserit et etiam confirmarit, quod ab ipso confirmatum viderat et concessum, vos tamen, timentes, ne quid in vestrum praejudicium attentaret, a gravaminibus ejus sedem apostolicam appellastis, ipsas ecclesias et omnia quae habebatis protectioni apostolicae committentes; et, quamvis appellationem hujusmodi saepius curaveritis innovare, ipse tamen appellationi non deferens, vos a divinorum celebratione suspendit, et postmodum in Coena Domini excommunicatos fecit per suos clericos nuntiari; deinde statuit vobis diem, ut vestra ei studeretis ostendere instrumenta, in quo, cum vestros concanonicos praesentassetis eidem, ut unus ab eo curam animarum susciperet, secundum indulgentiae praedictae tenorem, vestris ei tam confirmationibus quam indulgentiis praesentatis, ipse, vobis caeteris restitutis, indulgentiam jam dictam retinuit, eam asserens esse falsam, propter quod ad nostram audientiam appellastis. Archiepiscopus autem, nihilominus ecclesiarum ipsarum bona fecit diripi violenter, et, exactionibus gravibus vobis impositis, capellanos vestros, qui ei super hoc satisfacere noluerunt, pro sua voluntate suspendit et ecclesias interdixit. Verum, cum bonae memoriae G. prior vester, ab eodem archiepiscopo requisitus, an concanonici vestri auctoritate ipsius, vel vestra, essent in ecclesiis memoratis, humiliter respondisset quod auctoritate indulgentiae apostolicae sedis per vos ibi fuerant instituti, idem archiepiscopus praecepit eidem, ut in vos excommunicationis sententiam promulgaret; et, cum ei fuisset a priore responsum quod mallet vos absolvere quam ligare, ac facilius resignaret in ejusdem manibus prioratum, quam vos propter hoc excommunicationis vinculo innodaret, archiepiscopus, licet tunc non receperit prioratum ab eo, post paululum ipsum resignare nolentem a prioratu suspendit, mandans vobis, ne ipsum haberetis de caetero pro priore; sed vos, de appellatione confisi, sententiis sic prolatis nullatenus detulistis. Magister autem C. ejusdem archiepiscopi procurator, ex adverso respondit, quod vinculo eratis excommunicationis astricti, tum quia in clericos ejusdem, qui in praedictis ecclesiis morabantur, manus injeceratis temere violentas, tum quia praeter assensum dioecesani episcopi ecclesias occupaveratis easdem, et in tales, juxta consuetudinem Ecclesiae Anglicanae, per sedem apostolicam confirmatam, in silvis et saepius singulis annis excommunicationis sententia promulgatur. Indulgentiam insuper ipsam proposuit de jure suspectam, et, si suspecta non esset, non fuisse per eam generali terrae consuetudini derogatum, de qua in ipsa mentio non fiebat. De consuetudine siquidem Ecclesiae Anglicanae procedit, ut, decedentibus personis, custodia ecclesiarum vacantium ad dioecesanum episcopum devolvatur. Idem etiam procurator adjecit, quod praedictis ecclesiis archiepiscopum spoliaveritis eumdem, unde ipsi restitutio competebat. Praeterea, etsi praedicta indulgentia vera fuisset, asserebat eam ad illas ecclesias solummodo pertinere, quae ad vos jure pertinebant utroque, non ad illas in quibus jus habebatis tantummodo patronatus. Qui etiam praescriptionem triginta annorum ad ultimum opponebat, asserens indulgentiam illam ad ecclesias pertinere praedictas, cum earum nulla sufficiat tot personis, et indulgentia ab archiepiscopo ablata non fuerat, sed apud sacristam Suellen. deposita ut suspecta, per communem ad nos nuntium deferenda, quae fuit vobis postmodum bis oblata; verum autem non erat, quod archiepiscopus aliquid specialiter ab eisdem ecclesiis exegisset, sed, cum a subditis suis, propter expensas quas in exsilio fecerat, sibi peteret subveniri, et ipsi quintam partem reddituum suorum unius anni ei duxerint offerendam, tam praesentium quam absentium fuerunt redditus aestimari; per confirmationes vero archiepiscoporum nihil juris ecclesiae vestrae fuerat acquisitum, sed quod patroni concesserant, jus videlicet patronatus, solummodo confirmatum. Deinde procurator ipse se obtulit probaturum, quod indulgentia illa eidem archiepiscopo a vobis exhibita fuerat, et de vestro sequestrata consensu, nuntio reddenda communi, qui eam nostro conspectui praesentaret, et quod postmodum ea vobis non in occulto, sed coram pluribus fuerat bis oblata; item, quod idem archiepiscopus praedictas ecclesias possidebat, cum vos, clericis ejus de ipsis ejectis ac manibus injectis in eos, per violentiam occupaveratis easdem; praeterea, quod dictus prior et vos, post promotionem ejusdem archiepiscopi, tres ei clericos praesentaveratis ad ecclesias memoratas, et archiepiscopus illos instituerat in eisdem; similiter, quod vos, post excommunicationem, quam appellatio non praecessit, et post manuum injectionem, divina praesumpsistis officia celebrare, et quod idem prior, postquam in manibus archiepiscopi resignaverat prioratum, administrationem ipsius eo sibi usurpaverat prohibente. His igitur coram auditore jam dicto propositis, quia nobis super iis non potuit fieri plena fides, causam ipsam venerabili fratri nostro . . . . Eliensi episcopo, et dilectis filiis . . . . de Leicestre, et de Rupe abbatibus duximus committendam, praecipientes eisdem, ut, partibus convocatis, et indulgentia sic detenta recepta, et detentore illius ad ejus restitutionem per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, coacto, nisi archiepiscopus exceptiones probaret objectas, vel earum aliquas per quas vestrum deberet propositum impediri, cum secundum rerum naturam, vix possent universa probari, eumdem archiepiscopum in moderatas expensas parti contrariae condemnarent, sicut justum esset, restitutis ablatis, nihilominus audituri quae super principali proponerentur hinc inde, et, inspectis attestationibus, quas eis sub bulla nostra misimus interclusas, quod justum esset, appellatione remota, statuerent et facerent auctoritate nostra firmiter observari. Caeterum, judices ipsi, nostro super his recepto mandato, sicut ex litteris ipsorum accepimus, partes ad suam praesentiam convocarunt, et, omnibus judicialibus, sicut decuit, observatis, ac detenta indulgentia restituta, post publicationem attestationum et disputationum habitam super eis, cum esset allegationibus renuntiatum hinc inde, nisi forte ad interrogationem eorum alterutra partium aliquid duceret allegandum, considerantes quod causa ipsa difficilis haberetur, ad sententiam proferendam procedere noluerunt, sed eam plene instructam de consensu partium remiserunt ad apostolicae sedis examen. Nuntiis igitur partium in nostra praesentia constitutis, dilectum filium M., Sancti Theodori diaconum cardinalem, dedimus auditorem, quo referente didicimus, quod ex parte vestra contra ipsum archiepiscopum quatuor principaliter proposita fuerant: quod post appellationem ad nos interpositam saepe dictum priorem suspenderat, et vos denuntiaverat excommunicationis vinculo subjacere; bladum etiam de ecclesiis jam dictis extraxerat; et ad redemptionem quemdam vestrum coegerat capellanum; et compulerat vos hac de causa subire magnas expensas; verum, ex altera parte fuerat econtra responsum: quod appellatio vestra nullius fuerat firmitatis, cum contra inhibitionem sub anathematis poena factam in synodo generali, juxta consuetudinem Ecclesiae Anglicanae, ne quis vacantes ecclesias absque dioecesani consensu sibi praesumeret usurpare, jam dictas ecclesias vobis usurpaveratis post obitum personarum, per quod constabat, vos excommunicationis sententiam incurrisse, unde non poteratis per appellationem interpositam vos tueri, qui ligati fueratis sententia generali; super eo autem quod bladum de ecclesiis illis extraxerat, usus fuerat jure suo, cum ecclesiarum vacantium in dioecesi sua sibi custodia competat, secundum antiquam consuetudinem hactenus observatam; nec capellanum vestrum ad redemptionem compulerat, sed receperat ab eo quae de ipsis ecclesiis eum recepisse credebat; neque vos impulerat ad faciendas expensas, sed vos ipsum et vosmetipsos ad illas potius impulistis. Nos igitur, attestationibus et allegationibus, indulgentiis et concessionibus, nec non privilegiis et confirmationibus diligenter inspectis, cum de multis appellationibus legitime interpositis plene constiterit, suspensionis et excommunicationis sententias, in jam dictum priorem et vos ab ipso archiepiscopo promulgatas, decrevimus non tenere, ipsumque archiepiscopum ad restitutionem omnium, quae ab ecclesiis illis extraxit, et extorsit a capellano jam dicto, et ad recompensationem etiam expensarum quas vos noscimini hac de causa fecisse, per sententiam duximus condemnandum, adjudicantes vobis, cum suis pertinentiis ecclesias memoratas. Nulli ergo . . ., hanc paginam sententiae nostrae infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum II Kalendas Maii.

XLVIII. W. DOMINO DE GUIRCHIA. Recipit sub protectione beati Petri, cum annuo censu unius bisantii. (VII Non. Maii.) Solet annuere sedes apostolica piis votis, et honestis petentium desideriis favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecte fili, nobilis vir, tuis precibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad indicium autem hujus protectionis ab apostolica sede perceptae, unum bisantium gratis oblatum solves nobis nostrisque successoribus annuatim. Nulli ergo, etc.

Datum . . . III Nonas Maii, anno octavo.

XLIX. ALFERADAE MULIERI. Ecclesiam ab ipsa fundatam sub protectione recipit. (V Id. Maii.) Solet annuere, etc., usque assensu. ecclesiam, quam in honorem Sanctae Mariae in Baroli villa fundasti, cum omnibus bonis, etc., usque communimus. Ad indicium autem hujus protectionis a nobis obtentae, obolum unum auri persolves nobis nostrisque successoribus annuatim. Nulli ergo, etc.

Datum, V Idus Maii.

L. . . . . REGI CASTELLAE. Ipsum ob Judaeos ac Saracenos in honore habitos increpat. (III Non. Maii.) Non minus pro illorum peccato qui faciunt, quam pro eorum qui sustinent detrimento, dolemus et graviter conturbamur, quod regia celsitudo illis se gravem exhibet et severam, quibus benigna et propitia deberet adesse, illosque molestat, quos praecipue fovere deberet. Accepimus autem, quod, cum universos clericos regni tui ab omni exactione absolveris et collecta, mutata tandem post tempora voluntate, ipsis, pro velle tuo, collectas et exactiones imponis, et, cum servi Judaeorum emptitii sive vernaculi convertuntur ad fidem, licet pretium quod pro talibus dari debet, in canone sit taxatum, per Judaeos ipsos tantum facis de bonis episcopalibus detineri, quantum ipsi eosdem servos valuisse firmaverint juramento. Unde, nuper a venerabili fratre nostro . . . . Burgensi episcopo, pro quadam Sarracena, Judaei cujusdam ancilla, quam vix asserit decem solidos valuisse, ducentos aureos recipi mandavisti, et, licet, super eo quod Judaeos et Sarracenos tui regni compelli ad solvendas decimas de possessionibus non permittis, litteras tibi apostolicas duxerimus transmittendas, tu tamen, nedum eos noluisti ad decimarum solutionem inducere, verum etiam liberiorem eis decimas non solvendi et emendi ampliores possessiones licentiam tribuisti, ut, Synagoga crescente, decrescat ecclesia, et libere praeponatur ancilla. Cumque olim idem episcopus in nostra esset praesentia constitutus, tu, ditiorem ecclesiam, quae in sua dioecesi habebatur, tibi cum omnibus pertinentibus ad eamdem usurpans, eam cuidam abbatissae Cisterciensis ordinis concessisti, et episcopum ipsum, quoniam apud abbatem Cisterciensem moverat contra ipsam abbatissam super eadem ecclesia quaestionem, compulisti ad confirmationem concessionis illius, et tam ipsum etiam quam canonicos ejus, ad concessionem ipsius ecclesiae, et ad faciendam canonicam abbatissam, minis et terroribus induxisti. Ecclesiam quoque Sancti Juliani de Mena, quam praedecessores ipsius a te pro mille marabotinis redemerant, occupasti, eam illi restituere contradicens, neque vis Burgensi Ecclesiae dare decimas de proventibus, qui tibi ex dioecesi Burgensi proveniunt, licet progenitores tui eas consueverint exhibere. Abbatem etiam et clericos de Covaruvias, qui eidem episcopo rebelles et inobedientes existunt, in suo errore defendis, praebens eis auxilium contra illum. Ne igitur, charissime in Christo fili, ecclesiasticam libertatem deprimere, et Synagogam, ac Moskitam extollere videaris, neque in Ecclesiam, sponsam Christi, aut ministros ipsius exerceas quae tuae fidei puritatem offuscent, serenitatem regiam monemus in Domino et hortamur, quatenus praedicta omnia et in te corrigas per te ipsum, et in aliis corrigi concessa tibi facias potestate. Alioquin, quantumcunque personam tuam in Domino diligamus, quia ecclesiarum oppressionem, quarum est nobis cura commissa, pati nolumus nec debemus, ut regi Deo potius quam regi homini deferamus, venerabilibus fratribus nostris . . . . Oscensi, et . . . . Tirasonensi episcopis, et dilecto filio, decano Tirasonensi, nostris litteris nos noveris injunxisse, ut te ad hujusmodi per censuram ecclesiasticam, appellatione remota compellant.

Datum, III Nonas Maii.

LI. ARCHIEPISCOPO GNESNENSI. Consulenti an dispensare posset super matrimonio in sexto consanguinitatis gradu per ignorantiam contracto, respondet, dissimulari posse. (VI Id. Maii.) Providi pastoris exercere officium comprobaris, cum in his quae tibi dubia sunt, et parere possent periculum animarum, apostolicae sedis imploras oraculum, ipsius, sicut asseris, paratus adhaerere consiliis et jussionibus obedire. Sane, sicut apostolatui nostro ex litteris tuae fraternitatis innotuit, quidam parochianus tuus, uxore sua viam universae carnis ingressa, sibi aliam copulavit, quae in sexto consanguinitatis gradu, eo tamen penitus ignorante, priorem contingebat uxorem. Cum autem postmodum ex relatione quorumdam, hoc ad utriusque notitiam pervenisset, licet, suscepta prole, jam insimul triennio permansissent, tuum tunc, et per te nostrum, humiliter consilium postularunt. Nos igitur, fraternitati tuae duximus respondendum, quod, nisi aliud impedimentum obsistat, dissimulare potes, ut in copula sic per ignorantiam contracta dispensative valeant remanere.

Datum VI Idus Maii.

LII. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. Indulgetur quod visitet provinciam Senonensem et corrigat corrigenda. (IV Id. Maii.) Quia, saeculo senescente, in sua segnescit meditatione Maria, et, in sororis auxilium inardescens, Marthae negotiis occupatur, cogunt nos occupationes assiduae, quibus in hoc mundi vespere plus solito angimur, et fortius quam hactenus aggravamur, illis committere vices nostras, qui, cum sunt in partem nostrae sollicitudinis evocati, talentum sibi creditum non ligant in sudario, sed erogant potius ad usuras, et in quorum ore non est verbum Domini alligatum, sed eructare norunt potius verbum bonum, et de thesauro cordis sui tam vetera quam nova proferre. De scientia igitur et discretione tua tanto amplius confidentes, quanto familiarius et frequentius in multis sumus et magnis experti, toti Senonensi provinciae in te duximus consulendum, praesenti tibi pagina indulgentes, quatenus, auctoritate non tam tua quam nostra, ipsi provinciae officium visitationis impendas, corrigens quae corrigenda cognoveris, et statuens quae videris statuenda; cumque nemo cogatur suis stipendiis militare, nec os sit bovi trituranti claudendum, procurationes accipias moderatas; et beneficia, quae tanto tempore in ecclesiis ejusdem provinciae vacare contigerit, quod ad nos secundum Lateranensis statuta concilii earum donatio devolvatur, quae jam tandiu vacavere, idoneis personis assignes, examinaturus causas quae ad tuam audientiam deferentur, et fine canonico decisurus. Si quando vero a te fuerit appellatum, competentem terminum statuas appellanti, ad quem nisi appellationem interpositam fuerit prosecutus, extunc in ipso negotio, non obstante hujusmodi appellatione, procedas, eos autem, qui propter sacrilegam manuum injectionem in canonem inciderint sententiae promulgatae, aut etiam inciderunt, secundum Ecclesiae formam, auctoritate nostra fretus, absolvas, nisi forsan eorum excessus tam gravis vel enormis existeret, ut eos merito crederes ad sedem apostolicam destinandos. Nos autem, sententiam, quam rationabiliter tuleris in rebelles, ratam haberi volumus, et praecipimus inviolabiliter observari.

Datum, IV Idus Maii.

LIII. . . . . . . TERDONENSI EPISCOPO, ET BONO JOANNI, SUBDIACONO NOSTRO, CANONICO VERCELLENSI. Dat eis provinciam inquirendi de episcopatu Alexandrino. (IV Id. Martii.) [In litteris bonae memoriae Alexandri papae, praedecessoris nostri, perspeximus contineri, quod ipse precibus consulum, cleri et populi Alexandrinorum volens favorem benevolum impertiri, ad instantiam et petitionem bonae memoriae Galdini, archiepiscopi, apostolicae sedis legati, et consulum Mediolanensium, rectorum etiam Lombardiae ac Marchiae, deliberatione praehabita diligenti, Alexandrinam Ecclesiam, et ipsam pariter civitatem, in honorem beati Petri constructam, pontificalis dignitatis titulo insignivit, bonae memoriae Arduinum, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconum, eisdem concedens in episcopum et pastorem, dioecesi sibi nihilominus assignata. Eodem vero electo, nondum in episcopum consecrato, viam universae carnis ingresso, substitutus est alius, qui consecrationis munus similiter non percepit. Ad consilium autem bonae memoriae Algisii, successoris archiepiscopi memorati, ut scandalum sedaretur, et sopiretur odium, quod multi adversus praedictam conceperant civitatem, idem noster statuit praedecessor, ut Alexandrina et Aquensis Ecclesiae unirentur, ita, quod Alexandrina prima sedes existeret, et Aquensis secunda, eidem archiepiscopo suis dans litteris in mandatis, in eumdem episcopum, et per eum Ecclesiam suam, ad hoc induceret diligenter. Archiepiscopus autem, mandatum apostolicum cupiens exsecutioni mandare, cum ipse personaliter Alexandriam nequivisset adire. . . . . Modociensem archipresbyterum, illuc studuit destinare; sed, impediente Alexandrinae civitatis electo, negotium tunc per eum non potuit consummari. Ne igitur quod pro bono pacis fuerat ordinatum, per malignorum fallaciam differretur, idem archiepiscopus, vocatis Mediolanum praefato episcopo, et quibusdam clericis civitatis praedictae, ecclesias praedictas univit statuens, ut Aquensis episcopus in Alexandrina ecclesia episcopalia ministraret, et Alexandrinus episcopus vocaretur, sibi jure Aquensis Ecclesiae reservato; sed hujusmodi unio non est effectum debitum consecuta. Nuper autem dilecti filii, Anselmus presbyter, et nobilis vir, Rufinus, miles, ad nostram praesentiam accedentes, ex parte tam cleri quam populi civitatis ejusdem, nobis humiliter supplicarunt, ut, cum sint tanquam oves sine pastore passim errantes, eo quod non habent proprium, et alienum penitus non admittunt, ne post greges sodalium diutius evagari cogantur, dignaremur eisdem pastorem proprium providere. Nos igitur, quanquam jura praedictae civitatis ejusdem ab apostolica sede provida deliberatione concessa, firma velimus et inconcussa servari, attendentes tamen, quod, licet duo electi fuerint in civitate praedicta, neuter tamen eorum exstitit in episcopum consecratus, et unio postmodum constituta non fuerit effectui mancipata, et quod a tempore praedicti praedecessoris nostri non habuerint episcopum, vel electum, in tanto negotio cum maturitate, de fratrum nostrorum consilio, duximus procedendum, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus, vocatis quos propter hoc videritis evocandos, et diligentius inquisitis quae circa negotium ipsum videritis inquirenda, si fieri poterit absque gravi scandalo et enormi praejudicio aliorum juxta primum modum sive secundum provideatis eisdem, appellatione remota, personam idoneam in pastorem; alioquin omnia, quae super his inveneritis, praesentiam transmittatis, ut, per vestram relationem instructi, prout expedire viderimus, in ipso negotio procedamus.

Datum, V Id. Martii.

Instrumentum, quo Alexandrini, Alexandro PP. III, successoribusque ejus, ac Romanae Ecclesiae, subjectionem, reverentiam ac fidelitatem promittunt.

(Anno 1169, mense Januarii.)

[In nomine Domini, anno Dominicae Incarnationis 1169, et undecimo anno pontificatus domini nostri Alexandri III, summi pontificis et universalis papae, mense Januarii, tertia indictione, nos, Rufinus Blancus, et Guilielmus de Bergamasce, consules de civitate Alexandria, notum facimus quod in praesentia dominorum, Bernardi, Portuensis episcopi, ac Ubaldi, tituli Sanctae Crucis; Joannis, tituli beati Joannis et Pauli; Ildebrandi, tituli Basilicae duodecim apostolorum; Joannis, tituli Sanctae Anastasiae; Alberti, tituli Sancti Laurentii in Lucina; Guilielmi, tituli Sancti Petri ad Vincula, Bosci, tituli Sanctae Pudentianae; Petri, tituli Sancti Laurentii in Damaso; Joannis, tituli Sancti Marci, Theodini, tituli Sancti Vitalis, presbyterorum cardinalium; et Jacinthii, Sanctae Mariae in Cosmedin; Cencii, Sancti Adriani; Manfredi, Sancti Georgii; Hugonis, Sancti Eustachii; et Petri, Sanctae Mariae in Aquiro, diaconorum cardinalium; et subscriptorum testium, qui ad hoc rogati venerunt, Petri videlicet Sarraceni Senescalci; Joannis Ancillae Dei Manescalci; Petri Butticularii; Alberti, et Albertini Hostiariorum, ex parte omnium consulum, et populi praedictae civitatis; per fustem offerimus Deo, et beato Petro, et vobis, praefato domino nostro, papae Alexandro, vestrisque Catholicis successoribus, sanctaeque Romanae Ecclesiae in perpetuum, terram scilicet proprii juris nostri, quae est infra praedictam civitatem, quam populus ipsius civitatis ad construendam ibi ecclesiam emit; et per eamdem investituram volumus terram ipsam omni tempore Romanae Ecclesiae jure proprietario pertinere. Praeterea, de communi consilio Consulum et totius populi mandato, militum domos et mercatorum, et quorum facultas videbitur sufficiens ad boves habendos, de singulis domibus tres denarios ejusdem terrae in festo Beati Martini exsolvent singulis annis. Caeteri de singulis domibus unum denarium, et infra octavas beati Martini solvent ei, cui Romanus pontifex jusserit. Consules vero, qui per tempora ibi constituentur, fidelitatem vobis, vestrisque successoribus, omni occasione et contradictione remota, jurabunt. Nos quoque, de mandato aliorum consulum, et populi civitatis, vobis fidelitatem fecimus, et, nostras manus, licet indignas, inter vestras sacratissimas manus mittentes, vobis hominium fecimus. Et populus terrae, quando communiter jurabunt consulibus, singulis scilicet trienniis, sicut constitutum est, jurabunt pariter et Romano pontifici. Hoc scriptum, quia interfui, scripsi ego Falco, notarius et scriba sacri Beneventini palatii; ego Petrus Sarracenus, senescalcus, testis; ego Guiscardus, testis ego Petrus, butticularius, testis, ego Albertus, hostiarius, testis; ego Albertinus, hostiarius, testis.]

LIV. UNIVERSIS ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET ALIIS BURGENSI ECCLESIAE DIOECESANA LEGE SUBJECTIS. Ut ad synodum semel in anno accedere non recusent. (III Non. Maii.) Exposita nobis venerabilis fratris nostri . . . episcopi vestri, petitio continebat, quod ad synodum ejus semel in anno convenire ad cathedralem Ecclesiam recusastis, quadam praescriptione longi temporis vos tuentes. Cum igitur talis occasio ad hoc non possit nec debeat vos tueri, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus semel in anno ad synodum, quam idem episcopus apud cathedralem ecclesiam duxit celebrandam, sine contradictione qualibet accedatis, salubria ejus monita et mandata recipientes humiliter et devote. Alioquin, sententiam, quam idem episcopus in vos propter hoc rationabiliter promulgaret, ratam faceremus haberi.

Datum, III Nonas Maii.

LV. CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI. Transmittit ad Graecos B. tituli sanctae Susannae presbyterum cardinalem, apostolicae sedis a latere legatum, illumque imperatori commendat. (Idib. Maii.) Divisis aliis vestibus Domini Jesu Christi, tunica inconsutilis uni cessit in sortem, ut ipsius Ecclesia, quam sicut vestimentum induit, una esset, et in ea unus, velut in piscina probatica, sanaretur, extra ipsam languentium multitudine remanente. « In circuitu etenim impii ambulant, et in eam intrare nequeunt et sanentur, cum mens divisa impetrare non valeat, et vae ingredienti terram duabus viis! » Ut ergo ipsius illibata veritas servaretur, unum eidem Dominus, videlicet beatum Petrum, caput constituit et magistrum, ut quasi Noe archam, extra quam animantia derelicta in diluvio submerguntur, in uno cubito consummaret, pro cujus fide, ne in sua passione deficeret, specialiter exoravit, eidem praecipiens, ut fratres suos conversus aliquandiu confirmaret. Verumtamen, Graecorum Ecclesia, usque ad hoc tempus ab unitate declinans, post greges sodalium evagando, ipsius magistro se subtraxit, et, ut Ephraim facta, quasi columba seducta invocavit Aegyptum, et ad Assyrios properavit, et, quae debuerat propter tempus esse magistra, rursus indigere videtur, ut doceatur quae sint elementa exordii sermonum Dei; eo quod peccavit in illum qui omnem edocet veritatem; et, cum idem sit benignitas Patris et Filii, peccatum commissum in eum ex malignitate praesumitur processisse, cui deest quaelibet materia excusandi. Fermentum quoque non ejecit a domo, ut peccaret in eum a quo Spiritum sanctum procedere renuit confiteri, non attendens, ut debuit, quod qui Filium inhonorat, injuriatur et Patri qui est unum cum ipso. Ad iracundiam ergo, quasi Ephraim, in amaritudinibus suis Dominum provocavit, ab illius magisterio discedendo, qui Cephas, id est caput, meruit appellari; recedens a Juda, suo in Samaria solio collocato, propter quod super eam venit sanguis ipsius, iniquitate sua, quasi Amorrhaei populi, consummata. Vocavit enim Dominus suos sanctificatos et fortes, et ingressi sunt portas ejus, per quos male perditis malis, vineam suam aliis agricolis, qui sibi suis temporibus reddent fructum, tradidit excolendam, Graecorum imperio ab inobedientibus et superstitiosis translato ad obedientiae filios et devotos, qui super altari placabili Domino suorum offerant vitulos labiorum. Translato ergo imperio, necessarium ut ritus sacerdotii transferatur, quatenus Ephraim, reversus ad Judam, in azymis sinceritatis et veritatis, expurgato fermento veteri, epuletur. Ut autem in devotione ac fidei puritate, juxta institutiones sacrosanctae Romanae Ecclesiae, quam Dominus omnium ecclesiarum matrem constituit et magistram, praedicta ecclesia plenius informetur, nos, qui curam gerere omnium ecclesiarum tenemur, quibus in beato Petro praecipit Dominus pascere oves suas, ipsam tanquam filiam principalem et specialem visitare volentes, quoniam occupationes assiduae, quibus plus solito praegravamur, nos ad eamdem ecclesiam accedere personaliter non permittunt, etsi audiverimus illuc dilectos filios, S. tituli Sanctae Praxedis, et P. tituli Sancti Marcelli presbyteros cardinales, apostolicae sedis legatos, de Hierosolymitanis partibus accessisse, quia tamen super hoc mandatum non habuerant speciale, dilectum filium, B. Tituli Sanctae Susannae presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, virum utique providum et discretum, litteratum pariter et honestum, quem inter caeteros fratres nostros sinceritatis brachiis amplexamur, ad partes ipsas a latere nostro duximus destinandum, ut, juxta verbum propheticum, efficacius et validius evellat et destruat, aedificet et plantet, prout quaelibet suo viderit officio indigere. Nos autem, sententiam, quam canonico protulerit in rebelles, ratam haberi volumus, et praecipimus inviolabiliter observari. Quocirca, imperialem magnificentiam rogamus attentius, monemus et exhortamur in Domino, quatenus, ipsum tanquam personam nostram benigne recipiens et honorans, in cujus persona honorari reputamus nos ipsos, eidem, cui dedimus specialiter in mandatis, ut ad honorem et profectum tuum diligenter et prudenter intendat, tuum praebeas auxilium et favorem, ut, per ipsius industriam, te favente, statu illius ecclesiae reformato, ab eo merearis in solio stabiliri, a cujus dextris in vestitu deaurato regina circumamicta varietate consistit, et nos pro honore ipsi exhibito tuae celsitudini teneamur ad gratiarum uberes actiones.

Datum Idibus Maii.

LVI. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ET UNIVERSIS PRAELATIS, IN IMPERIO CONSTANTINOPOLITANO CONSTITUTIS. Mandat ut legatum sedis apostolicae benigne recipiant et honorifice pertractent, ejusque statuta observent. LVII. MARCHIONI MONTIS-FERRATI. Ut Romanam Ecclesiam diligat et honoret. LVIII. LITTERAE MARCHIONIS MONTIS-FERRATI. De suo erga Ecclesiam Romanam amore et obsequio oratorem ad papam mittit, et eum de rebus apud Constantinopolim gestis certiorem facit. LIX. . . . ABBATI ET CONVENTUI CASAE-DEI. De episcopatu in civitate Montispilosi instituendo. (Romae, XV Kal. Junii.) Ad providendum civitati Montispilosi pontificem specialem, duo principaliter nos inducunt, numerosa videlicet populi multitudo, quae, in periculum animarum suarum, quasi grex sine pastore vagatur, et prioratus vestri defectus, qui tam in spiritualibus quam temporalibus irreparabile detrimentum incurrit. Cum igitur in religionis vestrae favorem, quae tunc temporis in loco illo valde vigebat, fuerit vobis ab apostolica sede concessum, ut episcopalis dignitas cederet ordini monachali, quia tamen, cessante causa, cessare debet effectus, praesertim ubi periculum imminet animarum, de fratrum nostrorum consilio disposuimus, non ut praedecessorum nostrorum statutis derogare velimus, sed ut animarum saluti prudentius consulamus, pontificalem ipsi loco restituere dignitatem. Cum autem propter hoc semel, et iterum, vos ad praesentiam nostram citaverimus, certam vobis formam scribendo, secundum quam vobis intendimus providere, licet tandem duos de fratribus vestris ad sedem apostolicam direxeritis, quia tamen asserebant se super hoc non habere mandatum, ad majorem cautelam in ipso negotio non duximus procedendum, sed ad omnem excusationis materiam auferendam, ecce nunc tertio peremptorie vos citamus, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus usque ad festum Sancti Michaelis proximo venturum, per procuratores idoneos, qui plenam super hoc habent potestatem, nostro vos conspectui praesentetis. Alioquin, extunc, sicut divinus nobis motus ingesserit, etiam vobis absentibus, favente Domino, procedemus.

Datum Romae, XV Kalendas Junii.

LX. WIGORIENSI EPISCOPO, ET . . . ABBATI CICESTRENSI, ET . . . DECANO EBORACENSI. De eodem argumento ac in epistola hujusce libri octavi 33 (XVII Kal. Junii.) Meminimus vobis sub hac forma litteras apostolicas destinasse, quod videlicet gravem nobis dilecti filii. . . prior et conventus de Tinemut., transmisere querelam, quod, cum Ecclesia de Wdehorn pertineat ad praesentationem ipsorum, venerabilis frater noster. . . Dunelmensis episcopus, post reclamationem et appellationem ab eis ad nos interpositam, dilectum filium, nepotem venerabilis fratris nostri, J. Albanensis episcopi, praesumpsit instituere in eadem, occasione cujusdam nostri mandati, quod propter tacitam veritatem meruit de certa scientia revocari, quamvis praedictus prior, propter litteras comminatorias a venerabili fratre nostro . . . Eliensi episcopo, auctoritate nostra dilecto filio . . . abbati Sancti Albani, directas, cum praefato Dunelmensi episcopo, contradicente conventu, per litteras ejusdem abbatis sui coactus praesentaverit et invitus, ita, quod illi praesentationi conventus nunquam voluit adhibere consensum, sed penitus contradixit. Unde, suppliciter postulabant, ut quod taliter actum fuerat dignaremur irrevocabiliter irritare. Verum, dilectus filius, Wiscardus, procurator memorati nepotis episcopi Albanensis, coram dilecto filio, H. Sancti Eustachii diacono cardinale, quem ei concessimus auditorem, proposuit, quod, cum ipse, praetermisso juris ordine, fuisset jam dicta ecclesia per violentiam spoliatus, antequam restitutionis beneficium obtineret, in praejudicium ejus praefati monachi super hujusmodi petitione non debebant audiri, sed, cum restitutionis gratiam impetrasset, paratus eis justitiae plenitudinem exhibere. Nos igitur, uni gratiam et alteri justitiam exhibere volentes, dicto abbati Sancti Albani, qui praedictam ecclesiam nostri detinet auctoritate mandati, per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictam ecclesiam ex parte nostra nepoti saepedicti Albanensis episcopi recommendatam a nobis assignet, ita, quod ipse proventus ex ecclesia sibi recommendata percipiat, eamque sine praejudicio prioris et conventus de Tinem. custodiat et gubernet. Postquam autem eamdem ecclesiam obtinuerit recommendatam, vos, partibus convocatis, audiatis, tam super possessorio quam super petitorio, quae fuerint hinc inde proposita, et, Deum habentes prae oculis, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, quod justum fuerit statuatis, facientes, etc. Si qua vero partium . . . nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes . . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc. Quia vero nostrum omnibus judicium est commune, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, nisi pars utraque consenserit, ut per vos juxta formam praescriptam memoratum negotium terminetur, vos, appellatione remota, usque ad calculum definitivae sententiae procedentes, causam sufficienter instructam ad nostrum referatis examen, praefigentes partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent.

Datum, XVII Kalendas Junii.

Scriptum est abbati Sancti Albini, ut praedictam ecclesiam, quam nostri detinet auctoritate mandati, ex parte nostra nepoti saepe dicti Albanensis episcopi, vel procuratori ipsius, recommendatam a nobis assignet.

Scriptum est etiam . . . Eliensi, et . . , Dunelmensi episcopis, ut si abbas eam illi assignare neglexerit, ipsi eam assignent eidem.

LXI. . . . EPISCOPO. . . DECANO ET MAGISTRO H. CANONICO HILDESEMENSIBUS. De praebenda in Ecclesia S. Willehaldi Bremen. Danieli clerico assignanda. (XIV Kal. Junii.) [Litteras vestras accepimus, per quas nobis significare curastis, quod, cum pro dilecto filio, Daniele, clerico vobis scripserimus, ut eum de praebenda ecclesiae Sancti Willehaldi Bremensis, quam dicebat ad donationem nostram fuisse juxta Lateranensis statuta concilii devolutam, curaretis auctoritate apostolica investire, si canonici, quibus super hoc scribebamus, hoc exsequi non curarent, Herberto, praeposito, et quibusdam canonicis ejusdem ecclesiae, cum ipso Daniele, et magistro B. canonico ipsius ecclesiae, in vestra propter hoc praesentia constitutis, sic fuit de facto propositum coram vobis, quod idem Herbertus, praepositus, quondam ejusdem ecclesiae simplex existens canonicus, de ipsa ecclesia in majoris ecclesiae canonicum est electus, et postmodum, unius anni, vel anni et dimidii, spatio evoluto, in ipsa ecclesia Sancti Willehaldi in praepositum est assumptus, priorem praebendam nihilominus retinens, quam in ipsa ecclesia tunc habebat,] et super hoc patres consentiebant ad invicem, haec ita fuisse dicentes. Fuit etiam ab una parte propositum, quod ipse praepositus, praeter praebendam illam, aliam praebendam habebat praepositurae connexam, quam idem praepositus, et fautores ipsius, inficiati sunt esse praebendam. Praeterea, fuit allegatum de jure, quod, ex quo idem praepositus de minori Ecclesia vocatus fuerat ad majorem, prior praebenda inceperat de jure vacare, juxta canonum instituta. Deinde, fuit ex parte clerici allegatum, primam fuisse ordinationem ejusdem ecclesiae, ut in ea tredecim essent personae, praepositus scilicet cum duodecim fratribus, quae nullatenus servaretur, nisi diceretur illa praebenda vacare. Sed praepositus allegabat econtra, quod erat fere de consuetudine generali, quod unus in eadem ecclesia plures praebendas haberet. Adjectum est etiam, praebendam illam ratione alia non vacare, quia, cum archiepiscopus Bremensis praepositum ipsum de praepositura in plena synodo investiret, tam praeposituram, quam praebendam illam, ei de canonicorum confirmavit assensu,] eos qui super hoc inquietarent eumdem vinculo excommunicationis astringens. Unde objiciebatur clerico memorato, quod propter hoc sententiam excommunicationis incurrisset; sed, ipse talem confirmationem intervenisse negabat; quae si etiam intervenit, asserebat eam non tenere de jure, quoniam nemini res illa rationabiliter poterat confirmari, quae de jure obtineri non potest. Dicebat etiam, se propter hoc excommunicationis sententia nunquam fuisse ligatum, cum super his experiretur auctoritate majoris. [ Verum, cum vobis dubium videretur, utrum, cum aliquis de una praebenda eligatur ad aliam, statim prior vacare incipiat, an per sententiam debeat adjudicari eidem, an propter confirmationem hujusmodi quae superius est expressa, praebenda illa dici debeat non vacare, nos consulere voluistis, priusquam velletis super hoc aliquid definire. Cum igitur, si est ita, praebenda illa, etsi non de facto, de jure tamen vacare noscatur, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus jam dictum praepositum, ut praebendam illam sine difficultate resignet, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota cogatis, quam, cum de facto vacaverit, clerico memorato, auctoritate nostra suffulti, sublato appellationis obstaculo, conferre curetis,] eum in corporalem possessionem inducentes ipsius, et defendentes inductum; eos autem, qui se temere duxerint opponendos, per districtionem ecclesiasticam compescatis. Quod si non omnes . . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum, XIV Kalendas Junii.

LXII. B. TITULI SANCTAE SUSANNAE PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Indulgetur, quod, nisi patriarcha Constantinopolitanus in ecclesia Constantinopolitana idoneos viros assumat, ipse viros litteratos et honestos instituat in dicta ecclesia, prout viderit expedire. (XIII Kal. Junii.) His fiducialius et plenius committimus vices nostras, quorum probitatem et scientiam jugiter experimur. Cum ergo plenae legationis officium in imperio Constantinopolitano tibi, cujus discretionem in multis sumus experti, duxerimus committendum, ut illud melius et plenius exsequaris, recipiendi cessionem episcoporum, et transferendi eos undecunque sint, qui ad sedes alias in eodem imperio constitutas fuerint postulati, liberam tibi concedimus auctoritate praesentium facultatem; similiter concedentes, ut eos, qui pro violenta manuum injectione in latae sententiae canonem inciderunt, secundum ecclesiae formam absolvas. Ad haec, cum venerabili fratri nostro, patriarchae Constantinopolitano, duxerimus indulgendum, ut ad Ecclesiam Constantinopolitanam, patriarchalem videlicet, in qua vel nulli, vel pauci erant tunc temporis canonice instituti, idoneos viros assumeret, addito, quod nec carni nec sanguini acquiesceret aliter quam deceret, sed attenderet merita et scientiam ponderaret, quoniam, in omni gente, qui facit justitiam acceptus est Deo, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut, si patriarcha ipse a te commonitus procedere forte neglexerit, vel distulerit, juxta formam indulgentiae sibi datae, tu in eadem ecclesia, quae, sicut ecclesias alias in Constantinopolitano imperio constitutas dignitate praecellit, sic debet inter eas personarum non tam numero efflorere, de quacunque natione viros litteratos et honestos instituas, prout videris expedire, tam in hoc quam in aliis supra scriptis, sublato appellationis obstaculo, processurus. Nulli ergo, etc.

Datum XIII Kal. Junii.

LXIII. UNIVERSO CLERO, ET POPULO IN CHRISTIANO EXERCITU APUD CONSTANTINOPOLIM CONSTITUTO. Mandat, ut super terrae sanctae recuperatione imperatori Constantinopolitano tribuant auxilium et consilium. LXIV. PATRIARCHAE, ET UNIVERSO CLERO CONSTANTINOPOLITANO. Statuit, quod universi Praelati conventualium ecclesiarum apud Constantinopolim positarum, cum Ecclesiam Constantinopolitanam vacare contigerit, in ecclesia S. Sophiae conveniant ad tractandum de electione. LXV. . . . MAGISTRO ET FRATRIBUS DOMUS HOSPITALIS SANCTI RAINERII. Ipsorum Hospitale in jus et proprietatem B. Petri recipit. (VIII Kal. Junii.) Solet annuere, etc. Accipimus autem, dilecto filio. G.. Sancti Adriani diacono cardinale, apostolicae sedis legato, per suas nobis litteras intimante, quod, cum ei locum, in quo postmodum hospitalem domum de ipsius licentia contruxistis, nomine vestro duxeritis offerendum, ut ipsum in jus et proprietatem B. Petri reciperet, idem cardinalis locum eumdem taliter recepit oblatum, vobis licentiam auctoritate nostra concedens, ut ibi ecclesiam et coemeterium, ad usum fratrum et familiae vestrae ac pauperum ibi morientium tantum, construere libere valeretis. Nos igitur, quod ab ipso legato super hoc pie ac provide factum est ratum habentes, eamdem domum in jus et proprietatem apostolicae sedis recipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad indicium autem hujus ab apostolica sede libertatis obtentae, bisantium unum gratis a vobis oblatum, nobis et successoribus nostris annis singulis exsolvetis. Nulli ergo, etc. Si quis. etc.

Datum, VIII Kalendas Junii.

LXVI. . . . . . SAVARICO, BATHONIENSI ET GLASTONIENSI EPISCOPO. Ordinationem Ecclesiae Glastoniensis a Judicibus delegatis factam confirmat. (Inseritur ordinatio. ) (XVI Kal. Junii.) Solet annuere, etc. Eapropter, etc. usque assensu, ordinationem Glastoniensis Ecclesiae, factam a judicibus delegatis a nobis, et possessionum divisionem, tam ex parte tua quam monachorum admissam, sicut in authentico confecto exinde noscitur contineri, et rationabiliter factae sunt, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ne autem de ordinatione ac divisione praedictis inposterum dubitetur, authenticum ipsum de verbo ad verum praesenti paginae duximus inserendum. Universis Christi fidelibus, ad quos praesens scriptum pervenerit, E. Dei gratia, Eliensis episcopus; S. eadem gratia, abbas S. Edmundi; et G. prior sanctae Trinitatis Cantuariensis; salutem in Domino. Ad omnium volumus notitiam pervenire, quod mandatum Domini Papae Innocentii III in haec verba suscepimus! « Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, Eliensi episcopo, et dilectis filiis, S. abbati S. Edmundi, et . . . priori Cantuariensi, salutem et apostolicam benedictionem. Qualiter partibus, » etc. (ut in epist. lib. quinti 90, quam vide, usque, anno V). Hoc igitur mandato suscepto super ordinatiane Glastoniensis Ecclesiae, et possessionum ad eamdem ecclesiam pertinentium distributione, inter dominum Bathoniensem et Glastoniensem episcopum, et monachos praefatae ecclesiae, facienda, ita, quod, ut quarta pars omnium possessionum et proventuum ipsius Ecclesiae ad usus episcopi deveniret, partes in praesentia nostra constitutae, in subscriptam pacis seu partitionis formam coram nobis in jure consenserunt, quod episcopus habeat insulam de Mere, cum omnibus pertinentiis suis, salva communi piscatione episcopi et conventus in aqua de Ferningemensi, et communi venatu in duodecim hidis Glastoniae; et ut episcopus habeat domos juxta capellam Beatae Mariae, quae fuerunt abbatum, cum clausura sua per murum qui extenditur a Lardario usque ad angulum borealem praedictae capellae; et ut fiat porta ejus versus forum Glastoniae; et ut habeat episcopus apud Glastoniam in molis Glastoniae, tam ad braciandum quam ad forniandum, et ad ignem et clausturam. Quod et similiter monachi habeant apud Mere, cum illic forte hospitandi causa advenerint; caetera omnia in insula Glastoniae, et duodecim hidis suis, et omnia alia maneria sua ad conventum pertinebunt, cum antiquis libertatibus et liberis consuetudinibus suis. De terris quoque extra insulam, istae subscriptae ad partem episcopi devenerunt, videlicet Pukelech, Winescumb, Badebir, Eseber, Boceland, Lim, Blacford, Estbrent, Berges, Pravemer. Ut autem episcopus voluntati monachorum plenius cederet, et pro remissione omnium injuriarum praecedentium et damnorum, de quibus monachi reservaverunt tunc temporis quaestionem coram nobis discutiendam, salvis tamen querelis quas contra quosdam alios habebant ad instantiam et petitionem eorum, episcopus duo eis Maneria, scilicet Estbrent et Berges, quae in ejus partem devenerant, pro duobus aliis maneriis, scilicet Kinton et Cristemelford, commutavit. Adjecit etiam, de mera liberalitate sua, ut omnia pacifice consopirentur, et in plenum ab eis susciperetur affectum, et pro salute animae suae, et praedecessorum, et successorum suorum, et ut anniversarium suum singulis annis devotius celebretur, Manerium de Lim, quod antiquitus ad monachorum coquinam pertinebat, cum ecclesia et omnibus aliis pertinentiis suis. De militibus quoque ita ordinatum est, sicut de possessionibus, videlicet, ut episcopus habeat quartam partem militum, qui scilicet ad feuda et terras assignatae sibi quartae portionis pertinere noscuntur. Prior vero et conventus, milites illos, qui tres partes terrarum et feudorum sibi assignatas contingunt, cum homagiis wardiis, et eschaetis, et releviis, et eorum servitiis, cum donationibus puellarum et viduarum, libere habebunt, salvo in omnibus honore D. Regis, et servitiis ei debitis, quae per manum episcopi vel seneschalchi sui fieri debent; habebunt etiam liberam dispositionem omnium Servientium suorum et Balivorum, tam in domo Glastoniae quam in omnibus terris suis. Omnes etiam obventiones altarium Glastoniensis Ecclesiae ad fabricam ejusdem ecclesiae pertinebunt. De ecclesiis vero ad Glastoniensem Ecclesiam pertinentibus, ratum utrinque habuerunt videlicet, ut episcopus habeat jus patronatus in omnibus ecclesiis praedictorum Maneriorum, quae eum, ut diximus, per hanc divisionem contingunt. Episcopus autem, pensiones, quas habere solebant in eisdem ecclesiis, eis benigne concessit. Conventus vero, in omnibus aliis ecclesiis suis, ubicunque sitae fuerint simili modo jus habeat patronatus. De prioratibus quoque ad Glastoniensem Ecclesiam spectantibus, ita est ordinatum, ut prioratus de Hibernia ad ordinationem episcopi, prioratus vero de Basselach et de Lamecchia ad ordinationem conventus pertineant. Omnia autem instrumenta, quae dicti Monachi antea contra episcopum impetraverunt, bona fide se reddituros promiserunt, salvis sibi litteris de ordinatione Ecclesiae impetratis, et quod, ratione praecedentium querelarum, injuriarum vel damnorum sibi ab eo illatorum, nullam de caetero per se vel per alios movebunt quaestionem. Episcopus etiam fideliter firmiterque promisit, de damnis, querelis et injuriis sibi ab eis illatis, se hoc idem observaturum, et quod litteras, si quas contra eos impetraverit, sine difficultate resignabit, salvis sibi privilegiis et indulgentiis, confirmationibus et statutis apostolicis, super Ecclesia Glastoniensi obtentis. Chartas etiam archidiaconatus et pensionum ecclesiarum, eis a praedecessore suo factas, bona fide restituet, et priori et conventui, sicuti prius abbati et conventui erant collatae, confirmabit. Prior vero ab episcopo, cum consensu conventus vel majoris et sanioris partis, constituatur, sic et sacrista, sic et camerarius, sic et cellararius; ita quidem, ut nec episcopus sine conventu, nec conventus sine episcopo, aliquam istarum personarum possit constituere. Quae constitutio, si aliter facta fuerit, irrita sit et inanis, et ea auctoritate, qua praedicti prior, sacrista, camerarius et cellararius constituuntur, si minus idonei ob causam rationabilem inventi fuerint, amoveantur, ut, sicut consensus episcopi et conventus in eorum constitutione requiritur, ita in eorum amotione requiratur. Caeterorum vero omnium officialium et ministrorum monasterii, stipendia de portione monachorum percipientium, liberam prior et conventus habeant constitutionem. Erit autem in eadem Glastoniensi ecclesia unicum et commune marsupium, in quod omnes obventiones et redditus ejusdem ecclesiae refundantur; quod quidem marsupium quatuor monachi, viri fide digni, a priore et conventu electi, quasi Thesaurarii, in sua habeant custodia, et ex eo, ad omnes usus tam interiores quam exteriores, praedictis tribus et caeteris ministerialibus ab eisdem ministretur: qui omnes de acceptis et traditis, secundum ordinationem prioris et conventus, suis temporibus reddant rationem. Sigillum Ecclesiae ejusdem sub custodia quatuor clavium habeatur, quarum una penes priorem resideat, duas vero habeant duo monachi ejusdem monasterii fide digni, a conventu electi, quartam semper habeat monachus ejusdem monasterii professus, ab episcopo electus, qui neutri parti debeat esse suspectus, ut sine mora et difficaltate ea quae fuerint consignanda possint signari. Nunquam autem fiat consignatio nisi in capitulo, et in praesentia fratrum. Episcopus in priorem et conventum debitam et canonicam habeat coertionem et jurisdictionem. Hanc possessionum divisionem partibus placitam, et ordinationem a nobis constitutam, salva in omnibus auctoritate et privilegio sedis apostolicae, auctoritate qua fungimur, confirmamus.

Decernimus ergo . . . nostrae confirmationis. Si quis autem, etc.

Datum XVI Kalendas Junii.

LXVII. . . . . . . EPISCOPO MATISCONENSI, ET . . . . ABBATI DE BALMA BIZUNTINENSIS DIOECESEOS. Ut P. Monachum, sancti Benigni Divionensis ministrum, quo administrante Ecclesia ista dilapidata fuerat, ad praelaturam evehi non sinant. (Apud S. Petrum, X Kal. Junii.) Cum recidivi languores graviores prioribus esse soleant accuratis, nobis est sollicite praecavendum, ne morbus, qui semel Christi maculavit Ecclesiam, iterum, postquam curatus est, in ipsius posset refluere corruptelam. Ad nostram siquidem noveritis audientiam pervenisse, quod, cum olim in Ecclesia S. Benigni Divionensis P. monachus ministraret, ecclesia ipsa quae prius et locupletata divitiis et regularibus redimita fuerat disciplinis, eo dilapidante pariter res et mores, in utroque gravissimam sustinuit laesionem. Nunc autem, ipsius ecclesiae regimine resignato, damnabiliter ad honorem dimittere praelationis aspirans, detestandae ambitioni suae non cessat multipliciter dare operam, per quam possit malis recidivantibus in eadem irrumpere praelaturam. Ideoque, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita super his diligentius veritate, si dictum P. memoratam Ecclesiam dilapidasse eonstiterit, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, super ejusdem ecclesiae praelatura perpetuum ei silentium imponatis, compescentes per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, tam ipsum quam ejus fautores, si quando forte praesumpserint propter hoc aliquid machinari. Quod si non ambo his exsequendis . . . . tu, frater Episcope, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, X Kalendas Junii, anno octavo.

LXVIII. ARCHIDIACONO, ET ABBATI SANCTI FAUSTINI MAJORIS, BRIXIENSIBUS. Scribit in favorem monialium S. Petri de Ripa Brixienne Vitalis Humazolus ipsas super usuris molestare possit. (V Kal. Junii.) Dilectae in Christo filiae, moniales ecclesiae Sancti Petri de Ripa de civitate Brixiensi, transmissa nobis petitione monstrarunt, quod Vitalis Humazolus, Brixiensis, ab eis instanter usuras exposcit, pro eo quod quidam familiaris earum, quod commendatam ab ipsis habebat quamdam pecuniae quantitatem, ab eodem usuratio usuras exegit, quod sicut eis ignorantibus factum est, ita nihil ex eis penitus receperunt. Quia igitur frustra legis implorat auxilium qui committit in legem, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si vobis constiterit praefatum Vitalem usuras aliquando recepisse, nisi restituendi eas competentem praestiterit cautionem, ei super hoc, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, silentium imponatis, ut ab ipsarum monialium inquietatione desistat, eumdem per censuram ecclesiasticam compescentes. Nullis litteris veritati, etc.

Datum V Kalendas Junii.

LXIX. . . . . . ARRCHIEPISCOPO REMENSI, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut inducat tam clericos quam laicos, ut accedant ad imperatorem Constantinopolitanum pro subsidio terrae sanctae, et ad expugnandos Barbaros. [Vir unus de Ramatha duas sibi copuleverat uxores, Annam videlicet et Phenennam; sed quae prius fuit prolis gloria decorata, quoniam superbivit, ubi altera coepit fecunditate sobolis in Domino exsultare, meruit Infirmari, sicut ipsius canticum manifestat. Ea siquidem, quae sub umbra legis historialiter accidisse leguntur, cum, secundum Apostolum, omnia illis contigerint in figuram, spiritualiter eveniunt in populo Dei, tempore gratiae revelata, ut, a Moysis facie sublato velamine, per evangelicae doctrinae fulgorem tenebrosa aqua in nubibus aeris elucescat, et significatum per significans appareat evidenter. Mediator etenim Dei et hominum, homo Christus Jesus, unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae, duas convocans ad se gentes, Graecum videlicet populum et Latinum, ipsos sibi conjunxit per fidei sacramenta. Sed alter eorum, videlicet Graecus, qui septeno Ecclesiarum numero gloriatur, de quibus et earum angelis mentionem facit in Apocalypsi Joannes, ubi Latinorum Ecclesiae vidit funiculos dilatari, quasi stimulis invidiae agitatus, ab unitate discessit, non attendens, quod, cum Sponsus praemisisset in Canticis: Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus, statim subjunxit: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae: viderunt eam filiae Sion, et beatissimam praedicaverunt, reginae et concubinae, et laudaverunt eam (Cant. VI); nam multae filiae congregaverunt divitias; haec autem supergressa est universas. « Postquam autem Graecorum populus, rupto vinculo pacis, ab unitate discessit, elanguit etiam circa fidem, renuens confiteri, quod Spiritus sanctus, qui est unitatis aequalitatisque connexio, procedat a Filio, sicut a Patre procedit. Quia igitur circa processionem Spiritus sancti profiteri renuit veritatem, merito tenebras mentis incurrit, cum ipse Spiritus omnem doceat veritatem, sicut Filius in Evangelio protestatur. Spirituali etenim intellectu privatus, quia peccavit in Spiritum, fermentum non ejecit a domo, ut epularetur in azymis sinceritatis et veritatis, sed veteri fermento retento, corpus Christi, quantum in ipso est, comedit fermentatum. » Benedictus autem Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui, suam volens Ecclesiam consolari, ut Ephraim convertatur ad Judam, et ad Jerusalem Samaria revertatur, super eumdem populum, quasi montem caliginosum, signum dignatus est mirabiliter elevare ac ejus portas sanctificati Domino sunt ingressi, Graecorum imperium a superbis ad humiles, a superstitiosis ad religiosos, a schismaticis ad catholicos, ab inobedientibus transferens ad devotos. Cum enim Christianus exercitus illuc cum Alexio, filio Ysachii, advenisset, et, capta urbe Constantinopoli, idem fuisset Alexius coronatus, dictus exercitus ibidem proposuit hiemare. Sed, quae novus imperator pro beneficiis sibi ab eodem collatis retribuere studuerit, longum esset praesenti pagina enarrare. Verum, ut multa brevius perstringamus, eorum malitia, quasi Amorrhaeorum iniquitate, completa, dextera Domini fecit virtutem, et exaltavit exercitum Christianum, illos digna ultione percutiens, ac eorum terram, auro et argento gemmisque refertam, frumento, vino et oleo stabilitam et bonorum omnium copiis affluentem, exercitui tribuens memorato. Expulsis igitur de Constantinopoli Graecis, et eorum terra pariter subjugata, charissimum in Christo filium nostrum, B. comitem Flandriae ac Hainoniae, ad imperii regimen voluntate communi et unanimi sublimarunt, ut videatur in illo completum quod fuerat de Cyro praedictum: Subjiciam, inquit, ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo, portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum (Isa. XLV). « Hic igitur, sublimatus, nobis humiliter supplicavit, ut apostolicae sedis devotos clericos, simul ac laicos, nobiles et ignobiles, cujuslibet conditionis et sexus, apostolicis dignaremur exhortationibus invitare, ut ad ipsius accedant imperium, ab eo, secundum qualitates et merita personarum, gratas divitias recepturi. Attendentes igitur, quod mutatio hujus imperii dexterae mutatio sit Excelsi, et ab eo factum sit istud, qui tempora mutat, et transfert regna, cum per illud terrae sanctae possit utilius subveniri, quin potius, cum per illud ista credatur posse recuperari de levi, fraternitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus tam clericos quam laicos efficaciter inducatis, ut ad capescendas spirituales pariter et temporales divitias ad praefatum imperatorem accedant, qui, ut ejus verbis utamur, cum sufficiat universis, quos ad eum Christianae Religionis zelus adduxerit, singulos vult, et potest, secundum status suos varietatemque natalium, et augere divitiis et honoribus ampliare, » ut, Constantinopolitano imperio roborato, et in devotione apostolicae sedis ibidem Ecclesia stabilita, idem imperator ad expugnandas barbaras nationes, quae terram in qua Deus rex noster ante saecula nostram dignatus est operari salutem peccatis exigentibus, detinent occupatam, manu forti et brachio extento valeat properare, sperantes in Domino Jesu Christo, quod ipse, qui per eum tam coepit mirabiliter operari, opus incoeptum ad laudem et gloriam sui nominis mirabilius consummabit. Nos enim, his qui aecedentes ad ipsum in terrae sanctae subsidium laboraverint, illam concedimus indulgentiam peccatorum quam aliis crucesignatis apostolica sedes indulsit.

Datum Romae, etc. . . . anno octavo.

In eumdem modum . . . . Rothomagensi archiepiscopo, et suffraganeis ejus.

In eumdem . . . . Bituricensi archiepiscopo, et suffraganeis ejus.

In eumdem modum . . . . Viennensi, et suffraganeis ejus.

In eumdem modum . . . . . Senonensi, et suffraganeis ejus.

In eumdem modum . . . . . Burdegalensi, et suffraganeis ejus.

In eumdem modum . . . . . Lugdunensi, et suffraganeis ejus.

In eumdem modum . . . . . Turonensi, et suffraganeis ejus.

LXX. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS, ET ALIIS IN FRANCIA. Mandat, ut de singulis Ordinibus viros moribus et scientia commendatos mittant ad partes Graeciae, pro firmanda inibi fide Christiana. (Romae, VIII Kal. Junii.) Multifarie multisque modis clementia divina nos excitat, ut de somno mortis evigilemus ad vitam, et de lacu miseriae in spem aeternae gloriae respiremus. Exsultamus siquidem, et merito exsultare debet omnis sanctorum Ecclesia, quod visitans visitavit nos Oriens ex alto, ut magna pars orientalis Ecclesiae, Graecia videlicet pene tota, quae a longisssimis retro temporibus matris suae sanctae Romanae Ecclesiae contempserat imitari vestigia, nostris temporibus facta sit de inobediente obediens, et de contemptrice devota. « Ad majorem accedit affluentiam gaudiorum, quod vir Christianissimus, charissimus in Christo filius noster, B. imperator Constantinopolitanus illustris, ad ea totis viribus satagit et intendit, per quae possit et debeat Christiana religio propagari, et ut aedificium, jam ex magna parte constructum, non corruat, ardenti laborat studio et sollicitudine diligenti. Nuper siquidem, devotionem suo plantatam in pectore in ramos bonae operationis diffundens, nobis humiliter supplicavit, ut viros religiosos et providos, de ordine Cisterciensi, Cluniacensi, canonicorum Regularium, aliarumque religionum, ad fundandam fidei catholicae veritatem perpetuoque firmandam, ad partes Constantinopolitanas faceremus transmitti, et, ut illuc valeant pervenire, a suis praelatis in necessariis provideri. Postulavit missalia, breviaria, caeterosque libros in quibus officium ecclesiasticum secundum instituta Sanctae Romanae Ecclesiae continetur, saltem pro exemplaribus, ad partes illas faceremus transmitti. » [ Volentes igitur imperatorem eumdem tanto benignius in suis petitionibus exaudire, quanto majorem in majoribus frequenter sumus ejus fidei sinceritatem experti, universitatem vestram rogamus attente et hortamur, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus, pium ejus desiderium, quantum in vobis fuerit, promoventes, de singulis ordinibus viros moribus et scientia commendandos, ac in religione ferventes, ad partes illas destinare curetis, per quos novella illa plantatio, in disciplina Domini erudita, fructum reddat suis temporibus opportunum, et quod in eis mirabiliter est incoeptum, ad laudem et gloriam Redemptoris mirabilius consummetur. Memoratos quoque libros, quibus non solum abundare, sed superabundare vos novimus, ad partes illas, saltem pro exemplaribus, mittere procuretis, ut et vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et Orientalis Ecclesia in divinis laudibus ab occidentali non dissonet, sed, sicut est unus Deus et fides una, ita uno ore ipsum laudet et glorificet Oriens et Occasus.

Datum Romae, etc., VIII Kalendas Junii, anno octavo.

LXXI. MAGISTRIS ET SCHOLARIBUS PARISIENSIBUS. Ut in Graeciam accedant pro studio reformando unde exordium habuit. Multifarie, etc., usque supplicavit, ut vos inducere ac monere apostolicis litteris dignaremur, quatenus, in Graeciam accedentes, ibi studeretis litterarum studium reformare, unde noscitur exordium habuisse. Volentes igitur, etc., usque quatenus, diligentius attendentes quanto majores vestri difficultates et gravamina sunt perpessi, ut adolescentiae suae primitias imbuerent litteralibus disciplinis, non taedeat plerosque vestrum ad terram argento et auro gemmisque refertam, frumento, vino et oleo stabilitam, et bonorum omnium copiis affluentem accedere, ut, ad illius honorem et gloriam a quo est omnis scientiae donum, sibi et aliis ibidem proficiant, praeter temporales divitias et honores aeternae gloriae praemia recepturi.

Datum . . . anno octavo.

LXXII. CAPITULO SUESSIONENSI. Scribitur, quod, cum praesentia Episcopi Suessionensis sit in Graecia necessaria pro recuperatione Terrae sanctae, absentiam ejus sustineant humiliter et devote. Gratias agimus gratiarum omnium largitori, quod, cum sit magnus in magnis, magna gloriosius operatur in minimis, et, superbos terrae humilians, eum timentibus gratiam tribuit, et honorem. Quam potenter siquidem, et quam mirabiliter temporibus nostris ecclesiam suam dignatus fuerit sublimare, Graecorum Ecclesiam potentia dexterae suae ad ipsius devotionem reducens, per diversa mundi climata satis credimus manifestum, et, totum quod factum est ipsius gloriae ascribendo, totis et medullatis affectibus ab eo implorare debemus, ut quod gloriose incoepit, gloriosius conservare dignetur. Nos igitur attendentes mutationis istius utilitatem multiplicem et profectum, ad preces charissimi in Christo filii nostri, B. imperatoris Constantinopolitani illustris, venerabili fratri nostro . . . . . episcopo vestro, cujus vita et mores in bono et a bonis multipliciter commendantur, cujus quoque praesentia in partibus illis multum et in multis exstitit fructuosa, et ad recuperationem terrae sanctae profutura speratur, de benignitate sedis apostolicae alterius triennii spatium duximus indulgendum, in quo et percipere debeat redditus ad mensam episcopalem spectantes, et suae devotionis votum ad honorem Christi et gloriam valeat consummare. Universitatem proinde vestram rogamus, monemus et exhortamur attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus, licet ipsius praesentia vobis non immerito esse debeat gratiosa, utilitatem tamen communem privato commodo praeferentes, ipsius absentiam sustineatis humiliter et devote. Redibit autem ad vos, Deo propitio, temporis opportunitate suscepta, et spirituales afferet ex agro hujus mundi mandragoras, quae jam in portis nostris odorem suavissimum emiserunt.

Datum Romae, etc. . . . . , anno octavo.

In eumdem modum . . . . . regi Franciae, usque valeat consummare. Serenitatem itaque tuam rogamus, monemus et exhortamur attente, quatenus, licet ipsius praesentia tibi esse debeat non immerito gratiosa, privato tamen commodo praeferens utilitatem communem ejus, absentiam patienter sustineas et devote, episcopales proventus eidem cum integritate faciens assignari. Redibit autem ad te, Deo propitio, temporis opportunitate recepta, et spirituales afferet, etc.

Datum, etc., anno octavo.

LXXIII. UNIVERSIS ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET ALIIS RELIGIOSIS PERSONIS, AD QUAS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. Ut P. monacho, ab imperatore Constantinopolitano ad sedem apostolicam misso, in victualibus provideant. Cum omnibus teneamini officia charitatis impendere, illis specialiter hoc debitum vos convenit exhibere, quos sicut facit eadem professio in proposito pares, ita debet efficere in affectuum participatione conformes. Ad vestram siquidem duximus notitiam perferendum, quod, cum dilectus filius, P. monachus lator praesentium, a charissimo in Christo filio nostro. B. imperatore Constantinopolitano illustri, ad sedem apostolicam mitteretur, post multa conamina et labores vix octo mensium spatio ad nos potuit pervenire. Cum igitur inopinato labore itineris, et gravium onere expensarum multipliciter asserat se afflictum, devotionem vestram rogamus, monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus, cum per vos transitum fecerit, ei saltem in victualibus taliter providere velitis, quod per vestrae charitatis auxilium injunctum sibi valeat mandatum perficere, et vos gratiam pro gratia a Domino merito exspectare possitis.

Datum, etc.

LXXIV. ARCHIEPISCOPO TUAMENSI, EPISCOPO MIGDENSI , ET . . . . . ABBATI KENANENSI. Ut supra quaestione vertente inter canonicos S. Mariae de Luivid, et H. de Say, militem, statuant quod justum fuerit. (VI Kal. Junii.) Dilecti filii, canonici Sanctae Mariae de Luivid, gravem proposuerunt in nostro auditorio quaestionem, quod, cum terram Balinet-long-fortan ex donatione quondam Okervail, Regis de Criel, adepti fuissent, et eam, tam ante quam postquam Anglici venerunt in partes illas, longo tempore possedissent in pace, H. de Say, miles, Ardmachan. dioeceseos, eamdem terram ex donatione Hugonis de Laci contra justitiam occupavit, et, licet dilectus filius noster J., tituli Sancti Stephani in Celio Monte presbyter cardinalis, sedis apostolicae tunc legatus, eidem H. ne terram illam reciperet vel teneret, sub interminatione anathematis inhibuerit, eam nihilominus detinet, et reddere contradicit, allegans legem ab Anglicis introductam, quod videlicet donatio per quemcunque Hibernicum religiosae domui factam non valeat, postquam rem quae donatur alicui Anglico rex Anglorum concedit, etiamsi tempore quo per Hibernicum donatio ipsa domui religiosae confertur, is, qui facit donationem, in plena rei donatae possessione fuisse noscatur, et eam possederit ab antiquo. Cum igitur talis lex nec naturalis, nec scripti juris contineat aequitatem, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita super his diligentius veritate, non obstante praedicta lege, appellatione remota, quod justum fuerit statuatis, facientes . . . nullis litteris veritati. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum, VI Kalendas Junii.

LXXV. GUIDONI, REMENSI ARCHIEPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS, IN PERPETUUM. Confirmatio privilegiorum, ipsius inter quae praecipuum illud recensetur, ut solus Francorum reges inungere ac coronare possit. (Apud S Petrum, Id. Maii.) Injuncti nobis a Deo apostolatus officium, et ecclesiasticae utilitatis consideratio, nos admonent et hortantur, fratres nostros episcopos, quos honestate ac religione pollere cognoscimus, ampliori charitate diligere, majoremque illis honorem jugiter et gratiam exhibere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Remensem Ecclesiam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, ad exemplar piae recordationis Alexandri papae, praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, etc. usque communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, etc. usque vocabulis exprimenda: Suessionensem, Laudunensem, Cameracensem, Belvacensem, Cathalaunensem, Silvanectensem, Noviomensem, Ambianensem, Atrebatensem, Tornacensem, et Morinensem episcopatus. In propria dioecesi tua; Sancti Remigii, Sancti Nicasii, Sancti Dionysii et Sancti Petri monasteria, intra civitatem Remensem; extra civitatem vero, de Mesomio, Sancti Theodorici, Sancti Petri de Altovillari, Sancti Basoli, et Sanctae Mariae Igniacensis monasteria; et in his omnibus monasteriis jura spiritualia et patronatus, cum omni institutione et ordinatione sua. Insuper autem, de Sparnaco, et de Azenaio monasteria; nihilominus etiam, infra episcopatum Suessionensem, jus patronatus in monasterio Orbacensi; infra episcopatum Tornacensem, jus patronatus in monasterio de Cisun. In Noviomensi et Ambianensi episcopatibus, jurisdictionem in Burgensibus Sancti Quintini, et de Sancto Walrieo, hactenus habitam, videlicet ut appellati ad Remensem Curiam veniant; dominium Remensis civitatis, cum omnibus pertinentiis suis; feudum, quod ab ecclesia tua comes Campaniae habere dignoscitur, pro quo, salva fidelitate regis, tibi tenetur ligium hominium facere, videlicet Vitriacum, Virtutum, Regitestum, Castellionem, Sparnacum, Rotiacum, Fimas, Branam, et comitatum castelli in Portianis, cum Castellaniis eorum, et alias possessiones, et castra quae idem comes in propria persona tenet, vel alii tenent ab ipso; feudum quoque de Baillum, quod Leodiensis episcopus ab archiepiscopis Remensibus habere dignoscitur, pro quo etiam manu propria tenetur in manu archiepiscopi Remensis promittere, servitium et justitiam se exhibiturum ei, et fideliter servaturum, et pro quo etiam idem episcopus tenetur efficere, quod octo barones illius feudi hominium eidem archiepiscopo faciant, et, ab archiepiscopo vocatus ad expugnandos malefactores ejus, auxilium et servitium per milites et homines armatos facere debet, sicut in scriptis authenticis noscitur contineri; feudum etiam, quod Regitestentis comes, videlicet comitatum de Osmonte, et feudum, quod comes Grandis-Prati, et feudum, quod Suessionensis comes, a te habere noscuntur; castrum quoque Mosomii, Attiniacum, Britimvillam, Septem-Salices, Curmessiacum, Curvillam, Chaumesiacum, et Stanam, cum pertinentiis eorum. Insuper etiam apostolica auctoritate statuimus, ut nemini, nisi Remensi archiepiscopo, liceat regem Francorum inungere, vel ei primam coronam imponere, sicut hactenus est obtentum. Appellationibus autem, quae a quibuscunque jurisdictionis tuae ad te vel ad curiam tuam fuerint interpositae, debita praecipimus devotione deferri, et quod in eisdem appellationibus hactenus Ecclesia tua specialius, etiam vacante sede, obtinuit, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus. Haec siquidem omnia, sicut praedecessores tui ab antiquo, et tu ipse hactenus habuisse noscimini, tibi tuisque successoribus auctoritate apostolica duximus confirmanda. Palleum quoque, videlicet pontificalis officii plenitudinem, tuae fraternitati apostolicae sedis liberalitate largimur, quo utique intra tuam ecclesiam uti memineris, eis diebus, quibus praedecessores tuos usos fuisse rognoscis, videlicet, in Nativitate Domini, festivitate protomartyris Stephani, circumcisione Domini, Epiphania, Ypopanti, Dominica in Ramis psalmarum, Coena Domini, Sabbato sancto, Pascha, feria secunda post Pascha, Ascensione, Pentecoste, tribus festivitatibus Sanctae Mariae, Natali Beati Joannis Baptistae, solemnitate omnium apostolorum, dedicationibus ecclesiarum, consecrationibus episcoporum ordinationibus clericorum, ecclesiae tuae principalibus festivitatibus, et anniversario tuae consecrationis die. Decernimus ergo, etc. usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum J. sanctae Mariae in via lata diaconi cardinalis, Idibus Maii, indictione octava, Incarnationis Dominicae 1205, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno octavo.

LXXVI.. . . . . . ARELATENSI ARCHIEPISCOPO, et . . . . . . VALLIS MAGNAE, ET . . . . . SANCTI WILLELMI ABBATIBUS, AGATHENSIS ET LOVENSIS DIOECESEON. Ut Agathensem Episcopum ab Ecclesia removeant, et alium eligant. (VIII KAL. Junii.) Cum dilecti filii, Cisterciensis abbas, et P. et R. monachi Fontisfrigidi, apostolicae sedis legati, ad Agathensem Ecclesiam accessissent, ut in ea Legationis officium exercerent, quia de venerabili nostro. . . . . Agathensi episcopo, per frequentem clamorem multa sibi fuerant insinuata sinistra, voluerint descendere, ac videre si clamorem opere complevisset.] Ideoque tam episcopum quam canonicos juramenti vinculo astrinxerunt, ut super statu Ecclesiae sibi dicerent veritatem, qui depositiones eorum redactas in scriptis, cum idem episcopus appellasset, ad nostram praesentiam destinarunt, praefigentes eidem episcopo terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentaret, mandatum apostolicum recepturis. Idem autem episcopus, ad praesentiam nostram accedens, postquam confessiones suas et aliorum depositiones audivit, nisus est se multipliciter excusare, suas nobis excusationes in scriptis assignans. Nos igitur, habito cum fratribus nostris consilio diligenti, praefatum episcopum ab administratione Agathensis Ecclesiae duximus suspendendum, pro eo quod in quibusdam eum culpabilem deprehendimus, et confessione ipsius contra eum prima facie faciebant, reddentes eum nobis de jure suspectum, cum nondum suas excusationes probaverit, quas tamen se probaturam firmiter promittebat. Quia vero nobis non constitit, sub qua forma coram praedictis legatis praestitit juramentum, utrum videlicet ita juraverit, ut super statu Ecclesiae plenam et meram diceret veritatem, an ita ut ad inquisita veraciter responderet, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eisdem legatis ex parte nostra in virtute obedientiae districte mandetis, ut sub qua forma juraverit vobis studeant fideliter intimare, et, si secundum responsionem eorum, sub secunda forma juraverit, aut ipse coram vobis sufficienter probaverit se sub illa forma jurasse, per depositiones testium, quos produxit apud sedem apostolicam constitutus, quas vobis sub Bulla nostra mittimus interclusas, aut etiam aliorum, cum nondum depositiones illae fuerint publicatae, nec ipse productioni testium renuntiare curaverit, quoniam secundum eamdem non teneretur ex debito juramenti nisi ad inquisita solummodo respondere, vos excusationes illas, quas vobis sub Bulla nostra mittimus interclusas, diligenter audire curetis; et, si eas probaverit evidenter, cum excusationes hujusmodi confessiones illas non perimant, sed exponant, quae tales sunt, ut et ad bonum et ad malum valeant retorqueri, et ideo judicari debent ex causa, eum sublato appellationis obstaculo, penitus absolvatis, cum, etsi repertus sit culpabilis in quibusdam, ex labore tamen et pudore punitus, quos propter hanc causam incurrit, hujusmodi levis culpa leviter ei debeat indulgeri. Quod si excusationes illas super dilapidatione, naufragio et simonia, sufficienter probare nequiverit, aut sub prima forma juravit, quia secundum eamdem nec veritatem tacere, nec admiscere debuit falsitatem, vos, non obstantibus excusationibus illis, quas de novo proposuit coram nobis, cum in confessionibus suis nullam omnino de illis fecerit mentionem, quamvis firmiter asseruerit, quod plures ex illis praedictis legatis exposuit, quas ipsi scribere non curarunt, cum haec se probare non posset, tanquam qui solus examinabatur ab illis, eum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ab administratione Agathensis Ecclesiae removeatis omnino, facientes eidem Ecclesiae, cum concilio legatorum ipsorum, de persona idonea per electionem canonicam provideri; attentius provisuri, ut, Deum habentes prae oculis nec ad sinistram, nec ad dexteram declinetis. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum, VIII Kalendas Junii, anno octavo.

LXXVII. . . . . . MINDENSI, ET . . . . . . VERDENSI EPISCOPIS, ET . . . . . . ABBATI VERDENSI. Ut archiepiscopo Magdeburgensi beneficium absolutionis impendant, et de quibusdam aliis referant, et rescribant. (VIII Kal. Junii.) Si . . . . . Magdeburgensis archiepiscopus, notasset plenius, quod obedientia victimis antefertur, et inobedientia idololatriae comparatur, dicente Domino per Prophetam: Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam auferre adipem arietum; quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV), non excessisset in tantum, ut, ex quo apostolica sedes semel ei culpam suam ex mera benignitate remisit, excommunicationis sententiam, quam venerabilis frater noster, G. nunc Remensis archiepiscopus, sanctae Ecclesiae cardinalis, tunc vero episcopus Praenestinus, apostolicae sedis legatus, in eum praesentem protulerat, sua temeritate contemneret, et, postquam sententia ipsa per vos, fratres episcopi, et venerabilem fratrem nostrum . . . . Hildesemensem episcopum, de mandato nostro fuerat publicata, contra claves ecclesiae, quarum vires nequaquam ignorare debebat, divina praesumeret officia celebrare. Licet autem magister G. et Albericus clerici, ab ipso ad nostram praesentiam destinati, eum apud nos sollicite intenderent excusare, quia tamen excusatio ejus ex ipsa negotii qualitate in accusatione potius vertebatur, eam non duximus admittendam, sed frivolam reputavimus et inanem. Caeterum, quoniam archiepiscopus ipse, sicut accepimus, ad gratiam apostolicae sedis redire desiderat, quae consuevit pulsantibus pietatis ostium aperire, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ab ipso juratoria cautione recepta, quod mandatis nostris obediat super his pro quibus eum excommunicatum mandavimus nuntiari, absolutionis ei beneficium impendatis; et, ne delictum ejus remaneat incorrectum, et per impunitatem transeat aliis in exemplum, salvis aliis mandatis nostris, injungatis ei sub debito juramenti, ut vobis aperiat veritatem, utrum post sententiam latam in ipsum, et maxime publicatam, divina officia celebrarit. Dilecto autem filio, R. Magdeburgensi canonico, qui non ut archiepiscopum persequitur eumdem, sed ut Deo potius et sedi apostolicae obsequatur, ad praesentiam nostram accessit, et aliis, qui proponere voluerint contra eum, audientiam concedentes, personas et canonicos Magdeburgensis Ecclesiae, ut super his et aliis quae proposita fuerint testimonium perhibeant veritati, monitione praemissa, per districtionem ecclesiasticam, appellatione proposita, compellatis, et, quod inveneritis, per vestras nobis litteras curetis fideliter intimare, ut, per vestram relationem instructi, super hoc, prout procedendum fuerit, procedamus. Praefatum autem R. canonicum, propter haec ab ipso non permittas archiepiscopo vel ab aliis molestari, sed eum, et alios qui proponere voluerint contra illum, auctoritate apostolica defendatis. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum, VIII Kalendas Junii, anno octavo.

LXXVIII. . . . PIGAVIENSI, ET . . . SANCTI AEGIDII DE BRUNSWIC ABBATIBUS. HALBERSTADENSIS ET MERSENBURGENSIS DIOECESEON. ET . . . DECANO MERSENBURGENSI. Causam A. clerici, de praebenda in Ecclesia Merseburgensi ipsi olim ab archiepiscopo Remensi, tunc apostolicae sedis legato, concessa, ipsis committit. (VI Kal. Junii.) Constitutis in praesentia nostra dilecto filio, A. clerico, et C. et R. canonicis Magdeburgensibus, dilectum filium, L. tituli Sanctae Crucis, presbyterum cardinalem, dedimus auditorem, in cujus praesentia idem, A. proponere procuravit, quod, cum venerabilis frater noster, G. nunc Remensis archiepiscopus, tunc episcopus Praenestinus, apostolicae sedis legatus, de quadam praebendarum tanto tempore in Magdeburgensi Ecclesia vacantium, quod ad nos erat earum devoluta donatio, juxta Lateranensis statuta concilii, investisset eamdem, committens exsecutionem mandati sui venerabili fratri nostro Mersenburgensi episcopo, si capitulum Magdeburgense nollet quod mandabat implere, quia idem episcopus per eumdem legatum vinculo fuit postmodum excommunicationis astrictus, non potuit procedere in exsecutione mandati. Cumque ipse, post absolutionem a nobis obtentam, praefatum capitulum semel et iterum monuisset, ut mandatum legati, cujus exsecutionem acceperat, adimplerent, et idem clericus, ne super praebendis ipsis, ejusdem legati mandato pendente, aliquid ordinarent, sedem apostolicam appellasset, dictum capitulum, appellationi non deferens, unam ex ipsis cuidam clerico assignavit. Unde, praenominatus clericus a nobis humiliter postulabat, ut, quod per legatum ipsum super provisione ipsius pia fuerat deliberatione statutum, dignaremur auctoritate apostolica confirmare. Caeterum, proposuerunt supradicti canonici ex adverso, nullam eo tempore in Magdeburgensi Ecclesia vacavisse praebendam, quo fuerunt capitulo ipsius legati litterae praesentatae, cum praebendam illam, quam ille tunc vacasse proponit, cuidam Magdeburgensi canonico, qui nondum emancipatus fuerat, fecerimus assignari, et alter quidam canonicorum illorum, videlicet R. pro se proposuit, quod, cum dictus A. litteras super conferenda sibi praebenda Magdeburgensis Ecclesiae a dicto legato per suggestionem obtinuerit falsitatis, ipse, ante omnem litis ingressum, et ante exhibitionem etiam litterarum ipsarum, contra eumdem A. quem de ambitione notabat in jure, et extra jus, sedem apostolicam appellavit. Cumque dictus cardinalis quae coram eo proposita fuerant nobis fideliter retulisset, quia nobis de praedictis fieri non potuit plena fides, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si dictus A. sufficienter probaverit praebendam, sibi a praedicto legato concessam, tanto tempore vacavisse, quod ad nos ipsius fuerit donatio devoluta, ipsum auctoritate nostra recipi faciatis in canonicum et in fratrem, et pacifica ejusdem praebendae possessione gaudere, nisi per mandatum nostrum prius alteri collata fuisset. Contradictores . . . reducentes in irritum quidquid, etc. Testes autem . . . nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum, VI Kalendas Junii, anno octavo.

LXXIX. ARCHIEPISCOPO PISANO. Ut absolvat judicem Carolitanum a juramento sibi praestito, injungens ipsi ut non differat Ecclesiae Romanae jurare . LXXX. J. ARCHIPRESBYTERO PERUSINO. Decernit ipsum non teneri, quidquid a legato sedis apostolicae decretum fuerit in Ecclesia Perusina, contra privilegia per apostolicam sedem concessa. (III Non. Junii.) In nostra proposuisti praesentia constitutus, quod, cum dilectus filius, magister Rolandus, subdiaconus et capellanus noster, rector Massan. apostolicae Sedis legatus, accederet ad Ecclesiam Perusinam, auditis confessionibus tuis et fratrum tuorum, super proventibus ipsius Ecclesiae ac expensis, nullo super his juramento recepto, et ordine judiciario non servato, contra privilegium vobis indultum, pro suae voluntatis arbitrio sententiam promulgavit, in qua, licet alia quibus asseris te gravatum proposueris contineri, tamen specialiter super tribus correctionem apostolici moderaminis implorasti. Continebatur quidem in ea sententia, ut in Ecclesia Perusina prior claustralis ordinari deberet, qui fratres instrueret, ac regularibus observantiis informaret. Tibi vero inhibebatur, ut per annum ultra viginti solidos expendere non valeres. Insuper, haec, et alia, quae praedicta sententia continebat, sub poena excommunicationis injungebantur firmiter observari. Cum autem illud quod idem rector de prioris institutione sancivit, eidem privilegio nostro contrarium videatur, quod continet, ut, ex octo canonicis qui esse debent in ecclesia ipsa, major archipresbyteri, alius ordinarii, sequens camerarii officium exsequatur, nulla ibi habita de prioratus officio mentione, petiisti, ut id auctoritate dignaremur apostolica vacuare. Illud vero, quod dictus legatus infra tempus unius anni expendere ultra viginti solidos tibi non esse licitum definivit, cum in privilegio nostro determinati temporis spatium non signetur, quod expresse licentiam expendendae praetaxatae pecuniae comprehendat, interpretari a nobis lucidius flagitasti. Excommunicationis quoque sententiam videri tibi proponebas iniquam, sub cujus poena praefatus rector praecepit ea quae statuit observari, cum videatur absurdum, ut, quoties quis in eorum observatione deliquerit, toties incideret in poenam sententiae promulgatae. Volentes igitur, ea, quae per privilegium nostrum deliberatione provida sunt statuta, firmiter observari, quidquid est ab ipso legato decretum, quod sit contra privilegium memoratum, auctoritate apostolica decernimus non servandum; illud, quod ultra viginti solidos sine assensu capituli tibi expendere non liceat, sic volentes intelligi, ut videlicet praeter consensum capituli tui, vel majoris aut sanioris patris ipsius, nil tibi simul expendere ultra summam liceat memoratam, licet super expensa hujusmodi vel minori reddere te velimus in capitulo rationem. Poenam autem, sub qua dictus legatus ea quae statuit observari praecepit, intelligi volumus non latae sententiae, sed ferendae.

Datum III Nonas Junii.

LXXXI. . . . PATRIARCHAE AQUILEGENSI. Mandat, ut per episcopum Pataviensem inquiri faciat contra Plebanum de Gonew. de crimine apostasiae accusatum. (II Non. Junii.) Quod in his quae mentem tuam aliqua dubitatione propulsant, apostolicae sedis imploras consilium, tuam in Domino prudentiam commendamus, quia in hoc ejus esse devotus filius comprobaris, cujus desideras adhaerere consiliis et jussionibus obedire. Ad audientiam sane apostolatus nostri, te significante, pervenit, quod, cum plebanus de Gonew. multoties fuerit super crimine apostasiae pulsatus, eo quod in ecclesia Sanctae Mariae, Pataviensis dioeceseos, emisso voto, assumpsisset habitum monachalem, ac postmodum, tam veste mutata quam mente, se gereret tanquam clericum saecularem, bonae memoriae P. praedecessor tuus, de prudentum virorum consilio, te, qui tunc Pataviensi Ecclesiae praesidabas, rogavit, ut super praedictis ab abbate et Monachis ipsius loci diligenter inquireres veritatem. Procedente vero tempore, cum praefatis abbati et monachis in virtute obedientiae praecepisses, ut veritatem super hoc tibi plenius revelarent, concorditer responderunt, praefatum plebanum in voto et habitu monachali in eodem loco per quinquennium permansisse. Cumque continuo adjecisses, cur tanto tempore tacuissent, dixerunt, quod plebanus ille multoties ad eos accesserat, et illi Ecclesiae contulerat multa bona, ut per eos suum non publicaretur peccatum. Praefato igitur Patriarcha, antequam haec sibi per te intimata fuissent, viam universae carnis ingresso, postquam fuisti divina vocatione ad sedem Aquilegensem assumptus, solemne capitulum celebrasti, in quo, cum saepe dictus Plebanus super eodem crimine fuisset a suo archipresbytero accusatus, licet publica laboraret infamia, id tamen penitus denegavit. Tandem, totius processu negotii per te coram toto conventu diligenter exposito, allegavit idem Plebanus, accusationem istam sibi nequaquam debere obesse, quia, cum judicis loco sederes, tuum contra se non deberet testimonium acceptari, et sic, de prudentum virorum consilio, donec nos inde consuleres, contra ipsum procedere noluisti. Nolentes igitur judiciarium ordinem praetermitti, vel ipsum Plebanum tergiversationibus suis ecclesiasticam effugere disciplinam, fraternitatem tuam consulimus, per apostolica scripta mandantes, quatenus per venerabilem fratrem nostrum . . . Pataviensem episcopum, hujus rei sollicite facias veritatem inquiri, eidem Plebano denuntians, ut, si voluerit, inquisitioni studeat interesse, et, sic per ipsum inquisita et cognita veritate, statuas quod canonicum fuerit, et quod statueris facias, appellatione remota, firmiter observari. Ne vero, pro eo quod idem Pataviensis episcopus non est tibi metropolitico jure subjectus, mandatum tuum super inquisitione facienda exsequi non curaret auctoritate praesentium id ei poteris delegare.

Datum, II Nonas Junii.

LXXXII. . . . DE HEISTERBACH, ET . . . DE RUMERSDORP [ al. ROMERSDOFFIO] ABBATIBUS, ET . . . DECANO BUNNENSI , COLONIENSIS DIOECESEOS. Mandat ut inquirant si inter duos comites possit pax reformari per matrimonium inter partes, licet in certo affinitatis gradu se attingant. (II Non. Junii.) Ex litteris dilecti filii . . . Bunnensis praepositi, nobis innotuisse noscatis quod tantum inter quondam nobiles viros H. et E. comites, fratres suos, et T. comitem de Landesberg, odii ac invidiae fomitem succendit humani generis inimicus, ac adeo pertinaciter alteros in alterum concitavit, quod, praeter hominum stragem, quae hinc inde provenit, plurima secundum varios bellorum eventus bona ecclesiarum diriperent, villas plurimas concremarent, auferrent viduis et orphanis spolia, committerent inter se quidquid adhuc crudelius exerceri potuit inter hostes, et in tantum dictus comes, cum potuerit obtinere viribus contra eos, adversus ipsos est callide machinatus, quod per insidias cepit eosdem, ac ipsos carceralibus vinculis mancipatos adeo afflixit enormiter, et depressit, quod alter eorum, videlicet E. ex eo dicitur mortis dispendium incurrisse, quod quidem majoris odii fomitem in suos et fratris sui succendit haeredes. Quidam autem adolescens, dicti fratris sui filius, quem ad vindicandas patrui et patris injurias et hominum suggestio stimulat, et motus animi juvenilis, ut dictum comitem hostiliter more patrio persequatur, tota intentione laborat, et, nisi occurratur principiis, gravis fore in medio et difficilis in fine reputatur occursus. Verum, quia dictus comes unicam habet filiam, quam adolescens praefatus, nisi eam linea consanguinitatis contingeret, sibi posset matrimonialiter copulare, idem praepositus humiliter postulavit a nobis, quod ex benigna dispensatione concedere dignaremur, quod contrahatur matrimonium inter eos, cum sic credatur finis tantis periculis imponendus. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super his diligentius veritatem, et, si noveritis quod per matrimonium ipsum pax valeat reformari, et tantis malis finis imponi, et consanguinitatis gradus est dispensabilis, statuatis super hoc, auctoritate nostra, pro tanto malo vitando, quod secundum Deum videritis expedire.

Datum, II Non. Junii.

LXXXIII. . . . . . PATRIARCHAE AQUILEGENSI, ET . . . . . ABBAT. DE NOVO-CASTRO. Mandat ut moneant ducem Sueviae, ut nullum tribuat auxilium episcopo Wormaciensi excommunicato. (Apud S. Petrum, II Nonas Junii.) Si filii estis Ecclesiae, imo quia filii ejus estis, non potest vos non comedere zelus ejus, nec potestis opprobria illi exprobrantium et usurpantium jura ejus aequanimiter sustinere. Usque adeo enim estis in timore divini nominis et ecclesiasticae dignitatis reverentia radicati, ut de vobis nullatenus dubitemus quod si Ecclesiae causa, praesertim quae tantum ecclesiastica sit, agatur, persecutio, aut gladius, praesentia, vel futura vos possint ab Ecclesia separare, quominus in die praelii ponatis vos pro domo Domini ascendentibus ex adverso, et contra Damascum vos ipsos in turrim fortitudinis erigatis. Non potestis siquidem, nec debetis illam tempore necessitatis relinquere, quae vos regeneravit in Christo, et in partem sollicitudinis evocavit, suscitans vos de pulvere, ut cum terrae principibus sedeatis ad faciendam vindictam in nationibus, et increpationes in populis exercendas, scientes quod Deo debetis magis quam homini obedire, nec in causa ejus, in qua ipse vobis cooperator et coadjutor existet, timere potestis quid faciat vobis homo. Quod si hostis contra vos persecutionis ollam succenderet, et ad probandam vel comprimendam fortitudinem vestram elementa etiam commoveret, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quam in nobis praedicit Apostolus revelandam, propter justitiam debetis persecutionem amplecti, etsi oporteret pro clavibus Ecclesiae ac fide catholica martyrium sustinere, utpote quibus mors momentanea initium vitae fieret sempiternae. Sane, didicisse vos credimus ex evangelica lectione, quod is qui Ecclesiam suam super se petram fundavit, claves regni coelorum beato Petro concessit, inquiens ad eumdem: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Quod autem Luipuldus, quondam Wormaciensis episcopus, juste fuerit ligatus a nobis, nullus dubitat qui Petri privilegium non ignorat. Nam, cum ipse, vocatis caeteris in partem sollicitudinis, in solos successores suos transfuderit collatae sibi a Domino plenitudinem potestatis, per quam episcoporum translatio ad Romanum pontificem tantum spectat, idem Luipuldus, non solum absque licentia nostra, favore nobilis viri, Ph . . . ducis Sueviae, imo eo illum, quantum in ipso erat, temere transferente, ad Ecclesiam se transtulit Maguntinam, verum etiam, cum tandem ipsius postulatio justo fuisset judicio reprobata, quia, post appellationem ad nos legitime interpositam, in discordia postulatus, sine licentia nostra transivit, eidem incubare praesumpsit, et, cum juxta canonicas sanctiones utraque meruerit spoliari, non attendens gratiam sibi factam, per quam ipsi concessimus, ut Wormaciensem Ecclesiam retineret, utramque detinuit, et adhuc detinet occupatam. Quia igitur per litteras et delegatos nostros super hoc non semel tantum monitus, sed frequenter, nec mandatis nostris paruit, nec monitis acquievit, manifestam ejus contumaciam attendentes, quoniam, deposito corde carneo, lapideum cor assumpserat, et obturaverat aures suas, ne intelligeret ut bene ageret, nec adjiceret, ut, a sua praesumptione resurgens, satisfaceret de contemptu, primo excommunicationis sententiam, et tandem depositionis, et censuram merito suae iniquitatis excepit, quibus qualiter deferat, satis est omnibus manifestum. Caeterum, idem dux, cum debuisset excommunicatum vitasse, ac depositum abjecisse, tanquam de clavibus Ecclesiae non recte sentiret, ex eo tempore amplius illum fovet, et non solum in errore suo, tanquam primus et praecipuus actor, participavit eidem, sed, in argumentum gratiae plenioris, in Italiam officium ei suae legationis indulsit, et, ad impugnandum beati Petri patrimonium, hostem Ecclesiae destinavit. Ecce, qualiter idem dux Romanam honorat Ecclesiam; ecce, qualiter claves Ecclesiae reveretur, cum, quantum in eo est, Petri privilegio violato, quod nullus principum, nullus etiam imperatorum hactenus attentavit, translationem episcoporum sibi praesumpserit usurpare, ac hominem excommunicatum et damnatum a nobis, tanquam non credat testimonio Veritatis, quod in collatione clavium de ipsarum viribus protulit ipse Christus, fovere publice ac honoribus studuerit ampliare. Cum enim leprae judicium, secundum legem divinam, ad solos pertineat sacerdotes, quibus, ut inter lepram et lepram dijudicent, est concessum, non debuerat leprosum contingere, aut sacerdotale sibi officium vindicare, ne cum Ozia rege lepra percuteretur in fronte, fieretque nota omnibus ejus culpa. Verum, si virum religione conspicuum, litterarum praeclarum, praeditum honestate, ac damnatum injuste foveret, licet ejus non esset de nostro judicio judicare, aliquibus tamen excusabilis forsan videretur; sed, cum faveat homini pestilenti, cujus crimen nec peritia litterarum extenuat, nec morum minorat honestas, nec religio palliat, nec poena excusat injusta, excessus ejus nequit ullatenus excusari.] Praeterea, super hoc eum ignorantia non excusat, cum, etsi forsan canonicum jus ignoret, recentia tamen exempla, et ea quae in ejus oculis modernis temporibus acciderunt; cautum eum reddere potuerint et instructum. Novit enim, et per totam fuit Theutoniam divulgatum, qualiter, quia venerabilis frater noster . . . . . Salzburgensis archiepiscopus, ad Salzburgensem Ecclesiam postulatus, sine licentia nostra transivit, ejus fuerit postulatio reprobata, et ipse, proprium recognoscens et damnans errorem, redierit ad Ecclesiam Brinxinensem. Qui, licet, intellecto mandato nostro, nobis humiliter paruerit et devote, non tamen prius translationis gratiam potuit obtinere, cum Salzburgensis Ecclesia eum denuo concorditer postulasset, quam ad praesentiam nostram personaliter laboravit. Nec etiam ignorare potuit dux praedictus, cum in partibus illis fuerit publicatum, quod, cum bonae memoriae C., imperialis aulae cancellarius, occasione indulgentiae, quam a felicis recordationis C. papa, praedecessore nostro, se impetrasse dicebat, per quam utcunque apud aliquos excusabilis videbatur, ad Herbipolensem Ecclesiam ab Hildesemensi transisset, quia monitus errorem proprium non correxit, non solum excommunicatus fuit, sed, tam Herbipolensi quam Hildesemensi Ecclesia spoliatus, licet tandem, ad mandatum nostrum humiliter et devote reversus, gratiam nostram meruerit obtinere. Nos autem, etsi diu duxerimus exspectandum, ut dux idem errorem suum corrigeret per se ipsum, tandem tamen per te, fili abbas, et dilectum filium . . . . . abbatem de Salem, eum super hoc mandavimus commoneri, et, licet abbas de Salem, cum tibi litterae nostrae non fuerint, sicut accepimus, praesentatae, ipsum monuerit diligenter, eum tamen non potuit emollire, aut flectere mentem ejus, et ab ejusdem damnati et excommunicati favore et participio revocare. [Licet igitur, ex eo quod ejusdem ducis notorius est excessus, et ipse, jam monitus, noluerit ab hujusmodi praesumptione cessare, possemus gravius procedere contra eum, adhuc tamen experiri volentes si nunc saltem, tanquam vir catholicus, aut etiam Christianus, beato Petro, coelestis regni clavigero, magisterium universalis Ecclesiae, ac nobis in eo claves regni coelorum fideliter recognoscat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus, ad eum, dilatione et excusatione cessante, personaliter accedentes, ipsum secreto prius, et tandem publice, in audientia tam ecclesiasticorum quam saecularium principum, quos contigerit interesse, diligentius et instantius moneatis, ut saepe dicto excommunicato nullum de caetero tribuat auxilium vel favorem, sed potius, tanquam depositum, illum abjiciat, et velut damnatum evitet, ac idolum zeli, quod in templo Dei, velut abominationem in loco sancto stantem, erexit, de ipso prorsus eliminare procuret. Alioquin, publice nuntietis eidem quod, nisi, usque ad tres menses post commonitionem vestram, monitis vestris acquieverit humiliter et devote, in eum et terram ejus manus nostras curabimus, fortius forsan quam extimet, aggravare,] cum id non possimus ulterius aequanimiter sustinere, imo, cum, pro justitia sedis apostolicae defendenda, non solum persecutionem pati, sed animam ponere, licet nil tale nos oporteat formidare, parati essemus, si necessitas postularet. Universis quoque principibus regni Theutonici, tam ecclesiasticis quam mundanis, meram et plenam super his veritatem diligenter ac fideliter intimetis, ut, cum utriusque partis meritum intellexerint, de tenebris falsitatis ad lucis veritatem accedant. Quod si non ambo . . . tu, frater patriarcha, etc.

Datum Romae, apud S. Petrum, II Nonas Junii.

LXXIV. EISDEM. Ut ducem Sueviae, nisi infra tempus resipiscat, sacris interdicant. (Apud S. Petrum, II Non. Junii.). Quid vobis super commonitione nobilis viri, Ph. ducis Sueviae, ut a favore ac defensione Luipuldi, quondam Wormaciensis episcopi, nunc excommunicati et depositi, omnino desistat, vobis dederimus in mandatis, vos novimus meminisse. Quia igitur pati nec volumus nec debemus ut claves Ecclesiae impune contemnat, et verbo veritatis, qua Petro dicitur: Quodcunque ligaveris (Matth. XVI), etc. etsi non sermone, saltem opere, in suam et aliorum perniciem, contradicat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus, nisi forsan infra mensem post commonitionem vestram, ab errore hujusmodi vel haeresi resipiscens, eidem Luipuldo suum subtraxerit participium et favorem, vos in ecclesiis vestris totam terram, quam in domanio suo tenet, denuntietis auctoritate nostra suppositam interdicto, ita quod, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, nullum in ea divinum officium celebretur, vel exhibeatur Ecclesiasticum sacramentum. In omnibus quoque locis, ad quae ipse devenerit, quandiu in eis praesens exstiterit, divina prohibeatis officia celebrari. Id autem singulis diebus Dominicis et festivis, per ecclesias vestras, et vicinas dioeceses, ac terram ipsius publicari solemniter faciatis, addentes quod, si nec sic resipuerit, in personam ipsius et terram omnium eidem in hoc errore faventium aggravabimus fortius manus nostras. Taliter autem mandatum apostolicum impleatis, ut zelus domus Dei vos comedere videatur. Quod si non ambo . . . tu, frater patriarcha, etc.

Datum Romae, apud S. Petrum, II Nonas Junii.

LXXXV. UNIVERSO POPULO VITERBIENSI, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Ut insurgant adversus quosdam Patarenos, nec eis praestent auxilium, consilium, vel favorem. [Si adversus vos terra consurgeret,] et iniquitates vestras coeli sidera revelarent, et manifestarent vestra scelera toti mundo, ut non solum homines, sed ipsa etiam elementa conjurarent in vestrum excidium et ruinam, et a terrae facie vos delerent, non parcentes sexui vel aetati, ut essetis cunctis gentibus in opprobrium sempiternum, ultio de vobis sumi non posset sufficiens sive digna. Vos enim, nec Deum timetis, nec hominem formidatis, nec discernitis inter profanum et sanctum, sed ponitis lucem tenebras, et tenebras lucem, et dicitis malum bonum, et bonum malum; vos, famam bonam quae impinguat ossa, et nomen bonum quod multis divitiis antefertur, procurare contemnitis, et de infamia non curatis, cum sitis attritae frontis, et impudibundam frontem assumpseritis meretricis. Computruistis namque in peccatis, sicut jumenta in stercore suo, ut fumus, ac fimus putrefactionis vestrae jam fere circumadjacentes regiones infecerit, ac ipsum Dominum, ut credimus, ad nauseam provocaverit. « In peccatis quidem excelletis universos, facti perfidiores Judaeis, et crudeliores paganis. Judaei siquidem semel Dominum crucis patibulo affixerunt, sed vos, in membris suis jugiter crucifigentes eumdem, opprobriis ipsum et contumeliis laceratis, et, cum illi credant, licet sub caecitate peccati, Deum Patrem omnia visibilia et invisibilia condidisse, plerique vestrum a lucifero visibilia credunt esse condita et creata. Pagani furebant in perimendis Christianorum corporibus et mactandis, sed vos, necare intenditis totum hominem, animas fidelium latenter Christo subripientes, et utrumque hominem pariter perimentes. Verum, nec isti, nec illi Christum Domini cognoverunt, propter quod habere videntur excusationem aliquam in peccatis, sed vos, tanquam filii Ephrem intendentes arcum, Christi fuistis charactere insigniti, et adhuc in publico Christiana vultis professione censeri, corde tamen abeuntes retrorsum ac recedentes a fide, conversi estis in arcum perversum, haereticorum laqueis irretiti, ac eorum pravis dogmatibus deformati. » Unde, vere in vobis verbum propheticum est impletum: Lamiae nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos (Thren. IV). Potati enim estis non vino compunctionis, sed felle draconis, vobis ab haereticis propinato in aureo calice Babylonis. Jam enim inundaverunt aquae, operueruntque capita vestra peccata demersa in barathrum vitiorum. Jam absorbuit vos profundum, et urget super vos os suum puteus infernalis. In lacum desperationis siquidem incidistis, cum contemnatis resurgere a profundo. Unde, merito formidamus ne in filios diffidentiae veniat ira Dei, et jam exacuat sicut fulgur gladium suum, et agat de vobis judicium manus sua, nec in die furoris existat misericordiae suae memor « Nos autem, vestris miseriis compatientes, imminenti ruinae vestrae occurrere volumus, et viam patulam exterminii vestri praecludere, si valemus, pulsantes Deum precibus, et Abrahae vestigia imitantes, qui a Domino, volente subvertere Sodomam et Gomorrham, multiplicatis intercessionibus impetravit quod pro decem justis non perderet universos. Experiri siquidem volumus utrum inter vos aliqui fideles remanserint, qui ante Baal sua genua non curvaverint, et, Ninivitarum exemplo, sacco et cinere prosternati, iram Domini mitigent et furorem, ut parcatur multis pro paucis, nec simul pereant universi. Si quis igitur Dei est, adjungat se nobis, quam gestare volumus gladium Phinees, et animadversionem Mosaicam imitari, ac cum Mathathia punire daemonibus immolantes, ut auxiliante Domino eliminentur de templo perfidi et indigni, et fermentum haereticae pravitatis de massa conspersionis Dominicae salubriter expurgetur. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, cum quidam vestri concives, filii Belial, in odium Jesu Christi, et contemptum apostolicae sedis et nostrum, post inhibitionem a nobis factam, quosdam credentes Patarenorum in consules eligere attentarint, ipsum etiam haeresiarcham, videlicet J. Tiniosi, perditionis filium, qui, exigentibus iniquitatibus suis, de mandato nostro jamdudum vinculo existit excommunicationis astrictus, et adhuc in contumacia sua perdurat, camerarium instituere non timentes, in electos ipsos, et electores, pariter ac eorum complices viriliter insurgatis, resistentes eis magnanimiter et potenter, ac eosdem acriter expugnantes; et ne valeant radicari firma radice, primos ipsorum conatus frustrare ac contundere laboretis. Ut autem evulsis radicibus stipes arescat penitus et siccetur » , sub interminatione anathematis districtius inhibemus, ne aliquis eis jurare, tanquam consulibus, vel rectoribus, vel alio modo, praesumat. Illos vero, qui eis aliquo juramento tenentur astricti, vel qui eis jurare post electionem hujusmodi praesumpserunt, cum nulla esse debeat participatio Christi ad Belial, vel lucis ad tenebras, et fidelis apostatae, qui fidem violavit temere Creatoris, tenere fidem nullo modo teneatur, cum hoc cautum in canonibus habeatur, eos a tali juramento duximus absolvendos. Licet autem a nobis et praedecessoribus nostris contra haereticos multa sint edita et statuta, ne habeatis excusationem aliquam in peccatis, quasi antiquorum obliti fueritis mandatorum, et, (quia plus timeri solet quod specialiter injungitur, quam quod generaliter imperatur, advocatis et scriniariis firmiter inhibemus, ne praefatis electis, dum fuerint in sua contumacia et errore, Patarenis vero credentibus, fautoribus, et defensatoribus eorumdem, ullo tempore, in aliquo praestetis auxilium, consilium vel favorem, nec eis in aliquibus causis, vel factis, vel aliis litigantibus sub eorum examine, vestrum patrocinium praebeatis, et pro ipsis publica instrumenta condere vel aliqua scripta facere nullatenus attentetis. Quod si forte contra facere praesumpseritis, ab officio vestro suspensos perpetuo vos decernimus infamiae subjacere.] Caeterum, ne judices et scriniarii, qui consenserunt praefatis electis in hujusmodi praesumptione temeraria sociari, de sua nequitia glorientur, cum privilegium mereatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, eos ab officio suo judicamus esse suspensos, decernentes irritum et inane quidquid per ipsos et electos praedictos factum fuerit, vel statutum. Sententias autem excommunicationis et interdicti, ab episcopo et clericis vestris propter excessus hujusmodi latas rationabiliter in rebelles et in memoratos electos, ratas habemus, easque praecipimus usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari. Alioquin, si nec sic superbia vestra comprimi poterit, et stultitia refrenari, haedis ab ovibus et fidelibus ab infidelibus segregatis, malos male perdemus, vineam nostram aliis agricolis collocantes, qui fructum suum temporibus suis reddant, et tandiu manus nostras temporaliter et spiritualiter in vos curabimus durius aggravare, donec per experientiam cognoscatis quid apostolicae sedis dextera valeat, et quid possit, et a vobis sit hujusmodi eliminata spurcitia et iniquitas exstirpata. Recolere quippe debetis quantum periculum incurreritis pro eo quod nostrum consilium contempsistis.

Datum, etc.

LXXXVI. CLERICIS SANCTAE AGATHES Reducuntur ad percipiendam quamdam pensionem annuam in ecclesia S. Salvatoris, et condemnatur presbyter ad solutionem ejusdem pensionis. (II Non. Junii.) [Querelam, quam dilectus filius, G. tituli Sancti Vitalis nunc presbyter, tunc Sanctae Mariae in Aquiro diaconus cardinalis, per oecononum Ecclesiae vestrae, cujus idem cardinalis est gubernator, contra P . . . nunc presbyterum, tunc vero diaconum, super Ecclesia Salvatoris quae dicitur de Cornutis, coram bonae memoriae C. Papa, praedecessore nostro, proposuit, ipse nobis in minori officio constitutis audiendam et examinandam commisit. Petebat igitur idem oeconomus, ut praefatus Petrus removeretur ab Ecclesia Salvatoris, quam in praejudicium Ecclesiae vestrae, ac injuriam cardinalis praedicti praesumpserat occupare, cum ipsa Ecclesia Salvatoris pleno jure pertineat ad Ecclesiam Sanctae Agathes, petens etiam, pensionem sedecim denariorum Papiensium, debitam Ecclesiae Sanctae Agathes, pro Ecclesia Salvatoris et terminis, sibi restitui de novo substractam. Praedictus vero P. clericus, respondebat quod ipse nullam injuriam irrogaverat cardinali, nec in praejudicium Ecclesiae Sanctae Agathes acceperat Ecclesiam Salvatoris, cum haec ad illam nullo jure pertineat, nec aliquam sibi debeat reddere pensionem, sed ipse per electionem populi, quae de antiqua consuetudine pertinet ad eumdem, a cardinale Sanctae Susannae, cui eadem Ecclesia Salvatoris, tanquam capella suo titulo, in spiritualibus est subjecta, cononice fuerat institutus.] Cumque ad suam assertionem probandam utraque pars testes multoties produxisset, nos illos recepimus et examinavimus diligenter, quorum depositionibus publicatis, disputationem audivimus super illis; sed, antequam hujusmodi controversia finem accipere potuisset, praefatus praedecessor noster debitum carnis exsolvit. Demum autem, utraque pars a nobis cum instantia postulavit, ut causam ipsam decidere dignaremur. [Nos igitur, attestationibus, et allegationibus, ac instrumentis utriusque partis diligenter auditis, et plenius intellectis, habito fratrum nostrorum consilio, praedictum presbyterum ab impetitione oeconomi vestri, super electione ac institutione de se facta in Ecclesia Salvatoris, absolvimus, et super his praefato oeconomo silentium duximus imponendum, cum per testes idoneos nobis constiterit evidenter, quod populus in quasi possessione praesentandi clericum ad illam Ecclesiam existebat, quando praedictum clericum ad illam elegit, et eadem Ecclesia spectat ad titulum Sanctae Susannae in spiritualibus pleno jure, salva quaestione super jure patronatus inter Ecclesiam vestram et populum Salvatoris. Quia vero per testes, omni exceptione majores, fuit liquido comprobatum, quod pensio sedecim denariorum Papiensis monetae, fuit clericis Ecclesiae vestrae, pro Ecclesia Salvatoris et terminis, annuatim per multa tempora persoluta, sed de novo substracta, nos, in eumdem statum percipiendi pensionem hujusmodi de Ecclesia Salvatoris et terminis, Ecclesiam vestram decrevimus reducendam, et ad solutionem pensionis substractae condemnavimus presbyterum antedictum, salva quaestione proprietatis inter Ecclesias memoratas.] Nulli ergo, etc. nostrae definitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum, II Nonas Junii.

LXXXVII. C . . . . . MAJORI ARCHIDIACONO, ET MAGISTRO R. POENITENTIARIO S. VICTORIS PARISIENSIS, ET MAGISTRO R. DE CORZON, NOVIOMENSI CANONICO, PARISIIS COMMORANTI. Mandat ut episcopum Tullensem absolvant, vinculo excommunicationis, et causam inter dictum episcopum et archidiaconum Tullensem terminent (VII Id. Junii.) Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius, P. archidiaconus Tullensis, a nobis humiliter postulavit, ut super Tullensem Ecclesiam, quae per incuriam et malam administrationem . . . . . Tullensis episcopi, in gravem lapsum et exterminium jam devenerat, nostrae provisionis oculos aperire, et, in sterilitatis vindictam, infructuosae arbori ultricem securim apponere dignaremur, ne terra fructifera per mali cultoris injuriam et neglectum in salsilaginem convertatur. Cum enim venerabilis, frater noster . . . Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, et dilectus filius . . . . abbas S. Benedicti Metensis dioeceseos, contra praefatum episcopum litteras apostolicas recepissent, et archidiaconus memoratus vellet inscribere contra ipsum, archiepiscopus ipse, ejusdem archidiaconi et sociorum ejus periculum reformidans, eos sub hac forma ad concordiam inducere procuravit, ut scilicet idem episcopus in eorum praesentia praestaret corporaliter juramentum, quod de caetero libertatem Ecclesiarum, et jus clericorum totius dioeceseos conservaret illaesum, nec bona episcopatus alienare praesumeret, vel pignori obligare; praecipiens etiam prioribus et decanis, quod si dictum episcopum venire contingeret contra proprium juramentum, ipsi debitum obedientiae consuetum denegarent eidem; sub poena quoque excommunicationis eidem studuit inhibere, ne de rebus immobilibus Tullensis Ecclesiae de caetero quidquam alienare praesumeret, consensu sui capituli non obtento. Procedente vero tempore, cum idem episcopus in ipsius esset archiepiscopi praesentia constitutus, decanus Tullensis in modo denuntiationis crimen ei dilapidationis objecit, proponens, quod, jurisjurandi religione et excommunicatione contemptis, viginti et duas villas alienare praesumpsit ad mensam episcopi pertinentes, et, cum episcopatus Tullensis in suae promotionis initio in redditibus mille libras haberet, ad tantam per ipsum fuerit exinanitionem redactus, quod vix ad triginta libras Tullensis monetae ejus possent redditus pervenire. Cum igitur ad hoc idem episcopus respondisset quod non per suam sed capituli sui culpam illarum rerum fuerat alienatio perpetrata, adjecit quod ei placebat ut de statu episcopatus a bonis viris ejusdem dioeceseos fieret inquisitio veritatis, et sic, cum de partis utriusque assensu ad hoc certa dies constituta fuisset, licet tam archiepiscopus quam episcopus memorati, sub multorum testimonio praelatorum ipsum decanum in suo recepissent conductu, frater tamen episcopi et servientes ejus, in ipsum decanum manus injicientes sacrilegas, et pedibus ejus sub ventre roncini ligatis, eum ad episcopum deduxerunt, eumque durissimis vinculis mancipatum non prius absolvere voluerunt, quam idem episcopus propter hoc fuit excommunicatione notatus, et terra ejus supposita interdicto, nisi eum infra certum terminum liberasset. Cumque nec sic proficere potuisset, eo tandem post multa conamina vinculis absoluto, ac die certa partibus assignata, cum jam per cleri et populi famam eidem archiepiscopo constitisset, quod in extremis illa Ecclesia laboraret, saepedictum episcopum, de nimia dilapidatione suspectum, a temporalium administratione, et de perjurio graviter infamatum, a spiritualium exsecutione suspendit, quam suspensionis sententiam quoniam idem episcopus servare contempsit, ipsum postmodum excommunicationis vinculo innodavit; et cum haec a Joffrido archidiacono in praesentia nostra essent proposita, econtra W. et T. procuratores episcopi saepedicti, in nostro auditorio allegarunt quod sententia ipsius archiepiscopi nulla fuit multiplici ratione. Cum enim in talibus ordo judiciarius consueverit observari, isti modus fuit non tenuisse modum; nam, neque lis contestata fuit, velut juris aequitas suadebat, et, cum idem episcopus usque ad octavas Sancti Michaelis deliberationis obtinuisset inducias, eo penitus ignorante, interim contra eum inquisitio facta fuit, cum secundum juris ordinem judicis officium conquiescere debuisset, donec petiti temporis curricula defluxissent; ad hoc, cum in omnibus legitima fuerit appellatio interposita ab eodem, nullus videtur ejus fuisse processus, qui appellationis legitimae remedio enervatur. Praeterea, cum objiceretur eidem quod post excommunicationem celebrasset divina, ipsi procuratores inficiabantur omnino, et quod praedictae villae alienatae fuissent, non culpa episcopi sed capituli contigisse firmabant; unde, quidquid per archiepiscopum factum fuerat, a nobis censeri putabant irritum et inane. Nos igitur, his et aliis diligenter auditis, quae partes coram nobis proponere voluerunt, quia praedictum legatum rite per omnia cognovimus processisse, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, praedictam suspensionis sententiam facientes auctoritate nostra firmiter observari, procuratorem idoneum statuatis, qui negotia ejusdem episcopatus interim administret, episcopo tamen in justis et moderatis expensis congrue provisurus, dum hujusmodi causam contigerit ventilari; et, quoniam productioni testium a neutra parte renuntiatum fuisse didicimus, nos attestationes receptas vobis clausas remittimus, nihilominus injungentes quod praefatum episcopum secundum formam Ecclesiae ab excommunicationis vinculo absolvatis, et recipiatis testes, quos utraque pars duxerit producendos, quorum attestationibus una cum prioribus publicatis, causam diligenter examinare curetis, et eam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, fine canonico terminare; ita, quod, si legitime vobis constiterit, praedicta bona Tullensis EccIesiae per culpam ipsius episcopi alienata fuisse, ab eadem ecclesia eum amovere curetis. Alioquin, cum de alienatione jam constet, quamvis idem epicopus culpam refundat in alios, quia tamen super hoc vehementer habitus est suspectus, et graviter infamatus, purgationem ipsi canonicam indicatis; attentius provisuri, ut, si dictus episcopus post excommunicationis sententiam in se latam divina praesumpsit temere celebrare, quia contemptum adjunxit contemptui ad enervationem ecclesiasticae disciplinae, vos eum a pontificali officio deponatis. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam cessante appellatione, cogatis veritati testimonium perhibere; nullis litteris praeter assensum partium obstantibus, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum, etc. septimo Idus Junii.

LXXXVIII. ANDREAE, DOMINO HUNGARIAE. Excusationem affert, cur ei pro postulato Colocensi archiepiscopo in Strigoniensem archiepiscopum morem non gerat, aliumque eligi jubet. (VIII Kal. Julii.) Novit ille qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, quod ad honorem et profectum tuum ardenti desiderio aspiramus, pro certo sperantes quod tu progenitorum tuorum inhaerens vestigiis, sacrosanctam Romanam Ecclesiam, matrem tuam, prompta devotione cupias venerari. Licet ergo per primas litteras, quas nostro apostolatui destinasti, postquam ad regni gubernaculum ascendisti, fraterno sigillo signatas, nos duxeris exorandos pro venerabili fratre nostro; J. Colocensi archiepiscopo, ad Strigoniensem metropolim transferendo, postmodum tamen, per alias litteras, tuo charactere insignitas, nobis humiliter supplicasti, ut postulationem de venerabili fratre nostro, C. Quinquecclesiensi episcopo, ad eamdem metropolim evocato admittere dignaremur; super qua cum fratribus nostris deliberavimus diligenter, et, quoniam invenimus eam, post appellationes ad nos legitime interpositas, in multa discordia non solum suffraganeorum, verum etiam canonicorum Strigoniensis Ecclesiae, contra formam mandati nostri, regulari ordine praetermisso, temere celebratam, illam, exigente justitia, non duximus admittendam, dolentes pro te pariter et pro ipso, quod ad postulationem hujusmodi non est eo modo processum, ut eam secundum Deum approbare possemus. Monemus igitur serenitatem tuam, et exhortamur attentius, quatenus in hoc non voluntatis nostrae duritiam, sed canonicae sanctionis censuram attendas, quam sine personarum acceptione servare volumus, ut debemus, cum in manu nostra non debeat esse pondus et pondus, quasi in statera dolosa; sciturus pro certo quod preces, quas nobis secundum Deum duxeris porrigendas, parati sumus efficaciter exaudire. Ne vero Strigoniensis Ecclesia ulterius remaneat desolata, Strigoniensi capitulo per nostras damus litteras in mandatis, ut ad providendum sibi pastorem idoneum, per electionem canonicam, vel postulationem concordem, requisito suffraganeorum assensu, si de antiqua et approbata consuetudine fuit requirendus, infra mensem post susceptionem litterarum nostrarum, procedere non postponant. Alioquin, extunc, ne gregi Dominico diu desit cura pastoris, ad providendum eidem Ecclesiae pastorem idoneum procedemus, secundum officii nostri debitum ex plenitudine apostolicae potestatis; in quo, quantum cum honestate nostra poterimus, tuo deferemus honori.

Datum, VIII Kalendas Julii.

LXXXIX. PRIORI, ET FRATRIBUS HOSPITALIS SANCTAE TRINITATIS DE VERNOLIO. Recipit eos sub protectione, cum annuo censu unius obuli aurei. (III Id. Junii.) Solet annuere, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus inclinati, personas et domum vestram, cum omnibus bonis, etc., usque suscipimus. Specialiter autem domos, terras, et alia quae Herveus parvus eidem domui contulit; decem solidos in furno Georgii de Punt. decem solidos annuatim in anniversario Joannis de Saccenuill. feudum Cochet, et terras de Faudo; sicut ea juste et pacifice possidetis, vobis, ac, per vos, eidem Hospitali, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad indicium autem hujus perceptae protectionis a nobis, obulum aureum gratis oblatum nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo . . . nostrae protectionis et confirmationis, etc, Si quis autem, etc.

Datum . . ., III Idus Junii, anno octavo.

XC. S. MAGUNTINENSI ARCHIEPISCOPO. Super consecratione episcopi Argentinensis. (VIII Id. Junii.) [Solet ad se mora trahere plerumque periculum, et quae a principio poterant de facili consummari, longa postmodum dilatione suspensa, graves interdum et difficiles exitus habuerunt. Istud autem dilectus filius, H. Argentinensis electus, non modicum reformidans, non sine multo labore ad praesentiam nostram accessit, nobis revertenter insinuans quod, cum canonice fuerit de unanimi voluntate cleri et populi in episcopum Argentinensem electus, communicato fratrum suorum et prudentum virorum consilio, ad venerabilem fratrem nostrum, G.. Remensem archiepiscopum, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalem, tunc episcopum Praenestinum, in partibus Teutoniae legationis officium exercentem, et ad te, pro electionis confirmatione speciales nuntias destinavit, qua liberaliter a nobis obtenta, postmodum, cum idem electus per . . . . abbatem de Sturzelb, et alios, cum litteris ejusdem legati, humiliter ac reverenter fecerit te rogari, ut ei consecrationis beneficium exhiberes, tu ei per tuas litteras respondisti, quod, deliberatione praehabita, diem ei et locum congruum assignares, ad quem tam tibi quam ei securus pateret accessus, ibique tunc illum in episcopum consecrares. Electus autem, promissione tua diutius exspectata, suos ad te nuntios iterato direxit, qui, licet in itinere fuerint spoliati, ad te tamen pedites nihilominus pervenerunt, consecrationem ipsius sollicite postulantes. Tu vero, ad instantiam tam electi quam nuntiorum ipsius, diem ei apud Andernacum, in Dominica qua cantatur Oculi mei, in anno praeterito, assignasti, promittens te ibi consecrationis ei beneficium impensurum. Cumque idem electus ad locum ipsum die statuto paratus esset accedere, litteras tuae fraternitatis accepit, in quibus te arduis praepeditum negotiis asserebas, et ideo non posse ad diem assignatam accedere, nec termino praefixo pro consecrationis munere impendendo suae satisfacere voluntati. Processu vero temporis, idem electus, gravem sibi et Ecclesiae suae videns imminere ruinam, ita, quod homines regionis illius in eum, praepositos et abbates, et alios clericos manus injicere non timerent, sumentes ex eo perversitatis audaciam, quod idem electus non esset pastorali praeditus dignitate, ad sedem apostolicam nuntium destinavit, postulans, in hac causa sibi et Argentinensi Ecclesiae, cujus status, tam in spiritualibus quam temporalibus, incurrebat assidue detrimentum, per benignitatem sedis apostolicae provideri; cui litteras ad te de benignitate paterna concessimus, ut eum in competenti loco et tuto, vel in persona propria consecrares, vel faceres per alios consecrari. Tu vero, cum super hoc litteras nostras receperis, et ab ipso electo consecratio sua cum multa precum et devotionis instantia fuerit postulata, per dilectum filium . . . . abbatem de Bungart, quem ad te propter hoc cum nostris litteris destinavit, ut securum ducatum tibi praestaret, et in ejus consecratione tanquam unus consecratorum astaret; cumque idem electus verbum tuum super hoc devote receperit, ab ipso archiepiscopo per nuntium diligentissime postulavit, ut tam petitioni tuae quam suae super hoc praeberet assensum; sed id ab eo non potuit aliquatenus impetrare. Unde, idem electus tibi per clericum tuum, qui tunc aderat secum praesens, et litteras intimavit, quod archiepiscopus ipse ducatum tibi, sicut petieras, praestare non posset, et ipse paratus erat ad locum securum accedere, quem tu ei propter hoc duceres praefigendum, sed a te responsum aliquod non accepit. Idem igitur electus a nobis humiliter postulavit ut, quod a te ad praesens obtinere non poterat, ei misericorditer impendere dignaremur; praesertim, cum de retardatione consecrationis ipsius, Argentinensi Ecclesiae, clero et populo totius episcopatus, multa provenerint et adhuc proveniant detrimenta. Nos autem, tuae volentes fraternitati deferre, ad consecrationem ipsius non duximus procedendum, donec de rei serie ac voluntate tua per tuas redderemur litteras certiores. Ideoque, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus per litteras meram et simplicem nobis significes veritatem, et tuam etiam voluntatem exponas, ut, omnibus intellectis super hoc, prout expedire noverimus, procedamus; sciturus pro certo quod, si procedendum duxerimus ad consecrationem ipsius, honori tuo et juri sufficienter curabimus providere.

Datum, VIII Idus Junii, anno octavo.

XCI. CONSULIBUS ET POPULO MONTIS PESSULANI. Ut non impediant constructionem oratorii Sancti Spiritus , epistola comminatoria. (III Non. Junii.) Non sine dolore referimus, nec sine pudore narramus quod quidam in reprobum sensum dati, tanquam impii, qui, cum venerint in profundum vitiorum, contemnunt, aedificationem oratorii Fratrum hospitalis Sancti Spiritus, contra nostrum statutum, imo potius contra divinum mandatum, multipliciter impedire nituntur, non attendentes quam sit impium et iniquum nequiter operari contra opera pietatis, quae, secundum Apostolum, promissionem habet vitae, quae nunc est, pariter et futurae. Quia vero tantae praesumptionis audacia ecclesiastica debet severitate retundi, nos, ex parte Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli, simul ac nostra, excommunicamus et anathematizamus omnes omnino, sive clericos, sive laicos, qui per se ipsos vel alios constructionem ipsius oratorii praesumpserint aliquatenus impedire; auctoritate apostolica statuentes ut, si quisquam in laqueum hujus excommunicationis inciderit, a nemine absolvatur, praeterquam in mortis articulo constitutus, donec apostolico se curaverit conspectui praesentare, dignam de tanto facinore poenitentiam recepturus. Devotionem autem vestram in Domino commendamus, quod, apostolicis exhortationibus informati, praedictis fratribus contra praesumptores hujusmodi potenter hactenus astitistis, impendentes eis auxilium opportunum, ita quod, nisi vestro fuissent favore defensi, oratorium jam incoeptum non solum impeditum fuisset, verum etiam omnino destructum. Cupientes igitur vos tanquam filios speciales in bono perseverare proposito, et de virtute semper ascendere in virtutem, charitatem vestram monemus attente, et in remissionem vobis injungimus peccatorum, quatenus fratres praedictos contra malignorum molestias defendatis, et ad consummationem oratorii jam incoepti manum eis auxilii porrigentes, non permittatis ut ejus constructio possit ab aliquo impediri, quatenus per haec et alia bona quae, Domino inspirante, feceritis, aeternae retributionis praemia uberius consequamini, et apostolicae sedis gratiam mereamini plenius obtinere.

Datum III Non. Junii, anno octavo.

XCII. P. REGI ARRAGONIAE. Ipsi et successoribus ejus concedit ut per archiepiscopum Tarraconensem apud Caesaraugustam coronentur. (XVI Kal. Julii.) [ « Cum quanta gloria et honore, tripudio et applausu, regium Romae de manu nostra in monasterio B. Pancratii susceperis diadema, postquam per venerabilem fratrem nostrum, P. Portuensem episcopum, in regem fecimus te inungi, tua sublimitas non ignorat. Ut autem dilectionis affectum, quem ad tuam habemus personam, per exhibitionem operis evidentius monstraremus, regalia insignia universa, mantum videlicet et colobium, sceptrum et pomum, coronam et mitram, ad opus tuum, non minus pretiosa quam speciosa fecimus praeparari, et ea liberaliter tibi donavimus in signum gratiae specialis. Tu vero, tanquam devotus princeps et catholicus rex, super altare beati Petri, apostolorum principis, regnum tuum nobis et per nos apostolicae sedi, cum multo devotionis affectu per privilegii paginam obtulisti, illud ei constituens in perpetuum censuale, firmiter promittendo quod juramentum fidelitatis et obedientiae, in coronatione tua nobis exhibitum, inviolabiliter observabis, et ad illud exhibendum et conservandum successores tuos obligari volebas. Nos igitur gratiam tibi a nobis exhibitam ad successores tuos derivari volentes, praesentium auctoritate concedimus, ut, cum ipsi decreverint coronari, coronam a sede apostolica requirentes, de speciali mandato per Terraconensem archiepiscopum apud Caesaraugustam solemniter coronentur, praestita, super praedictis idonea cautione. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc Si quis autem, etc.

« Datum XVI Kalendas Julii.

XCIII. EIDEM. Pollicetur quod, si obtineat insulam Majoricarum, instituetur in ea sedes episcopalis. XCIV. EIDEM. Concedit ei facultatem possidendi licite quidquid de terra Haereticorum poterit acquirere. XCV. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ET PRAELATIS PER TERRAM ARRAGONEM CONSTITUTIS. Mandat ut regi in expellendis impiis auxilio consilio. que praesto sint. XCVI. FRATRIBUS DE CALATRAVA, ET DE VELEZ. Mandat ut regi Arragoniae adversus Saracenos opitulentur. (III Non. Julii.) [Proposuit coram nobis charissimus in Christo filius noster, P. Arragoniae rex illustris, quod, cum charissimus in Christo filius noster . . . . illustris rex Castellae, cum Saracenis treguas inierit, vos eisdem de regno ejus guerram facere non audetis; postulans, ut vobis scribere dignaremur, quatenus in ipsius fronteriam veniretis, et ibidem Saracenos eosdem curaretis viriliter expugnare. Monemus igitur discretionem vestram, et per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est et videritis expedire, ad expugnandos Saracenos praedictos in ipsius fronteriam veniatis.

Datum III Nonas Julii.]

XCVII. . . . . . . CISTERCIENSI ABBATI, P. DE CASTRONOVO, ET MAGISTRO R. APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Ut concedant regi Arragonum in feudum Castrum Scurae, (quod est proprietatis beati Petri,) ab haereticis recuperatum per eumdem regem, cum annuo censu ad eorum libitum. (XVI Kal. Julii.) Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus charissimo in Christo filio nostro, P. illustri regi Arragonum, Castrum Scurae, cum illud ab haereticis recuperaverit, Domino permittente, personaliter concedatis in feudum; ita tamen, quod fidelitatem ex eo Ecclesiae Romanae faciat, et, in recognitionem quod ejusdem castri proprietas ad jus beati Petri pertineat, certum censum statuat solvendum nobis nostrisque successoribus annuatim, et hoc totum patentibus litteris roboret et confirmet.

Datum . . . . . . XVI Kalendas Julii, anno octavo.

XCVIII. CENADIENSI EPISCOPO ET ABBATI DE STEKEDOR CISTERCIENSIS ORDINIS. Ut recipiant purgationem ab episcopo Quinquecclesiensi super accusatione incestus. (XIII Kal. Junii.) Venerabilis frater noster, C. Quinquecclesiensis episcopus, suam volens innocentiam demonstrare, fecit nobis humiliter supplicare, ut super illa nota nefaria, qua de quodam incestu nefando excogitata malignitas eum invidiose respersit, purgationem ipsius recipere dignaremur. Cum igitur contra eum nullus appareat accusator, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus competentem ei locum assignetis et diem, in quo cum duobus episcopis et tribus abbatibus purgationem canonicam publice recipiatis ab ipso, attentius provisuri, ut mandatum apostolicum exsequamini fideliter ac prudenter.

Datum XIII Kalendas Julii.

XCIX. S. BATHONIENSI ET GLASTONIENSI EPISCOPO. Conceditur dilatio transfretandi. (XI Kal. Julii.) Cum assumpseris signum crucis, ut ad terrae sanctae subsidium transfretares, et, arrepto itinere, ad nostram accesseris praesentiam, licentiam obtenturus; nos, ecclesiarum tuarum necessitate diligenter inspecta, cum multo graventur onere debitorum, attendentes quoque, quod non sis idoneus ad pugnandum, nec ad ducendos tecum bellatores propriae tibi suppetant facultates, de fratrum nostrorum consilio, dilationem tibi duximus concedendam, auctoritate tibi praesentium injungentes, ut, ad tuas revertens ecclesias, eis non tam praeesse studeas quam prodesse, studiosius intendens ad liberandas ipsas a debitorum onere quo tenentur, sollicite provisurus, ne ab eisdem ecclesiis te absentes, nisi urgens necessitas et evidens utilitas postularint.

Datum XI Kalendas Julii.

C. B. MAGISTRO, ET FRATRIBUS SANCTI JULIANI DE PERARIO, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Recipit eos sub protectione beati Petri, sub annuo censu unius marapetini. (XVI Kal. Julii.) In Regesto bonae memoriae Lucii papae, praedecessoris nostri, perspeximus contineri, quod, cum locus vester, in Saracenorum faucibus constitutus, nulli pontifici hactenus fuerit dioecesana lege subjectus, ipse venerabilium fratrum, P. Compostellan. et G. Bracharensis archiepiscoporum, G. Lamecensis, P. Civitatensis, V. Salamantin. J. Visensis, et A Auriensis episcoporum precibus inclinatus, ut liberius et libentius defensioni Christianitatis et aliis divinis obsequiis instaretis, locum vestrum, in quo divino mancipati estis obsequio, in jus et proprietatem beati Petri et Ecclesiae Romanae recepit, et suo privilegio communivit, statuens, ut praeter Romanum pontificem nullus locum ipsum interdicto supponere, vel in Fratres inibi commorantes excommunicationis vel suspensionis sententiam ferre praesumat. Nos igitur, ejus vestigiis inhaerentes, locum ipsum, qui ad jus et propietatem apostolicae sedis pertinere dignoscetur, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, auctoritate apostolica statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus, etc., usque conservetur. Praeterea, quascunque possessiones, etc., usque vocabulis exprimenda: Locum ipsum, in quo domus ipsa sita est cum ecclesia, et omnibus pertinentiis suis, terris, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus et molendinis; Radicatam, cum pertinentiis et universis finibus suis; Villar de Torpino, cum omnibus pertinentiis et finibus suis; Ferrariam, cum omnibus pertinentiis et finibus suis; Colmenar; cum omnibus pertinentiis et finibus suis; Almendram sicam, cum piscaria, pascuis, pertinentiis et omnibus finibus suis; Grangiam in Aldea de Ponte sico, cum vineis, agris, pascuis et universis pertinentiis suis. Sane, novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, etc. usque praesumat. Liceat quoque vobis clericos, vel laicos liberos, etc. Prohibemus insuper, etc., discedentem usque retinere. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu Basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque malueritis catholico suscipietis episcopo communionem et gratiam sedis apostolicae habente. Sepulturam praeterea ipsius loci, etc., usque assumuntur. Praeterea, libertates et immunitates a legatis, archiepiscopis et episcopis, regibus et principibus, aliisque personis tam ecclesiasticis quam mundanis, provida vobis deliberatione concessas, ratas habemus et auctoritate apostolica confirmamus. Obeunte vero, etc. usque Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, marapetinum unum singulis annis nobis, nostrisque successoribus persolvetis. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis, Sanctae Mariae in via Lata diaconi cardinalis, XVI Kalendas Julii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1205, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno octavo.

CI. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS ET PRAELATIS, IN HIEROSOLYMITANA PROVINCIA CONSTITUTIS. Ut legatum sedis apostolicae missum ad regnum Hierosolymitanum recipiant humiliter ac devote. CII. . . . PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Facultas, ut absolutionis beneficium impertiri possit universis transfretantibus, quocunque modo et a quocunque fuerint excommunicati. (IV Kal. Januarii.) Cum apostolicae sedis gratiam sis in majoribus assecutus, non decet ut tibi denegentur minora, sed inde semper accipias proficiendi materiam, unde tuae promotionis dignosceris exordium habuisse. Ne igitur ex auctoritatis defectu profectus, quem a te mater tua, sacrosancta videlicet Romana Ecclesia, expetit et exspectat, in ultramarinis partibus valeat impediri, auctoritate tibi praesentium personaliter indulgemus, ut universis, quos zelus fidei christianae ad partes illas adduxerit, vel qui ibi fecerint residentiam, quocunque modo, vel a quocunque fuerint excommunicationis sententia innodati, absolutionis beneficium secundum formam Ecclesiae valeas impertiri, recepta prius ab eis idonea cautione super his, pro quibus excommunicati tenentur, ut satisfaciant competenter; ita tamen, quod, cum ad cismarinas partes eos transire contigerit, ad sedem apostolicam accedere teneantur cum tuarum testimonio litterarum, nostrum super hoc recepturi mandatum; proviso, ne quid per fraudis astutiam in alterius praejudicium a te valeat obtineri, quia sic alios juvari volumus, ut alii non laedantur. Nulli ergo, etc.

Datum IV Kalendas Januarii.

CIII. EIDEM. Ut clerici cum ipso transfretantes fructus praebendarum ad triennium percipere possint. (IV Kal. Januarii.) Si ad remotas transmitteris regiones, ut per tuae probitatis solertiam fidelium populus merito et numero augeatur, necesse est ut in his auxilium apostolicae sedis obtineas, per quae tuae propositum honestatis in melius debeat promoveri. Cum igitur te oporteat clericorum honestam et congruam societatem habere, qui et laboris tui participes esse debeant, et mercedis, universis clericis, qui tecum duxerint transmeandum, auctoritate praesentium indulgemus, ut eis fructum praebendarum suarum usque ad triennium percipere liceat, vel quibus voluerint obligare.

Datum IV Kalendas Januarii.

CIV. CONVENTUI WINTONIENSI ET ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET UNIVERSO CLERO WINTONIENSI DIOECESEOS. Electionem praecentoris Lincolniensis in episcopum Wintoniensem confirmat. (XI Kal. Julii.) [Cum Wintoniensis Ecclesia pastore vacaret, archidianoni cum fautoribus, suis, Saresberiensem decanum, prior autem, et complices ejus . . . . . praecentorem Lincolniensem, in episcopum elegerunt.] Cumque propter hoc partes ad nostram praesentiam accessissent, quoniam super serie rei gestae non modicum discordabant, testes utrinque recipi fecimus, et attestationes jussimus publicari, quibus perspicaciter intellectis, postquam ab utraque parte sufficienter exstitit allegatum, super ferenda sententia cum fratribus nostris deliberavimus diligenter. Invenimus autem, electionem utramque fuisse contra formam canonicam attentatam, et, ut de conjurationibus, appellationibus et excommunicationibus taceamus, primam per inordinatam praesumptionem, secundam vero per violentam impressionem, comperimus esse factam; ideoque, via regia procedentes, utramque duximus, exigente justitia, sententialiter irritandam. Post aliquot vero dies, pars illa, quae praecentorem Lincolniensem elegerat, ad praesentiam nostram accedens, quoddam sub sigillo capituli protulit instrumentum, in quo continebatur expressum, quod Wintoniensis conventus vices suas priori et quibusdam fratribus, super electione pontificis in nostra praesentia celebranda, commiserat, eisque plenam et liberam eligendi sibi pontificem contulerat potestatem; unde, suppliciter postulabat a nobis licentiam eligendi. Nos autem, alteri parti exhiberi fecimus instrumentum, quod cum fuisset ab omnibus comprobatum, quaesivimus utrum isti cum illis eligere vellent, an potius sine illis. Qui, habito consilio, responderunt, quod, salvis exceptionibus quas contra illos habebant, ipsi cum eis electionem volebant unanimem celebrare. [Licet igitur in communi omnes de facienda electione tractaverint, quia tamen nequiverunt esse concordes, infecto negotio, ad nos habuere recursum; et hi quidem firmiter asserebant, quod illi erant eligendi potestate privati, pro illa maxime causa, quod hominem non legitime natum scienter eligere praesumpserunt; unde, secundum statutum Lateranensis concilii, et eligendi hac vice perdiderant potestatem, et per triennium ecclesiasticis beneficiis carere debebant, suppliciter postulantes, ut super hoc interloqui dignaremur. Ille vero taliter respondebant, quod, licet is, quem elegerant, fuisset minus legitime natus, per gratiam tamen apostolicae sedis legitimari promeruit, et hoc asserebant se legitime probaturos. Nos igitur, attendentes, quod isti post primam electionem admiserant illos ad celebrandam secundam, et quod decretum concilii memorati decernit, hujusmodi praesumptores una vice duntaxat eligendi potestate privatos; quoniam electio, quam coram nobis celebrare volebant, non jam secunda, sed tertia occurrebat, ad eligendum illos censuimus admittendos,] ita, ut procurator archidiaconorum sine monachorum praejudicio interesset. Cumque rursus in unum locum ad tractandum super electione facienda communiter convenissent, nequiverunt tamen in unum votum concorditer convenire, quamvis in hoc utrique communiter concordarent, quod, nisi celebraretur electio coram nobis, irreparabile detrimentum Wintoniensi Ecclesiae imminebat. Verum, eo faciente qui fecit utraque unum, ad unanimem tandem concordiam redierunt, praefatum praecentorem sibi pari consensu in episcopum eligentes. Nos autem, et honestati nostrae providere volentes, et ecclesiasticae libertati, non prius electionem illam decrevimus confirmandam, quam in consistorio nostro publice juravissent, quod nec per aliquam obligationem erant astricti, nec per aliquam coactionem inducti, ut electionem hujusmodi celebrarent. Juramentis igitur sic receptis, et electionem examinavimus et electum. Cumque per litteras venerabilis fratris nostri . . . . . Turonensis archiepiscopi, necnon aliorum multorum, de ipsius ordinatione canonica et procreatione legitima nobis et frabus nostris plenissime constitisset, et charissimus in Christo filius noster, J. rex Anglorum illustris, cui libenti animo, quantum possumus, cum honestate deferimus, sicut ex patentibus ejus litteris nobis innotuit, suum praestitisset assensum, caeteris regulariter concurrentibus, quia rectis dispositionibus nihil morae vel difficultatis debet afferri, ne gregi Dominico diu desit cura pastoris, electionem ipsam, de communi fratrum nostrorum consilio, duximus confirmandam. Quocirca, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ei, tanquam pastori vestro, debitam obedientiam et reverentiam impendatis, salubribus monitis et mandatis ipsius parentes humiliter et devote.

Datum . . . . . XI Kalendas Julii, anno octavo.

CV. ., . . . VITERBIENSI, ET . . . . . URBEVETANO EPISCOPIS. Ut adversus Patarenos permissam sibi auctoritatem exerceant Viterbium adeant, electosque consules magistratu submoveant. (XVI Kal. Julii.) Cum lupi rapaces, qui venerant in ovium vestimentis, pascua tua, frater Viterbiensis, non solum tibi praeripuerint et immaniter occuparint, sed et oves, quae pascebantur ibidem, furati sunt pene penitus universas, quasdam ex ipsis mactantes ad suae voracitatis ingluviem insatiabilem saturandam, quasdam exponentes escas volatilibus coeli, et quasdam semivivas relinquentes lupinis morsibus laceratas, imminet tibi ex suscepto officio pastorali vigilare vigilias noctis, non solum super reliquiis salvandis, ne pereant vel furentur, sed ut quaeras oves perditas diligenter, donec invenias, et inventas ad caulas revoces et humeris tuis portes, rapacitati luporum occurrens in fortitudine animi et virtute; et, si tantam audaciam assumpserunt, quod latratu canum vel baculo terreri nequeant vel fugari, eis personaliter te opponas, animam tuam pro ovibus tuis ponere non formidans, veri Pastoris vestigia imitando, ne, si cedas hostibus, vel fugias, ovibus derelictis, mercenarius quaerens lac et lanam reputeris merito, et non pastor, sterili quoque ficulneae comparandus, cui ultrix securis excidium comminatur. Tu autem, frater Urbevetane, non debes a longe siccis oculis attendere angustias fratris tui, sed compati teneris proximo patienti, et animam pro fratribus ponere, sicut animam suam pro nobis posuit ipse Deus. Exsurgas ergo in adjutorium ejus et ad auxilium ipsis festina, alter alterius onera portantes ut charitatis vinculo colligati, et sit in vobis vera fraternitas, quae nullo valeat certamine violari. Cum igitur elegerimus vos duos in ministerium istud, ut pugnetis adversus bestias deserti, quae sicut locustae terrae superficiem repleverunt, induatis vos armatura Dei, ut secure stetis contra insidias et impetus inimici, praecincti zona justitiae et scuto fidei praemuniti, salutis galeam assumentes et gladium spiritus quod est verbum Dei. Ideoque, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, Viterbium personaliter accedentes, fideles qui sunt ibi corroboretis in verbo Dei pariter et doctrina, et ad expellendos Patarenos inducatis eos diligentius, et fortiter animetis, populo Viterbiensi, sub debito fidelitatis quo nobis tenentur astricti, et excommunicationis poena, districtae praecipientes, quod excommunicatos illos et credentes Patarenorum, qui ab excommunicatis et concredentibus suis post inhibitionem nostram in consules sunt electi, et J. Tiniosi, perditionis filium, electum in Camerarium, a dominio quod sibi temere usurparunt, ejicere studeant omnimodis et laborent, et procedant tam contra eos, quam contra Patarenos, credentes, fautores et defensatores ipsorum, juxta mandatum vestrum, ac secundum quod eis per alias nostras litteras est injunctum. Alioquin, noverint nos universis fidelibus nostris, in civitatibus atque castris circumadjacentibus constitutis, dedisse firmiter in praeceptis, ut, nisi dicti Viterbienses infra quindecim dies haec curaverint adimplere, eis extunc ad mandatum vestrum faciant vivam guerram. Electos autem ipsos, excommunicatos et depositos publice nuntietis, et tam ipsos diffidetis ex parte nostra quam eorum complices et fautores. Quia vero D. Delicate, et J. Marchisan. judices, et M. Macarutii, R. scrinarii, noluerunt intelligere, ut bene agerent, sed praefatis electis se temere sociarunt, nec, postquam eos ab officio suo suspendimus, conversi sunt a via sua mala, sed ad iniquitatem extenderunt amplius manus suas, publice denuntietis eos ab officio suo depositos perpetuo et infames, nisi ad mandatum nostrum infra quindecim dies satisfecerint competenter. Verum, cum nunc expediat sicut triticum vos cribrari, sollicite caveatis, ne timore aliquo remittatur, vel tepeat fides vestra, quin digne ac laudabiliter exsequamini mandatum vobis injunctum, et, cum timor non sit in charitate, foras a vobis mittat charitas perfecta timorem, illum solum timentes, qui potest corpus et animam mittere in gehennam.

Datum XVI Kalendas Julii.

CVI. NARBONENSI ARCHIEPISCOPO. Mandat, ut se apostolico conspectui sistat, iisque se purget quae objecta essent. (VI Kal. Julii.) Cum super his, quae contra te nobis denuntiata fuerunt, legati nostri diligenter inquirerent veritatem, tu, sicut accepimus, ad nostram audientiam appellasti, ut canonicam eluderes disciplinam. Ipsi vero, malentes appellationi deferre, quam ad sententiam properare, inquisitionem fideliter factam sub suis nobis transmisere sigillis, ut de vultu nostro prodiret judicium aequitatis. Exspectantes igitur exspectavimus, si forte vel per te ipsum accederes, vel saltem idoneum dirigeres responsalem ad appellationem interpositam prosequendam, sed tu neutrum facere curavisti; quoniam, etsi quemdam ad nos nuntium destinaveris, illum tamen non ad prosequendum appellationem emissam, sed tuam excusandum moram, misisti. Unde, si juris noluissemus sequi rigorem, potuissemus utique, secundum inquisitionis fidem, in te canonicam exercere censuram. Verum, ut omnem omnino tibi murmurandi materiam auferamus, de gratuita benignitate concedimus, ut usque ad Septuagesimam proximo venturam nostro te conspectui personaliter repraesentes, defensurus te ipsum et justam sententiam recepturus. Quod si propter infirmitatis incommodum, vel aetatis defectum, aut aliam justam causam, nequiveris in propria venire persona, postquam de justo impedimento feceris nobis fidem, nos ipsum negotium viris discretis examinandum ac definiendum sub certa forma curabimus delegare, coram quibus tuas possis proponere rationes, ne judicium subeas indefensus.] Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur in Domino, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus, factam tibi gratiam recognoscens, circa gregem tibi commissum diligentius solito studeas vigilare, teque commendabilem reddas vita pariter et doctrina, ut, cum verbo profeceris et exemplo, subsequens diligentia praecedentem videatur negligentiam relevare. [Mandatum autem, quod super abbatia Montis Arragonum dimittenda nos tibi fecisse meminimus, districtius iteramus, ne, si utrique praesis Ecclesiae, neutri prosis.

Datum VI Kalendas Julii, anno octavo.

CVII. ANDRAEAE DUCI, GUBERNATORI REGNI HUNGARIAE. Excusationem affert cur ejus postulatis de Papembergensi episcopatu non annuat. Tam multa fuerunt et magna, tam grata etiam et accepta servitia, quae progenitores et praedecessores tui sacrosanctae Romanae Ecclesiae impenderunt, ut tibi, quem credimus eis in devotionis et fidei proposito successisse, inter alios mundi principes gratiam velimus impendere specialem, ad honorem et profectum tuum efficaciter intendendo, ita, quod certis indiciis et evidentibus argumentis agnosces, quam sincero te diligamus affectu. Licet igitur pro venerabili fratre nostro, Papembergensi episcopo, preces tuas nondum potuerimus exaudire, pro eo quod, ante adventum solemnium nuntiorum, quos super negotio imperii destinatos jugiter exspectamus, honori nostro non expedit, nec Ecclesiae congruit honestati, circa statum ipsius aliquid immutare, cum id ad negotium imperii dignoscamur specialiter pertinere; temporis tamen opportunitate concessa, si se studuerit idoneum exhibere, preces tuas, quantum cum honestate nostra poterimus, hilariter admittemus. Latorem vero praesentium, clericum tuum, tibi reddimus commendatum, qui, quantum in eo fuit, negotium sibi commissum prudenter ac diligenter studuit procurare. Monemus igitur nobilitatem tuam, et exhortamur attentius, et per apostolica scripta mandamus, quatenus in devotione sacrosanctae Romanae Ecclesiae, matris tuae, talem te studeas exhibere, quod ad honorem et profectum tuum magis ac magis intendere debeamus.

Datum.

CVIII. . . . . . PRAEPOSITO . . . . . DECANO ET CAPITULO ECCLESIAE HALBERSTADENSIS, PRAELATIS ET UNIVERSO CLERO, IN HALBERSTADENSI DIOECESI CONSTITUTIS ET OMNIBUS FIDELIBUS HALBERSTADENSIS ECCLESIAE. Significat eis, quod episcopus Halberstadensis absolutus est a vinculo excommunicationis, et mandat ut ei debitam reverentiam et honorem impendant. (VI Kal. Julii.) Cum venerabilis frater noster . . . . . episcopus vester, affixo suis humeris signo crucis, in obsequio Jesu Christi partes visitaverit transmarinas, licet super excommunicationis sententia, quam venerabilis frater noster, G. archiepiscopus Remensis, Romanae Ecclesiae cardinalis, tunc episcopus Praenestinus, apostolicae sedis legatus, tulerat in eumdem, se multipliciter excusarit, tandem tamen intellecto, quod nos excommunicationem ratam habuimus, a dilectis filiis, S. tituli Sanctae Praxedis, et P. tituli Sancti Marcelli presbyteris cardinalibus, apostolicae sedis legatis, apud Acon absolutionis beneficium impetravit, praestito corporaliter juramento, quod nostris obediret mandatis. Cum igitur ad nos in suo reditu declinarit, et excusationes suas diligenter audiverimus et benigne, nos eum absolvi fecimus ad cautelam; et, quia nihil proponebatur in nostra praesentia contra eum, ipsum cum gratia nostra remittimus ab excommunicationis vinculo absolutum. Quocirca, universitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus, exhibentes eidem reverentiam debitam et honorem, sic cum eo perseverare curetis in devotione sanctae Romanae Ecclesiae, matris vestrae, quod gratia nostra erga vos ipsum merito procedat et crescat.

Datum VI Kal. Julii.

CIX. . . . . . WIRSEBURGENSI, ET . . . . . IN HUSDORP PRAEPOSITIS, ET . . . . . DECANO SANCTAE MARIAE IN HERFORDIA MAGUNTIN. DIOECESEOS. Ut magistrum Martinum de praebenaa, ipsi in Ecclesia Mindensi per sedem apostolicam collata, pacifica faciant possessione gaudere. (Idib. Junii.) Cum dilectus filius, L. procurator venerabilis fratris nostri . . . . . episcopi Misnensis ex una parte, et . . . . . praepositus Wrchinensis, Bercer. Ulricus et magister Nicolaus, magister Alb. et Alb. procurator quorumdam Misnensium canonicorum ex altera, ad sedem apostolicam accessissent, dilectum filium, L. tituli Sanctae Crucis, presbyterum cardinalem, eis concessimus auditorem, in cujus praesentia cum partes insimul concertarent, magister Martinus, tanquam Misnensis Ecclesiae canonicus, se arbitrio, de quo contendebant, opposuit, asserens illud nullius fuisse momenti, pro eo quod a judicibus a sede apostolica delegatis in irritum fuerat revocatum, et quia in ipso approbatur sectio praebendarum, quam reprobat concilium Turonense; tum etiam quia, cum in arbitros illos a se minime fuerit compromissum, ipsi in suum praejudicium, quod Scholastria sibi auferri debeat, statuerunt. Unde, instantius postulabat arbitrium illud nullum penitus judicari. Ad haec autem pars adversa respondit, quod magister Martinus se opponere non poterat arbitrio memorato, quia, cum non sit Misnensis canonicus, ad ea admitti non debet, ad quae soli canonici vel alii ipsorum nomine admittuntur. Licet enim videremur sibi Misnen. canonicam contulisse, quia tamen, suggerendo falsum et veritatem tacendo, nos circumvenire praesumpsit, carere debet penitus impetratis; veritatem quidem tacuit, quia, cum esset sacrilegus et duplici excommunicationis sententia innodatus, hoc nobis exprimere non curavit; falsum vero suggessit, quia, cum Scholastriam de qua sustentari poterat competenter, haberet, se nullum habere beneficium ecclesiasticum affirmabat. Cum igitur ex praemissis manifestius ostendatur non esse canonicus, nec canonicorum eum esse procuratorem appareat, non est ullatenus contra arbitrium audiendus. Cumque coram cardinali praedicto super his fuisset diutius disputatum, et ipse quae hinc inde proposita fuerant nobis fideliter retulisset, nos, attendentes, quod ea quae contra praefatum Martinum proposita fuerant, vel frivola erant, vel falsa, ut exclusis ambagibus gratia nostra circa eum plenum sortiatur effectum, praebendam ipsam vacantem ei duximus auctoritate apostolica concedendam, et ipsum de illa manu propria curavimus investire. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, auctoritate nostra suffulti, praedictum magistrum faciatis plena et pacifica ipsius praebendae possessione gaudere, contradictores, etc. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum Idibus Junii.

CX. . . . . . ARCHIEPISCOPO, ET. . . . . SANCTI REMIGII , ET SANCTI JOANNIS ABBATIBUS SENONENSIBUS . Ut ab H. diacono Senonensi recipiant resignationem beneficii cujusdam, non obstante quod episcopus dioecesanus beneficium illud post mortem dicti diaconi promiserat. (V Id. Junii.) Ex parte dilecti filii, H. diaconi Senonensis, nostris est auribus intimatum, quod, cum sua beneficia resignarit, eo quod, senectute confractus, ut oportet, in eis deservire non posset, adhuc tamen in Ecclesia de Alemanchis, Trecensis dioeceseos, quoddam beneficium sibi retinuit, quod resignasset jamdudum personae idoneae conferendum, nisi R. Trecensis canonicus, qui beneficiis multis abundat, ipsum post mortem illius sibi per dioecesanum episcopum promitti fecisset, et etiam confirmari. Unde, idem diaconus a nobis humiliter postulavit, ut ad liberam resignationem ipsius beneficium illud mandaremus idoneae personae conferri, illo tantum excepto, qui, eo vivente, de ipso beneficio nedum promissionem, sed etiam confirmationem accepit. Nos igitur, ejusdem diaconi petitioni praebentes assensum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, beneficium memoratum ad liberam resignationem ejusdem curetis personae idoneae assignare, illo tamen excluso, qui, sicut superius est expressum, concessionem sive promissionem de beneficio ipso nedum postulare, sed praesumpsit accipere, adhuc possessore vivente, cum in hoc desiderare mortem proximi videatur, in cujus locum et beneficium se credidit successurum. Testes . . . nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes . . . tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.

Datum V Idus Junii.

CXI. . . . . . PRAEPOSITO. . . . . DECANO, ET. . . . . SCHOLASTICO BITURIEN. COLONIENSIS DIOECESEOS. Ut E. de Hard. moneant et inducant, ac etiam per censuram ecclesiasticam cogant, ut G. mulierem, uxorem suam, recipiat, non obstante juramento illicito per conjuges facto, quod deinceps alter alterum non requirat. (II Kal. Julii.) Veniens ad apostolicam sedem G . . . mulier, latrix praesentium, supplici nobis insinuatione monstravit, quod, cum matrimonium cum E. de Hard. Coloniensis dioeceseos, in facie Ecclesiae contraxisset, et diutius cohabitasset eidem, orta est dissensio inter eos, et, sic suadente humani generis inimico, quod deinceps alter non requireret alterum, uterque corporaliter praestitit juramentum. Hanc tamen vir ipse causam divortii assignabat, quod quondam ipsius mulieris amitam cognovisset, antequam eam duceret in uxorem; sed, licet hoc asseverarent quamplurimi, non fuit tamen super hoc Ecclesiae facta fides. Cum autem postmodum ad secunda vota convolasset uterque, secundo viro viam universae carnis ingresso, adhuc priore viro superstite, dicta mulier se fecit in arcto loco ad poenitentiam agendam includi, ubi, sex annis in devotione peractis, audiens a quibusdam discretis et religiosis personis, quod sic salvari non posset, ad apostolicam sedem accessit, humiliter postulans et devote, ut ei dignaremur impendere consilium salutare. Nos igitur, attendentes, quod illicitum fuit hujusmodi juramentum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum virum more attentius et inducere procuretis, eum, si necesse fuerit, per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, cogentes, ut, ea quam superduxit exclusa, praefatam recipiat mulierem, audituri postmodum, si quid fuerit quaestionis, et illud, appellatione remota, fine debito decisuri. Si vero contra matrimonium nihil fuerit sufficienter ostensum, et vir saeculo derelicto maluerit ad regularem vitam migrare, vos ei super hoc licentiam tribuatis, ut et illa sic possit in suo sicut desiderat proposito permanere; nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes, etc.

Datum II Kalendas Julii.

CXII. . . . . . SENONENSI ARCHIEPISCOPO, ET . . . . . ABBATI SANCTI MARIANI, ET MAGISTRO R. DE CORZON. Ut de accusatione, quam O. dux Burgundiae, super matrimonio consanguineae cujusdam suae cum comite Nivernensi, velut ipsi in quarto consanguinitatis gradu sese contingerent, intendebat, inquirant, et ad sedem apostolicam referant. (III Non. Julii.) Significavit nobis dilectus filius, nobilis vir, O. dux Burgundiae, quod in Ecclesia Gallicana grave scandalum est subortum, ex eo quod dilectus filius, nobilis vir . . . Nivernensis comes, cum consanguinea sua, quam in quarto gradu contingit, de facto solummodo, quia de jure non potuit, contraxit copulam conjugalem. Volens igitur idem dux animae suae providere saluti, prout sibi a viris prudentibus est consultum, et in remissionem peccatorum injunctum, paratus est tam incestuosum connubium accusare, cum ipsa mulier consanguinea sit ipsius, postulans humiliter et devote, ut super hoc ei judices concedere dignaremur. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si accusationem hujusmodi de jure videritis admittendam, audiatis causam, et eam, si partes consenserint, sublato appellationis obstaculo, fine canonico terminetis. Alioquin, gesta omnia conscribentes sub testimonio litterarum vestrarum, ea nobis fideliter transmittatis, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui repraesentent, justitiam recepturae. Quod si non omnes his exsequendis . . . tu, frater archiepiscope, cum eorum altero ea nihilominus exsequaris.

Datum . . . . . III Nonas Junii, anno octavo.

CXIII. . . . . . REGINAE FRANCORUM. Litteris et legatione moerentem permutcet. (Apud S. Petrum, III Nonas Julii.) [Novit ille, qui nihil ignorat, quod super articulo matrimonii pro te fecimus quidquid homo facere potuit, sed, peccatis exigentibus, parum profecimus, quoniam ad exhibendum tibi maritalem affectum, animus charissimi in Christo filii nostri, Philippi, regis Francorum illustris, non potest aliquatenus inclinari, neque nos ejus animo amorem possumus inspirare, cum hoc solus Deus facere possit, in cujus manu cor regis existit. Putat igitur ipse rex et multi etiam opinantur, quod perpetuo sit maleficio impeditus. Unde, non solum propter affinitatem, verum etiam propter maleficium a te postulat separari. Licet igitur tibi deesse nolimus, imo, quantum cum Deo possumus, semper velimus adesse, quia tamen dispositionem Dei mutare non possumus, nec expedit, ut in hoc miserabili statu tu, et rex ipse, diutius maneatis, mittimus ad te dilectum filium, magistrum P. capellanum nostrum, virum providum et fidelem, qui tibi solatium nostrae visitationis impendat et animum tuum subtiliter investiget, cui secure tuam aperias voluntatem nobis fideliter intimandam, ut, ea cognita, melius tibi providero possimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, III Nonas Julii.]

CXIV. . . . . . ARCHIEPISCOPO ARMACHANO, EPISCOPO DUNENSI, ET . . . . . ABBATI DE INES DUNENSIS DIOECESEOS. Ut H. de Lasci, si injuste bellum moverit adversus Joannem de Curci, occupata restituat. (Kal. Julii.) Sicut oblatus dilecti filii, J. de Curci, nobis tenor expressit, nuper expertus est in seipso, quod fallax hujus vitae jucunditas, vix aut nunquam statu permanet in eodem, cui quanto confidentius quis inhaeret tanto facilius labitur cum labente. Cum enim tranquilla securitate gauderet, ac spem non modicam in quibusdam suis familiaribus et domesticis posuisset, eorum consilio, quos fideles esse credebat, nobilis vir, H. de Lasci, terram ipsius ingressus, cum exercitu copioso bellum inivit cum eo, ac, suis deficientibus in congressu, licet ipse cum paucis aliquandiu tantae multitudini restitisset, tandem tamen retentus ab hostibus, ergastulo fuit carceris mancipatus. Videns igitur sibi mortis periculum imminere, quibusdam religiosis mediantibus inter ipsos, evasit, ita tamen, quod totam Hiberniae terram abjurans, et omni juri vindicationis renuntians, munitiones, homagia, authentica quaelibet super eadem terra, tam a sede apostolica quam ab aliis impetrata, dicto H. de Lasci resignaret, et, affigens suis humeris signum crucis, in Hierosolymitanam proficisceretur peregre regionem, nunquam in Hiberniam reversurus. Aggravata est etiam conditio memorata, cum praefatus H. eum non permitteret terram exire, nisi tu, frater archiepiscope, et quidam suffraganei tui, qui tecum pariter praesentes in partibus illis erant, excommunicationis in eos sententiam proferretis, qui conditiones initas inter eos infringerent, vel eis aliquatenus contrairent. Idem vero H. incontinenti juravit, quod, quam cito ipse J. ei munitiones, castella et scripta authentica reddidisset, ipsum et duos nepotes ipsius, quos captivos tenebat in vinculis, sine dilatione dimitteret absolutos, ac nullum exhaeredaret omnino, cui de terra sua feudum concessisset, sed arma etiam et catalla libere ipsum permitteret secum ferre. Ab eodem autem II. tali praestito juramento, ipse J. consequenter juravit se totam terram et omnia quae possidebat in Hibernia relicturum, juramento praedicto aliud adjiciens juramentum, quod videlicet, nisi saepedictus H. quod juraverat fideliter observaret in nullo teneretur eidem, sed pro posse suo damnum ejus, et dispendium procuraret. Cumque idem H. jurisjurandi religione contempta, et adhuc nepotes ipsius detineat, et arma etiam et catalla sibi restituere non curarit, a juramento, quod ab ipso fuerat metu mortis extortum, instanter postulabat absolvi, praesertim cum ei fides servari non debeat, qui eam aliis negligit observare. Cum igitur simus in eo loco, disponente Domino, constituti, ut, secundum verbum propheticum, debeamus dissolvere colligationes impietatis, et fasciculos deprimentes ac dimittere eos qui confracti sunt, liberos et disrumpere omne onus, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praedictus H. injuste bellum moverit contra eum, ipsum H. monere attentius et inducere studeatis, ut et terram ipsius, et alia universa per hujusmodi violentiam occupata, sine dilatione restituat conquerenti, eum a praestito sibi juramento prorsus absolvens. Quod si monitis vestris acquiescere forte noluerit, ipsum ad hoc, si praemissa veritate nituntur, personam excommunicationis et terram ejus interdicti sententiae supponentes, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis. Juramentum autem, quod idem J. ultimo se asserit praestitisse, si de assensu factum est utriusque, eum non ligat qui praestitit, dum ille, cui praestitum fuerat, servare negligit quod promisit. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum Kalendas Julii.

CXV. R. QUONDAM TOLOSANO EPISCOPO Concedit, ut, licet resignaverit administrationem Ecclesiae Tolosanae, valeat, sine praejudicio alterius, episcopale officium exercere. (III Non. Julii.) Cum ad consilium nostrum resignaveris administrationem Ecclesiae Tolosanae, nos, honori tuo providere volentes, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut in solemnibus festis, vel cum a viris ecclesiasticis fueris invitatus, episcopale officium sine alterius praejudicio valeas exercere, dummodo taliter converseris, quod vita consonet dignitati. Ne vero in opprobrium tui ordinis mendicare cogaris, statuimus, ut triginta libras Tolosanae monetae de bonis episcopalibus ad sustentationem tuam percipias annuatim, ita, quod, orationi diligenter intentus, exerceas temetipsum ad opera pietatis, quae secundum Apostolum promissionem habet vitae, quae nunc est, pariter et futurae. Nulli ergo . . . concessionis et constitutionis, etc. Si quis, etc.

Datum III Nonas Julii.

CXVI . . . . . . . ABBATI CISTERCIENSI, R. ET P. MONACHIS FONTIS-FRIGIDI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Ut Mascaronem a praepositura Tolosana amoveant (II Non. Julii.) [Per inquisitionem quam de mandato nostro fecistis super statu episcopatus et episcopi Tolosani, perspicaciter intelleximus, quod Mascaro cellerarius juratus asseruit se scivisse pro certo Raymundum, olim Tolosanum episcopum et amicos ipsius, ante suam electionem habuisse colloquium cum quibusdam canonicis nominatim expressis, eosque sollicitasse precibus, ut ipsum eligerent in episcopum, seque vidisse pariter et audisse, quando praedictus episcopus existens in domo Sancti Petri de Coquinis, recognovit in quorumdam canonicorum praesentia, se canonicis illis, qui adversati fuerant suae primae electioni, juramentum in domo Attonis de Montibus praestitisse, credens pro certo quod juramentum illud illicitum fuit, et factum, ut idem Raymundus eligeretur ex pacto, et quod ipsemet, post primam ipsius electionem cassatam, domum episcopalem ejus nomine detinebat, recipiens quosdam redditus et proventus, quos, de ipsius conscientia et consensu, in ejusdem negotiis expendebat. Cum igitur talem scienter in episcopum eligendo, sicut ipse suo juramento firmavit, ecclesiasticis beneficiis reddiderit se indignum, grave gerimus et molestum, quod dilecto filio. . . . . . praeposito Tolosano, in episcopum Convenarum electo, idem Mascaron in praepositum asseritur substitutus.] Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, eumdem Mascaronem ab officio praepositurae penitus amoventes, faciatis virum idoneum ad officium illud assumi. Contradictores, etc. Quod si non omnes. . . duo vestrum, etc.

Datum . . . . . II Nonas Julii, anno octavo.

CXVII. BERTRANDO, AGENNENSI EPISCOPO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Recipit illum sub protectione beati Petri, et confirmat privilegia ei a rege Anglorum concessa. (Romae, II Kal. Julii.) Et ordo rationis expostulat, et ecclesiasticae utilitatis consideratio nos invitat, fratres et coepiscopos nostros ampliori charitate diligere, et commissas eorum gubernationi ecclesias patrocinio sedis apostolicae propensius communire, quo, ex suscepti exsecutione officii, tanto vigilantiores possint semper existere, quanto pravorum incursibus securiores se viderint permanere. Eapropter, etc. usque annuimus, et, praedecessorum nostrorum, felicis recordationis Urbani II, Paschalis, Eugenii, Alexandri et Urbani III, Romanorum pontificum, vestigiis inhaerentes, Agenn. beati protomartyris Stephani ecclesiam, cui, Deo auctore, praesse dignosceris, sub beati Petri, etc. usque communimus; statuentes, ut canonicae religionis ordo, qui a praedecessore tuo, bonae memoriae Simone, in eadem et in beati Caprasii martyris ecclesiis per Dei gratiam institutus est, et a praefato praedecessore nostro, Urbano II, auctoritate apostolica confirmatus, perpetuis temporibus in eisdem ecclesiis inviolabiliter observetur, nullusque in eis amplius fiat canonicus, aut ordinetur, nisi qui se victurum canonice professus fuerit. Priorem etiam, seu cujuslibet ministrum dispensationis, ad communitatem fratrum pertinentis, in eisdem ecclesiis constitui, nisi quem communis consensus episcopi et fratrum canonice viventium, elegerit, auctoritate apostolica prohibemus. Sancimus autem, ut Ecclesiae et terrae et universa quae ad communitatem fratrum utriusque ecclesiae pertinent, secundum quod episcopus cum ipsis melius statuerit, per canonicos regulares disponantur, et ut in omnibus necessariis regulariter professis subveniatur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Beati Stephani ecclesia inpraesentiarum, etc., usque firma tibi tuisque successoribus et religiosis fratribus in ipsa ecclesia Deo servientibus, et illibata permaneant. In quibus, etc., usque vocabulis: ecclesiam Sancti Coloni, cum capella Sancti Stephani secus castrum Bugd. sita, cum burgo et parte castelli ad Agennensem parochiam pertinente; ecclesiam Sanctae Mariae de Curte; ecclesiam Sancti Saturnini de Monac cum omnibus pertinentiis earum et cum capella infra castrum Pennesitis; hospitalem domum, cum capella et omnibus ad eam pertinentibus, quae videlicet a Jordano milite, juxta civitatem Agennensem constructa et eidem ecclesiae oblata est; ecclesiam Sancti Petri de Condat, cum pertinentiis suis; capellam de Fumet; ecclesiam Sancti Bartholdi de Pertica; ecclesiam Sanctae Mariae de Loires; capellam Sanctae Mariae de Biron; ecclesiam Sanctae Mariae Castri-Mauronis; ecclesiam de Pujons et ecclesiam de Alba-terra; ecclesiam Sanctae Victoriae de Claromonte; capellam Sanctae Mariae in burgo ejusdem castri; ecclesiam Sancti Hilarii de Dombesca, et quidquid juris Simon, et caeteri Agennenses episcopi, in ecclesia Sancti Vincentii de Furgat hactenus habuisse noscuntur. Porro, ad exemplar eorumdem praedecessorum nostrorum, coemeterium ejusdem ecclesiae Sancti Stephani stabilimus et decaniam, cum bonis omnibus quae Unaldus, qui vicecomes fuerat, ad monasterium properans, pro ipsius sedis restauratione noscitur reliquisse; nec ulli omnino facultas sit decaniam ipsam, et bona ad ipsam pertinentia, jure, quod absit! haereditario vindicare. Mercatum vero, quod ante praefatam ecclesiam Sancti Stephani fieri solet, ut sequenti quoque tempore ibidem fiat, nec aliquorum removeatur aemulatione, sancimus, salvis bonis consuetudinibus ecclesiae Beati Caprasii; feudum insuper Marconis, cum ecclesiis quae Francae nominantur; partem videlicet Agennensis dioeceseos, sicut in Burdegalensi concilio coram apostolicae sedis legatis Amato, tunc Olorensi et Hugone, tunc Diniensi episcopis, eidem Ecclesiae canonice restituta est; ecclesiam Sancti Hilarii de Agen. ecclesiam de Linarolis, per Raymundum, praedecessorem tuum, de laicali manu ereptam; ecclesiam de Orzana, cum tota parochia sua, castelli videlicet de monte Caplis quartas decimarum et redditus qui Guazii vocantur, tam de annona quam de denariis, sicut supradictus Simon, religionis institutor, ad victum canonicorum regularium in omnibus terris Agennensis episcopatus acquisivit, et ecclesiam ipsam per sexaginta annos et amplius hactenus canonice dignoscitur possedisse; praeterea, comitalia et monetam; ecclesiam etiam de Canu, cum decimis et primitiis et terris suis; decimas nihilominus Sanctae Fidis et de Serinac, quas studio et sollicitudine tua liberatas de manibus laicorum, ab omni possides exactione quietas; pagnerias quoque molendinorum de Agen et eminas ac redditus earum, quas illustris memoriae R. rex Angliae, dum esset comes Pictaviae, in eleemosynam tibi pia liberalitate concessit, quae ad episcopalem mensam perpetuo deputasti, districtius inhibemus, ne cui successorum tuorum a mensa episcopali alienare illa sit licitum, vel in usus alios temere commutare. Prohibemus insuper, ne interdictos vel excommunicatos tuos ad officium aut communionem ecclesiasticam recipere quisquam sine congrua satisfactione praesumat, nisi forte periculum mortis immineat, ut, dum praesentiam tuam habere nequiverit, per alium secundum formam Ecclesiae, satisfactione praemissa, oporteat ligatum absolvi. Ad haec, libertates et immunitates, a regibus, principibus et ab aliis personis, tam ecclesiasticis quam mundanis, rationabiliter ecclesiae tuae indultas et antiquas et rationabiles consuetudines hactenus observatas, integras et illibatas manere, praesenti decreto sancimus. Comitalia quoque et monetam, sicut a praedicto R. rege Angliae, tunc comite Pictavensi, tibi tuisque successoribus pietatis intuitu sunt concessa, auctoritate apostolica confirmamus. Sepulturam quoque episcoporum ecclesiae tuae, qui pro tempore fuerint, nihilominus duximus confirmandam, nisi alibi in ultima voluntate elegerint sepeliri. Obeunte vero te, etc. usque secundum Dei timorem et canonicam institutionem providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nullus omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam, etc. usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum J. Sanctae Mariae in via Lata diaconi cardinalis, II Kalendas Julii, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno 1205, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno octavo.

CXVIII. B. TRANENSI ARCHIEPISCOPO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Dispensationem cum Bartholomaeo, diacono, ignorante utrum inferiores ordines recepisset, confirmat et mandat ut minores ordines ei conferantur ad cautelam. (Nonis Julii.) Bartholomaeus, pauper diaconus, lator praesentium, ad praesentiam nostram accedens, nobis humiliter intimavit, quod, cum ordinatus est in diaconum, erat adeo adolescens, quod ignorat, utrum inferiores ordines recepisset; tandem vero, cum ad annos discretionis pervenit, quia eum super hoc conscientia remordebat, tibi suam ignorantiam revelavit, quem usque ad dimidium annum ab officio suspendisti, et postmodum dispensasti cum eo, quam dispensationem idem diaconus a nobis humiliter confirmari petebat. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, dispensationem hujusmodi, de misericordia quae superexaltat judicio, firmiter facias observari, minores ordines illi conferens ad cautelam, quia non dicitur iteratum quod factum esse nescitur.

Datum Nonis Julii.

CXIX. LITTERAE LEONIS, REGIS ARMENORUM AD PAPAM. Significat papae, quod pax reformata est inter ipsum ac templarios et quaedam alia. [ « Reverendissimo in Christo Patri et domino Innocentio, Dei gratia summo pontifici et universali papae, L. per eamdem et R. imperatoris gratiam, rex Armeniae, sanctitati suae devotus et obediens, cum salute, grata servitia et pedum oscula. Cum constet vos, celeberrime pater et domine, totius sanctae Ecclesiae et religionis Christianae curam et praelationem, dante Domino, dignissime gerere, constat utique, nos ad vestri refugium, tanquam ad tutissimum receptaculum, debere recurrere, in quo tota spes nostra et fiducia post Deum dependet, et a beatitudine vestra nostris in necessitatibus praesidium postulare. Proinde, clementissime Pater et domine, ad pedes sanctitatis vestrae, genibus flexis, et cum omni supplicatione recurrentes, conquerimur et conqueri non cessamus de domino P. tituli Sancti Marcelli presbytero cardinali, legato vestro, nostris in causis suspecto, imo aperto adversario. Cum enim ad partes regni nostri, tum ex injuncta sibi legatione, tum pro reformatione pacis inter nepotem nostrum et comitem Tripolitanum, contra justitiam et appellationem nostram ad apostolicam audientiam factam, Antiochenum principatum usurpantem, ut credebatur, accessisset, dominus Catholicus, venerabilis in Christo pater noster, cum quibusdam suffraganeis suis et clero, nos, cum baronibus fidelibus nostris et pluribus nobilibus peregrinis astantibus, quanta potuimus honorificentia et veneratione, ob vestri reverentiam illum suscepimus. Sequentibus diebus, de obedientia Armenicae Ecclesiae ad sanctam Romanam Ecclesiam, ad quam jamdiu laboravimus, divina auxiliante gratia, deliberavimus, et ad hoc cum multo labore induximus Ecclesiam Armenicam, tempore pontificatus vestri, meritorum vestrorum exigentia, ad quod progenitores nostri multis transactis temporibus inducere nequiverunt, ut ipse P. cardinalis, et rerum est testis effectus. Dominus Catholicus, cum solemnitate celebri et obedientiam et reverentiam per manus ipsius legati, secundum litterarum vestrarum formam et mandatum, sanctae Romanae Ecclesiae et vocis exhibens, palleum a beatitudine vestra destinatum, coram praedictis personis astantibus, cum omni humilitate et devotione suscepit, promittens, in ordine suo singulis quinque annis per nuntios suos, secundum capitularia apostolica, sanctam Romanam Ecclesiam visitare, tanquam matrem et magistram omnium ecclesiarum, et in cismarinis conciliis, seu in propria persona, seu per nuntios suos interesse; et, quod non deberent celebrari concilia ecclesiastica in cismarinis partibus, absente eo, vel nuntio suo, ab utraque parte statutum est. Quibus peractis, de reformatione pacis inter nepotem nostrum et comitem Tripolitanum, tractatur; in quo tractatu apostolica scripta de commissione, ut causam de qua agebatur fine debito terminarent, quae dominis S. tituli Sanctae Praxedis, et P. tituli Sancti Marcelli presbyteris cardinalibus, et legatis delegastis, eidem P. cardinali repraesentavimus, confidentes, secundum mandatum vestrum causam ipsam per eum fine optato terminari, in quibus dominus S. cardinalis, absens, pro negotio Christianitatis Acon erat, quem in tota causa aequitatis et justitiae invenimus amatorem. Repraesentatis apostolicis scriptis, ut dictum est, causam nepotis nostri ei vices vestras gerenti commisimus, et, ab initio causae, semper ad apostolicam appellavimus audientiam et in judicio ipsius causam ipsam commisimus, testibus domino patriarcha Antiocheno, Hospitalariis, Templariis et aliis viris religiosis Nigrae-montanae. » Ipse vero P. cardinalis et legatus, in quo nullam et vere nullam habere sperabamus suspicionem, comiti Tripolitano, Templariis, et Antiochenis confoederationem privatam faciens, parti nostrae fraudulenter detrahebat, et parti adversae in nostri perniciem et jacturam assistebat, manum consilii et auxilii eis porrigens. Ex mandato itaque ipsius legati, sub cujus spe decepti eramus, ad partes Antiochenas secundo ac tertio accessimus pro pace reformanda. Comes Tripolitanus, diverticula quaerens, ad diem statutum in causa nunquam accedebat. Cognita vero et intellecta fraude confoederationis initae, ipsum P. legatum, suspectum, imo apertum adversarium habentes, ad apostolicam merito appellavimus audientiam, et causam nepotis nostri judicio vestro commisimus, personam nostram, regnum et gentes nostras, sub protectione Dei et vestra committentes, quod per privilegium a beatitudine vestra delegatum obtinere credebamus. Contigit igitur, nocte quadam ante adventum ipsius P. cardinalis, cum omni exercitu nostro vindicantes haereditatem nepotis nostri, partes Antiochenas defectu justitiae infestantes, sicut domino placuit, infra muros Antiochenos in manu forti intravimus; et, si ad effusionem Christiani sanguinis, et incendium ipsius civitatis manus potentiae nostrae extendere voluissemus, urbs Antiochena capta foret; sed, pietate et Dei timore moti, et Christianitati miserando compatientes, dominum patriarcham Antiochenum ad nos accersitum inter nos et Antiochenos rogavimus, optatae pacis esse mediatorem. Et, dum de pace tractaretur, ecce, Templarii, quos precibus et mandatis vestris honorabamus, et quibus in tota guerra deferebamus, salvatis possessionibus et tenimentis illorum, quos amicos, non adversarios, tanquam viros religiosos habere sperabamus, sine diffiducia facta contra nos dentes acuerunt, turres munierunt, arma excusserunt, exercitum nostrum intus et extra muros civitatis Antiochenae sagittaverunt, vexillum Balzanum contra nos paraverunt, et, quod gravius est, Christianum effuderunt sanguinem, postposito religionis ordine. Haec infra cum comite Tripolitano et Antiochenis unanimes, perfido Soldano Alapiae sunt confoederati; sic suis machinationibus ab acquisita haereditate sua nepotem nostrum, pupillum, orphanum, sub protectione Dei et vestra deputatum, alienaverunt, et sic non exspectato vulnus ab hoste tulimus; quod moleste ferentes, possessiones et tenimenta, quae in regno nostro Templarii possidebant, sustinuimus, et a terra nostra illos eliminavimus. His ita peractis, dominus P. cardinalis, Templariis confoederatus, inter nos et Templarios pacem reformare quaerens, nos ad restitutionem rerum, Templariis nuper ablatarum, primum viva voce, postea secundo ac tertio et scriptis et nuntiis, instanter compellebat. Ad quod respondebamus, dicentes: Parati sumus, amore sedis apostolicae, Templariis restituere nuper ablata, si in ordine suo promiserint se de caetero, neque infra muros neque extra muros Antiochiae, justitiae et dricturae nepotis nostri adversari, sed sint, sicut viri religiosi, salvi et securi in domibus et possessionibus suis; contra quae Templarii, arrogantiae stimulo suffulti, opponebant, se muros Antiochenos contra justitiam et dricturam nepotis nostri semper defendere, ordine religionis postposito. Cum vero de concordia inter nos et Templarios nihil profici posset, dominus P. cardinalis, absente domino Catholico, parte nostro venerabili, Antiochiae super eadem causa concilium celebravit, et, post appellationem nostram iteratam ad apostolicam audientiam, sententiam excommunicationis in terram nostram promulgavit salvis confessionibus infirmorum, baptisterio et sepelitione mortuorum. Super eadem sententias litteras suas ad dominum Catholicum Armenorum destinavit, ut ex abrupto per totum Catholicatum sententiose interdictio promulgaretur. In iis omnibus non interfuit dominus S. cardinalis et legatus. « Convenientibus itaque domino Catholico, et pluribus suffraganeis Catholicatus in unum, communicato diu consilio, mirati sunt de tanta et tam subita exasperatione, absente Catholico, in Armenicam Ecclesiam facta; et, reducentes ad memoriam hoc quod statum fuerat inter dominum P. cardinalem, et J. Catholicum Armeniae, quia de concilio absens fuit ipse Catholicus, et sine consensu suo data est in dioecesi sua a cardinale interdictionis sententia, censuere patres nostri, illam non teneri nec observari sententiam, dicentes: Qui de mamillis matris nostrae primo lac dulce et suave sugere sperabamus, nunc autem fel amarum et acetum potamus; sperabamus imbre salutifero irrigari, non a grandinosis procellis tempestari; qui vero nimium emungit, ut bene scitis, elicit sanguinem. Quae cum ad notitiam domini S. cardinalis et legati, devenisset, moleste tulit; et, habito consilio cum domino P. collegato suo, ad se accedente, quia instantissime ad audientiam vestram appellabamus, procellam in auram, consilio domini S. cardinalis, convertere studuerunt. Sicque factum est, ut, ex mandato dominorum cardinalium, illustris regis Hierusalem et Cypri, omniumque nobilium peregrinorum, mense Septembris, ad partes Acon, pro reformatione pacis inter nos et Antiochenos et Templarios, nuntium nostrum, nobilem Constantium de Camarderio, dilectum consanguineum nostrum, delegavimus, et, mediante sapientia et discretione domini, S. cardinalis, juris et aequitatis amatoris, pax reformata est inter nos et Templarios, sicut per litteras ipsius intelligere poteritis. Nos vero, nunquam a mandatis sanctae Romanae Ecclesiae recessimus, nec recedemus vita comite, quanquam dominus P. cardinalis ab ea nos eliminari laboret. Nos igitur, qui, Dei et vestri gratia, tempore pontificatus vestri, nova sumus planta vestra facti, cupientes ad honorem Dei et sanctae Romanae Ecclesiae fructus odoriferos et suaves producere, ad pedes sanctitatis vestrae recurrimus; flexis genibus rogantes et deprecantes, ut in judicio domini P. cardinalis et legati, quem suspectum, imo apertum adversarium habemus, causam nepotis nostri non committatis, » et quod nullam super nos, et terram nostram habitantes, cujuscunque conditionis existant, ex injuncta sibi legatione potestatem de caetero habeat, et ut Templariis per apostolica scripta mandando praecipiatis, ne de facto Antiocheno justitiae et dricturae nepotis nostri sint adversarii, sicuti non sunt Hospitalarii, nec alii viri religiosi, et causam nepotis nostri, de qua saepius dominationi vestrae scripsimus, non suspectis judicibus, sed talibus personis committatis, qui a recto tramite non declinent, sed aqua lance, auditis utrisque partibus, sine personarum acceptione, justum judicium faciant, quatenus exinde sanctam Romanam Ecclesiam ad aedificationem, non exstirpationem novellae plantae vestrae, sentiamus provenisse, et, per auxilii vestri gratiam, delectabiles exitus matutino et vespere gaudeat se planta vestra reperisse.]

CXX. LITTERA MISSA PER CATHOLICUM ARMENORUM, AD INNOCENTIUM PAPAM TERTIUM. De eodem argumento, et super quibusdam aliis. [Reverendissimo in Christo Patri et domino INNOCENTIO, Dei gratia summo pontifici et universali papae, JOANNES, per eamdem humilis Armenorum Catholicus, sanctitati suae devotus et obediens, cum debita obedientia et reverentia, plena salutis gaudia.

Ex ineffabili providentia Domini nostri, a quo bonum omne procedit, Armenica Ecclesia, primatum et magisterium sanctae Romanae Ecclesiae a Deo sibi concessum recognoscens, filia ipsius facta est devotissima, et nos, ipsius, licet indigni, minister, accedente D. P. tituli Sancti Marcelli presbytero cardinale, legato vestro, ex injuncta sibi legatione ad partes Catholicatus nostri, illi, ob vestri reverentiam, cum clero et grege a Deo nobis commisso obviantes, quanta potuimus honorificentia illum suscepimus, et, mutuis communicantes aspectibus et colloquiis, per manus ipsius sanctae Romanae Ecclesiae et vobis, secundum litterarum vestrarum tenorem, obedientiam et reverentiam exhibuimus; atque palleum a beatitudine vestra delegatum, solemnitate celebri ac cum omni humilitate suscipientes, promisimus, in ordine nostro, singulis quinque annis, per nuntios nostros sanctam Romanam Ecclesiam, tanquam matrem et magistram omnium Ecclesiarum, visitare, et in conciliis cismarinis interesse, et quod in eisdem ecclesiastica celebrari, nobis absentibus, vel nuntio nostro, concilia non deberent, ab utraque parte statutum est. Institutiones S. Romanae Ecclesiae in parte suscepimus, et in parte, propter absentiam suffraganeorum nostrorum longe lateque diffusam, induciantes, et, quia non sine magna personarum deliberatione hoc fieri poterat, convenientibus praelatis nostris, vel majori parte praelatorum, in uno tempore constituto, ipsorum consensu, ne in Ecclesia scandalum oriretur, institutiones vestras, in quibus concordaremur, suscipere proposuimus.] Haec infra. Ante adventum autem domini P. cardinalis, orta est discordia inter dilectum nostrum L. illustrem regem Armeniae et Templarios, sicut per litteras ipsius intelligere poteritis. Ad cujus pacis reformationem ipsum legatum bona fide vacare credebamus, quem postea percepimus, ex vera quorumdam relatione, Templariis esse confoederatum. Cum autem de dicta pace nihil profici posset, praedictus P. cardinalis, auctoritate sua, nobis absentibus, Antiochiae concilium celebravit, et excommunicationis sententiam, contra statuta in susceptione pallei ex utraque parte ordinata, per totam dioecesim nostram promulgavit, ac super eadem sententia litteras nobis destinavit, quas cum perlegi studiose faceremus, ipsarum tenorem omni amaritudine conditum intelligentes, ultra quam credi potest, moleste tulimus, tum propter bonam spem et fiduciam quam de patrocinio vestro habebamus, tum propter priora exempla, quae ad nostri informationem procedere confidebamus. Communicato itaque consilio diu cum fratribus nostris, archiepiscopis, episcopis et aliis viris religiosis astantibus, non modicum mirati sumus de tanta exasperatione, sine assensu nostro in Armenicam Ecclesiam illata, fratribus nostris una voce dicentibus: Qui de mamillis matris nostrae primum lac dulce et suave sugere credebamus, fel et acetum amarum potamus; confidebamus materna pietate de bono in melius proficiendo in doctrina apostolica informari, et imbre salutifero irrigari, non grandinosis procellis tempestari. Et sic consentaneum esse rationi capitulo nostro venerabili visum est, ipsam sententiam, sine consensu nostro in dioecesi nostra latam, non debere promulgari nec observari, donec ad notitiam vestram per litteras nostras et nuntios devenisset, fraude etiam confoederationis comperta inter ipsum legatum et Templarios. Tandem, mediante sapientia et discretione domini S. tituli Sanctae Praxedis presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, mense Septembris Acon pax reformata est inter dilectum filium, regem Christianissimum et templarios, sicut per litteras regias intelligere poteritis. In his reverendae paternitati vestrae cum omni devotione supplicamus, ne brachium praesumptuosae audaciae Templariis largiamini in novae plantae vestrae perniciem. Clerici vestri, divina inspirante gratia, facti sumus et honori vestro et S. Romanae Ecclesiae, speciosae matris nostrae, invigilare et insudare totis viribus tenemur. Eapropter, paternitati vestrae reverendae consulimus, ut elationem Templariorum in bonum mitigetis, et inter illustrem regem Armeniae, dilectum in Christo filium vestrum et Templarios, pacem et concordiam et amicitias sempiternas seminare studeatis; nam nimium timendum est, ne, quod absit! exortis inter eos discordiis, reliquiae Christianitatis discrimen aliquod incurrant, et vos navi periclitanti ante submersionem manum consilii et auxilii sic porrigatis, ut ad portum salutis, mediante sollicitudine vestra, pervenire valeat. [Ad omnia igitur mandata vestra promovenda nos fideles et devotos inveneritis exsecutores.]

CXXI. . . . . . ARCHIEPISCOPO SENONENSI, ET . . . . . . PARISIENSI EPISCOPO. Ut Judaeorum insolentiam compescant. (Id. Julii.) [Etsi Judaeos, quos propria culpa submisit perpetuae servituti, Cum Dominum crucifixerint, quem sui prophetae praedixerant ad redemptionem Israel in carne venturum, pietas Christiana receptet et sustineat cohabitationem illorum, quos etiam, propter eorum perfidiam, Saraceni, qui fidem Catholicam persequuntur, nec credunt in crucifixum ab illis, sustinere non possunt, sed potius a suis finibus expulerunt, in nos vehementius exclamantes, eo quod sustineantur a nobis, qui ab ipsis crucis patibulo condemnatum Redemptorem nostrum veraciter confitemur, ingrati tamen nobis existere non deberent, ut rependerent Christianis de gratia contumeliam, et de familiaritate contemptum, qui, tanquam in nostram misericorditer familiaritatem admissi, nobis illam retributionem impendunt, quam, juxta vulgare proverbium, mus in pera, serpens in gremio et ignis in sinu, suis consueverunt hospitibus exhibere. Accepimus autem, quod Judaei, quos gratia principum in suis terris admisit, adeo facti sunt insolentes, ut illos committant excessus in contumeliam fidei Christianae, quos non tantum dicere, sed etiam nefandum cogitare. Faciunt enim Christianas filiorum suorum nutrices, cum in die Resurrectionis Dominicae illas recipere corpus et sanguinem Jesu Christi contingit, per triduum; antequam eos lactent, lac effundere in latrinam. Alia insuper contra fidem catholicam detestabilia et inaudita committunt, propter quae fidelibus est verendum, ne divinam indignationem incurrant, cum eos perpetrare patiuntur impune quae fidei nostrae confusionem inducunt. Rogavimus igitur charissimum filium nostrum in Christo, Philippum, regem Francorum illustrem; mandavimus etiam nobilibus viris . . . duci Burgundiae, et . . . comitissae Trecensi, ut taliter reprimant Judaeorum excessus, ne cervicem perpetuae servitutis jugo submissam praesumant erigere contra reverentiam fidei Christianae, inhibentes districtius, ne de caetero nutrices, vel servientes habeant Christianos, ne filii liberae filiis famulentur ancillae, sed, tanquam servi a Domino reprobati, in cujus mortem nequiter conjurarunt, se saltem per effectum operis recognoscant servos illorum, quos Christi mors liberos et illos servos effecit; quia, cum jam incoeperint rodere more muris et pungere sicut serpens, verendum est ne ignis receptatus in sinu corrosa consumat. Quocirca, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, praedictum regem et alios ad hoc ex parte nostra ita diligenter monere ac efficaciter inducere procuretis, quod Judaei perfidi de caetero nullatenus insolescant sed sub timore servili praetendant semper verecundiam culpae suae, ac revereantur honorem fidei Christianae. Si vero Judaei nutrices et servientes non dimiserint Christianos, vos auctoritate nostra suffulti, sub excommunicationis poena inhibeatis districte omnibus Christianis, ne cum eis commercium aliquod audeant exercere.]

Datum Idibus Julii.

CXXII. INSTRUMENTUM. Quo Guillelmus, Marchio, filius marchionis Pelavicini, spondet se pariturum mandatis papae. (II Kal. Aprilis.) In nomine Domini. Millesimo ducentesimo quinto, XI Kalendas Aprilis, indictione octava, in praesentia inferiorum testium, dominus Guillelmus, marchio, filius marchionis Pelavicini, juravit ad sancta Dei evangelia stare mandatis Ecclesiae Romanae et domini papae, nominatim pro offensione quam fecerat Romanae Ecclesiae, coram domino Egidio, Mutinensi episcopo, et coram domino Radulfo, Reginensi archidiacono, cui vicem suam Reginensis episcopus commiserat, qui erant delegati a domino papa ad ipsum recipiendum, et ipsi, eum verberando et ecclesiae intromittendo, statim absolverunt eum, et postea praeceperunt ei ex debito juramenti, quod de caetero non impediret neque exspoliaret nuntium Romanae Curiae, nec violentas manus injiceret in aliquem clericum, vel conversum, vel ecclesiasticam personam, nisi se defendendo, vel nisi inveniret aliquem cum propria uxore turpiter commorando. Actum sub porticu domus Ecclesiae Sancti Jacobi de Casa Dei feliciter. Ibi vero tunc rogati fuere domnus Guidottus, abbas monasterii Sancti Joannis de Parma; domnus Prosper, abbas de Regio; domnus Radulfus, ejus monachus; domnus Albertus, monachus Sancti Joannis; domnus Bernardus, capellanus episcopi de Regio; domnus Andreas de Casa-Dei; Marcellus de Curviaco; Raymundus Caput de Lupi; Gerardus Armanellus, et Joannes Confalonerius, qui ambo sunt de Placentia; Gerardus de Sancto Marco; Hugo Punse Collus, serviens abbatis de Sancto Joanne; Odolinus; Nicolaus; et alii plures, qui ad hoc fuere rogati testes. Ego, Bernardus Laurentiorum, notarius Sacri Palatii, interfui, et hanc chartam rogatus scripsi.

CXXIII. INSTRUMENTUM. Quo idem marchio, ab obtinendam absolutionem, arcem Landasiam episcopo Mutinensi tradit in jus proprietarium, et de eadem investituram accipit. (XI Kal. Aprilis.) In nomine Domini. Millesimo ducentesimo quinto, XI Kalendas Aprilis, indictione octava, in praesentia inferiorum testium, dominus Guillelmus, marchio, filius marchionis Pelavicini, donavit et tradidit quamdam arcem, quae vocatur Landasia, jure proprietario domino Egidio, Mutinensi episcopo et domino Radulfo, Reginensi archidiacono, cui Reginensis episcopus vices suas super absolutione anathematis impertienda dicto Guillelmo commiserat, nomine Romanae Ecclesiae et domini papae; qui, scilicet Egidius, Mutinensis episcopus et Radulfus, Reginensis archidiaconus, vice et nomine domini papae, incontinenti investivere dictum Guillelmum de praefata arce per feudum honorifice. Ibidem vero dictus Guillelmus juravit fidelitatem Romae Ecclesiae et domino papae, contra omnes homines, salva tamen fidelitate suorum anteriorum dominorum. Actum sub porticu domus ecclesiae Sancti Jacobi de Casa-Dei feliciter. Ibi vero testes rogati fuerunt, domnus Guidottus, abbas monasterii Sancti Joannis de Parma; domnus Prosper, abbas de Regio; domnus Radulfus, ejus monachus; domnus Albertus, monachus Sancti Joannis; domnus Bernardus, capellanus episcopi de Regio; domnus Andreas de Casa-Dei; Marcellus de Curviaco; Raymundus Caput de Lupi; Gerardus Armanellus, et Joannes Confalonerius, qui ambo sunt de Placentia; Gerardus de Sancto Marco; Hug. Punse Collus, serviens abbatis de Sancto Joanne; Odolinus; Nicolaus; et alii plures, qui ad hoc fuere rogati testes. Ego, Bernardus Laurentiorum, notarius Sacri Palatii, interfui, et hanc chartam rogatus scripsi.

CXXIV. MUTINENSI, ET REGINENSI EPISCOPIS. Quod ipsi in absolvendo Willelmo Pelavicini fecerant, ratum esse jubet . (XIII Kal. Augusti). Quam graviter nobilis vir, Willelmus, filius Pelavicini, non tam Romanam Ecclesiam, quam divinam offenderit majestatem, spoliando dilectum filium, P. nunc tituli Sancti Marcelli presbyterum, tunc Sanctae Mariae in via Lata diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, ad praesentiam bonae memoriae Coelestini papae, praedecessoris nostri, de Polonia redeuntem, vestra fraternitas non ignorat, cum non solum per Lombardiam, verum etiam per alias mundi partes sit publice divulgatum. Unde, nos, qui, antequam idem cardinalis ad sedem apostolicam pervenisset, praefato praedecessore nostro defuncto in apostolatus officio fuimus substituti, de tanta offensa valde commoti, ecclesiasticae districtionis rigorem non solum in auctorem tanti facinoris, verum etiam in complices ejus curavimus exercere, ita, quod de universis ablatis tam ipsi quam suis fuit integre satisfactum. Quia vero majorem reputavimus injuriam quam jacturam, non protinus dictum Willelmum duximus absolvendum, sed tandiu eum jussimus tanquam excommunicatum ab omnibus arctius evitari, et terram ejus sub ecclesiastico interdicto concludi, donec congrue satisfaceret de injuriis irrogatis, qui, tandem divina inspiratione compunctus, suum humiliter recognovit excessum, plenamque satisfactionem promittens, absolutionis gratiam imploravit. Nos igitur, ejus exemplo, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, per vos secundum formam Ecclesiae mandavimus ipsum et terram ejus absolvi. Tu vero, frater Mutinensis episcope, per teipsum, et tu, frater Reginensis, per archidiaconum tuum recepto a praefato nobili juramento, quod nostris per omnia staret mandatis, super offensa praedicta ipsum secundum formam Ecclesiae absolvistis, injungentes eidem ex debito juramenti, quod de caetero nuntios Ecclesiae Romanae nec caperet, nec spoliaret, nec etiam impediret; qui, mandatum reverenter suscipiens, statim donavit et tradidit in manibus vestris, ad opus et utilitatem apostolicae sedis, jure proprietario, quamdam suam arcem, quae Landasia nuncupatur, quam vos eidem nomine nostro concessistis in feudum, juramentum fidelitatis recipientes ab ipso, sicut vassallus domino facere consuevit. Licet autem concedendi roccam illam in feudum nullam a nobis receperitis potestatem, quia tamen obsequium praefati nobilis et haeredum suorum, nobis et Ecclesiae Romanae potest esse multipliciter fructuosum, nos, quod bona intentione fecistis, ratum habemus, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus eumdem nobilem moneatis, ut de caetero per seipsum et suos ad honorem et profectum apostolicae sedis prudenter et potenter intendat.

Datum, XIII Kal. Augusti.

CXXV. N . . . . ( Deest inscriptio. ) Ut Philippum regem Franciae ad subveniendum terrae sanctae inducant. Inter occupationes diversas, et utinam non adversas, quas praeter solitum, imo plus solito sustinemus, illa vos angit amplius et conturbat, quae nos ad terrae sanctae succursum excitat et invitat. Licet enim pro ipsa sit a multis multipliciter laboratum, ad illum tamen necessitatis articulum, peccatis exigentibus, jam devenit, ut, nisi ei quanto citius succurratur, omnis omnino spes pereat non solum de recuperatione partis amissae, verum etiam defensione retentae. [Inopinata namque captione Constantinopolitanae urbis audita, tam peregrini qui erant in Hierosolymitana provincia, quam indigenae qui habitabant in ipsa, ad Constantinopolitanas partes subito transierunt; ita, quod ipsa Hierosolymitana provincia remansit viris et viribus pene penitus destituta, quin etiam opibus et operariis vacuata; quodque periculosius reputatur, cum Hierosolymitanus patriarcha decesserit, nostri recessere legati, et, filio regis defuncto, qui successurus erat in regnum, rex quoque diem clausit extremum, nec est in ea qui spiritualiter vel temporaliter praesit ac prosit. Ad cumulum autem majoris timoris et doloris accedit, quod inter comitem Tripolitanum et regem Armeniae, qui pro Antiocheno principatu contendunt, tanta viget discordia, tantaque geritur guerra, ut ille pugillus hominum, qui remansit in terra, quasi totus sit divisus ad pugnam. Nam Templarii fovent comitem et Hospitalarii favent regi. Antiochenus populus sequitur viam comitis et patriarcha prosequitur partem regis. Filius autem Saladini, qui est soldanus Aleppiae, Tripolitanum adjuvare videtur, sed eumdem impugnat dominus Denefin. Saphidinus vero, qui dominatur in Damasco, Babylonia et Aegypto, postquam Constantinopolitanae urbis captionem audivit, adeo cum omnibus Saracenis indoluit, ut maluissent Hierusalem occupatam esse a Christianis, quam Constantinopolim a Latinis. Statimque inita tregua cum omnibus inimicis, ipsemet personaliter longe lateque discurrit, ut contra Christianos confoederet universos. Rex quoque Blachorum et Bulgarorum, cum Cumanis, Turcis et Graecis, adversus Latinos pugnantes, Domino permittente, vicerunt, majoribus in bello peremptis. Unde, cum multitudo signatorum redire vellet ad propria, dilectus filius, P. tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, de quo valde dolemus, ut ipsam multitudinem ad Constantinopolitani defensionem imperii retineret, a voto crucis absolvit, plenam eis peccatorum remissionem indulgens, qui per annum facerent ibi moram. Quare, cum nullus omnino succursus exspectetur ad praesens in Hierosolymitanam provinciam profecturus, supramodum timemus, ne Saraceni ad occupandum residuum terrae sanctae fortius animentur, ut, ipsa penitus occupata, tollatur Christicolis occasio transfretandi, sicque Constantinopolitanum imperium recuperetur a Graecis, quod utrique vehementer affectant. Cum igitur in tanto necessitatis articulo non sit nobis aliquatenus dormiendum, profecto nec sollicitudinem cordis, nec laborem corporis recusamus, dummodo terrae sanctae subvenire possimus. Unde, cum a charissimo in Christo filio nostro, Philippo, illustri rege Francorum, praecipuum super hoc subsidium exspectetur, quem ob hoc Deus adeo magnificavit et exaltavit inter universos principes Christianos, ut regi regum in hac summa necessitate principaliter ipse succurrat, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus ad ejusdem regis praesentiam accedentes, exponatis ei fideliter omnia supra scripta, et inducatis diligenter eumdem, ut ad subsidium terrae sanctae prudenter ac potenter intendat, requirentes ex parte nostra, ut super hoc nobis impendat consilium et favorem, et quod inveneretis, nobis quanto citius intimetis.

CXXVI. PETRO, TITULI SANCTI MARCELLI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, PRESBYTERO CARDINALI. Reprehendit legatum, deseruisse terram sanctam, etc. (VI Id. Julii.) [Audito jampridem, quod tu et dilectus filius noster , tituli Sanctae Praxedis presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, relicta in multae necessitatis articulo Hierosolymitana provincia, Constantinopolim navigio veneratis, mirati sumus non modicum et turbati, ejusdem terrae imminens periculum formidantes. Et « ecce, quod verebamur accidit, et quod timuimus jam evenit. Nam, praeter id, quod, bonae memoriae patriarcha Hierosolymitano tunc temporis viam universae carnis ingresso, Ecclesia Hierosolymitana vacabat, et ex guerra, quae tunc inter charissimum in Christo filium nostrum, regem Armeniae illustrem et Tripolitanum comitem, super principatu Antiocheno vertitur, inter Christianos aemulatio quaedam erat, postmodum, ex inclytae recordationis A. regis Hierosolymitani, et filii ejus, obitu improviso, regnum Hierosolymitanum pene penitus est omni regimine destitutum. » Et, quia vos, qui ibidem majus debueratis exspectare subsidium, et ad succurrendum eidem terrae, tam exemplo quam verbo alios incitare, pro vestrae voluntatis arbitrio exinde in Graeciam navigastis, et non solum peregrini, sed etiam indigenae terrae, vestris vestigiis inhaerentes, Constantinopolim devenerunt, venerabili fratre nostro, archiepiscopo Tyrensi, vos pariter subsecuto; remansit ergo terra illa, recedentibus vobis, viris et viribus destituta, et facta sunt novissima ejus, occasione vestra, pejora prioribus, cum omnes amici ejus illam vobiscum reliquerint, nec sit qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Unde, facti videntur hostes ejus in capite, si foedus treugarum voluerint violare, quod etiam a quibusdam dicitur, rege ac filio ejus exspirantibus, exspirasse. Turbamur igitur inter nos ipsos non modicum, et contra vos merito commovemur, quod in hoc consilium devenistis, ut simul relinqueretis terram illam quam Dominus sua praesentia consecravit, et in qua nostrae redemptionis mysterium rex noster ante saecula novissimis temporibus est mirabiliter operatus. Quamvis sane venerabilis frater noster . . . quondam episcopus Vercellensis, in patriarcham Hierosolymitanum fuerit postulatus, et nos, postulationem approbantes ejusdem, jam ei pallium duxerimus concedendum, propter occupationes tamen multiplices non tam cito forsan poterit transfretare. Debueratis ergo causam vestrae legationis attendere, ac sollicite cogitare, quod non ad capiendum Constantinopolitanum imperium, sed defendendas reliquias terrae sanctae, ac perdita, si daret Dominus, restauranda, vos duxerimus delegandos, mittentes vos non ad capescendas divitias temporales, sed promerendas aeternas, cum nos, et fratres nostri, in expensis vobis providerimus competenter. Audito autem nuper, et per tuas litteras intellecto, quod universos crucesignatos, qui in defensione Constantinopoleos a praecedenti Martio usque ad proximum morarentur, a voto peregrinationis et onere crucis absolveras, contra te non potuimus non moveri, cum nec debueris, nec potueris talia ullatenus attentare, quicunque tibi contra suggererent, et quocunque modo seducerent mentem tuam. Cum enim ad hoc specialiter et principaliter assumpserint signum crucis, et hoc praesertim voverint Domino Deo suo, ut in terrae sanctae subsidium transfretarent, et, a via postmodum errantes, in nimium temporalia commoda usque hodie sint secuti, utrum tibi licuerit immutare taliter, imo pervertere potius votum tam solemne ac pium, tibi relinquimus discernendum. « Ecce etenim, quod cum moerore referimus et rubore, unde videbamur hactenus profecisse, deficimus et angustiamur unde credebamus potissimum dilatari. Quomodo enim Graecorum Ecclesia, quantumcunque afflictionibus et persecutionibus affligatur, ad unitatem ecclesiasticam et devotionem sedis apostolicae revertetur, quae in Latinis non nisi perditionis exemplum et opera tenebrarum aspexit, ut jam merito illos abhorreat plus quam canes? Illi etenim, qui non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi quaerere credebantur, gladios, quos exercere debuerant in paganos, Christianorum sanguine cruentantes, nec religioni nec aetati nec sexui pepercerunt, incestus, adulteria et fornicationes in oculis hominum exercentes, et tam matronas quam virgines etiam Deo dicatas, exponentes spurcitiis garsionum. Nec suffecit eisdem imperiales divitias exhaurire ac dirumpere spolia principum ac minorum, nisi ad thesauros Ecclesiarum, et, quod gravius est, ad ipsarum possessiones extenderent manus suas, tabulas argenteas etiam de altaribus rapientes, et inter se confringentes in frusta, violantes sacraria, cruces et reliquias asportantes. » Praeterea, cum latere non possit quod inter tot millia hominum est praesumptum, nunquid Saraceni, qui, capta Constantinopolitana urbe, nimio fuerant timore perculsi, ex quo intellexerint quod crucesignati post annum sint ad propria redituri, et jam in eos ultio divina desaeviat, quae iniquitates ipsorum jam incipit flagellare, animos non resument, et pauculas oves, quas velut in deserto luporum morsibus reliquistis, nisi sola eis Dei dextera restiterit, non vorabunt? Nos quoque, qua fronte de caetero populos Occidentis ad terrae sanctae subsidium et praesidium imperii Constantinopolitani poterimus invitare; quibus, etsi non ob propriam culpam, tamen propter factum tuum, aliqui imputabunt forsitan, quod crucesignati, relicto peregrinationis proposito, absoluti, ad propria revertuntur, et, qui praedictum imperium spoliarant, illo immunito relicto, referti spoliis terga vertant? « Non sit ergo in ore tuo verbum Domini alligatum, nec sis tanquam canis mutus non valens latrare; sed haec loquere publice, ac coram omnibus protestare, ut tanto te amplius pro Deo et propter Deum objurgantem inveniant, quanto magis te invenerunt hactenus negligentem.] Super absolutione autem populi Venetorum, contra formam ecclesiasticam perperam acceptatam, non arguimus te ad praesens, cum per alias litteras, super hoc ad te specialiter destinatas, te duxerin us arguendum. » His quoque, quae circa negotium patriarchae Antiocheni et abbatis sancti P. refertis egisse, nunc supersedere decrevimus, ne nimis exaggerare singula videamur. Caeterum, cum ad preces Constantinopolitani imperatoris illustris, dilecto filio, B. tituli Sanctae Susannae presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, in Graeciam onus legationis duxerimus injungendum, qui jam in Apuliam est profectus, et praedictus cardinalis Sanctae Praxedis, sicut accepimus, iter arripuerit redeundi, discretioni tuae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus, omni occasione cessante, in terram sanctam, postpositis caeteris, revertaris, ibique praedicti patriarchae saltem praestoleris adventum, acturus interim quae ipsius terrae necessitatibus debeant expedire.

Datum IV Idus Julii.

CXXVII. A. ILLUSTRI REGI HUNGARIAE. Ut ea, quae G. clerico episcopi Portuensis, ablata fuerant, ipsi restituere faciat. (VI Kal. Augusti.) Providendum est regiae potestati, ut euntes et redeuntes per terram suam, valeant secure transire, ne regnum videatur carere rectore, si subditi ad res alienas extendant manus suas. Accepimus autem, dilecto filio, G. clerico venerabilis fratris nostri, P. Portuensis episcopi, conquerente, quod Georgius, frater Savin. Rodominus et Gojan. ei, de ultramarinis partibus redeunti, quinque baldachinos, duo examita, unum rubeum, et alterum jalinum, et aliud examitum auro contextum, duo pallia, quinque carpetas, tres ampullas balsami parvas, tres sacculos de ligno aloes, quinquaginta et tres buccararios, quinquaginta et duos camelotos, chirothecas, marsupia et margaritas, grammata, pannos saracenicos, et unum scrinium, ubi erant reliquiae et crux aurea, in qua erat de ligno Domini, duodecim vasa eburnea, duo texta Evangelii de argento, in quibus erant reliquiae, viginti et quinque annulos, quorum unus magnum hyacinthum habebat, quingentos mazamutinos, et alios pannos, et libros per violentiam abstulerunt. Cum igitur iidem malefactores sub tuo dominio morari dicuntur, serenitatem regiam monemus attentius et hortamur, quatenus dictos malefactores, ut ablata cum integritate restituant, et de illatis damnis satisfaciant competenter, tradita tibi potestate compellas. Restituta vero tandiu jubeas apud dioecesanum episcopum custodiri, donec per fidelem nuntium una cum praedicto clerico facias nobis illa deferri.

Datum VI Kalendas Augusti.

Scriptum est super hoc . . . . Colocensi archiepiscopo.

Item . . . Spalatensi archiepiscopo.

Item . . . Quinquecclesiensi episcopo.

CXXVIII. ABBATI ET CONVENTUI ALBARENSIBUS. Electionem Andraeae, praepositi S. Nicolai de Corneto, in abbatem S. Augustini de Monte-Albo, confirmare eis praecipit. Querelam ex parte vestra recipimus, continentem, quod monachi Sancti Augustini de Monte-Albo dilectum filium, Andraeam, praepositum Sancti Nicolai de Corneto, sine tuo, fili abbas, consilio et consensu, contra tenorem privilegii ab apostolica sede vobis indulti, et consuetudinem hactenus approbatam, in abbatem sibi eligere praesumpserunt; unde, postulabatis a nobis humiliter et devote, ut electionem hujusmodi dignaremur in irritum revocare, neve de caetero posset in eodem monasterio simile attentari, auctoritate apostolica interdici, et eum, qui pro tempore fuerit electus, ad praestandam obedientiam abbati Albarensi canonica censura compelli, asserentes, tam confirmationem electi, quam correctionem monasterii ad Albarensem abbatem ex indulto sedis apostolicae pertinere. Cum autem monachi Sancti Augustini praedicta negarent, nos examinationem negotii Tuscanensi episcopo duximus committendam, qui, testibus utrinque receptis, allegationibus prudenter auditis, et privilegiis diligenter inspectis, causam ipsam ad nostrum remisit examen sufficienter instructam. Nos igitur, causae meritis subtili examinatione discussis, intelleximus evidenter, dispositionem monasterii saepedicti a bonae memoriae Innocentio papa II, sub eo tenore Albarensi abbati fuisse commissam, ut, salvo jure apostolicae sedis, religionem in eodem monasterio conservaret, et ad spiritualium et temporalium intenderet incrementum. Per testes autem comperimus esse manifeste probatum quod a quadraginta annis, de consensu Albarensis abbatis, in eodem monasterio sunt quinque abbates electi, qui ab eodem sunt confirmati, eique regularem obedientiam promiserunt, quamvis nisa sit pars adversa probare, quod post contradictionem et appellationem haec fuerint usurpata. Privilegia quoque nobis exhibuit, quibus astruere intendebat, electionem abbatis ad monachos Sancti Augustini libere pertinere. Cum igitur praefatum Sancti Augustini coenobium ad jus et proprietatem B. Petri pertineat, nihilque vobis vindicare possitis in eo, nisi quod est vobis in ipso ab apostolica sede commissum, sententialiter definimus, ut monachi praefati coenobii regulariter sibi possint abbatem eligere, requisito consilio Albarensis abbatis, qui tamen reprobare non possit idoneum, sed electum canonice debeat confirmare, corrigens in eodem monasterio quae corrigenda cognoverit, et statuens quae viderit statuenda, sic tamen, ut abbatem sine speciali mandato Romani pontificis deponere non praesumat. Electus autem et confirmatus ei vice nostra regularem obedientiam repromittat, cum in eo nullam, nisi commissam sibi a Romano pontifice, habeat potestatem. Electionem vero, de praenominato praeposito factam, non oportuit irritari, cum ipse, consentientibus monachis, electioni renuntiaverit de se factae prius quam ad nostram praesentiam accessissent. Nulli ergo nostrae definitioni, etc.

Datum.

CXXIX. CALOJOANNI, REGI BULGARORUM ET BLACHORUM. Ut faciat pacem cum Latinis, et liberet imperatorem Constantinopolitanum quem tenet captivum. [Ex illa gratia speciali, qua te glorificavimus inter omnes principes Christianos, usque adeo te diligimus, ut ad tuum commodum et honorem efficaciter aspiremus, pro certo sperantes, quod tu, in devotione sacrosanctae Romanae Ecclesiae, matris tuae, proficere debeas incessanter, per cujus merita gloriosum acquisivisti triumphum adversus eos qui te nitebantur graviter molestare. « Cum igitur regium diadema et militare vexillum a nobis per legatum apostolicae sedis acceperis, ut regnum tuum beati Petri sit speciale, providere volumus diligenter, ut, ab hostium undique liberatus incursibus, tranquilla pace laeteris. Noveris ergo, fili charissime, quod ingens exercitus de occidentalibus partibus est in Graeciam profecturus, praeter illum qui nuper accessit. Unde, tibi, et terrae tuae debes summopere providere, ut, dum potes, pacem ineas cum Latinis; ne, si forte ipsi ex una parte, et Hungari ex altera, te studuerint impugnare, non facile possis resistere conatibus utrorumque. Quocirca, serenitati tuae suggerimus et consulimus recta fide, quatenus, cum Balduinum, Constantinopolitanum imperatorem, dicaris tenere captivum, ita tibi provideas, ut per liberationem ipsius veram et firmam pacem facias cum Latinis, ut ab impugnatione tua et terrae tuae penitus conquiescant. Nos enim, Henrico, fratri ejusdem imperatoris, qui Constantinopoli praeest exercitui Latinorum, per apostolica scripta mandamus, ut ad pacem tuam pro liberatione ipsius imperatoris Latinos inclinet, et a tua molestatione cesset omnino. Inspiret itaque tibi Deus, ut nostris monitis et consiliis acquiescas, quatenus regnum tuum, quod beato Petro et Ecclesiae Romanae devotissime dedicasti, ab omni perturbatione servetur illaesum, ad quod diligens studium impendere cupimus et operam efficacem.]

« Scriptum est . . . . . Trinovitan. archiepiscopo, Bulgarorum et Blachorum Primati, ut eum ad hoc diligenter moneat et inducat. »

CXXX. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS AD SUCCURSUM TERRAE SANCTAE VOLENTIBUS CONSTANTINOPOLIM PROFICISCI. Ut pontificem de ipsorum proposito certiorem reddant. (XVII Kal. Septemb.) Cum per Constantinopolitani detentionem imperii, quod divino judicio sibi subjugavere Latini, pro certo speretur Hierosolymitana provincia liberanda de manibus paganorum, quicunque pro reverentia Jesu Christi pie suspirat ad liberationem illius, ad istius quoque detentionem debet efficaciter aspirare. Licet ergo per generales litteras nuper universis Christi fidelibus injunxerimus in remissionem omnium peccatorum, ut, Constantinopolim accedentes, ad terrae sanctae subsidium laborarent, ne tamen labor eorum inutilis sit et cassus, si venientes non possint passagium invenire, vel exspectando diutius necessarias consumere cogantur expensas, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, certo termino constituto, infra quem vos ad iter congrue praeparetis, nuntios ad nos idoneos praemittatis, qui nos de vestro reddant proposito certiores, ut viam vobis compendiosam pariter et securam faciamus per Apuliam praeparari, eantque nuntii vestri cum litteris nostris Brundusium ad navigium conducendum, quatenus, omnibus rite dispositis, cum benedictione nostra possitis sine impedimento transire.

Datum XVII Kal. Septembris.

CXXXI. LITTERAE HENRICI, FRATRIS IMPERATORIS. Significat ei quod Balduinus imperator captus fuit a Bulgaris, ac nuntios mittit. (In palatio Blackernae, anno Domini 1205, Nonis Junii.) [Sanctissimo Patri ac domino INNOCENTIO, Dei gratia summo pontifici, H. frater imperatoris Constantinopolitani, et moderator imperii, cum debita reverentia, humili et devoto pedum osculo. Cum universum Christiani exercitus progressum, et laborum peregrinationis nostrae seriem, paternitati vestrae per multiplices litteras et nuntios frater meus et dominus imperator, usque ad Martium elapsum novissime, satis lucide significaverit, eventus nostros, extunc prioribus multum dissimiles, imo, peccatis nostris exigentibus, nimis miserabiles, vobis, tanquam Patri et domino, dignum duxi propalare. Contigit igitur, Graecos, qui, ex innata malitia et perfidia consueta, post omne genus securitatis et cautionis, proditioni se semper pronos exhibent, statim post dimissionem nuntiorum ad vos ultimo directorum, proditionem, quam pridem mente conceperunt, rebellione contra nos facta, detegere manifeste. Quo comperto, frater meus et dominus, imperator, opportune paucioribus comitatus, quippe nobis per munitiones et marchias pro magna parte dispersis, contra caput rebellionis, Andronopolim videlicet, quae civitas est Graeciae munitissima, et, montibus tantum interpositis, Blachorum affinis populis, ulciscendi animum intendens, urbem regiam egressus est. Eramus enim tunc temporis sic divisi; marchio Montisferrati ultra Thessalonicam erat cum multis; ego, ex altera parte Brachii Sancti Georgii eram apud Andromiticum cum non paucis; Paganus de Aurelia, et P. de Braccel. versus Nicaeam, ex eadem parte Brachii; R. de Tric. apud Philippopolim cum pluribus; et alii alibi per loca et munitiones dispersi. Porro, audito a Joannitio, Blachorum domino, quod Latini in tanta virorum paucitate civitatem praedictam obsedissent, quem etiam Graeci in auxilium suum, occulte tamen, ut magis laederent, evocarant, irruit subito Blachus ille Joannitius in nostros cum multitudine Barbarorum innumera, Blachis videlicet, Commannis et aliis, quibus etiam nimis improvise obviam exeuntibus nostris, et remotius quam oporteret « instantibus, per inimicorum insidias tandem vallatis undique, (proh dolor!) dominus meus, imperator, comes Lod. Stephanus de Pertico, et quidam alii barones et milites, quod non sine sanguinearum lacrymarum effusione referre valeo, tanta obruti multitudine, non sine damno tamen illorum, ab inimicis intercepti sunt. Nescimus revera, qui capti fuerint, qui occisi. Accepimus tamen ab exploratoribus nostris certissimis et fama veridica, quod dominus meus, imperator, teneatur et vivus, qui ab eodem Joannitio, satis, ut asserunt, pro tempore honorabiliter procuratur, cum quibusdam aliis, quos tamen adhuc expresse nescimus nominare. Sciatis autem, quod, ab ea die qua Graecorum fines ingressi fuimus, usque ad diem infelicis illius congressus, quantacunque nobis et nostris occurreret multitudo, licet aliquando nostri paucissimi fuissent, cum triumpho tamen semper et victoria recesserunt. Inaestimabilem vero jacturam, quam tunc nobis dolemus et plangimus accidisse, ex inconsulta nostrorum audacia, et peccatorum nostrorum meritis credimus contigisse. Illi itaque, qui elapsi a praelio, manus inimicorum evaserunt, consilio abbreviato cum his qui ad tentoria servanda remanserant, absque alio damno ab obsidione recesserunt. Quibus tendentibus ad urbem regiam, et tam inopinabiliter desolatis, tantam Dominus subito dedit consolationem, ut quasi in momento omnes simul, quotquot dispersi fuerant, tanquam convocati a Domino, apud civitatem quamdam, quae dicitur Rodestoc, convenirent. Marchio tamen, feliciter et victoriose in suis marchiis, per R. de Tric. in suis partibus per Dei gratiam incolumis morabatur et indemnis. Inspectis igitur nostrorum viribus, urbes et castella extunc munire coepimus, quae contra Graecorum rebellionem tenere posse videbantur, et inter agendum Constantinopolim usque profecti sumus. Licet itaque in personis amissis infortunium lugubre nobis acciderit, speramus tamen in Domino, et audenter confidimus, quod inimicorum nostrorum insidias et assultus diutius, volente Domino sustinere poterimus, et etiam de longinquo subventionem et auxilium exspectare. Ecce tamen, quod verebamur, hoc accidit, et quod fama canebat publica, quoque per litteras ipsius Blachii, confoederationem ipsius cum Turcis et caeteris crucis Christi inimicis continentes, edocti fuimus, quas etiam, a nobis cum nuntiis ipsius interceptas, apostolatui vestro in utraque lingua transmisimus, » licet gravius exspectato vlnus incurrimus et ruinam; cujus susceptionem vobis incumbere, tanquam patri, causae nostrae patrono et domino, nemo est qui ambigat, praesertim, cum ob Ecclesiae tantum unitatem reformandam, et terrae sanctae subventionem laboremus, quorum unum eatenus pendet ex altero, sicut communis omnium Christianorum in Oriente degentium, et praecipue venerabilium fratrum militiae Templi et Hospitalis utriusque, qui nobiscum sunt, clamat assertio, ut non solum ipsius liberationem hujus operetur redintegratio, verum etiam omnium paganorum, et crucis Christi inimicorum, confusionem omnimodam apertissime procurare videatur, sicut econtra ejus disturbatio, quam Deus avertat, non solum recuperandi partem amissam terrae sanctae spem auferret, imo et illam quae in praesenti Christiano cultui dedita est, procul dubio spem praeriperet detinendi. Attendentes igitur, sicut a principio, imperfectum nostrum ad tam ardui propositi celsitudinem minus sufficere, ad vos, tanquam summum et praecipuum, imo unicum spei nostrae refugium et fundamentum, qui solus prae filiis hominum, et principibus et regibus, in quantalibet potestate constitutis, nobis potestis succurrere, supplici et devota intentione et mente confugimus, ad pedes paternitatis vestrae prona humilitate prostrati, et quanta possumus precum instantia cum lacrymis implorantes, quatenus filiis vestris, in tam arcto constitutis, et, prae cunctis viventibus, consilio et auxilio vestro indigentibus, consuetum pietatis impendere non differatis affectum; quod tanto securius a paternitatis vestrae dulcedine postulamus, quanto, praeter peregrinationis nostrae votum solemne, pro Ecclesia Romana corpora nostra et vitas impendimus, in quo, praeter communem omnium Christianorum qua tenemini sollicitudinem, et nos paternitati vestrae, et vos nobis, tanquam militibus vestris, et Ecclesiae Romanae stipendiariis, districte novimus obligatos .] « Legatos igitur cum auctoritate apostolica a Latere vestro in Italiam, Franciam et Alamanniam et alias Occidentalium regiones dimitti petimus, qui integram indulgentiae plenitudinem in auxilium nostrum et subventionem ad nos propter praedicta venturis deferant, quae a sede vestra apostolica indulta est per annum integrum in servitio crucifixi in terra Syriae moraturis. Quoniam autem, quae paternitati vestrae significare cupimus longum est scriptis inserere, nuntios nostros et fideles, praecipue venerabilem patrem nostrum, N. Suessionensem episcopum, qui tam fideliter, quam constanter pro terrae sanctae subventione et negotio Romanae Ecclesiae laboravit, et adhuc, tanquam fidelis et prudens talenti sibi commissi dispensator, sicut vos ipsi cernitis, laborare non desinit, cujus absentia plurimum nobis esset damnosa, nisi cogens rei necessitas et ipsa negotii arduitas nos ejus praesentia ad tempus carere compellerent, et nobiles viros, M. de Mailli, et Joannem Bliaut, paternitati vestrae transmitto, rogans et cupiens, ut eis in his quae de facto isto apostolatui vestro suggesserint, fidem indubitatam adhibere velitis et firmam et consilium vestrum et auxilium, sicut Ecclesiae totique Christianitati necnon et domini et fratris mei liberationi, qui se vestrum ubique devotum gerebat et dicebat militem, expedire videritis, apponatis. Datum in palatio Blackernae, anno Domini 1205, Nonis Junii. »

CXXXII. HENRICO FRATRI CONSTANTINOPOLITANI IMPERATORIS. Ut pacem stabiliat et firmet cum rege Bulgarorum. [Nobilitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ad liberationem fratris tui diligenter intendens, veram et firmam pacem stabilias cum charissimo filio nostro, Calojoanne, rege Bulgarorum et Blachorum illustri, ut inter Bulgaros et Latinos fidelis et stabilis amicitia de caetero perseveret. Breviter scribimus, quia opus est magis opere quam sermone. Multum enim utrinque poterit esse amicitia fructuosa. Datum, etc.]

CXXXIII. MARCHIONI MONTISFERRATI. Ut defendat et tueatur subjugatum Constantinopolitanum imperium, donec papa fuerit melius instructus, an id injuria fuerit factum. [Quod, inter curas diversas et occupationes mundanas, non solum multiplices sed urgentes, de salute animae tuae sollicitus et studiosus existis, prudentiam et devotionem tuam in Domino commendamus. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Frater non redimet, redimet homo, non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae, laborabit in aeternum, et vivet in finem. Recepimus namque litteras tuas, per dilectum filium, S. tituli Sanctae Praxedis presbyterum cardinalem, nostro apostolatui praesentatas, quibus nobis intimare curasti, quod, corde contrito et spiritu sincero, ad apostolicae commonitionis mandatum, spe indulgentiae generalis inductus, votum crucis solemniter emisisti, et ad id fideliter prosequendum intendisti semper animum incorruptum. Quod autem illius adolescentis suscepisti ducatum, qui fatebatur Constantinopolitanum imperium sibi de jure deberi, consilium fuit dilecti filii P. tituli Sancti Marcelli presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, nec tam humanum consilium quam necessitas importuna, quod, post Jadertinensis civitatis excidium, ad acquirenda victualia in Romaniam exercitus declinaret. Verum, tu, et alii crucesignati, facientes de necessitate virtutem, intendistis in ipsa principaliter procurare, ut apostolicae sedi gratum impenderetis et devotum obsequium, et exspectatum nihilominus terrae sanctae succursum, quod ad plenum consummasse putastis, cum, sine sanguinis effusione regia urbe capta, et occupatore imperii effugato, restitutisque in ipsa simul patre et filio ad fastigium imperatoriae dignitatis, fecistis ipsos incoactos sacrosanctae apostolicae sedi, tactis Evangeliis, obedientiam exhibere; imperiali nobis scripto transmisso, ad majorem fidei firmitatem, ut quod ore promiserant, opere adimplerent. Cumque vos ad navigandum in Syriam totis viribus pararetis, innata Graecorum malitia, juramentis et pactis penitus violatis, igne, dolo, et toxico iter vestrum, non semel tantum, sed saepe, nequiter impedivit, et ad occupationem urbis regiae vos, in ipsorum perniciem, renitentes et invitos attraxit. Qua, sola Dei virtute, mirabiliter triumphata, quidquid ex tunc, quocunque modo vel loco, fecistis, voluntarii vel inviti, communicato cleri vestri consilio, semper habuistis in votis, ut per vos inobedientiae filii redirent ad obedientiam matris suae, tam debitam quam devotam, et Orientalis Ecclesia, tanquam principale membrum, suo capiti uniretur; quod ut plenius et melius posset fieri, apostolicae sedis consilium, sine quo perit penitus opera et impensa, suspensi hactenus exspectastis, et adhuc continuis desideriis exspectatis. Quia vero signum crucis, prout asseris, suscepisti ad delendum tuae maculas juventutis, et quidquid apostaticae labis a retroactis temporibus singularitas humana contraxerat eliminandum, non ut gravius et licentius sub umbra religionis et crucis vexillo peccares, ad examinationis nostrae calculum singula referens, in omnibus et per omnia matris te exponens consiliis et mandatis, ita ut, si Romaniae statum et tui moram in ea noverimus apostolicae sedi et terrae promissionis efficaciter expedire, teque per hoc remissionem accipere peccatorum, non abnuis pericula vel labores; alioquin, non habito respectu ad possessiones et honorificentias quas obtines affluenter, illud tibi potius injungamus, per quod abundantius merearis iram supremi judicis declinare: sane, per ea quae superius sunt scripta, tacitis videris objectionibus respondisse, quae contra crucesignatos possunt taliter intorqueri. Cum enim vos devoveritis in obsequium crucifixi ad liberandum terram sanctam de manibus paganorum, et sub excommunicationis interminatione vobis fuerit inhibitum, ne terras Christianorum invadere vel laedere tentaretis, nisi forsan iter vestrum ipsi nequiter impedirent, aut alia justa et necessaria causa vobis occurreret, propter quam, interveniente nostri legati consilio, aliud agere valeretis, « vos, nullam in Graecos jurisdictionem aut potestatem habentes, a puritate voti vestri temere declinasse videmini, dum non contra Saracenos, sed contra Christianos arma movistis, non intendentes ad recuperandum Hierusalem, sed Constantinopolim occupandum, terrenas opes coelestibus divitiis praeferendo. Illudque longe gravius reputatur, quod quidam nec religioni, nec aetati, nec sexui pepercerunt, sed fornicationes, adulteria et incestus in oculis hominum exercentes, non solum maritatas et viduas, sed etiam matronas et virgines, Deoque dicatas, exposuerunt spurcitiis Garsionum; nec imperiales suffecit divitias exhaurire, aut diripere spolia majorum pariter et minorum, nisi ad ecclesiarum thesauros, et, quod gravius est, ad ipsarum possessiones extenderitis manus vestras, tabulas argenteas de altaribus rapientes, violatisque sacrariis, iconas, cruces et reliquias asportantes, ut Graecorum Ecclesia, quantumcunque persecutionibus affligatur, ad obedientiam apostolicae sedis redire contemnat, quae in Latinis non nisi perditionis exempla et opera tenebrarum aspexit, ut jam merito illos abhorreat plusquam canes. Tu vero, contra justitiam et potestatem indebitam, vel potius usurpatam, apostolicae sedis legati consilium allegasti, tanquam ex eo vobis licuerit cum praefato adolescente ad restituendum sibi Constantinopolitanum imperium proficisci, quamvis et id potueris allegare, quod, cum vos victualium defectus urgeret, sine quibus non poteratis votum crucis adimplere, licuerit vobis, propter causam adeo necessariam, operas vestras illi locare, qui justam causam prosequi videbatur, praesertim, cum per hoc intenderetis finaliter ad terrae sanctae succursum et apostolicae sedis augmentum. Cumque pollicitam vobis et debitam negaverunt illi mercedem, juramentis et pactis penitus violatis, quin etiam armis, igne, dolo et toxico vos saepius attentaverint, tanquam in arcto positi coacti fuistis, ut contra schismaticos et perjuros, debita vobis injuste negantes, exerceretis debitam ultionem. Divinum enim videtur fuisse judicium, quod qui tandiu misericorditer tolerati, et etiam non solum ab aliis, sed etiam a nobis studiose commoniti, noluerunt redire ad Ecclesiae unitatem, nec ullum terrae sanctae subsidium impertiri, per eos qui ad utrumque pariter intendebant, amitterent locum et gentem, quatenus, perditis male malis, terra bona, bonis agricolis locaretur, qui fructum reddant tempore opportuno. » Quemadmodum legitur in Daniele propheta: Est Deus in coelo, qui revelat mysteria, et mutat tempora, et transfert regna (Dan. II); ipse dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud (Dan. IV). Vulgaris vero tenet sententia, quod jura regnorum semper violenta fuerunt. « Quia vero judicia Dei nonnunquam adeo sunt occulta, ut a Propheta dicantur: Abyssus multa (Psal. XXXV); ita ut et Apostolus exclamare cogatur: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI.) Nos, de tam profundo judicio nolentes temere judicare, praesertim, antequam de veritate negotii plenius instruamur, cum et illi potuerint juste puniri propter peccatum quod commiserant in Deum, et vos nihilominus eos injuste punire, propter odium quod exercebatis in proximos, si tamen proximi sunt dicendi qui proximare contemnunt, cum et propter justam illorum poenam, forsan Deus justam dederit vobis mercedem, juxta quod dixisse legitur in propheta: Quia servisti mihi in Tyro, dabo tibi Aegyptum; unde Assur virgam sui furoris appellat: illud, omissis dubiis, tibi pro certo duximus respondendum, in uno pariter et eodem, tam terrae sanctae quam apostolicae sedi, necnon animae tuae salubriter consulentes, ut sub timore Domini et spe veniae terram divino judicio acquisitam teneas et defendas, et tenendam ac defendendam acquiras, populos tibi subditos in justitia regens, sub pace conservans, et religioni conformans, ita ut ecclesiastica bona restituas secundum propriam facultatem, poenitens et satisfaciens de commissis, » cum hujusmodi res vix geri potuerit sine piaculari reatu, quoniam qui tangit picem, coinquinatur ab ea; firmumque geras in voto propositum, ut ad terrae sanctae succursum, cui te principaliter et spiritualiter devovisti, prudenter et potenter intendas, cum per hanc terram illa de facili recuperanda speretur. Ad haec, cum, ad exemplar patrum et fratrum tuorum, qui sacrosanctam Romanam Ecclesiam de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, revereri semper ac venerari per omnia studuerunt, tu nobis et apostolicae sedis fidelis et devotus existas; de plenitudine enim gratiae te reddimus omnino securum, scriturum pro certo, quod ea cupimus operari, quoties se nobis obtulerit opportunitas, quae ad honorem et profectum tuum debeant magnifice redundare. Datum, etc.]

CXXXIV. M . . . UXORI NOBILIS VIRI, B. MARCHIONIS MONTISFERRATI, QUONDAM CONSTANTINOPOLITANAE IMPERATRICI. Gratulatur quod, Graecorum ritibus abjectis Latinos amplexa esset. Devotionis tuae litteras paterna benignitate recepimus, per quas apostolatui nostro significare curasti, quod licet ab orthodoxis fueris orta parentibus et Latinis, a teneris tamen annis Ysacio, quondam Constantinopolitano imperatori, matrimonialiter copulata, mores et habitum ad Graecorum tibi formasti convictum, in quibus provecta pariter et adulta, ritus Latinorum longa dissuetudine penitus reliquisti. Succedente vero tempore, et urbe Regia in manus tradita Latinorum, post decessum praedicti imperatoris, spectabili viro, B . . . marchioni Montisferrati, secundum ritus Latinos voluntarie desponsata, in mores tamen tam recenter abhorruisti redire Latinos, Graecae consuetudinis nimis procaciter aemulatrix. Postmodum vero, praefati marchionis, charissimi viri tui, piis instanter blanditiis delinita, novissime dilectorum filiorum, S . . . tituli Sanctae Praxedis presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, et abbatibus Locedien. salubribus monitis, et evidenti ratione frequenter inducta, imo magis divinitus inspirata, cum eodem viro tuo benedictione accepta Latina, susceptoque corpore Christi, Latinis traditionibus consecrato, mente prorsus et corpore, habitu simul et gestu, Latinis te legibus consecrasti. Unde, sacrosanctae sedis apostolicae protectioni pariter et custodiae cum liberis tuis specialiter te committens, nobis humiliter supplicasti, ut, devotionem tuam paterna mansuetudine attendentes, jus tuum et liberorum tuorum loco et tempore faciamus conservari illaesum. Nos ergo, qui genus tuum sincera diligimus in Domino charitate, mutationem istam, quam dextera fecit Excelsi, gratam habentes, gratiarum ei referimus actiones, qui tibi tam devotum et pium erga personam nostram et Romanam Ecclesiam inspiravit affectum, nobilitati tuae apostolicis litteris intimantes, quod nos, quantum cum honestate poterimus, ad honorem et profectum tuum efficaciter intendemus, devotionem tuam monentes attentius, et in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus in eo quod bene coepisti laudabiliter perseveres, ut ad id alios verbo pariter et exemplo diligenter inducas.

Datum, etc.

CXXXV. B. TITULI SANCTAE SUSANNAE, PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ut quasdam ordinationes, in Ecclesia Constantinopolitana juxta pactiones factas, confirmet. Licet pactiones quae de rebus ecclesiasticis inter Francos et Venetos factae fuerunt, non sint de jure servandae, sicut tamen nos, pro servanda concordia inter eos, in electione processimus patriarchae, sic tu in ordinandis ecclesiis pro eadem causa procedas, ut auctoritate nostra licite fiat, quod eorum temeritate fuit illicite constitutum. Cum enim inter hujusmodi pactiones hoc contineatur expressum, ut clerici utriusque partis illas ecclesias debeant ordinare, quae suae parti contigerint, et quaedam ecclesiastica beneficia, de communi assensu totius cleri, sint quibusdam clericis transmontanis ad custodiam assignata, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ea, quae in parte Francorum assignata repereris, eisdem clericis, sublato appellationis obstaculo, auctoritate nostra concedas si forte venerabilis frater noster . . . Constantinopolitanus patriarcha, monitus diligenter, ea illis non duxerit concedenda, quia gratiam, quam Venetis facimus in majori, non decet nos Francis in minori negare.

Datum, etc.

CXXXVI. . . . . . PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Ut Henricum, clericum, in canonicum Ecclesiae S. Sophiae recipi faciat. (VII Id. Septembris.) Cum ad illam ecclesiam, divina faciente gratia, sis promotus, quae, praesertim temporibus istis, litteratis clericis indiget et honestis, fraternitatem tuam monemus attentius et hortamur, quatenus dilectum filium, magistrum Henricum, latorem praesentium, qui moribus et scientia commendatur, pro reverentia beati Petri et nostra, ejusque probitatis intuitu, in canonicum et fratrem ecclesiae Sanctae Sophiae recipias, et assignes in ea illi beneficium praebendale.

Datum VII Idus Septembris.

CXXXVII. FREDERICO, PRAEPOSITO CLARHOLTENSI. Dispensatio pro defectu natalium, ad suscipiendas dignitates. Ad hoc Deus in apostolica sede constituit plenitudinem ecclesiasticae dignitatis, ut, diligenter inspectis variis circumstantiis personarum et rerum, temporum et locorum, nunc rigorem exerceat, nunc mansuetudinem anteponat, interdum exsequatur justitiam, interdum gratiam largiatur, prout in diversis causis diverso modo viderit dispensandum. Eapropter, dilecte in Domino fili, ad instantissimam supplicationem charissimi in Christo filii nostri illustrissimi regis Othonis in Romanum imperatorem electi, nec non consanguineorum tuorum, qui nobis et Ecclesiae Romanae devoti sunt plurimum et fideles, obtentu quoque tuae religionis et honestatis, cum sis sacerdos, in ordine Praemonstratensi praepositus, et a soluto genitus, sicut asseritur, de soluta, de speciali tibi gratia indulgemus, ut, non obstante defectu natalium, si nominatus fueris ad ecclesiasticas dignitates, libere valeas postulari. Nulla ergo . . . . nostrae concessionis, etc.

Datum, etc.

CXXXVIII. . . . . MAGUNTINO ARCHIEPISCOPO. Ut electo Argentinensi consecrationis munus impendat; quod si facere distulerit, committitur archiepiscopo Senonensi. (VIII Idus Octobris.) Quantum tibi et ecclesiae tuae, in negotio dilecti filii . . . Argentinensis electi, duxerimus deferendum, praeter consuetudinem apostolicae sedis, quae suffraganeis quorumlibet archiepiscoporum ad se venientibus consecrationis beneficium, sine praejudicio tamen illorum, impendere consuevit, tua discretio non ignorat. Cum enim praefatus electus ad praesentiam nostram accesserit, et sibi consecrationis munus postularet impendi, quod a te non poterat, ut dicebat, aliquatenus obtinere; licet saepius postulasset, nos, tuae volentes fraternitati deferre, ad consecrationem ipsius non duximus procedendum, donec de voluntate tua, et rei serie redderemur per tuas litteras certiores, tibi per nostras litteras promittentes, quod, etsi procederemus ad consecrationem ipsius, honori tamen et juri tuo curaremus sufficientissime providere. Sane, cum tuae fraternitatis litteras acceperimus, per quas eum consecrandum ad te remitti petebas, eum noluimus in episcopum consecrare, licet idem propter hoc nobis instantissime supplicaret, necessitatem omnimodam allegando. Ut igitur eidem electo et Argentinensi ecclesiae, quae diu mansit quasi viduata pastore, per tuae administrationis officium consulatur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, infra terminum competentem ad talem locum accedens, qui tibi et ipsi securus existat, et ascitis tibi duobus de suffraganeis tuis, vel aliis episcopis, qui secure valeant interesse, quos auctoritate nostra sub testimonio praesentium litterarum, si commoniti noluerint interesse, compellas, ei munus consecrationis exhibeas, aut per alios episcopos vice tua facias exhiberi, qui, postquam ei munus consecrationis impenderint, per se, vel nuntium tuum, professionem ab ipso, quam tibi exhibere tenetur, et Ecclesiae Maguntinae, tuo nomine recipere non omittant. Alioquin, ne, quod absit! ex nimia dilatione consecrationis ipsius, Argentinensi Ecclesiae, et clero et populo totius episcopatus grave dispendium generetur, noveris, nos, venerabili fratri nostro, Senonensi archiepiscopo, per apostolica scripta mandasse, ut eumdem electum, postquam de tuo fuerit certificatus defectu, ascitis sibi duobus de suffraganeis suis, auctoritate nostra suffultus, nullius contradictione vel appellatione obstante, non tardet in episcopum consecrare, et ab ipso nomine tuo professionem recipiat, quam suffraganeus Ecclesiae Maguntinae facere consuevit, injungens eidem ut, quam citius accedendi ad praesentiam tuam habuerit facultatem, ad te personaliter venire non tardet, ut tibi debitam professionem, quam coram illo fecerit, recognoscat.

Datum VIII Idus Octobris.

CXXXIX. PRAEPOSITO ET CAPITULO STRICONIENSI. Archiepiscopum Colocensem ipsis in archiepiscopum praeficit . (Romae, II Nonas Octobris.) Bonae memoriae venerabili archiepiscopo vestro viam universae carnis ingresso, cum in venerabilem fratrem nostrum, Colocensem archiepiscopum, postulandum a nobis contulissetis unanimiter vota vestra, et regium super hoc obtinuissetis assensum, Suffraganei Strigoniensis Ecclesiae, Quinquecclesiensis videlicet, Watiensis, Wesprimiensis et Nitriensis episcopi, postulationi vestrae se opponere curaverunt, asserentes quod, eis contemptis qui habeant jus eligendi vobiscum, postulatio eadem fuerat attentata; licet nuntii vestri proponerent ex adverso, quod super praeficiendo vobis pontifice de gratia multoties suffraganeorum fuerat requisitus assensus, sed ipsi vobis consilium et auxilium denegarunt. Nuntiis igitur in nostra praesentia constitutis, et proponentibus adversariis quaedam alia contra postulationis vestrae processum, quae in prioribus litteris nos meminimus plenius expressisse, quia nobis de propositis non constabat, ita duximus providendum, ut, si, suffraganeis persistentibus in contradictione sua, vos postulationi vestrae velletis instare, usque ad Septuagesimam tunc proximo venturam, per procuratores idoneos, ad omnia sufficienter instructos, ad sedem apostolicam veniretis, ut statueremus, utraque parte praesente, quod justitia suaderet. Si autem illi a contradictione cessarent, et vos proposito instaretis, mitteretis ad nostram praesentiam personas idoneas infra terminum supradictum, quae super his quae opportuna forent nos redderent certiores. Quod si, contradicentibus episcopis memoratis, vos contingeret de jure vestro diffidere, ne laborem et dolorem subiretis incassum, aliam personam idoneam provideretis vobis canonice in pastorem. Caeterum, cum inclytae recordationis H. rex Hungariae, viam fuisset interim universae carnis ingressus, quidam vestrum, a postulatione, quam nobis praesentaveratis communiter, temere recedentes, aliis persistentibus in eadem, et ad sedem apostolicam appellantibus, praedictum Quinquecclesiensem episcopum in archiepiscopum postularunt, quorum votis nullus suffraganeorum assensit, excepto duntaxat episcopo Nitriensi. Et, licet charissimus in Christo filius noster, A. Hungariae rex illustris, tunc dux, et regni Hungarici, L. nepotis sui regis nomine, cujus tutelam et regni curam ipsi frater ejus commiserat, Gubernator, precum suarum primitias ad nos praedicti Colocensis postulatione transmiserit, postmodum tamen pro Quinquecclesiensi episcopo ad Strigoniensem metropolim transferendo, nobis per litteras suas humiliter supplicavit. Nos ergo, super postulatione ipsa cum fratribus nostris habito diligenti tractatu, quoniam invenimus eam, post appellationes ad nos legitime interpositas, in multa discordia non solum suffraganeorum, verum etiam canonicorum Strigoniensis Ecclesiae, contra formam mandati nostri, regulari ordine praetermisso, temere celebratam, illam, exigente justitia, non duximus admittendam; sed vobis dedimus in mandatis, ut ad providendum vobis pastorem idoneum, per electionem canonicam, vel postulationem concordem, requisito suffraganeorum assensu, si esset de antiqua et approbata consuetudine requirendus, infra mensem post susceptionem litterarum nostrarum, procedere curaretis; alioquin, extunc, ne gregi Dominico deesset diutius cura pastoris, nos ipsi provideremus Ecclesiae viduatae, secundum officii nostri debitum, ex plenitudine apostolicae potestatis. Verum, antequam ad vos litterae nostrae pervenirent, innitentes mandato priori, suffraganeos, qui erant in regno praesentes, praeter praedictum Quinquecclesiensem, ad concordiam revocastis, ita, quod Watiensis, Wesprimiensis et Janviensis episcopi, pro translatione Colocensis archiepiscopi, salvo jure suo in posterum, cui, propter afflictionem et necessitatem Strigoniensis Ecclesiae, supersedebant ad praesens, nos humiliter rogaverunt, praedicto Nitriensi scribente, quod, si non placeret nobis postulationem factam de Quinquecclesiensi admittere, pro postulatione alterius, sine praejudicio juris sui, nos suppliciter exorabat. Post haec autem, mandato nostro suscepto, hi qui convenerant in archiepiscopum Colocensem, ab ejus postulatione, sicut fuit propositum coram nobis, recedere noluerunt, sed innovantes eamdem, quibusdam canonicorum, qui in partem alteram declinarant, reversis ad eos, cum praedicti regis et suffraganeorum litteris, dilectum filium, A. magistrum Scholarum, M. thesaurarium, A. archidiaconum, et F. et N. canonicos Strigoniensis, ad sedem apostolicam destinarunt, super postulatione sua dispensationis gratiam petituros. Caeteri vero, qui Quinquecclesiensem episcopum postularant, sicut ex eorum parte fuit propositum coram nobis, couvenientes in unum, caeteros canonicos ad capitulum convocarunt, ad postulationem concordem, vel electionem canonicam, juxta mandatum apostolicum, infra praefixum sibi terminum procedere cupientes; sed, illis nolentibus convenire, intelligentes penes se tantum remansisse facultatem liberam eligendi, quia reliqui jus suum prosequi negligebant, praedictum Quinquecclesiensem episcopum, licet, ne id fieret, fuisset ab aliis appellatum, denuo postularunt. Cum ergo utriusque partis nuntii ad sedem apostolicam pervenissent, ii qui pro Quinquecclesiensi episcopo venerant, proponebant, partem suam juxta mandatum apostolicum processisse, nec obstare discordiam, vel contradictionem eorum, qui, juxta formam mandati nostri procedere contemnentes, illo recepto, nec elegerant quemquam canonice, nec concorditer postularant, unde concors debebat eorum postulatio reputari, cum caeteri, tanquam jussionis apostolicae contemptores, eligendi et postulandi se jure privassent, dum nec postulare nec eligere voluerunt, imo nec etiam ad capitulum convenire. Ad haec autem ex adverso poterat responderi, quod illi qui Colocensem archiepiscopum postularant, formam secuti fuerant per nostras litteras sibi datam; quoniam, innitentes postulationi priori, juxta tenorem priorum litterarum nostrarum, concordem fecerant, quae fuerat prius discors, dum suffraganeos ad concordiam revocantur, [nec nocebat eorum discordia, qui alium postularant, cum prius in postulatione archiepiscopi supradicti convenissetis pariter universi, et consensum vestrum, adnotatum litteris, et subscriptionibus propriis roboratum, petissetis a nobis per communes nuntios confirmari, nosque vestram recepissemus postulationem dijudicandam, si suffraganei forsan in contradictione persisterent, vel, si consentirent aut crederent, approbandam. Si enim, postquam postulatio subscriptionibus postulantium roboratur, et praesentatur Romano pontifici approbanda, possent ab ea recedere postulantes, nobis frequenter illuderent, et judicium nostrum ex eorum pendere arbitrio videretur.] Poterat quoque addi, quod pars altera mandatum apostolicum non servarat, utpote quae nec postulationem concordem, nec electionem canonicam celebrarat, cum in majori conditione quam prius, non solum canonicorum, sed suffraganeorum etiam, ipso rege adversae parti favente, praedictum Quinquecclesiensem episcopum postulasset. Auditis igitur his et aliis quae fuerunt hinc inde proposita, et habito super his cum fratribus nostris diligenti tractatu [intelleximus, quod, etsi neutra esset postulatio approbanda, juxta tenorem tamen posterioris rescripti, ad nos de caetero Strigoniensis ecclesiae provisio pertineret. Quia vero non plenam de personis ipsius regni notitiam habebamus, ideoque non poteramus, salva conscientia, nostra, eidem Ecclesiae in alia persona, quae de regno Hungariae originem duceret, congrue providere, nec vellemus ei praeficere alienum, quamvis regularius et honestius videretur, si suffraganeus ad metropolim suam ascenderet, quam archiepiscopus a metropoli ad metropolim transferretur, partem tamen elegimus potiorem, et eumdem archiepiscopum, in quem omnes, quorum consensus in electione vel postulatione pastoris requiritur, licet temporibus diversis, convenerant, a vinculo quo tenebatur Colocensi ecclesiae absolventes, ad metropolim Strigoniensem transferimus, et ei licentiam tribuimus transeundi palleum ei ad nomen et usum ejusdem Ecclesiae transmissuri.] Monemus igitur discretionem vestram attentius, et per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, eidem archiepiscopo reverentiam et obedientiam debitam impendentes, salubria monita et mandata ipsius recipiatis humiliter, et inviolabiliter observetis, ut et ipse paternum vobis exhibere teneatur affectum, si devotionem apud vos invenerit filialem, et nos devotionem vestram commendare merito debeamus.

Datum Romae, II Nonas Octobris.

CXL. CAPITULO COLOCENSI. Nullum ipsorum juribus, ex translatione archiepiscopi, damnum inferri declarat. (Romae, II Idus Octobris.) Licet archiepiscopum vestrum ad Strigoniensem metropolim, exigente necessitate, duxerimus transferendum, nolumus tamen, ut per translationem hujusmodi aliquid ecclesiae vestrae in jure vel dignitate sua praejudicium generetur. Unde, super hoc vobis praesentes litteras in testimonium decrevimus concedendas.

Datum Romae, II Idus Octobris.

CXLI. HENRICO ET VITALI COLLISVACONI, CANONICIS BENEVENTANIS. Ut quemdam quem sedes apostolica declaravit esse legitimum, ipsi etiam legitimum reputent, et in causa super haereditate illius vertente procedant juxta tenorem litterarum apostolicarum. (Romae, Idibus Octobris.) [Ex tenore litterarum vestrarum nobis innotuisse noscatis, quod, cum G . . . vidua haereditatem Roberti, quondam mariti sui, a Landulfo de Granno, et nepotibus suis, cum fructibus inde perceptis, in praesentia vestra qui ex delegatione nostra de causa cognoscebatis eadem, sibi et . . . . pupillo filio suo, restitui postularet, pars adversa petitionem ejus nitebatur excludere, pro eo quod eumdem Robertum, maritum ipsius viduae, de adulterio genitum asserebat;] proponens, quod dicti Roberti pater, vivente uxore legitima, quamdam aliam, Maruciam nomine, superduxit, ex qua praefatum Robertum, maritum ipsius viduae, generavit. Econtra vero, pars viduae respondebat, quod, cum praefata Marucia, nesciens quod dicti Roberti pater aliam haberet uxorem, cum ipso in Ecclesiae facie contraxisset, filius, quem suscepit ex ea, legitimus debebat haberi, cum non debeant illegitimi reputari, qui de adultera conscia non nascuntur. Cumque diutius super hoc in vestra fuisset praesentia litigatum, et nonnullorum prudentum sententia, quorum consilium requisistis, in hoc invicem discordaret, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur, intellectis his et aliis quae per vestras nobis litteras intimastis, habito cum fratribus nostris diligenti tractatu [intelligentes, quod pater praedicti Roberti in facie Ecclesiae saepedictam Maruciam, ignaram penitus quod ipse aliam sibi matrimonialiter copulasset, duxerat in uxorem, et, dum ipsa conjux ipsius legitima putaretur, dictum Robertum susceperat ex eadem, in favorem prolis potius declinamus, memoratum Robertum quoad hoc legitimum reputantes]. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus et vos eum legitimum reputetis, in caeteris juxta tenorem litterarum nostrarum, ratione praevia processuri.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Octobris.

CXLII. P. EPISCOPO WINTONIENSI. Ut in monasteriis et ecclesiis dioecesana lege sibi subjectis corrigat quae fuerint corrigenda. (Romae, VI Kal. Novembris.) Providere rectorem oportet, ut solerter invigilet, ne in iis, quae administrationi ejus incumbunt, se, quod absit! exhibeat negligentem, quoniam maledictus est homo, qui opus Dei fecerit negligenter. Ut igitur super his, quae ad sollicitudinem tuam spectant, sollicitius metiaris, quanta necessitate tenearis in dioecesi tua corrigere, quae limam correctionis exposcunt, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus in monasteriis, et aliis ecclesiis dioecesana tibi lege subjectis, auctoritate apostolica corrigas, tam in capite quam in membris, quae secundum Deum fuerint corrigenda, et consuetudines juri et utilitati contrarias, de prudentum virorum consilio, cures in melius commutare, si forsan hi, ad quos immediate pertinet eorum correctio, super his fuerint negligentes, non obstante alicujus appellationis objectu contra Regularis observantiam disciplinae, sic in hujusmodi ecclesiasticae utilitati deserviens, ut disciplinae proficias regulari.

Datum Romae, VI Kal. Novembris.

CXLIII. EIDEM. Ut illicite alienata revocare possit. (Romae, VI Kal. Novembris). Annuere solet, etc., usque annuentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut ea, quae de pertinentibus ad episcopalem mensam, vel alias ad episcopi jurisdictionem spectantibus, tam in feudis quam aliis, a praedecessoribus tuis minus licite alienata repereris, nullius contradictione vel appellatione obstante, legitime valeas revocare. Nulli ergo . . .

Datum Romae, VI Kalendas Novembris.

CXLIV. EIDEM. Ut archidiaconos et decanos, etc., ad suscipiendos ordines compellere possit. (Romae, VI Kal. Novembris.) Cum sit onus honori annexum, exsequi debet officium, qui beneficium est sortitus. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus tam archidiaconos quam decanos, et alios tuae dioeceseos, ad suscipiendos ordines in quibus tenentur Domino deservire, si forsan infra sex menses, a te commoniti, recusaverint ordinari, juxta Lateranensis concilii sanctiones, appellatione remota, compellas. Alioquin, beneficia eorumdem tibi sit licitum personis aliis, appellatione cessante, conferre, prout est in eodem communiter institutum. Nulli ergo.

Datum Romae, VI Kalendas Novembris.

CXLV. EIDEM. Ut eos qui personatus adipiscuntur, ad instituendos vicarios, qui velint et possint personaliter deservire, cogat. (Romae, VI Kal. Novembris.) Accepimus, quod in dioecesi Wintoniensi sunt quidam, qui, personatus ecclesiarum adepti, ponunt in eis vicarios, qui, cum debeant in personis propriis deservire, servitio ad quod tenentur omnino se subtrahunt, et nihilominus beneficium praesumunt percipere vicariae, licet quandoque aliud ecclesiasticum beneficium sufficiens sint adepti. Hi etiam pro se alios ponunt vicarios, qui a personis primo, et secundo a vicariis, tenues in beneficio ecclesiastico percipiendo dimissi, ecclesiis ipsis non sufficiunt deservire, ubi, propter ordinationem hujusmodi vel potius negotiationem nefariam, bonum eleemosynae ac hospitalitatis exstinguitur, in grave praelati ac ministrorum dispendium, et scandalum laicorum. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus earumdem ecclesiarum personas, ut vel in eis principales vicarios deservire compellant, vel alios instituant in eisdem, qui velint et possint personaliter deservire, moneas attentius et inducas. Quod si facere forte noluerint, tu id, sublato appellationis obstaculo, exsequaris. Contradictores, etc. Nulli, etc.

Datum Romae, VI Kalendas Novembris.

CXLVI. EIDEM. Ut clericorum excessus corrigat. (Romae, VI Kal. Novembris.) In corrigendis excessibus subditorum, te debes sollicitum exhibere, ne de manu tua sanguis requiratur eorum, quos negligenter toleraveris in peccato, cum valeas cohibere. Accepimus autem, quod quidam clerici Wintoniensis dioeceseos usuras aut lucrum turpe sectantur, quidam sunt adulteri, quidam publice tenent focarias, aut alia committunt contra honestatem ordinis clericalis. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus hujusmodi clericos delinquentes, auctoritate nostra suffultus, sublato appellationis obstaculo, per districtionem ecclesiasticam a sua praesumptione studeas coercere, convictis, aut in jure confessis, poenam canonicam infligendo, et eis etiam, quorum notorius est excessus, cum probatione non egeant manifesta; provisurus attentius, ne in hujusmodi correctione sis tepidus, quia, ubi tacet qui datus est praedicator, arguenda non arguens, nec corrigens corrigenda, culpam approbasse videtur, quae crescens datur aliis in exemplum, cum eam pastoris lingua non secat.

Datum Romae, VI Kalendas Novembris.

CXLVII. EIDEM. Ut filios sacerdotum amoveat. (Romae, VI Kal. Novembris.) Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod multi filii sacerdotum in dioecesi Wintoniensi tenent ecclesias in quibus patres eorum proximo ministrarunt, dignitati ecclesiasticae derogantes et canonicis institutis. Ut igitur per tuae discretionis industriam et dignitati ecclesiasticae consulatur, et canonica instituta serventur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus personas hujusmodi, quas in dioecesi tua ecclesiarum regimen immediate patribus noveris successisse, ab ecclesiis illis, auctoritate nostra suffultus, sublato appellationis obstaculo, prorsus amoveas, et studeas eas de aliis personis idoneis ordinare, ad praesentationem eorum ad quos pertinet ordinare; qui si forte favore illorum, quos ibi praesentaverant, vel ex malitia, vel voluntate propria, personas idoneas, saepe commoniti noluerint praesentare, tu, nostra fretus auctoritate, secundum Deum, in ecclesiarum ipsarum ordinatione procedas. Contradictores, etc.

Datum Romae, VI Kalendas Novembris.

CXLVIII. EIDEM. Ut beneficiorum alternationem impediat. (Romae, VI Kal. Novembris.) Auribus nostris noveris fuisse relatum, quod plures in dioecesi Wintoniensi consistunt, qui, ecclesias adhuc proprias retinentes, cum collegis, vel laicis, in ecclesiis ipsis jus patronatus habentibus, fraudulenter efficiunt, ut filii, vel nepotes, seu nutriti eorum, aut alii quilibet, in ipsis ecclesiis personae dicantur, et minus librae piperis, aut cerae, aut unius bisantii, aut aliam modicam percipiant pensionem, etsi, dolose personatibus alternatis, primi totum emolumentum dolose sibi provident, dum vixerint, reservari, et alios sibi sub talis pensionis obtentu substituunt morituris. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, de prudentum virorum consilio, enormitates hujusmodi, auctoritate nostra suffultus, studeas resecare. Contradictores, etc. Nullis litteris, etc.

Datum Romae, VI Kalendas Novembris.

CXLIX. . . . . . . LONDONIENSI, ET . . . . . . . WIGORNIENSI EPISCOPIS, ET DECANO CICESTRENSI. Ut innovata in Ecclesia Wintoniensi ad debitum statum revocent. (Romae, VI Kal. Novemb.) Cum ex officio pastorali nobis incumbat diligentius providere, ne jura ecclesiastica patiantur dispendium, aut in deterius commutentur, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qua in episcopatu Wintoniensi, post decessum bonae memoriae, G. Wintoniensis episcopi, innovata fuerint, vel etiam immutata, in episcopalis praejudicium dignitatis, ea, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate nostra suffulti, ad statum debitum reducatis. Contradictores nullius, etc. Quod si non omnes, etc.

Datum Romae, VI Kalendas Novembris.

CL. . . . . . . ARCHIEPISCOPO, ET . . . . . DECANO, ET . . . . . ARCHIDIACONO BITURICENSIBUS. Ut, si archiepiscopus Burdegalensis cedere noluerit regimini pastorali, ipsi eum amoveant eumdem, et injungant capitulo, ut personam aliam idoneam in pastorem eligant. (Romae, II Kal. Novembris.) Exspectans exspectavit diutius apostolica sedes, si forsitan infructuosa illa ficulnea, videlicet Burdegalensis archiepiscopus, produceret grossos suos, qui, tanquam sterilis arbor, foliis et ramis exuberans, in spe fructus suspendit hactenus animum exspectantis. Cum enim olim piae memoriae Clemens papa, praedecessor noster, ejus sterilitatem audierit, quod, tanquam ficus fatua, umbram nocivam et ramos inutiles praetenderet super terram, reddens eamdem pene penitus infecundam, quae in plenam segetem exuberare solebat, eum misericorditer tunc dimisit, illi purgationem indicens, ut ligone correctionis humus foderetur profundius circa illam, et apposito confinio stercorum ad radicem, fructificans redderetur, ad gratiam operationis honestae de vitiorum abominatione consurgens. Verum, cum idem archiepiscopus sibi benignitatem impensam attendere debuisset, ut, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, suo tempore daret fructum qui exspectabatur ab ipso, jam ex fossione profunda et appositione stercorum circa radicem in ramos et folia per amplius lascivivit, fructus non faciens exspectatos, et terram, latius occupatam obumbratione ramorum, magis reddidit infecundam. Computruit enim tanquam jumentum in stercore suo, et tanquam homo, qui, cum esset positus in honore, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis, ita ut in eo illud propheticum sit impletum: Et erit sicut populus sic sacerdos (Isa. XXIV); cum ille, qui spirituali officio fungebatur, haec ageret quae populus agit indoctus, vel potius se operationibus illis involveret, quas omnes, qui timent examinationem extremi judicii, perhorrescunt. Nos autem, cum saepe audiverimus haec de ipso, et tanquam ficulnea non faciens fructum, non solum tribus, sed etiam pluribus annis fuerit exspectatus, vobis mandavimus, ut sollicite inquirere studeretis, utrum ea, quae acceperamus de iniquitatibus ejus per relationem quamplurium, vera essent. Vos autem, prout temporis permisit necessitas, inquisitionem fecistis fieri diligentem, nobisque fideliter intimastis quae invenistis in eo. Cum igitur, ex inquisitione illa, ipsum archiepiscopum invenerimus pontificali officio prorsus inutilem et indignum, utpote qui nulli est odor vitae in vitam, multis autem fetor mortis in mortem, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, nisi archiepiscopus ipse, ad monitionem vestram, verecundiae suae parcens, et consulens honestati ecclesiasticae, infra duos menses post receptionem praesentium, cedere forte noluerit regimini pastorali, ad quod exercendum tandiu fuit inutilis et indignus, eum, tanquam arborem sterilem, securi ad radicem apposita, succidatis a terra quam inutiliter occuparat, ipsum ab administratione Burdegalensis Ecclesiae, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictionis vel appellationis obstaculo, removentes omnino, et Burdegalensi capitulo injungentes, ut sibi aliam personam idoneam per electionem canonicam praeficiant in pastorem. Quod si non omnes his exsequendis interesse potueritis, tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, ea nihilominus exsequaris.

Datum Romae, II Kalendas Novembris, anno octavo.

CLI. EIDEM. Indulget ei ut servos suos, et Ecclesiae suae clericos, a violenta manuum injectione possit absolvere. (Romae, II Idus Novembris.) Consideratis circumstantiis temporum et locorum, rigor justitiae debet aliquando mansuetudine temperari, ut divini compunctio lenitate olei mitigetur, et peccator in profundum non veniat et contemnat, praesertim cum sine dispendio ecclesiarum exerceri non potest rigor ecclesiasticae disciplinae. Sicut enim ex parte tua fuit propositum coram nobis, servi Ecclesiae tuae in clericos manus injiciunt violentas, quos vix posses inducere, ut, etiam cum tuis expensis, ad apostolicam sedem accedant, absolutionis beneficium petituri, ac ecclesiae tuae dispendiosum existeret, eorum interim obsequio defraudari. Praeterea, clerici de familia tua saepe invicem sibi manus injiciunt violentas, suadente humani generis inimico, nec potest tibi constare quis occasionem dederit delinquendi. Unde, cum carere ipsorum obsequio tibi grave sit pariter et damnosum, nobis humiliter supplicasti, ut absolvendi servos et clericos tuos liberam dignaremur tibi concedere facultatem. Nos igitur, de discretione tua plenarie confidentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus, quatenus, ab ipsis recepta juxta formam Ecclesiae cautione, eos auctoritate nostra suffultus absolvas, dummodo eorum excessus gravis non appareat et enormis, et injuncto eis quod talibus consuevit injungi, facias eos pro labore itineris compensationem congruam exhibere. Nulli ergo, etc.

Datum Romae, II Idus Novembris, apud Sanctum Petrum.

CLII. B. ARCHIDIACONO VIENNENSI, SUBDIACONO NOSTRO. Ipsi in Vivariensem episcopum electo potestatem facit alia beneficia ecclesiastica, praeter archidiaconatum Viennensem retinendi. (Nonis Novembris.) Apostolicae sedis benignitas, diligenter in subditos suae oculos circumspectionis intendens, condigne subsidium provisionis extendere consuevit, ad sublevandam necessitatem illorum qui propriae utilitatem praeferunt proximorum. Cum autem ad regimen Vivariensis Ecclesiae sis electus, quae rerum inopia dicitur laborare, ne pro temporalium defectu bonorum oneri cogaris succumbere, ad quod portandum ejusdem ecclesiae necessitas te invitat, auctoritate tibi praesentium duximus concedendum, ut ecclesiasticos redditus universos, quos habes, praeter archidiaconatum Ecclesiae Viennensis, per triennium libere valeas retinere, et a metropolitano tuo recipere ordines altiores. Nulli ergo, etc.

Datum Nonis Novembris, anno octavo.

CLIII. T. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Mandat, ut electum Patracensem consecrare, eumque pallei honore insignire, non differat. (Romae, XIII Kal. Decembris.) [Inter quatuor animalia, quae, secundum Apocalypsim Joannis, in medio sedis et in circuitu existere describuntur, licet aquila caeteris postponatur, ipsa tamen aliis antecellit, quia, cum per hujusmodi sedem Romana Ecclesia designetur, quae usitato vocabulo sedes apostolica nuncupatur, et per quatuor animalia, videlicet leonem, vitulum, hominem, ac aquilam, intelligantur quatuor patriarchales Ecclesiae, videlicet, Hierosolymitana, Antiochena, Alexandrina et Constantinopolitana, quae in medio sedis, tanquam filiae, continentur in sinu matris, et in circuitu sedis, tanquam famulae in obsequio Dominae praeparantur. Licet Constantinopolitana Ecclesia inter caeteras sit ultima tempore, ipsa tamen inter eas est praecipua dignitate, ut, sicut Constantinopolis dicta est nova Roma, sic Constantinopolitana Ecclesia secunda sit a Romana, praelata per matris gratiam caeteris sororibus suis privilegio dignitatis, ut, secundum evangelicam veritatem, fierent primi novissimi, et novissimi primi. Nos ergo, qui per gratiam Redemptoris ipsam Constantinopolitanam Ecclesiam nuper ad obedientiam apostolicae sedis, tanquam ad sinum reduximus matris suae, privilegium dignitatis ipsius intendimus integrum conservare, ne inde nascantur injuriae, imo jura nascantur; et ideo, licet dilectus filius, nobilis vir, W. Campaniensis, princeps totius Achaiae provinciae, et canonici Sancti Andreae de Patras, nobis instanter et humiliter postulassent, ut dilectum filium, A. electum Sancti Andreae de Patras, ad sedem apostolicam accedentem, quem iidem canonici in archiepiscopum ejusdem ecclesiae unanimiter elegerunt, eis concedere dignaremur, et quod circa personam illius factum fuerat approbantes, ad eos cum pleno ipsum remitteremus honore, volentes tamen sic eorum petitiones admittere, ut aliis jura sua nequaquam subtrahere videamur, de communi fratrum nostrorum consitio, quod per eosdem canonicos factum est, tanquam minus canonice procuratum, cum et ipsi minus canonice fuerint instituti, non duximus approbandum; sed, necessitate pariter ac utilitate pensata, postquam de veritate negotii et statu terrae per juramenta sociorum ipsius electi effecti fuimus certiores, de potestate nobis a Domino in beato Petro concessa, ipsum ejusdem ecclesiae pastorem constituimus et rectorem, administrationem sibi plenariam, et tam in spiritualibus quam temporalibus concedentes, et indulgentes insuper ad cautelam, ut a quocunque catholico episcopo se faciat, cum necesse fuerit, in presbyterum ordinari. Licet autem, de plenitudine potestatis quam habemus, Domino disponente, super ecclesias universas, ipsum ad eamdem Ecclesiam consecrationis munere ac honore pallei potuissemus remittere insignitum, quia sic te vocavimus in partem sollicitudinis, quod nobis retinuimus plenitudinem potestatis, nec facimus cuiquam injuriam, cum utimur jure nostro, volentes tamen tibi, cui Ecclesia de Patras dignoscitur esse subjecta, in tua maxime novitate, deferre, ipsum ad te duximus remittendum, ut, a te vel alio, de mandato tuo, in archiepiscopum consecratus, et pallei decoratus honore, te, post Romanum pontificem, patrem praecipuum recognoscat, dilecto filio, B. tituli Sanctae Susannae presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, nostris dantes litteris in mandatis, ut ea, quae praemisimus circa personam ipsius, appellatione remota, faciat adimpleri. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum consecrationis munere ac honore pallei non differas insignire, ne propter tuum, quod absit! defectum, ad nos cogatur habere recursum].

Datum Romae, XIII Kalendas Decembris.

CLIV. . . . ROFFENSI, ET . . . LONDONIENSI EPISCOPIS, ET . . . PRIORI SANCTI ALBANI LONDONIENSIS DIOECESEOS. Committit eis causam super ecclesia de Faversham inter abbatem S. Augustini, et archidiaconum, Cantuarienses, vertentem. (Romae, XI Kal. Decembris.) Bonae memoriae, O. de Camera, persona ecclesiae de Faversham, viam universae carnis ingresso, dilectus filius . . . abbas Sancti Augustini Cantuariensis, ejusdem ecclesiae, quam ad se asserit pertinere, primo per quosdam monachos, secundo per se ipsum, possessionem ingressus, ad nos pluries vocem appellationis emisit, ne quis eum super possessione ipsius ecclesiae praesumeret indebite molestare. Cumque aliquandiu praedictam ecclesiam pacifice possedisset, quidam laici, Cantuariensis dioeceseos, in ipsum abbatem et monachos, infra eamdem ecclesiam, usque ad effusionem sanguinis manibus injectis temere violentis, eos de possessione ipsius per violentiam ejecerunt. Nos igitur, audita praedictorum saevitia laicorum, eisdem abbati et monachis, super tanta ipsis injuria irrogata, paterna volentes sollicitudine providere, venerabili fratri nostro, Eliensi episcopo, et suis conjudicibus, dedimus firmiter in mandatis, ut, si res taliter se haberet, laicos ipsos et eorum complices, tandiu, appellatione remota, publice nuntiarent, et mandarent ab omnibus arctius evitari, donec passis injuriam satisfacerent competenter, et cum suarum testimonio litterarum apostolico se conspectui praesentarent, auctoritate quoque nostra, sub interminatione anathematis, districtius inhiberent, ne quis in civitatibus, oppidis, villis et aliis locis, ad quae ipsos contingeret devenire, ipsis praesentibus, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, divina celebrare praesumerent, aut cum eis, sub specie cujuscunque contractus, aliquid permutare. Adjecimus nihilominus in mandato, ut, amoto ab eadem ecclesia quolibet illicito detentore, non obstante cujuscunque praecepto, sublato appellationis obstaculo, abbatem et monachos antedictos in eum statum reducerent ac servarent, in quo fuerant ante violentiam attentatam. Interim autem, decano loci per inductionem laicorum, qui monachos ejecerant violenter, possessionem ipsius ecclesiae nanciscente, dilectus filius, archidiaconus Cantuariensis, incepit postmodum eamdem ecclesiam possidere et, fructus in propriam utilitatem convertens, adhuc in eadem possessione, sicut dicitur, perseverat. Cum igitur, in praesentia judicum praedictorum, procurator memorati abbatis restitutionem dictae Ecclesiae cum instantia postularet, remoto ab ipsa archidiacono supradicto, qui eam illicite detinebat, tot fuerunt hinc et inde exceptiones oppositae, tot dilationes concessae, tot inventa diverticula fugiendi, quod, longissimo spatio a tempore factae commissionis elapso, cum causa processum debitum non haberet, abbas et monachi saepedicti alias a nobis studuerunt litteras impetrare, in quibus nos, eosdem judices increpantes, quod in tantum appellationibus frustratoriis et frivolis exceptionibus detulissent, ut nondum sub eorum examine causa potuerit habere processum, unde abbas et monachi, praeter grandes injurias et jacturas graves, nihilominus labores et sumpius fuerant subire coacti, eisdem judicibus districte dedimus in praeceptis, ut, omni gratia et timore postpositis, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, partem eis adversam per districtionem ecclesiasticam cogerent litem protinus contestari, et testes, quos utralibet pars, tam super principali quam quolibet incidenti, duceret producendos, infra duos menses post litis contestationem, recipere et examinare curarent, ita, quod, si non possent personaliter interesse, id nihilominus exsequerentur per alios, a quibus non liceret aliquatenus appellare; attestationibus vero receptis, praefigerent partibus terminum competentem, quo sententiam recepturae nostro se conspectui praesentarent. Accepto igitur posteriori mandato, secundum tenorem ipsius iidem judices negotium maturantes, cum, lite contestata, testes fuissent admissi, demum, attestationibus publicatis, diem partibus statuerunt, quo in nostra praesentia comparerent, super hoc sententiam recepturae; attestationes et acta, et alia etiam, quae ad causam facere videbantur suis inclusa sigillis, nobis, prout in mandatis habuerant, transmittentes. Dilecto itaque filio . . . monacho, procuratore abbatis et monachorum Sancti Augustini, statuto termino, ad sedem apostolicam accedente, ac, de mandato nostro, fere per tres menses procuratorem partis alterius exspectante, tandem utroque in nostra praesentia constituto, monachus proposuit antedictus, quod, cum abbas et monachi, sicut praedictum est, Ecclesiae de Faversham pacifica possessione gauderent, post appellationem ad nos legitime saepius interjectam, de ipsa fuerunt violenter ejecti, propter quod postulabat instantius, ut, ab eadem amoto quolibet illicito detentore, cum fructibus tam perceptis quam percipiendis, etiam a dejectionis tempore computandis, possessionem ipsius ecclesiae sibi restituere dignaremur. Repetebat etiam expensas quadraginta marcarum et amplius, quas, occasione quarumdam exceptionum, quas frustratorie proposuerat archidiaconi procurator, et ad eas probandas, dilationes competentes abbas et monachi facere coacti sunt, cum idem archidiaconus, seu procurator ejus, exceptiones illas postea non probarit. Cum enim praefatus O. de Camera alieno nomine dictam ecclesiam possideret, utpote qui pro ea abbati et monachis Sancti Augustini certam reddebat annis singulis pensionem, et, cum per plures testes etiam sit probatum, quod, O. medico, sublato de medio, usque ad substitutionem O. de Camera, abbas Sancti Augustini habuerit custodiam Ecclesiae ante dictae, post mortem praedicti O. de Camera continuatur illa possessio, cum incontinenti post ejus obitum a monachis fuerit apprehensa. Praeterea, cum, eodem abbate ipsam ecclesiam possidente, et ante dejectionem et postea, ab ipso fuerit appellatum, appellatione pendente nihil debuit innovari, nec obstare dicebat, quod archidiaconus hoc fecisse proponitur sui juris gratia conservandi, quia, cum jam esset quaestio ex hoc mota, et ex parte abbatis fuerit denegatum, ipsum hujusmodi jurisdictionem habere, per negationem res dubia facta fuit; unde, judex esse non poterat, cum jam adversarius factus esset, et ideo, cum praesumpserit in propria causa sibi jus dicere, facti sui pati debet merito detrimentum, et rem convenit in statum pristinum revocari. His igitur, et aliis plurimis, ex parte abbatis et monachorum propositis, [procurator archidiaconi memorati proposuit ex adverso, quod nec possessionis, nec dominii ratione, abbas et monachi hanc restitutionem poterant postulare. Cum enim non possederint ecclesiam antedictam, ratione juris custodiae, quae, defuncta persona Ecclesiae, tantum datur, imo archidiaconi Cantuarienses, qui fuerunt pro tempore, tam de jure communi, quam de generali consuetudine Cantuariensis provinciae, tam in illa ecclesia quam in aliis universis ejusdem dioeceseos, hoc jure fuerint semper usi, sicut fuerat sufficienter probatum, talis restitutio nequaquam monachis competebat, nec, utendo jure suo, eis injuriam facere videbatur. Praeterea, cum praefatus O. de Camera nomine archidiaconi possideret, utpote qui ei procurationem unam, et quinque solidos nomine ipsius ecclesiae annis singulis persolvebat, eodem O. sublato de medio, apud archidiaconum possessio anni dignoscitur remansisse, quae non perditur, nisi archidiaconus se putaret posse repelli, vel nisi veniens non fuisset admissus, sic ergo monachorum possessio, potius detentio clandestina debet dici, quoniam archidiaconus ipsam possessionem non perdidit, et sic eam monachi non potuerunt habere, cum duo in solidum quidquam possidere non possint. Cum igitur archidiaconus potuerit jure suo possessionem intrare, ac tenentes de facto ejicere, fortius potuit, nullo inibi existente, nec ullatenus resistente, sibi jus proprium reservare, cum juris exsecutio nullam habere injuriam dignoscatur. Ad haec, monachi possessionem archidiaconi non possunt aliquatenus avocare, etsi eos ipsam habuisse constaret; quia, cum eos de possessione nequaquam ejecerit, nec hoc probatum fuerit, nec in jure confessum, non habent quid objiciant extraneo detentori, praesertim, cum, et ipsi auctoritate propria possessionem intraverunt, et, injuriam alii facientes, monasterio jus aliquid acquirere nequiverunt. Appellatio quoque, quam monachi se interposuisse proponunt, penitus nulla fuit, cum non nisi a gravamine praesenti, praeterito, vel futuro, debeat appellari; archidiaconus vero, nec prius eos gravaverat, nec ipsos post appellationem gravavit, cum rem vacuam, quam custodiendi jus habet, imo quam ex officio custodire tenetur, custodiendam suscepisse noscatur. Denique, appellationi monachorum non fuit ullatenus deferendum, quoniam, etsi ad eos eadem ecclesia pertineret, non debuerunt tamen auctoritate propria ipsius possessionem intrare, praesertim, cum sciverint, vel scire potius debuerint, quod custodia ecclesiarum vacantium ad archidiaconum pertinebat, et, si tunc idem archidiaconus praesens esset, eam denegasset eisdem, et sibi, prout ad ejus spectabat officium, tenuisset. Cum ergo clandestina fuerit eorum possessio, non potuerunt vere possessores haberi, cum super possessione nequeat injuria fieri clandestino possessori. Cum igitur haec et alia multa utrinque proposita fuerint coram nobis, visis instrumentis et attestationibus partium, et allegationibus diligentius, intellectis de communi fratrum nostrorum consilio, abbatem et monachos in eum statum, in quo tempore appellationis, ex verisimilibus et probabilibus causis ad nos legitime interpositae, fuisse noscuntur, proprietatis utriuslibet salvo jure, decrevimus reducendos, ac fructus medii temporis censuimus pariter resignandos eisdem. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, in eum statum, in quo tempore appellationis fuisse noscuntur, praefatos abbatem et monachos reducatis, ac faciatis eisdem pariter resignari fructus medii temporis universos; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XI Kalendas Decembris.

CLV. . . . ROFFENSI, ET . . .LONDONIENSI EPISCOPIS, ET . . . PRIORI SANCTI ALBANI LONDONIENSIS DIOECESEOS. De eodem argumento ac in epistola superiori, et ut archidiaconum Cantuariensem ad restaurationem altaris cujusdam cogant. (Romae, VIII Kal. Decembris.) Cum olim tibi, frater Londoniensis, et venerabili fratri nostro . . . Eliensi episcopo, et dilecto filio . . . abbati Sancti Edmundi, causam, quae inter dilectum filium . . . abbatem et monachos Sancti Augustini ex una parte, et . . . archidiaconum Cantuariensem, ex altera, super quodam altari, quod in Ecclesia de Faversham idem archidiaconus fecerat demoliri, et rebus aliis vertebatur, duxerimus committendam, vos, quia, ut ad definitivam procederetis sententiam, de partium non processerat voluntate, causam sufficienter instructam ad sedem apostolicam remisistis, partibus certum terminum praefigentes, quo se nostro conspectui praesentarent. Eorum igitur procuratoribus in nostra praesentia constitutis, et quae ab ipsis fuere proposita diligentius intellectis, visis etiam attestationibus et aliis documentis quae nobis destinare curastis, de communi fratrum nostrorum consilio, cum eodem archidiacono, qui, praeter mandatum bonae memoriae . . . Cantuariensis archiepiscopi, exempla Veteris Testamenti, ac generalem consuetudinem Ecclesiae Anglicanae, in facti sui excusationem praetendit, mitius agere cupientes, licet monachi in illo celebrassent altari, quod fecit archidiaconus demoliri, post latam in eos excommunicationis sententiam, quia tamen ipsam sententiam appellatio noscitur legitima praecessisse, eumdem archidiaconum ad resarcienda damna, quae in demolitione altaris, confractione calicis et combustione pannorum dicta Ecclesia de Faversham noscitur pertulisse, decrevimus condemnandum. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus archidiaconum saepedictum ad restaurationem ipsam, si necesse fuerit, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam compellatis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Kalendas Decembris.

CLVI. FLORENTINO EPISCOPO. Ut canonicos, in causa quae inter episcopum et cavitulum Volterranos vertebatur, testes recipiat. (Romae, V Kal. Decemb.) Ex litteris tuae fraternitatis accepimus, quod, cum in causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum . . . episcopum, ex una parte, et canonicos Volterranos ex altera, vertitur, tibi ab apostolica sede commissa, canonici velint testes producere quosdam ex suis, et hoc eis contradicatur, econtra dubitare videris, utrum canonicos possis in causa recipere testes, eadem. Quia igitur unus solus ex ipsis canonicis institutus est procurator in causa, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus testes, qui sibi ex ipsis canonicis producentur, recipere non omittas, processurus in causa juxta nostrarum continentiam litterarum.

Datum Romae, V Kal. Decembris.

CLVII. FERRARIENSI EPISCOPO, ET. . . . . ABBATI DE COLUMBA, ET . . . . . ARCHIDIACONO VERONENSI. Ut certam regulam statuant monasterio de Castanasio. (Romae, VII Kal. Decembris.) Cum olim dilecto filio, abbati Sancti Proculi, dederimus in mandatis, ut super statu fratrum et sororum de Castanasio, de quibus aliqua nobis fuerant sinistra suggesta, quibusdam vitam corum commendantibus ex adverso, inquireret diligentins veritatem, et quod inveniret suis nobis litteris intimaret, ipse, mandati nostri diligens exsecutor, cum quibusdam viris discretis ad locum accessit ubi per biduum commoratus, per famam viciniae, ac fratrum et sororum examinationem, ab eis juramento recepto, de iis quae negotii qualitas exposcebat, diligentius inquisivit. Reversus quoque Bononiam, a quibusdam, qui a loco illo recesserant, et dicebantur ab aliquibus respexisse retrorsum, sub jurisjurandi religionem studuit elicere veritatem, omniumque depositiones redactas in scriptis, sub sigillo suo per proprium nuntium ad sedem apostolicam destinavit. Verum dilectus filius, Al. sacerdos, qui fratres et sorores apud Castanasium congregarat, post receptas depositiones testium, et nondum ad nostram praesentiam destinatas, ad abbatem accedens, suggessit eidem quod quaedam ex illis quae testimonium perhibuerant contra eum, ut infamaret ipsum et locum, confessa fuerat se perjuram, unde confessionem ipsius scribi nobis humiliter postulavit, et, cum hoc non potuisset aliquatenus obtinere, cum plerisque de fratribus et sororibus suis nostro se conspectui praesentavit. [ Nos ergo, inspectis depositionibus ab abbate receptis, ut veritas plenius eluceret, eos examinavimus per nos ipsos, illosque apud sedem apostolicam aliquandiu fecimus exspectare. Audivimus autem aliquid nobis hactenus inauditum, et non de facili ab aliquo fideli credendum, videlicet quod, postquam fratres et sorores ad locum illum accedunt, et, excessus proprios, corde contrito, humiliter confitentes, eos student per poenitentiae opera expiare, arripiuntur corporaliter a daemonibus et vexantur, et voces profanas et blasphemas emittunt, et torpent ad tempus circa opera pietatis, et cultum intermittunt divinum, sentientes aliquando, sicut aiunt, quamdam formidationem in membris, tanquam mures discurrerent inter carnem et cutim, et intuentes quasdam imagines terribiles et obscuras; quodque deterius reputamus, de hujusmodi flagello non dolent, sed gaudent potius, et, vexatos majoris religionis et meriti reputantes, in hujusmodi vexationibus gloriantur ,] perverse forsan intelligentes verbum Apostoli, quo asserit de se ipso: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet, propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur; statimque subjungit: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII). [ Novimus ex divinae paginae lectione, quod adversarius noster diabolus, qui, tanquam leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret, non solum adversus incipientes assuescere jugo Domini retia sua tendit, sed interdum etiam manum mittit ad fortia, ut in errorem, si fieri potest, inducat electos, fiduciam habens quod Jordanis influat in os ejus; unde ab ejus insidiis Salomon nos admonet praecavere, cum inquit: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara cor tuum ad tentationem (Eccli. II). Novimus quoque quod filii Israel, Aegypto egressi, affectaverunt Aegypti divitias in deserto, in quo ab Amalechitis fuerunt gravissime impugnati. Novimus quod Job, vir justus et simplex, ac timens Deum, et recedens a malo, tentationes daemonis non evasit, et quod Satan non solum apostolos expetiit ad cribrandum, sed post baptismum et jejunium, tentavit etiam Jesum Christum. Verum, aliquem, post veram poenitentiam, operibus deditum pietatis, corporaliter vexatum fuisse non novimus, nec meminimus nos legisse. Legimus siquidem multos, prius obsessos a daemonibus, a Domino liberatos. Novimus contra vexationes hujusmodi certum remedium, exorcismorum videlicet, olei infirmorum et aquae benedictae in ecclesia institutum. Quis igitur crederet quod, post amaram contritionem cordis, veram oris confessionem et fructuosam satisfactionem operis, quae maxime in jejunio et oratione consistit, aliquis a daemone corporaliter vexaretur? Cum, econtra, Veritas in Evangelio protestetur, quod hoc genus daemoniorum non ejicitur, nisi in oratione et jejunio. Absit hoc a fide catholica! absit ut templum Dei habitaculum sit diaboli, et sacrarium sancti Spiritus sit daemonis antrum! cum non sit societas lucis ad tenebras, neque conventio Christi ad Belial. Fatemur igitur viros sanctos interdum, ut Job, exterius a daemonibus infestari, sed vexari eos interius tanquam arreptitios, diffitemur. Verum est enim testimonium Veritatis, nec de mendacio redargui potest ille qui peccatum non fecit, nec dolus est in ejus ore repertus. Ipse quidem in Evangelio protestatur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus (Joan. XIV). Qualiter ergo daemon eum inhabitare praesumeret, in quo Pater et Filius eligerent et facerent mansionem? Figmentum igitur, quod dicitur reputamus, nisi forsan hujusmodi homines eo ipso vexentur, quod in hujusmodi vexationibus gloriantur, vel nisi ex eo quod arctissimam vitam ducunt, effecti maniaci pro vexatione daemoniaca, maniacam reputent passionem. Volentes autem eos ad bonum, quantum in nobis fuerit, revocare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus accedentes ad locum, certam ibi regulam statuatis, approbantes ibidem quod approbandum videritis, et corrigentes quod inveneritis corrigendum, et inter alia specialiter statuentes, ne sorores cum fratribus simul habitent, sed seorsum potius commorentur, et ut vexa tio talis cesset, singulis diebus oratio fiat ad Dominum specialis. Hoc quoque statui praecipimus inter eos, ut, si quis de caetero a daemone corporaliter vexatus fuerit, aut dixerit se vexari, de loco illo confestim amotus, alibi ad agendam poenitentiam collocetur. Quod si nec sic curati fuerint vel correcti, hoc nobis per vestras litteras intimetis, ut hujusmodi collegium dividamus.] Moneatis autem ex parte nostra venerabilem fratrem nostrum . . . . . . . Bononiensem episcopum, et, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellatis, ut interim ab eorum molestatione desistat. Quod si non omnes. . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Kalendas Decembris.

CLVIII. . . . BASILIENSI EPISCOPO, ET. . . ABBATI DE SALEM. Ut aa monasterium Augiense accedentes, personam idoneam in abbatem eligi procurent . (Non. Decembris.) Cum a quibusdam praedecessoribus nostris, Augien. monasterium, quod ad Romanum pontificem nullo pertinet mediante . . . episcopo Constantiensi, olim fuerit ad certum tempus commissum, necesse est amodo, cum jam effluxerit tempus illud, eidem monasterio in persona idonea provideri. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, sicut charam habetis gratiam divinam et nostram, ad locum ipsum pariter accedentes, ipsius monasterii fratres monere attentius et inducere procuretis, ut gratia sancti Spiritus invocata una vobiscum, talem sibi praeficere studeant in abbatem, qui prodesse magis noverit quam praeesse, et sub cujus regimine ipsum monasterium, auctore Domino, tam in spiritualibus quam temporalibus, valeat prosperari. Quod si forsan vel nullum, vel minus idoneum, sibi vellent in abbatem praeficere, vos, infra mensem, postquam eos duxeritis commonendos, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, de persona idonea studeatis eidem monasterio providere; contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.

Datum Nonis Decembris.

CLIX. C. PRESBYTERO CARDINALI, ET CLERICIS SANCTI LAURENTII IN LUCINA. Confirmatur quaedam compositio inter ipsos. (Romae, VII Idus Decembris.) Petentibus vobis restitutionem obedientiae super capitulo, scrutinio et baptismo, quam a Capellanis Sanctae Mariae de Posterula, Sancti Blasii, et Sancti Cosmae de Monte Granatorum, asserebatis vobis esse substractam, dilecti filii, G. tituli Sancti Vitalis, presbyter cardinalis. . . rector Ecclesiae Sancti Apollinaris, et clerici ejus, ad quorum jurisdictionem praedictas ecclesias non est dubium in temporalibus pertinere, se ad defensionem earum vobis opponere curaverunt. Lite igitur contestata, cum attestationes utrinque receptae ac publicatae fuissent, ad amicabilem tandem concordiam devenistis, ut videlicet restitutio vobis fiat super scrutinio et baptismo, salva quaestione proprietatis, tam super his quam etiam super capitulo, cum non petitorio, sed possessorio tantum sit judicio litigatum. Nos igitur, compositionem praescriptam, sicut in praesentia nostra provide facta est, ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc.

Datum Romae, VII Idus Decembris.

CLX. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI PETRI DE CULTURA CENOMANEN. Pensiones omnes factae vel promissae per R. quondam abbatem irritantur. (Romae, II Kal. Dec.) Si, juxta praeceptum Apostoli, alter alterius onera portare tenetur, nos, qui omnium et singulorum curam suscepimus, Domino disponente, illorum tenemur onera relevare, qui per pastoris praesumptuosam audaciam enorme noscuntur dispendium incurrisse. Cum igitur, sicut ex tenore litterarum vestrarum accepimus, R. quondam abbas monasterii vestri, qui, suis meritis exigentibus, ab administratione amotus existit abbatiae, onere pensionum, quas multis, nomine beneficiorum non vacantium, contra Lateranensis concilii statuta concessit, vestrum monasterium enormiter aggravarit, et multis promiserit ecclesias non vacantes, nos, vobis volentes paterna sollicitudine providere, concessiones hujusmodi pensionum, et promissiones beneficiorum non vacantium, a praefato R. contra praedicti statuta concilii, attentatas, decernimus irritas et inanes, districtius inhibentes, ne quis vos occasione concessionum et promissionum hujusmodi praesumat de caetero molestare. Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis, etc.

Datum Romae, II Kalendas Decembris

CLXI . . . SANCTI ALBANI LINCOLNIENSIS, ET. . . DE RADINGES SARESBERIENSIS DIOECESEON ABBATIBUS, ET. . . DECANO SANCTI PAULI LONDONIENSIS. Ut testes audiant super causa electi Cantuariensis (III Id. Decembris.) Cum dilecti filii, Salomon, Gual. Simon, Rog. et W. monachi Cantuariensis Ecclesiae, ad sedem apostolicam accessissent, et electionem, quae de persona dilecti filii, . . . sub prioris ejusdem ecclesiae, ab eis concorditer fuerat celebrata, sicut ex decreto fratrum evidentius apparebat, peterent humiliter confirmari, dilectus filius, magister Petrus de Englesham, ex parte suffraganeorum Ecclesiae Cantuariensis, eorum se petitioni opposuit adversarium, asserens eos in ipsa electione taliter processisse, quod non solum confirmari non debebat, sed irrita judicari. Cumque monachi eum repellere conarentur, pro eo quod procurationis mandatum minime ostendebat, responsum est ab eodem, quod in provincia Lombardiae apud civitatem Parmensem, tam litteris de mandato, quam rebus aliis fuerat spoliatus, sed paratus erat praestare idoneam cautionem, quod, quidquid per eum fieret in hac causa, dicta suffraganei ratum haberent et firmum. Licet igitur iidem monachi niterentur ostendere, satisdationem hujusmodi non esse in hoc articulo admittendam, nos tamen, partium utilitate ac necessitate pensata, cum dubitaretur probabiliter de mandato, cumdem magistrum electioni contradicentem admisimus, prius tamen ab ipso mille marcarum cautione recepta, venerabili fratre nostro . . . Wintoniensi episcopo, et magistro Joanne, Sancti Pauli Londoniensis canonico, de licentia nostra se cum ipso ad poenam obligantibus pro eodem, ut quod per eum fieret in hac parte, ipsi suffraganei firmiter observarent. Insistentibus igitur monachis antedictis ad obtinendam confirmationem electionis praedictae, sicut ab universo conventu Cantuariensis Ecclesiae concorditer fuerat celebrata, dictus magister eam multipliciter visus est impugnare, tum quia, post appellationem ad nos legitime interpositam, non tam celebrata fuerat quam praesumpta, tum quia suffraganei Cantuariensis Ecclesiae fuerant in hac electione comtempti, cum sine ipsis, imo nisi cum ipsis, non possit vel debeat talis electio celebrari; commune jus et consuetudinem antiquam allegans, ac quod monachi usque ad festum Beati Andreae statuerant cum episcopis inducias super electione tractandi, quas, ipsis episcopis inconsultis, non sunt veriti praevenire, petens praeterea restitutionem quasi possessionis, qua dicebat suffraganeos saepedictos in hac parte temere spoliatos. Quamvis igitur ex adverso privilegia praedecessorum nostrorum, et nostrum, aliaque nonnulla documenta fuerint vobis ostensa, multisque, tam de facto quam de jure, rationibus allegatis, desideranter vellemus finem imponere hujusmodi quaestioni, quae sine magno dispendio partium non potest diutius prorogari, quia tamen de quibusdam utrinque propositis fieri nobis non poterat plena fides, de communi fratrum nostrorum consilio, interlocuti fuimus in hac parte, ut testes, quos utraque pars duxerit producendos, usque ad Kalendas Maii proximo venturas, ad sedem apostolicam destinentur, nisi forte quidam eorum valetudinarii sint aut senes, quod ab hujusmodi onere corporis reddat debilitas excusatos, de quibus ita duximus ordinandum, ut per vos recipiantur in Anglia, et depositiones eorum, vestris inclusae sigillis, nobis infra dictum terminum transmittantur. Unde, saepefatis suffraganis per scripta nostra mandavimus, ut universos testes, quos in hac causa duxerint producendos, nisi valetudinarii sint vel senes, cum instrumentis et rationibus, infra dictum terminum, excusatione, appellatione ac dilatione postpositis, ad apostolicam sedem transmittant, providentes, ut, si quos forte praelibata debilitas ad nos accedere prohiberet, ipsos, si volunt, coram vobis producant, ut depositiones ipsorum nobis possint in eodem termino praesentari, significaturi nobis per litteras suas, utrum ratum velint habere quod per antedictum magistrum factum est in hac causa, et, si forte ratum id nolint habere, procuratores idoneos infra dictum terminum ad nos destinare procurent, qui, omni tergiversatione postposita, veniant sic instructi, quod nihil deficiat quoad ipsos, quominus ipsum negotium per nos, auctore Domino, finem debitum sortiatur. Alioquin, cum in exsecutione justitiae non debeat esse personarum acceptio vel delectus, extunc non habentes respectum ad honorem sed ad Deum, sic Cantuariensi Ecclesiae, auxiliante Deo, quantum de jure poterimus providere curabimus, quod optata deinceps poterit tranquillitate gaudere. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus testes, quos utraque pars coram vobis duxerit producendos, diligenter examinare curetis, et depositiones ipsorum, vestris inclusas sigillis, nobis infra praedictum terminum transmittatis. Testes autem, etc.

Datum apud Sanctum Petrum, III Idus Decembris.

CLXII. . . . EPISCOPO FLORENTINO. Ut reintegret feudum quibusdam nobilibus qui pro Ecclesia steterant temporibus schismatis. (Romae, II Idus Decembris.) [Per tuas nobis litteras proponere procurasti, quod, cum quidam Florentini, nobiles et potentes, prompti ad servitium et devoti, tempore schismatis, bonae memoriae Julium, Florentinum episcopum, in domo sua tenuerint, contra imperatoris suorumque fautorum insultus, idem episcopus, sedata schismatis tempestate, de mandato felicis recordationis Alexandri papae, praedecessoris nostri, quatuor modios terrae in feudum concessit eisdem, et, eo postmodum viam universae carnis ingresso, bonae memoriae B. successor ipsius, prout moris est, de recto feudo praefatos nobiles investivit. Verum, cum ipsi assignatam sibi terram mensurari fecissent, nonnisi duos modios invenerunt, unde, ab antecessore tuo, ut ipsis feudum integraret, cum instantia postularunt, qui, licet hoc aliquando promiserit se facturum, effectui tamen minime mancipavit. Ipsi autem, ut tu praefatum feudum ipsis adimpleas, assidue postulant et instanter; at tu, aliquantulum dubitans, eo quod non sunt in possessione ipsius, ne de novo illud videaris conferre, licet tibi fidelitatem curaverint exhibere, et de quatuor modiis fuerint investiti, antequam eorum petitioni duceres annuendum, sedem duxisti apostolicam consulendam. Nos igitur, attendentes, quod Ecclesia in actibus suis fraudem vel dolum non debet aliquem adhibere, fraternitati tuae taliter respondemus, quod feudum ipsum secure potes eisdem nobilibus integrare, cum terra illa nomine quatuor modiorum ipsis fuerit assignata], et jam dictus episcopus quatuor promiserit se daturum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Idus Decembris.

CLXIII. . . . . . LONDINENSI, ET . . . . . ELIENSI EPISCOPIS, ET . . . . . ABBATI SANCTI EDMUNDI, NORWICENSIS DIOECESEOS. Ut in causa quae inter archidiaconum Cantuariensem ex una, et abbatem monachosque S. Augustini Cantuariensis ab altera parte, super possessione custodiae Ecclesiae de Midelton. vertebatur, testes audiant. (Romae, II Idus Decembris.) [In nostra praesentia] constitutus dilectus filius, magister Walterus, nomine dilecti filii . . . archidiaconi Cantuariensis, a quo procurator ad hoc fuerat destinatus, possessionem custodiae Ecclesiae de Midelton, quam dilecti filii . . . . . abbas et monachi Sancti Augustini Cantuariensis, illicite occuparant, cum fructibus perceptis medio tempore, sibi restitui postulavit, praesertim, cum, tam de communi jure, quam de consuetudine generali Anglicanae Ecclesiae, custodia vacantium Ecclesiarum Cantuariensis dioeceseos ad archidiaconum ipsum pertineat, ac, duabus personis decedentibus in ecclesia memorata, antequam monachi nunc ultimo ipsam custodiam occupassent, archidiaconus Cantuariensis in eadem ecclesia usus fuerit isto jure, sicut per viginti quinque testes, omni exceptione majores, in praesentia delegatorum judicum sufficienter probatum esse dicebat, quorum depositiones legi audivimus coram nobis. Adjecit insuper, post obitum ultimae personae in eadem ecclesia decedentis, possessionem clavium ipsius ecclesiae eumdem archidiaconum habuisse, sicut quatuor sacerdotes, unus diaconus, et unus clericus evidentissime testabantur. Unde, cum Ecclesiam de Faversham restitui decrevimus monachis antedictis, pari jure archidiacono debebat restitui ecclesia memorata. Dilectus autem filius O., monachus Sancti Augustini Cantuariensis, proposuit ex adverso, quod, cum dicta Ecclesia de Midelton ad monasterium suum nullo pertineat mediante, et ipsius custodiam hactenus possederit inconcusse, sicut per sedecim testes, omni pariter exceptione majores, pro parte sua fuerat evidenter probatum, utendo jure suo praefato archidiacono injuriam non fecerunt. Per duos quoque monachos fuerat sufficienter ostensum, quod de ipsa et rebus ejus libere disponebat. [Cum igitur hinc plures, inde vero sint testes numero pauciores producti, quos non solum diversa sed adversa penitus in quibusdam constat testimonia reddidisse, quia etiam ad multitudinem tantum respici non oportet, sed ad testium qualitatem, et ad ipsorum deposita, quibus potius lux veritatis assistit, ex quibus motum sui animi convenit judicem obfirmare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus testes utrinque producti ejusdem honestatis et existimationis exstiterint, cum constet, testes monachorum testibus archidiaconi numero pauciores, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, pro ipso archidiacono sententiam proferatis. Si vero testes ex parte monachorum producti tantae praeeminentiae fuerint, quod eorum auctoritas aliorum sit merito multitudini praeferenda, contradictione et appellatione pariter non obstante, ab impetitione archidiaconi eosdem abbatem et monachos absolvatis]. Quod si non omnes . . . duo, etc.

Datum Romae II Idus Decembris.

CLXIV. . . . . . EPISCOPO, ET . . . . . DECANO LINCOLNIENSIBUS. Ut cum G. filio Petri, justitiario Angliae, super voto peregrinationis ad triennium dispensare possint. (Romae, XVII Kal. Januarii.) Significavit nobis dilectus filius, nobilis vir, G. filius Petri, justitiarius Angliae, quod propter guerram, quae, peccatis exigentibus, periculosissime vertitur inter charissimos filios nostros, Philippum Francorum, et Joannem Anglorum reges illustres, idem rex Angliae, ac magnates ipsius non permittunt exire de Anglia, cum in hac tempestate valde sit necessarius toti regno, et praefatus rex Franciae, et barones ejusdem non patiantur eum per terras suas undecunque transire, sicque votum peregrinationis, quod dudum crucesignatus emisit, nunc, his occasionibus impeditus, adimplere non potest. Accedit ad haec, quod parvulos habet haeredes, potentissimos inimicos habentes, qui eos modis omnibus, quibus possunt, exhaeredare nituntur, ita, quod jam occupaverunt magnam partem haereditatis ipsorum, et quod remanet adhuc illis, in patris eorum absentia, de facili poterunt obtinere. Praeterea, monasterium monialium, ordinis de Sempingham, in filiorum suorum haereditate construxit, quod secundum legem Anglicanae provinciae stare non poterit, si filii sui fuerint eadem haereditate privati. Promittit insuper idem miles construere xenodochium ad recipiendum pauperes transeuntes in loco plurimum opportuno. Unde, misericorditer sibi petiit indulgeri, ut propter has causas de licentia nostra posset exsecutionem voti differre, promittens quod interim sexaginta marcas legalium sterlingorum singulis annis in subsidium terrae sanctae transmittet. Pro eodem quoque nobili, quem, propter expertam ipsius prudentiam et virtutem, praenecessarium esse sciunt in hoc tempestatis articulo toti regno, supplicaverunt instanter praefatus rex Angliae, ac bonae memoriae Cantuariensis archiepiscopus, et venerabilis frater noster . . . episcopus Eliensis, necessitas tam regis et regni, quam etiam filiorum, per suas nobis litteras exponentes. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praescripta veritate nituntur, auctoritate nostra praefato nobili concedatis, ut de licentia nostra remaneat per tres annos ad regis obsequium et praesidium filiorum, nisi nos interim, pensatis rerum et temporum circumstantiis, aliud circa eum duxerimus statuendum; ita, quod ipse fideliter exsequatur, quod de xenodochio ad opus pauperum construendo, et pecunia in subsidium terrae sanctae mittenda, promisit; ipsam vero pecuniam praecipimus apud Londonias in domo templi deponi.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XVII Kalendas Januarii.

CLXV. . . . . . ABBATI VALLIS-UMBROSAE, ET MAGISTRO GUALANDO, SUBDIACONO NOSTRO, CANONICO PISANO . De translatione Fesulanae sedis in locum idoneum. (Romae, XVII Kal. Januarii.) Cum super translatione Fesulanae sedis ad locum magis commodum facienda sit multoties laboratum, nos, paci et utilitati, tam ecclesiae Fesulanae quam Florentinae civitatis, intendere cupientes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, vocatis episcopo, et capitulo Fesulanis, potestate, consulibus et consiliariis Florentinis, habeatis cum ipsis diligentem tractatum; et, si locum idoneum in ipsa dioecesi, ad translationem Fesulanae sedis utiliter faciendam, cum consensu dictorum episcopi et capituli, et pace praedictorum potestatis, consulum et consiliariorum, volueritis invenire, per vestras nobis litteras intimetis, ut, per vestram relationem instructi, in ipso negotio melius procedere valeamus.

Datum Romae, XVII Kalendas Januarii.

CLXVI. . . . . . ILLUSTRI REGI ANGLIAE. Ne moniales S. Trinitatis de Cadomo in jus ad laicos judices vocari patiatur. (Apud Sanctum Petrum, X Kal. Januarii.) Oblata nobis dilectarum in Christo filiarum. . . abbatissae, et conventus Sanctae Trinitatis de Cadomo, querimonia patefecit, quod, cum maneria de Osted et de Felested, a fundatione sui monasterii, in puram eleemosynam fuerint assecutae, nobilis vir, comes Albericus, Norwicensis dioeceseos, ipsas super eisdem maneriis multipliciter inquietat, et, eadem in perpetuam emphyteusim praedecessoribus suis asserens fuisse concessa, sibi vindicare contendit; super qua etiam concessione nullum exhibet instrumentum. Praeterea, ipsas super hoc trahit in causam coram judice saeculari, cujus in rebus ecclesiasticis examen subire periculosum asserunt et damnosum. Cum igitur eisdem, propter fragilitatem sexus, in suo jure specialius velimus adesse, serenitatem regiam rogamus, monemus, consulimus et hortamur, quatenus praedictam abbatissam et conventum a praefato comite in saeculari foro non sustineas conveniri, cum res sint ecclesiasticae, quas ab ipsius fundatione, sicut asserunt, in puram eleemosynam possederunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, X Kalendas Januarii.

CLXVII. HAMELINO, ABBATI VINDOCINENSIS MONASTERII, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS, IN PERPETUUM. Recipit eum sub protectione beati Petri, cum annuo censu duodecim solidorum, et enumerantur bona ad eum spectantia. (Apud sanctum Petrum, X Kal. Januarii.) Quamvis universis Ecclesiis existimamur ex apostolicae servitutis officio debitores, illarum tamen utilitati attentius providere nos convenit, quas beato Petro, apostolorum principi, non est dubium specialius pertinere. Cum igitur Vindocinense coenobium, cui, dilecte in Domino fili abbas, auctore Deo, praeesse dignosceris, ex oblatione illustris memoriae Gaufridi, Andegavensis comitis et Agnetis, Pictavensis comitissae, fundatorum ipsius, ad jus et dominium Sanctae Romanae Ecclesiae pertinere noscatur, nos, tuis justis postulationibus annuentes, praedictum Vindocinense monasterium, ad exemplar felicis recordationis Alexandri, Gregorii, Urbani, Calixti et Innocentii, praedecessorum nostrorum, sub beati Petri et nostra speciali cura et principali tutela suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones . . . quas idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Georgii in Oleronis insula, cum magna parte ejusdem insulae; ecclesiam Sanctae Mariae de Castro Oleronis; ecclesiam Sancti Nicolai de Oleron; ecclesiam Beatae Mariae de Surgeriis; ecclesiam Sancti Sepulcri de Balgentiaco; parochialem ecclesiam Sancti Clementis de Cretone, cum omnibus ecclesiis quae infra terminos ejusdem parochiae continetur; ecclesiam de Alderico; ecclesiam de Crisitot; ecclesiam de Treet; ecclesiam de Podio Revelli; ecclesiam Sancti Saturnini, sitam super Ligerim; ecclesiam de Colomberiis; ecclesiam de Mazeio; ecclesiam Sancti Petri de Monte Soleti; ecclesiis de Carcere sancti Nicolai, Sancti Vincentii, et Sanctae Mariae; ecclesiam Sanctae Mariae de Castell; ecclesiam Sanctae Mariae de Cosma; ecclesiam de Majori; ecclesiam Sanctae Mariae de Brocco; ecclesiam Sancti Petri de Vileriis; ecclesiam Sancti Hippolyti et ecclesiam Sancti Germani de Arrectiac, et ecclesiam Sancti Medardi de Civiliaco; donum Gofridi de Vindocino, et Ricerdis, quondam comitissae, matris ejus; donum magistri Petri, archipresbyteri, in Oleran. insula; quartam partem decimae de Ebriacopoolin; et donum Juhelli de Meduan apud Bellum-Montem, cum aliis possessionibus, pratis, vineis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Licet autem antecessores nostri ecclesiam Sanctae Priscae, in monte Aventino sitam, cum omnibus pertinentiis suis, et cardinali etiam dignitate, praedecessoribus tuis duxerint concedendam, sicut in ipsorum privilegiis perspeximus contineri, quia tamen, post aliqua tempora, per incuriam et neglectum eorum, ipsa ecclesia destructionem et desolationem incurrit, quidam praedecessorum nostrorum eam, diversis temporibus, diversis cardinalibus assignarunt, quos ad titulum ejusdem ecclesiae promoverunt; nos vero, tuo volentes honori deferre, de consueta sedis apostolicae benignitate concedimus, ut dignitatem, quam antecessores tui ex concessione ipsius ecclesiae sunt adepti, tu, et successores tui, nihilominus habeatis; sandalorum usum, tunicae et dalmaticae, mitrae et annuli, sicut eis presbyteri cardinales utuntur, vobis in perpetuum auctoritate apostolica confirmantes. Ipsam quoque beatae Priscae ecclesiam Vindocinensis monasterii de speciali gratia restituimus, hoc adhibito moderamine, ut, si forte nos, aut successores nostri, presbyteros cardinales ad ejus titulum duxerimus promovendos, pro ea maxime causa, ut super altare beati Pauli apostoli consuetum agant officium, sicut a sanctis patribus provida fuit deliberatione statutum; hi, quibus pro tempore curam et administrationem ipsius ecclesiae commiseritis, eisdem cardinalibus debitam impendant obedientiam humilem et devotam, qui videlicet cardinales de proventibus ejusdem ecclesiae percipiant quartam partem. Vos autem, de ipsa ecclesia geratis sollicitudinem diligentem, ne per vestram incuriam in desolationem iterum redigatur, quia privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Illud praeterea, quod in privilegio ejusdem coenobii perspeximus contineri, videlicet, quod legatus apostolicae sedis in eodem loco nihil per se disponere vel corrigere audeat, neque occasione legationis rectorem ipsius loci, vel fratres, molestare praesumat, sed, si quid forte corrigendum cognoverit, summo pontifici nuntiare licebit, ita duximus moderandum, ut et honor debitus exhibeatur legato, et libertas ipsius monasterii non laedatur; videlicet, ut, quoties legatus ad partes illas fuerit destinandus, Vindocinensi coenobio mandatum perferat speciale, juxta cujus tenorem procedat, in quibus secundum Deum viderit procedendum. Ad concilium autem Vindocinensis abbas, sine mandato Romani pontificis, invitus accedere non cogatur, nec ecclesias eidem subjectas coenobio, ubilibet constitutas, quisquam interdicere audeat, nisi pro certis et evidentibus culpis, et quas loci abbas ejusdem, commonitus ab episcopis, contempserit emendare. Ipsum autem Vindocinense coenobium, et ecclesiam Sancti Salvatoris, juxta muros Andegavis positam, ad idem coenobium pertinentem, nulli, sine speciali mandato Romani pontificis, interdicto supponere, vel personas inibi Domino famulantes suspensioni vel excommunicationi subjicere liceat, etiamsi contigerit Carnotensem aut Andegavensem patriam pro quibuslibet culpis ecclesiasticam subire censuram. Quod si quisquam contra eum super aliquibus rebus causari voluerit, nullatenus ei respondere cogatur, nisi sub examine Romani pontificis, vel judicis ab eo specialiter delegati, cum, juxta legitimas et canonicas sanctiones, actor sequi debeat forum rei. Ad hoc praesenti decreto statuimus, ut Andegavensis, Pictavensis et Vindocinensis comites omni tempore sint defensores et adjutores ejusdem coenobii, ad honorem apostolicae sedis, nec quisquam eorum aliquam exactionem sive consuetudinem ipsius rebus aut personis imponat, nec in eis aliquid sibi, praeter solum patrocinium, vindicare praesumat, quod eis ad honorem apostolicae sedis permissum est exhibere. Prohibemus insuper ne quis, absque conscientia et consensu Romani pontificis, ad quem monasterium praedictum tam in spiritualibus quam in temporalibus pertinet, bona ejus distrahere vel alienare praesumat, praesertim in praejudicium et detrimentum ipsius; quod si damnabili fuerit ausu praesumptum, irritum fore sancimus. Liceat quoque vobis, clericos vel laicos, liberos et absolutos, e saeculo fugientes, ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque malueritis episcopo, dummodo catholicus fuerit, et gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, sine dioecesani episcopi contradictione, accipere libere valeatis, etc. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus assumpta fuerint corpora defunctorum. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem . . . providerint eligendum, non tamen sine trium abbatum testimonio, quos religiosiores in vicinis locis habere contigerit; processus tamen electionis per testimoniales capituli litteras Romano pontifici exponatur, et ab eo confirmatio postuletur. Electus autem, a Carnotensi benedicatur episcopo, vel a quocunque maluerit, duntaxat catholico, communionem apostolicae sedis habente, qui ei munus benedictionis, sine professionis aut cujuslibet alterius rei exactione, liberaliter ac libenter impendat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praedictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere . . . salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate, et in ecclesiis non exemptis dioecesanorum episcoporum canonica ratione. Ad indicium autem hujusmodi a sede apostolica libertatis obtentae, de moneta patriae vestrae duodecim solidos, nobis, nostrisque successoribus, annis singulis persolveritis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Cunctis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis, sanctae Mariae in Cosmedin. diaconi cardinalis, Sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, X Kal. Januarii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1204, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno octavo.

CLXVIII. . . . . . . . EPISCOPO VERCELLENSI. Ut matrimonium inter Opizonem Lancaveclam et Rufunam solvat, pro eo quod dictus O. furiosus erat. (Apud Sanctum Petrum, V Kal. Januarii.) [Dilectus filius, R. miles Alexandrinus, proposuit coram nobis, quod Opizoni Lancaveclae Rufinam, filiam suam, matrimonialiter copulavit], ignorans quod Opizo existeret furiosus, unde, humiliter postulavit a nobis, ut tam eidem quam ipsius filiae consulere dignaremur, [cum eadem mulier cum ipso viro, qui continuo furore laboraret, morari non possit, et, propter alienationem furoris, legitimus non potuerit intervenire consensus. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si rem noveris ita esse, praefatas personas cures, sublato appellationis diffugio, ab invicem separare].

Datum Romae, apud S. Petrum, V Kal. Januarii.

CLXIX. . . . . . . PATRIARCHAE JEROSOLYMITANO. Dispensatio visitandi Limina SS. Apostolorum etiam per nuntios. (Apud Sanctum Petrum, IV Kal. Januarii.) Ex speciali quam erga te gerimus in Domino charitate, tuis inducimur precibus condescendere, ac saluti tuae, quantum cum Deo possumus, praecavere. Cum ergo per certa tempora, vel per te vel per nuntium visitare apostolorum Limina tenearis, insinuatione tibi praesentium intimamus, quod nequaquam tibi ad negligentiam imputabimus, si nuntii, quos decreveris destinandos, propter impedimentum evidens ad nos non potuerint statuto tempore pervenire, cum certa fiducia, quam de tua fraternitate concepimus, nihil sinistri de tuis nos permittat actibus suspicari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Kalendas Januarii.

CLXX. EIDEM. Ut tempus quadriennii legationis suae, computetur a die qua Ecclesia ipsi commissa eum receperit. (Apud Sanctum Petrum, IV Kal. Januarii). Quoniam de voluntate illius cujus est dirigere gressus hominum transfretatio tua est, ultra quam desideraveris, retardata, et scire non possumus quando fuerit voluntas in coelo, ut profecturo tibi ad terram sanctam, ille, cujus te obsequio devovisti, aperiet vias maris, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut illud quadriennii tempus, in quo legationis officium suscepisti, tunc habeat, Domino faciente, felix initium, cum ecclesia tibi commissa tuae receperit exspectationis adventum.

Datum Romae, apud S. Petrum, IV Kal. Januarii.

CLXXI. EIDEM. Ut in quavis provincia pallio uti possit. (Apud Sanctum Petrum, IV Kal. Januarii.) Licet per certas temporum vices infra ecclesiam tuam usus tibi pallii sit concessus, tuae tamen probitatis obtentu, de speciali quam erga te gerimus charitate, fraternitati tuae auctoritaie praesentium personaliter indulgemus ut, in quacunque provincia fueris, ad divini nominis gloriam et Jerosolymitanae sedis honorem, pallio licenter utaris, ita tamen, ut hoc sine scandalo fiat et praejudicio aliorum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Kalendas Januarii.

CLXXII. EIDEM. Ut eos qui cum ipso trajicere vellent ab excommunicationis vinculo absolvere possit (Apud S. Petrum, III Kal. Januarii.) Praesentium tibi auctoritate concedimus, ut, si qui excommunicati comitatui tuo se injunxerint, habentes desiderium transfretandi tecum in subsidium terrae sanctae, absolvendi eos liberam habeas potestatem, nisi tam gravis et enormis fuerit excessus, ut merito credas eos apostolico conspectui praesentandos.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Januarii.

CLXXIII. EIDEM. Pecuniam ipsi destinat. (Apud Sanctum Petrum, IV Kal. Januarii.) In laboribus viae tuae, quam in illius fiducia incoepisti, pro cujus obsequio proficisceris, sincerae te charitatis affectibus comitantes, quadringentos obulos aureos, de benedictione beati Petri, in expensarum tuarum necessitatibus convertendos, et viginti quatuor marcas argenti, quae penes eleemosynarium nostrum in deposito sunt inventae, juxta providentiam tuam assignandas in subsidium terrae sanctae, fraternitati tuae per latorem praesentium destinamus.

Datum IV Kalendas Januarii.

CLXXIV. ELECTO COLONIENSI. Ut quae prius habuerat beneficia biennio retinere possit. (Apud S. Petrum IV Kal Januarii.) Solet annuere, etc., usque impertiri. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram nobis, quod Ecclesia Coloniensis, ad cujus regimen es assumptus, propter bellorum ingruentium tempestates usque adeo gravia damna et rerum jacturam incurrit, quod ad necessitates suas ipsius tibi non sufficiunt facultates. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati, ut omnes redditus et ecclesiastica beneficia, quae, priusquam assumptus esses ad hujus oneris dignitatem, habebas, per biennium in tua manu detineas, et proventus eorum in usus tuos et Coloniensis Ecclesiae, sine alicujus contradictione, convertas, devotioni tuae auctoritate praesentium indulgemus, dummodo facias ipsis ecclesiis, a quibus proventus percipies, congrue deserviri.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum IX Kalendas Januarii.

CLXXV. EIDEM. Ut si eum suffraganei sacris episcopalibus initiare negligant, alios ad id episcopos convocare possit. (Romae, X Kal. Januarii.) Devotioni tuae praesentium auctoritate concedimus, ut, si Coloniensis Ecclesiae suffraganei requisiti, vel nequiverint, vel noluerint ad te consecrandum venire, tu ab aliis episcopis quibuscunque, dummodo catholici sint, et gratiam apostolicae sedis obtineant, te facias in archiepiscopum consecrari, licentia tibi praesentium auctoritate concessa, ut tibi, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, munus consecrationis impendant. Nulli ergo, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, X Kalendas Januarii.

CLXXVI. SCABINIS, ET UNIVERSO POPULO COLONIENSI. Confirmantur libertates antiquae. (Romae, X Kal. Januarii). Solet annuere, etc. usque assensu. Libertates et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines, ab imperatoribus, principibus, vel aliis legitime vobis et civitati vestrae concessas, et hactenus observatas, ratas habemus, et eas auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Datum X Kalendas Januarii.

CLXXVII. CAPITULO ET CLERO COLONIENSI. Confirmatio electi Coloniensis. . . . . . Nos igitur, veritate negotii comperta, depositionem illius ( nempe Adolphi ), et electionem istius ( Brunonis scilicet ), gratam habentes, utramque auctoritate apostolica confirmamus in virtute Spiritus sancti; sub anathematis poena districtius inhibentes, ne quis huic confirmationi contraire praesumat . . . . . Universitati vestrae praecipimus, monentes, quatenus praefatum depositum tanquam excommunicatum omnino vitetis, et praenominato electo, tanquam praelato vestro, debitam obedientiam impendatis. Nos igitur, suffraganeis Coloniensis Ecclesiae dedimus in mandatis, ut, cum ab eo fuerint requisiti, manus ejus consecrationis imponant; et, ut nihil et desit ad pontificatis officii plenitudinem, pallium de corpore beati Petri sumptum, ex consueta apostolicae sedis gratia, destinamus. CLXXVIII. UNIVERSIS PRAELATIS PER ANGLIAM. Ut Petri denarium, qui cum fide quidem colligebatur in Anglia, sed ministrorum dolo non integer ad Romanum pontificem perveniebat, annis singulis exigendum, sibique sine ulla fraude deferendum curent. CLXXIX. PETRO, WINTONIENSI EPICOPO. Ut, inconsulto Romano pontifice, excommunicari non possit. (Romae, IV Kal. Januarii.) Cum per manus nostras ordinatus fueris in presbyterum, et in episcopum consecratus, ut non minus nostro quam tuo, imo tuo verius quasi nostro, deferamus honori, auctoritate praesentium inhibemus, ne quis in te suspensionis vel excommunicationis sententiam, inconsulto Romano pontifice, audeat promulgare, quam, si quis forte, quod absit! post hujus inhibitionis notitiam, eo inconsulto proferret, statuimus non servandam; sed nec in subditos tuos quisquam praesumat sententiam promulgare contra canonicas sanctiones, praesertim, ubi tu paratus exstiteris plenam de ipsis justitiam exhibere, cum nemo debeat in alienam messem mittere falcem suam, salvo semper in omnibus apostolicae sedis mandato. Tu vero, diligenter attendas, ne gratiam tibi factam in alterius convertas injuriam, aut privilegium in abusum, quia privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur libertate. Nulli ergo inhibitionis et constitutionis, etc.

Datum Romae, IV Kalendas Januarii.

CLXXX. . . . . . ARCHIEPISCOPO, ET . . . . . B. CELLERARIO TURONENSIBUS. Causam inter J . . . de Meduan. et E . . . mulierem nobiles vertentem ipsis committit. (Romae, III Kal. Januarii.) Ex tenore litterarum, nobilis viri, G. Britaniae comitis, nostris est auribus intimatum quod, cum causam, quae inter nobilem mulierem, E. et nobilem virum, J. de Meduan. super haereditate sua noscitur agitari, vobis, et bonae memoriae G. magistro scholarum beati Martini, commiserimus fine debito terminandam, ipse comes eidem mulieri, cum, tam ipsa quam praedictus J. essent de foro ipsius, mandavit, ut causam ipsam deferret ad ipsum, promittens eidem, quod in curia sua faceret ipsi justitiae plenitudinem exhiberi, vobis nihilominus intimare procurans, quod in curia sua debebat hujusmodi negotium terminari; at vos, et mulier supradicta, ei nequaqnam obtemperare volentes, satagitis in causa procedere, et sibi suam minus rationabiliter jurisdictionem auferre, unde nobis humiliter supplicavit, ut causam ipsam ad eum, ad quem specialiter pertinet, remittere dignaremur. Nos igitur, attendentes, quod hic sumus viduis in justitia debitores quod aliis injuriam facere non debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi talis sit causa quae ad ecclesiasticum judicem pertinere noscatur, eidem supersedere curetis, dummodo per judicem saecularem suam possit justitiam obtinere; alioquin, non obstante contradictione ipsius, causam ipsam, juxta formam vobis in aliis litteris traditam, ratione praevia, terminetis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kal. Januarii, anno octavo.

CLXXXI. RAINERIO, THESAURARIO NIMOCENSI. Thesaurariam Ecclesiae Nimocensis ei confirmat. (Apud Sanctum Petrum, Idibus Decembris.) Solet annuere, etc., usque assensu. Thesaurariam Nimocensis Ecclesiae, tibi a bonae memoriae A. Archiepiscopo Nicosiensi collatam, et confirmatam a dilecto filio, S. tituli Sanctae Praxedis presbytero cardinale, tunc in partibus illis apostolicae sedis legato, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Decembris.

CLXXXII. . . . CANTORI, ET SIGIBERTO, ET M. DE SANCTO QUINTINO, CANONICIS NOVIOMENSIBUS. Causam inter A. clericum Noviomensem, et A. de Maisnilio militem, vertentem ipsis committit. (Romae, III Kal. Januarii.) Exhibitae nobis dilectorum filiorum, H. Decani, et S. de Montemedardi, et D. de Cardolio, canonicorum Noviomensium, litterae declararunt, quod, cum A. clericus, causam, quam adversus A. de Maisnilio militem moverat, a nobis delegari obtinuisset eisdem, ipsi praefatum militem citaverunt, ad quorum praesentiam militis procurator accedens, diem ad componendum cum clerico, de ipsius clerici voluntate, obtinuit militi memorato concedi, securum interim transitum eidem clerico, ex parte ipsius militis, in eundo et redeundo promittens. Verum, cum inter se componere nullatenus potuissent, quidam familiaris ejusdem militis praefatum clericum, ad dictorum judicum praesentiam accedentem, ausu sacrilego interfecit. Praesumentes autem dicti judices, hujusmodi facinus de ipsius mandato militis attentatum, eo quod ad praefixam sibi ad litigandum diem non comparuerat coram eis, ipsum, et omnes fautores suos, ac communicantes eisdem, per vicinas fecerunt dioeceses excommunicatos publice nuntiari. Ipse vero, post trium mensium spatium a sententia in se lata, praesentiam adiens eorumdem, et asserens hujusmodi facinoris se immunem, ac conquerens etiam, quod in eum, non confessum, nec convictum, excommunicationis fuerit sententia promulgata, ipsam instanter petebat sententiam, tanquam minus licitam, relaxari. Ipsi autem, recepta ab eo tam fidejussoria, quam juratoria cautione, sententiam relaxarunt eamdem, injungentes eidem, quod vel in persona propria, vel per nuntium, cum ipsum corporis detineat valetudo, eorum litteras super hoc nostro conspectui praesentaret. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ei purgationem cum quinta manu suorum parium indicatis, quod videlicet illud facinus nec ipse commisit, nec committi mandavit, nec ad illud committendum praestitit auxilium vel favorem, qua exhibita et recepta, ipsum super hoc liberum dimittatis, cum super eo nullus contra ipsum appareat accusator. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Romae, III Kalendas Januarii, anno octavo.

CLXXXIII. PATRIARCHAE AQUILEGENSI. Ut Ecclesiam Tridentinam, in pastoris absentia, adversus comitem Tyrolensem protegat ac tueatur. (III Id. Januarii). Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod Ecclesia Tridentina ex pastoris absentia per comitem Tyrolensem et complices ejus miserabiliter aggravatur. Unde humiliter nobis supplicasti, ut super afflictione ipsius respicere dignaremur. Nos igitur, volentes benignitate paterna ejusdem ecclesiae indemnitatibus praecavere, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, ipsam eruens de manibus oppressorum, eamdem tandiu custodire procures, donec causa, quae inter episcopum ejusdem ecclesiae ac canonicos vertitur, per venerabilem fratrem nostrum . . . Paduan. episcopum, cui eam duximus committendam, fuerit fine debito terminata; ita, quod omnes redditus ipsius Ecclesiae, juxta petitionem ejusdem episcopi, in solutionem converti facias debitorum; contradictores, etc. Nullis litteris, etc.

Datum Romae, III Idus Januarii.

CLXXXIV. EIDEM. Facultas conjungendi episcopatus Aemonensem et et Justinopolitanum. (III Id. Januarii.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod . . . Aemonensis episcopus, ad tuam accedens praesentiam, tibi humiliter est confessus quod episcopatum ipsum per simoniacam obtinuit pravitatem, absolvi postulans ab eodem. Tu vero, injuncta illi poenitentia competenti, eum ad quemdam locum solitarium transmisisti. Verum, cum dictus episcopatus non habeat ultra septem marcarum redditus, et quemlibet ejusdem loci episcopum, tanquam rusticum oporteat commorari, in opprobrium praesulum aliorum, nobis humiliter supplicasti, ut, recepta cessione ipsius episcopi, uniendi episcopatum illum Justinopolitano episcopatui, cui vicinus existit, licentiam concedere dignaremur. Nos igitur, de tua discretione gerentes fiduciam pleniorem, ut dictos episcopatus auctoritate apostolica unias, sicut videris expedire, liberam tibi concedimus facultatem, ne nomen episcopale vilescat, cum unus sufficiat ad regendum utrumque.

Datum III Idus Januarii.

CLXXXV. RIC. DECANO SARISBERIENSI Dispensatio super defectu natalium, ad obtinenda beneficia. (XIX Kal. Februarii.) Qui generalem gerit curam de cunctis, propensiori debet deliberatione pensare non solum personam, sed causam eam, qua videlicet, et ex qua dispensare disponit, ne forte sic dispenset ut dissipet, imo, ne dissipet, et sic dispenset, ne propter misericordiam veritatem subvertatur, neque propter justitiam perimat pietatem, sed illud diligenter attendat, quod Psalmista testatur: quia misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax complexae unt se. (Psal. LXXXIV). Licet igitur quosdam illegitime genitos fortiter persequantur legitimae sanctiones, quia tamen constitutiones canonicae cautelam in talibus statuunt observandam, ut illi videlicet de rigore judicii reprobentur, qui paternam incontinentiam imitantur, cum illis autem de benignitatis gratia dispensetur, qui per virtutem propriam reprobant in se vitium alienum, nos, circa personam tuam, et honestatem morum, et fructum operum, et scientiam litterarum, et famam virtutum pariter attendentes, de quibus a multis et magnis, tam ecclesiarum praelatis, quam aliis viris prudentibus et honestis, laudabile tibi testimonium perhibetur, qui pro te nobis instantissime supplicarunt, super defectu natalium tecum misericorditer dispensamus, ut a Patre misericordiarum misericordiam consequamur, auctoritate praesentium statuentes, ut defectus hujusmodi tibi de caetero circa spirituales actus et ecclesiastica officia non obsistat, non solum in beneficiis et dignitatibus jam obtentis, verum etiam in posterum obtinendis, dummodo, posteriorum oblitus, ad anteriora te semper extendas, ut, spiritu ambitionis excluso, dignitatis te dignum et gratiae reddas gratum. Nulli ergo . . . nostrae dispenpensationis, etc.

Datum XIX Kalendas Februarii.

CLXXXVI. ARCHIPRESBYTERO, ET CANONICIS SANCTI PETRI. Observantiam statutorum canonicos S. Petri respicientium inculcat. (Apud Sanctum Petrum, III Id. Januarii.) Ea, quae de mandato sedis apostolicae statuuntur, firma debent et illibata servari, ne cujusquam audacia violentur. Ut igitur institutio, quam, suggerentibus nobis, ad ampliandum divini nominis cultum in praesentia nostra fecistis, inviolabiliter observetur, eam auctoritate apostolica et praesentis scripti patrocinio communimus, districte jubentes, ut ipsam, tam vos quam successores vestri, firmiter observetis. Statutum est siquidem, ut de oblationibus quae proveniunt ex quarta parte ministeriorum beati Petri, quam nos pietatis intuitu vobis duximus concedendam, singuli canonici, qui ad matutinas surrexerint, accipiant per manus obedientialium, qui ad hoc fuerint instituti, duos denarios singulis noctibus, unde autem ad missam, et ad vesperum unum. Qui vero ad Sextam non venerint, si fuerint praesentes, subtrahatur eis panis in prandio; et qui ad Nonam non iverint, negetur eis panis in coena, Tertia quippe post matutinalem missam continue decantetur. Si tamen quispiam, jacens in dormitorio, semel in hebdomada propter necessitatem aliquam ad matutinale officium non surrexerit, praedicta poena minime teneatur; sciat tamen se redditurum Deo de negligentia rationem. Medicinati etiam per tres dies, et minuti per duos, et balucati per unum, ab hujusmodi poena censentur immunes. Illi autem, qui non intraverint chorum in matutinis, et Vesperis, Sextaque ac Nona, usque ad Gloriam primi psalmi, et usque dum Kyrie eleison cantatur ad missam, denarios non percipiant praetaxatos. Intrantes igitur, in officio perseverent, et non exeant ante finem, nisi forsan interim ex necessaria causa cogantur exire, sed quantocius poterunt revertantur, nec sedeant otiosi, sed singuli, prout possunt et sciunt, se diligenter exerceant in cantilena et psalmodia. Quicunque vero, quolibet modo, praeterquam in obedientiis de mandato capituli existentes, divinis non interfuerint officiis, sicut superius est expressum, denariis careant praelibatis, ne praesens statutum variis occasionibus eludatur. Quod si praedictae oblationes sufficientes non fuerint, de oblationibus Sancti Peregrini, vel aliis, quod defuit suppleatur. Ad mensam autem, omnes, vel major pars simul accedant, simul cum modestia discumbentes, simulque surgentes a mensa, intenti lectioni, quae semper in prandio sine intermissione legatur. Procurantes autem omnes pariter in communi de proventibus signorum, et valerani, et decem libris, quae de pensionibus assignentur. Caeterum, si pro negotiis propriis aliquos oportuerit exire, sine archipresbyteri vel prioris licentia non recedant, et, si extra ecclesiam disposuerit aliquis ire pedes, absque socio solus non eat. Extra septa vero canonicae sine cappa vel toga nullus appareat, nisi forsan equitaverit extra urbem, et tunc nihilominus in habitu procedat honesto. In dormitorio vero, postquam candela fuerit accensa, nullus cum clamore loquatur, ne, si clamaverit, dormientes offendat. Si quis autem praesumpserit . . . per substractionem beneficii puniatur. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis et jussionis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Idus Januarii.

CLXXXVII. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. Quod irritatur electio decani Saresberiensis ob defectum electionis, non ob defectum personae. (Romae, II Kal. Januarii.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod dilectus filius, Sarisberiensis decanus a quibusdam suis aemulis infamatur, tanquam nobis sit de falsitate suspectus, cum nos eum potius sicut virum litteratum, providum et honestum, prout ex litteris multorum et magnorum accepimus, boni testimonii reputemus. Ut igitur, os iniqua loquentium obstruatur, veritati testimonium perhibemus, quod electionem factam de ipso, non propter suspicionem aliquam falsitatis, vel alicujus criminis notam, sed propter inordinatum processum, duximus irritandam, nec de falsitate pronuntiavimus contra eum, imo nec de ipsa in pronuntiatione nostra fecimus mentionem.

Datum Romae, II Kalendas Januarii.

CLXXXVIII. G. DECANO SUESSIONENSI. . . . CANTORI REMENSI, ET SILVANECTENSI SUCCENTORI. Causam obedientiae inter episcopum Meldensem, et monasterium Resbacense vertentem ipsis committit. (Apud S. Petrum, Idib. Januarii.) Cum dilecti filii, G. capellanus, et procurator venerabilis fratris nostri Meldensis episcopi, et Jac. monachus, et procurator monasterii Resbacensis, ad nostram praesentiam accessissent, et nos ipsis in praesentia nostra benignam audientiam dedissemus, [proposuit idem G. ] procurator monasterii, coram nobis, quod, cum ipsum monasterium a prima sui fundatione fuerit exemptum a jurisdictione Meldensis episcopi, et Romanam Ecclesiam nullo respexerit mediante, sicut in privilegio bonae memoriae Innocentii papae, praedecessoris nostri, nobis exhibito, continetur, tempore Brietii ejusdem loci abbatis, bonae memoriae S. Meldensis episcopus, ut eidem monasterio suam adimeret libertatem, illud per se ipsum et suos coepit multipliciter molestare. Cumque monachi ejusdem loci per duos vel tres annos ab eodem episcopo gravamina plurima et molestias pertulissent, quia tunc privilegium casu fortuito perditum prae manibus non habebant, coactus est idem abbas cum eo componere in hunc modum: videlicet, quod tandiu eidem obedientiam exhiberet, donec exemptionis privilegium demonstraret, vel ab alio modo suam ostenderet libertatem, nec hujusmodi obedientia ipsi monasterio praejudicium reperto privilegio generaret. Porro, cum postmodum idem privilegium fuisset repertum, conventus multoties institit Joscelino abbati, ut satageret illud privilegium innovari et ad pristinam libertatem ipsum monasterium revocaret, sed idem haec surdis auribus pertransivit. Renuntiante vero postmodum ipso Joscelino regimini abbatiae, cum ejusdem loci conventus dilectum filium, G. communi elegissent consensu, invocata Spiritus sancti gratia, in abbatem, et eum, pro benedictionis munere obtinendo, supradicto episcopo praesentassent, ipse ab illo, ut promitteret ei subjectionem et obedientiam, postulavit. At electus eidem privilegium apostolicae sedis exhibuit, per quod nitebatur astruere, quod ei obedientiam promittere non debebat, petens ab ipso, ut ei, juxta tenorem privilegii, benedictionis gratiam largiretur; cui episcopus supradictus respondit, quod de illo privilegio non curabat, et iliud etiam inspicere recusavit. Unde, idem electus pro se ac monasterio, clero ac populo Resbacensibus, et omnibus pertinentibus ad monasterium saepefatum, ad sedem apostolicam appellavit, festum beati Lucae proximo praeteritum suae terminum appellationi praefigens; quam appellationem clerus et populus Resbacenses, ac Dudo, presbyter Sancti Joannis, ratam postmodum habuerunt, procuratorem psopter hoc ad nostram praesentiam destinantes. Procurator vero episcopi proposuit ex adverso quod praefatum monasterium, in Meldensi dioecesi constitutum, a tempore fundationis suae usque nunc, Ecclesiae fuit Meldensi subjectum, et ejusdem loci abbates Meldensi episcopo debitam exhibuerunt obedientiam et devotam. Verum, cum diebus istis, post cessionem J. tunc ejusdem loci abbatis, praefatum G. monachi elegissent, et idem se Meldensi episcopo, sicut debuit praesentasset, ab ipso munus benedictionis exposcens, dictus episcopus vigiliam Assumptionis beatae Mariae ipsi terminum assignavit; ad quam cum venisset ipse electus, vocatis pluribus abbatibus de episcopatibus convicinis, episcopus illum recipere honorifice procuravit, et celebrata, cum esset dies Dominica, juxta consuetudinem terrae, processione solemniter ante missam, episcopus et electus, cum abbatibus illis, ad majus altare indutis sacris vestibus, accesserunt. Cum autem dictus episcopus, juxta morem terrae, scrutinium, quod in abbatis benedictionibus solet fieri, facere incoepisset, et super quibusdam capitulis interrogasset electum, et idem respondisset ad illa capitula: « Volo » , sicut in Ordine continetur, interrogavit eumdem, si ei et Meldensi Ecclesiae, suisque successoribus, juxta sanctorum Patrum statuta, obediens vellet esse. At electus, vix bene hujusmodi interrogatione completa, surrexit, et, asserens se ab episcopo aggravari, ad sedem apostolicam appellavit, praefigens appellationi terminum supradictum. Caeterum, supradictus episcopus humiliter et mansuete respondit quod non debebat aliquatenus perturbari, sed diceret in quo gravaret eumdem, cum non esset turbationis locus, vel hora, sed deberet Spiritum sanctum potius invocare; cui respondit electus, quod non poterat non turbari, cum obedientiam postularet ab eo, quam exhibere sibi nullatenus tenebatur. Cumque illi episcopus respondisset, quod ab eo non quaereret, nisi quod antecessores ipsius suis praedecessoribus impenderent, respondit electus, quod praedecessores suos nolebat in stultitia imitari, sed appellationem interpositam exsequi procuraret, eo quod esset a jurisdictione ipsius prorsus exemptus. Episcopus vero, de exemptione ipsius se asserens nihil scire, eidem inhibuit, ne ab alio se faceret benedici, ad sedem apostolicam appellando; electus autem, cum suis, perturbato clero et populo, incontinenti recessit, episcopo cum devotione, qua decuit, missae solemnia celebrante. Nos igitur, utriusque partis rationibus intellectis, quia per confessionem partis adversae constitit, eumdem episcopum possessionem obedientiae habuisse de fratrum nostrorum consilio ipsum restituendum decrevimus ad eamdem. Verum, quia privilegium nobis exhibitum plenariam exprimit libertatem, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, memorato episcopo in possessione obedientiae restituto, nisi, contra libertatem privilegii, infra sex menses, postquam fuerit restitutus, idem aliquid rationabile objecerit et probarit, eidem super subjectione ipsius monasterii perpetuum silentium, sublato appellationis obstaculo, imponatis, prohibentes districtius, ne idem monasterium super libertate privilegii audeat ulterius molestare. Quod si de partium exstiterit voluntate, causam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittatis, praefigentes eisdem terminum competentem, quo se nostro conspectui repraesentent sententiam recepturae. Testes, etc. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Romae, apud S. Petrum, Idibus Januarii, anno octavo.

CLXXXIX. EPISCOPO BRIXIENSI. Diversis consultationibus ejus respondet. (Romae.) [Tuae fraternitatis devotio postulavit per sedem apostolicam edoceri utrum is, qui cum sorore legitimae conjugis fornicatur, cum uxore possit postmodum commorari, et exigere debitum ac solvere requisitus, vel propter hoc debeat matrimonium separari? Nos igitur, inquisitioni tuae breviter respondemus, quod, ut a commistione ejus abstineat propter publicam honestatem, et in continentia maneat, donec vir viam fuerit universae carnis ingressus, uxor est diligentius commonenda. Quod si forte, commonitioni parere recusans, talis fuerit, ut de lapsu timeatur ipsius, vir ejus poterit et debebit, tamen cum timore Domini, ei debitum solvere conjugale, cum affinitas, post matrimonium inique contracta, illi nocere non debeat, quae iniquitatis particeps non existit,] unde jure suo non debet sine culpa privari, quanquam a quodam praedecessorum nostrorum dicatur in consimili casu fuisse distinctum, utrum videlicet adulterium vel incestus manifestum fuerit, vel occultum, aliis asserentibus, inter grandnm proximum et remotum esse potius distinguendum.

Consuluisti praeterea, utrum, si aliquis citatus legitimis peremptoriis comparere noluerit, judex lite non contestata, contra ipsum debeat sententiam promulgare ut idem affectus taedio, appellaturus, saltem se judicis conspectui repraesentet? Ad quod [ fraternitati tuae taliter duximus respondendum, quod, si contumaciter reus se curaverit absentare, talisque sit causa, quod actor possit in possessione rerum petitarum induci, est in eadem causa custodiae induce ndns; quod, si causa talis existat, quod idem in possessionem nequeat intromitti, ut juri pareat, is, qui se contumaciter absentavit, est per censuram ecclesiasticam compellendus].

Praeterea, consuluisti, [cum saepe contingat, quod ad unam praebendam duo clerici, propter nimiam importunitatem petentium, eligantur, utrum confirmanda sit talis electio, vel potius irritanda? Nos igitur attendentes quod, si duo unam praebendam tenerent, illud esset contra concilium Turonense, quod praebendarum inhibet sectionem, et, si unus illorum ipsam obtineret praebendam, sub exspectatione alius contra Lateranensis statuta concilii remaneret, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod talis electio de rigore juris potius est cassanda.]

Caeterum, consuluisti per apostolicam sedem edoceri, si debitor, proprio motu, non exactus, vel etiam monitus, aliquid propria liberalitate dederit creditori, qui sine pactione aliqua pecuniam suam mutuavit eidem, utrum ad reddendum quod gratis oblatum accepit, debet idem cogi? Ad quod breviter respondemus, quod usura non debet id, quod debitor ita gratis obtulit, reputari, nec est ipse ad restitutionem illius aliquatenus compellendus.

Consuluit insuper nos fraternitas vestra, utrum vir per procuratorem valeat super adulterio conjugem accusare, cum videantur illud tam leges quam canones inhibere? Ad quod [fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si vir accuset uxorem de crimine adulterii coram judice saeculari, ad poenam legitimam infligendam, quia tunc inscriptionis vinculum debet arripere, seque ad poenam astringere talionis, non per procuratorem, sed per se ipsum praesentem oportet praesentialiter accusare. Si vero vir accusare velit uxorem de adulterio coram ecclesiastico judice, ut ab ejus cohabitatione discedat, quia tunc, etsi forsan oporteat ipsum inscribere ut designet in scriptis crimen, locum et tempus, et alia quae comprehenduntur in lege civili, adtalionem tamen non debet se aliquatenus obligare, ne forte, cum etiam in probatione deficeret, intentionis suae consequeretur effectum: sustineri potest, si necessitas id postulaverit, ut per procuratorem accuset quoniam hujusmodi accusatio, etsi de crimine fiat, non tamen est criminalis, sed quasi mista inter civilem et criminalem, quamvis in praesentia principalium personarum securius procedatur.]

[Postulasti insuper edoceri, utrum ex solis verbis, et ex quibus matrimonium contrahatur, cum ab aliquibus dubitetur spirituale contrahi solis verbis? Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod matrimonium in veritate contrahitur per legitimum viri et mulieris consensum sed necessaria sunt, quantum ad Ecclesiam, verba consensum exprimentia de praesenti; nam surdi et muti possunt contrahere matrimonium per consensum mutuum sine verbis, et pueri ante annos legitimos per sola verba non contrahunt, cum intelligantur minime consentire.]

Datum Romae, etc.

CXC. CLERO, ET POPULO PER FIRMANAM DIOECESIM CONSTITUTIS. Ut ipsorum episcopo electo obedientiam impendant. Licet pontificalis auctoritas et imperialis potestas diversae sint dignitates, et officia regni et sacerdotii sint distincta, quia tamen Romanus pontifex illius agit vices in terris, qui est rex regum in terris et Dominus dominantium, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, non solum in spiritualibus habet summam, verum etiam in temporalibus magnam ab ipso Domino potestatem. Cum igitur episcopatus Firmanus, tam in spiritualibus quam etiam temporalibus, ad eum nullo pertineat mediante, nos, a dilecto filio . . . Firmano electo, canonica purgatione recepta super his quae sibi fuerant a quibusdam objecta, postquam ab ejus impetitione penitus destiterunt, electionem illius, quam de persona idonea cognovimus canonice celebratam, auctoritate curavimus apostolica confirmare, ipsumque postmodum per vexillum de regalibus investire. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus ei super spiritualibus et temporalibus obedientiam et reverentiam impendatis tam debitam quam devotam.

CXCI . . . FIRMANO ELECTO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Immunitates ac privilegia ipsi successoribusque ejus elargitur. Etsi universis ecclesiis, ex injunctae nobis administrationis officio, teneamur favoris nostri gratiam exhibere, illis tamen, quae ad nos utroque jure pertinere noscuntur, eo potius providere volumus et debemus, quo apostolicae sedi amplius sunt subjectae. Licet igitur Firmana Ecclesia in spiritualibus apostolicae sedis privilegiis sit munita, volentes tamen eidem super temporalibus etiam Ecclesiae Romanae praesidium impertiri, auctoritate apostolica districtius inhibemus, ne quis, praeter Ecclesiae Romanae legatum, in civitate Firmana, vel castellis, videlicet Agello, Capite-Montis, et aliis quae Firmana Ecclesia juste nunc possidet, aut legitime adipisci poterit in futurum, aut aliis bonis spectantibus ad eamdem, exactiones facere, tenere placitum, vel causas tractare, absque speciali apostolicae sedis mandato, praesumat, sed omnia bona ejus integra maneant, et quieta consistant, salvo in omnibus jure nostro. Adjicimus etiam, ut omnia quae de placito, banno, mercato, platea, vel portibus extra civitatem, per episcopatum, vel caeteris regalibus, in civitate Firmana, vel extra, proveniunt, tibi, tuisque successoribus, sine diminutione vel contradictione qualibet persolvantur, salva apostolicae sedis auctoritate. Nulli ergo omnino hominum episcopatum Firmanum inquietare liceat, aut rapere, vel invadere bona ejus, aut ipsius homines molestare aliquatenus, vel gravare. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, aut praesens privilegium in aliquo violare, centum libras auri puri pro poena componet, dimidium sacro Lateranensi palatio, reliquum vero tibi, vel successoribus, qui pro temp fuerint soluturus.

CXCII. REGIS DANORUM AD PAPAM. Varias contra Waldemarum, Slevicensem episcopum, ei proponit querelas, et rogat ut provideat ne a Waldemaro Dania turbetur. [Reverendo in Christo patri et domino, Innocentio, Dei gratia sacrosanctae Romanae sedis summo pontifici . . . eadem gratia Danorum et Sclavorum rex, dux Juciae, dominus Nordalbingiae, filialis devotionis plenitudinem cum affectu. Cum universi quatumcunque per orbem terrarum diffusi Christianae fidei sectatores, sanctitatis vestrae excellentiam venerari et diligere, non servilis, sed filialis devotionis obsequiis teneantur, illi tamen, si insta paternitatis vestrae meritis voluerint vicissitudine respondere, ad hoc se debent abundantius recognoscere debitores, quos specialis praerogativa dilectionis, et evidentioris gratiae manifestis indiciis honoratis. Licet enim ad obediendum et obsequendum sanctitatis vestrae beneplacitis Christianae professionis generalibus institutis, et gentibus universis communibus teneamur, specialis tamen immensae benignitatis et benevolentiae vestrae, nobis impensae, stimulis urgentioribus excitati, ad perficiendum benevole universa, quae vestrae discretioni noverimus complacere, Nos profecto recognoscimus firmius obligatos, quia non solum antecessorum vestrorum, qui antecessores nostros et regnum eorum sincerae semper charitatis brachiis amplexati sunt, vestigiis incedentes, vos constituistis dilectionis, quam ad ipsos habuerant, successores, verum etiam eam studuistis incrementis spe quoque majoribus adaugere, et ad perficiendum nostrum beneplacitum, et honorem nostrum et regni pariter promovendum, paterna sollicitudine laborare. Susceptis autem pietatis vestrae litteris, in quibus nos super liberatione Waldemari episcopi sincero affectu et benevolo monuistis, cum, ut salva dilectionis vestrae plenitudine loquamur, plerisque quod petebatur difficile et penitus impossibile videretur, eas gratanter recepimus et benigne, nihil grave, quod vobis facile decreveritis, quantumcunque damnum nobis, vel periculum in persona, vel rebus immineat, arbitrantes, tanta nobis ex praecedentibus meritis vestris dilectionis integritate et constantia demonstrata, quod certissimi sumus, quia circa utilitatem et profectum nostrum tam diligenti sollicitudine vigiletis, quod ad praecavendum in posterum universa damna et incommoda, quae nobis pene regni nostri universitas minatur, et metuit imminere, tale debeatis adhibere remedium et cautelam, quod nequaquam super iis oporteat dubitare; ideo, ad implendum omne, tametsi arduum videatur, incunctanter, et omni deliberatione postposita, nobis cognoscimus obsequendum, quidquid vestra providentia nobis viderit imperandum.

Nisi enim, projectis post tergum nostrum omnibus excessibus et delictis, quibus in nos deliquit episcopus praelibatus, ad ea oculos nullatenus retorquentes, in Domino et vobis spem nostram et confidentiam poneremus, nos, sicut alii pene cuncti, non solum difficile, sed impossibile crederemus, quod nobis modo urgenti praecipue benevolentiae vestrae plenitudine facile judicamus. Sane, licet providentiam vestram, pluribus occupatam, inviti longis sermonibus molestemus, quod tamen ipsum contra nos maxime excitavit, vestrae dilectioni breviter revelandum per nuntium arbitramur, ut odium pro dilectione, et pro bono malum, ipsum nobis reddidisse evidentius declaretur. Cum enim rex Canutus, avunculus noster, fuisset ab inimicis suis innocenter et immerito interemptus, quaedam, de qua adhuc sub judice lis est, utrum eam habuerit concubinam, istum, de quo nobis est mentio, procreavit. Sed, cum de generatione istius tanta esset ambiguitas, quippe, post mortem ejus, cujus filium se affirmat, et de matrimonio illegitimo procreatum, utrum eum filium praelibati vellet asserere, sive non, patris nostri arbitrio linqueretur, ipse tamen, divinae retributionis intuitu, in saniorem partem dubia exponendo, ipsum in genus regale et suam progeniem dignanter suscepit, et non solum in cognatum et consanguineum, sed quasi in proprium filium adoptavit. Patre autem nostro de medio sublato, cum frater noster, piae memoriae rex Canutus, regni gubernacula suscepisset, a patris piis operibus non declinans, se ejusdem dilectionis, quam pater noster ad hunc habuerat, successorem constituit et haeredem, et benevolentiam et dilectionem illi semper exhibuit pleniorem, tantam gratiam, quam a patre nostro susceperat, augmentando, quod, inter caetera, ad tempus ducatum, qui nobis debebatur, ei, nobis in annis teneris constitutis, concessit, eumque abunde innumeris beneficiis et honoribus ampliavit; sed, unde benevolentiam se credidit plenius promereri, inde ipsius indignationem et odium contra se et nos sensit graviter et inexorabiliter excitari. Nam, cum nobis, annis infantiae jam transcursis, ducatus noster et haereditas patris nostri redderetur, cujus ipse, ut supradictum, fuerat ad tempus procurator, dilectionis sincerae vicissitudinem, quam ipsi et nobis reddere tenebatur, in rancorem et odium indeficiens commutavit; quod et postmodum (nam, secundum proprium ipsius in die consecrationis suae prognosticum, nihil occultum quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur,) indiciis nimis evidentibus patefecit. Omnium enim beneficiorum, quae a patre nostro et fratre susceperat, ut de nobis ipsis sileamus, immemor vel ingratus, praemissum fratrem nostrum, et nos regno molitus est, quamvis frustra, adjuvante divina clementia, removere, et, regis et episcopi minus decenter et juste sibi nominibus maritatis, contra nos pugnaturus, aciem instaurare. Si itaque, brevitatis causa, omnibus aliis praetermissis, quae contra nos relata et gravia perpetravit, haec ad memoriam revocentur, nisi vestra in omnibus et super omnia benevolentia attendatur, quid de illo boni potest conjici, qui etiam in mortem nostram tam innocenter et immerito non timuit malignari?

Cum igitur, et nos, et nostra, vestrae per omnia committimus ordinationi, procuret vestra providentia, ut, si ipsum, admonitionis vestrae intuitu, dimittamus, ita disponatis, ut taliter ad vos perducatur, quod ab inimicis non possit in itinere deprehendi; quia, quamvis opera nostra id cognoscamus nullatenus meruisse, Philippus tamen, dux Sueviae, inimicis nostris magis se sociat quam amicis, et, qualiter inter nos et regem Franciae res se habeat, vestrae magnificentiae non convenit revelari; ideoque, si in manus praemissi nostri adversarii deveniret, si possent, per eum nobis et regno nostro molestias irrogarent; et, cum pervenerit, sicut per litteras vestras et nuntios nostros accepimus, eum in aliquo alio loco ubi opportunum cognoveritis, collocetis; quoniam, cum ad dilectionis sinceritatem beneficia, quae ei prius a fratre nostro et nobis impensa sunt, nequaquam sufficimus augmentare, timemus quod nullatenus melius modo quam prius possimus ejus benevolentiam promereri; ideoque, magis ejus absentiam quam praesentiam affectamus, cui formidamus posse sinceri affectus constantia copulari. Quod si, nec ipsum secure ad vos poteritis perducere, nec, sicut dictum est, ei in alio loco, munera providere, cum benevolentia vestra ipsum, ne nobis noceat, permittatis de caetero retinere, tanto clementius nobiscum facientes, quod, fere omnium nobis attinentium consilio praetermisso, a vestro nequaquam consilio et beneplacito volumus declinare. Caetera nuntiis nostris committimus enarranda.

CXCIII. ILLUSTRI REGI DANIAE. Hortatur eum ad clementiam erga Waldemarum, et rogat, ut securo conductu valeat deduci ad Hungarorum regem, et deinde promittit se ejus regni quieti consulturum. (XIII Kal. Februarii.) [Gratias agimus gratiarum omnium largitori, quod in serenissimo pectore tuo eam virtutum abundantiam cumulavit, ut inveniatur in eo quod universitas hauriat, nec desit ibidem, quod affectio familiaris assumat. Nos igitur, specialis dilectionis tuae praerogativa gaudentes, tanto securius tibi preces effundimus, quanto ex tuae celsitudinis litteris, nostro nuper apostolatui destinatis, purioris devotionis, quam ad nos habere dignosceris, argumenta tenemus. Sic autem, fili charissime, convenit, ut per bonorum praeteritorum memoriam, quae, tam a nobis quam praedecessoribus nostris, tibi ac progenitoribus tuis sunt affluenter exhibita, te ipsum excites ad majora, nec illa debellatrix virtutum, ingratitudo videlicet, ullum, quod absit! in te locum inveniat, quae, cum malorum sit provocatrix, et exterminatrix meritorum, quocunque semel se ingerit, vix sine gravi detrimento recedit. Ex dictarum namque perpendimus serie litterarum, quod, licet Waldemarus, Slevicensis episcopus, pontificalis officii gravitate, ut in se regnum sacerdotio conveniret, contra clarae memoriae C. regem Danorum, fratrem tuum, cui juramento fidelitatis tenebatur astrictus, temere conjuravit, omniumque beneficiorum, quae tam a te quam tuis progenitoribus copiose susceperat, impudenter oblitus, multa gravia contra honorem regium perpetravit, tu tamen, tanquam rex clemens, et princeps catholicus, quique doles, quoties cogeris esse ferus, ob reverentiam summi regis, et salubrem admonitionem apostolicae sedis, quantumcunque idem episcopus te ac tuum regnum offenderit, quantumcunque etiam id tibi grave, multis etiam impossibile videretur, nobis tamen pro liberatione ipsius exhortantibus et exorantibus incessanter, velociter etiam, omni deliberatione postposita, duxisti humiliter obsequendum, nihil difficile reputans quod tibi duximus injungendum, firmam spem et fiduciam obtinens, quod circa utilitatem et profectum tuum tam diligenti sollicitudine vigilemus, quod ad praecavendum in posterum damna et incommoda universa, quae pene universitas regni tui minatur tibi, ac metuit imminere, tale debeamus providere remedium, quod nequaquam super iis tibi deinceps sit dubitandum.

Nos igitur, plurimum acceptantes devotionis regiae puritatem, ac cupientes tam saluti tuae, quam tranquillitati regni tui, diligenti sollicitudine providere, de communi fratrum nostrorum consilio, dilectum filium, magistrum P . . . clericum nostrum, virum providum et discretum, ac suae probitatis et honestatis intuitu nobis et fratribus nostris acceptum, ad tuam duximus praesentiam destinandum, celsitudinem regiam monentes, atque etiam exhortantes in Domino, quatenus, juxta preces et exhortationes nostras, memoratum episcopum absolutum et liberum eidem facias assignari, eidem nihilominus providens in securo conductu, ut usque ad dilectum in Christo filium nostrum A Hungarorum regem illustrem, ab eodem valeat eidem episcopus sine cujusquam laesione deduci. Nos enim, extunc, auxiliante Deo, curabimus providere, quomodo secure ad nos valeat pervenire. Verum, quia tam longum iter perficere, vel apud nos per longum tempus manere, idem episcopus sine magnis non posset expensis, quas ipsum non credimus habere, de sui episcopatus redditibus tantum ei tribuat ex mandato nostro regia celsitudo, quod, ad sedem apostolicam veniens, ac permanens apud ipsam, decenter et honeste se ac suos valeat procurare. Ad hoc, paci ac tranquillitati tuae paterna volentes sollicitudine praecavere, dicto magistro dedimus in mandatis, ut, convocatis magnatibus regni tui, tam ecclesiasticis quam mundanis, candelis exstinctis, et pulsatis campanis, excommunicationem solemnem auctoritate nostra promulget in eum, vel eos, qui te, vel regnum tuum, propter auxilium vel favorem episcopi memorati, contra mandatum apostolicum, praesumerent molestare, recipiens ab eodem episcopo corporale coram omnibus juramentum, quod ipse, nec per se, nec per alium, te, vel regnum tuum, vel aliquos de tuo regno, propter hujusmodi causam ausu temerario infestabit, quodque fideliter ad apostolicam sedem accedet, ipsius mandatum humiliter recepturus. Super eo vero, quod dilectus filius . . . . et nuntii apud nos multipliciter institerunt, ut in locum praedicti episcopi faceremus dilectum filium . . . . electum, per apostolicae dispensationis gratiam subrogari, noverit regalis prudentia, quod petitionem hujusmodi non potuimus adimplere, cum sanctorum Patrum canonicae sanctiones expresse prohibeant, ne quis locum viventis usurpet, antequam idem ab eo canonica fuerit censura remotus. Cum autem idem episcopus ad praesentiam nostram pervenerit, quia tunc intelligi poterit suae redditus libertati, nos, de iis quae pertinuerint ad cautelam, nihil, auctore Domino, super hoc negotio dimittemus. In fine autem, tuam celsitudinem monemus, atque etiam rogamus, quatenus dictum magistrum sic decenter recipias et honeste pertractes ut exinde non immerito tua valeat magnificentia commendari.

Datum, XIII Kalendas Februarii.

CXCIV. LUNDENSI ARCHIEPISCOPO. Ut visitet provinciam Lundensem et corrigenda corrigat. (XV Kal. Februarii.) Quia saeculo senescente, etc., sicut in ea, quae scribitur supra, eodem libro . . . . . archiepiscopo Senonensi.

CXCV. EIDEM. Respondet ipsius consultationi super casu quodam matrimoniali. (II Id. Januarii.) [Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod, cum quaedam mulier, dioecesana tua, velum viduitatis coram duobus abbatibus assumpsisset, benedictione solemni cum celebratione missae, ac litania, sicut debuit, accedente, postmodum quidam nobilis, qui sex mensibus ante proponebatur, mulierem eamdem, mediantibus internuntiis, per verba de praesenti, arrha etiam interposita, desponsasse,] audito quod mulier ipsa velum assumpserat, misit ad eam, ut desponsationem factam carnalis copula sequeretur. Tu vero, postquam fuit ad tuam audientiam res perlata, inhibere curasti, ne ante discussionem negotii se carnaliter commiscerent. Postmodum autem, a muliere ipsa, in tua praesentia constituta, quaesisti, utrum consensisset in illum, et quare ab illo quaereret separari? [At illa, se in illum consensisse confessa, dixit quod audiverat, eum esse lepra percussum, et ob hoc ejus fuerat abominata complexus.] Cum autem postmodum per testes idoneos tibi fuerit plenior facta fides, quod, ante susceptionem veli, mutuus intervenerat inter ipsos per verba de praesenti consensus, sedem duxisti apostolicam consulendam, utrum veli susceptio impediat matrimonium inter ipsos? [Nos autem fraternitati tuae taliter respondemus, quod, etsi possit non inconsulte videri, quod, ex quo matrimonium inter personas legitimas per verba de praesenti contrahitur, illis viventibus, in nullo possit casu dissolvi, ut, vivente reliquo, alter ad secunda vota transmigret, etiamsi unus fidelium, inter quos est ratum conjugium, fieret haereticus, et nollet permanere cum altero sine contumelia Creatoris, nisi forte secus fieret ex revelatione divina, quae superat omnem legem, sicut a quibusdam sanctis legitur esse factum; nos tamen, nolentes a praedecessorum nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, quod, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licet alteri conjugum, reliquo etiam inconsulto, ad religionem transire, ita, quod reliquus extunc legitime poterit alteri copulari; hoc ipsum tibi consulimus observandum in articulo praenotato, quamvis falsa sit causa, propter quam ad susceptionem praedicta mulier est inducta, cum sine qualibet tali causa, id ipsum religionis obtentu facere potuisset. Porro, licet praedicta mulier videatur in veli susceptione religionis habitum assumpsisse, si tamen velit in domo propria permanere, quasi propositum castitatis in saeculo servatura, nihilominus consummandum est conjugium jam contractum, nisi se voto constrinxerit ad observantiam regularem, in quo casu compelli potest, ut, relicto saeculo, religionis propositum exsequatur.]

Datum II Idus Januarii.

CXCVI. EIDEM. Confirmat quasdam institutiones ab ipso factas. (XIV Kal. Februarii.) Benedictus Deus, a quo bona cuncta procedunt, qui, sicut scientiam, sic et zelum tibi dignatus est impertiri, ut, tanquam vir providus et honestus, ad ea dirigas aciem tuae mentis, quae sanctam illustrant Ecclesiam, et eam faciunt inter mundi tenebras radiare. In nostra sane praesentia, quarumdam institutionum tenor, quas ad propagandum decorem ecclesiasticae honestatis fecisse dignosceris, exstitit recitatus, in quibus, juxta diversitatem locorum et morum; multa, sicut speratur, indigenis salubria statuisti. Licet autem ex parte tua nobis fuerit humiliter supplicatum, ut institutiones illas confirmationis apostolicae dignaremur munimine roborare, ne tamen per confirmationem hujusmodi jus commune statuere videremur, eas non duximus ad cautelam specialiter confirmandas. Verum, quoniam ex instituentis prudentia institutorum praesumimus honestatem, volumus et mandamus, ut ea, quae per te provida sunt deliberatione statuta, facias auctoritate nostra in provincia tua iuviolabiliter observari.

Datum, XIV Kalendas Februarii.

CXCVII. EIDEM. Ut in civitate quam ad cultum fidei redegerit, episcopum ordinare possit. (Idibus Januarii.) Cum, de Christiani nominis injuria vindicanda juste ac pie cogitans, ex religioso mentis proposito contra paganos decreveris proficisci, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut in civitate, quam, paganorum eliminata spurcitia, Christo juvante, poteris ad cultum fidei christianae redigere, catholicum valeas episcopum ordinare. Nulli ergo, etc.

Datum Idibus Januarii.

CXCVIII. EIDEM. Ut institutio ab ipso super statu monachorum nigri ordinis facta observetur. (XV Kal. Februarii.) Gratum gerimus et acceptum, ac fraternitatem tuam digna gratiarum prosequimur actione, quod, sicut vir providus et honestus, ad ea diligenti sollicitudine aciem tuae considerationis extendis, per quae valeat in domo Domini sacra religio propagari. Ex tuarum sane perpendimus serie litterarum, quod, cum, ex injuncto tibi provisionis officio, ecclesias regni Daciae visitares, prospiciens statum monachorum nigri ordinis in pluribus vacillare, quod praesertim ex diversarum regionum diversis consuetudinibus contingebat, ordinem ad uniformitatem reducere studuisti. Verum, quoniam sine capite, quantumlibet tenax disciplina resolvitur, et gregis sinceritas dissipatur, ad preces praelatorum ejusdem ordinis, eis deliberatione provida concessisti, ut in certo loco certum sibi rectorem eligerent, qui utilitati totius ordinis et saluti consuleret, cui etiam omnes, tam monachi quam abbates nigri ordinis, universaliter obedirent. Cum igitur universitas capituli generalis monasteriorum omnium abbatum Lunden. locum ad conveniendum elegerint, et ejusdem abbatem coenobii sibi praefecerint in rectorem, ad communem petitionem ipsorum, quod ab eis super hoc factum fuerat confirmasti, a nobis humiliter postulans et devote, ut dignaremur idem apostolico munimine roborare. Licet autem, tum propter Ecclesiae honestatem, tum propter supplices preces tuas, quas ex sincera intentione procedere novimus, quod provide factum est, in hac parte velimus firmiter observari, quia tamen in talibus institutis aliqua de novo consueverunt emergere, quae suadere possent aliquid immutandum, volumus et mandamus, ut institutio memorata usque ad quadriennium inviolabiliter observetur, infra quod spatium, nisi appareat aliquid, quod eam suadeat immutandam, extunc auctoritate apostolica secure poterit confirmari.

Datum XV Kalendas Februarii.

CXCIX. . . . . . . . . ABBATI DE BARDESLERA, ET . . . . . PRIORI SANCTI SEPULCRI, ET . . . . . DECANO WIGORNIENSIS DIOECESEOS. Ut in causa, (quae inter R. rectorem ecclesiae S. Saldati ab una, et Thomam rectorem capellae S. Joannis de Glovernia ab altera parte, vertebatur) procedatur, nisi actor fuerit effectus familiaris judicis. (VI Kal. Februarii.) [Insinuante dilecto filio R. rectore ecclesiae Sancti Aldati, ad audientiam apostolatus nostri pervenit, quod, cum olim causam, quae super jure parochiali inter ipsum, et Thomam, rectorem capellae Sanctae Joannis de Glovernia, Wigorniensis diaeceseos, vertebatur, venerabili fratri nostro . . . . . Wigorniensi episcopo, et conjudicibus ejus, a nobis obtinuerit delegari, postmodum, licet in eadem fuerit quaestione processum, tractu temporis, antequam ad definitivae sententiae calculum veniretur, idem episcopus praefatum R. in suum familiarem admisit, sine quo reliqui duo judices, secundum quod in nostris litteris mandabatur, in causa procedere non valebant, et alter ipsorum officialis est episcopi supradicti; propter quod adversae parti poterat suspectus haberi. Unde, cum ex causa hujusmodi, tam episcopus quam officialis praedictus, utpote quos idem R. in judices postularat, et ipse familiaris eorum postmodum est effectus, ab adversa parte possent merito recusari, decisionem ipsius causae, vestrae petiit discretioni committi. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, nisi, postquam familiaris ejus effectus est, litigare consenserit coram illo, in causa ipsa secundum priorum continentiam litterarum, ratione praevia, remoto appellationis obstaculo, procedere non tardetis. Alioquin, partes ad priorum judicum reducatis examen.] Quod si non omnes duo vestrum, etc.

Datum, VI Kalendas Februarii.

CC. . . . . . VERCELLENSI EPISCOPO, . . . . . . ABBATI DE TILETO, ETC . . . . . . PRESBYTERO ALBERTO MANTUANO. Qualiter et quomodo procedere debuerint adversus Novariensem, et Yporiensem episcopos. Agitur etiam de cessione episcoporum Astensis et Veronensis. (IV Kal. Februarii.) « [ Qualiter et quando] debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus Novi et Veteris Testamenti colligitur evidenter, ex quibus super hoc postea processerunt canonicae sanctiones. Legitur enim in Evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: Quid haec audio de te? redde rationem villicationis tuae, jam enim non poteris villicare (Luc. XVI). Et in Genesi, Dominus ait: Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint (Gen. XVIII). Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum cum subditus, verum etiam cum praelatus excedit, si per clamorem et famam ejus excessus ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit, et diffamatio manifestat, debet coram Ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis, non tamen idem sit actor et judex, sed, quasi deferente fama, vel denuntiante clamore, officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit diligenter observandum in subditis, diligentius tamen observandum est in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam, et, quia non possunt omnibus complacere, cum ex officio teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, » quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare, frequenter odium multorum incurrunt, et insidias patiuntur; et ideo sancti patres provide statuerunt ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne, concussis columnis, corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed et malignae criminationis janua praecludatur. Verum, ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur injuste, ut tamen caverent ne delinquerent insolenter, contra utrumque morbum invenientes congruam medicinam, ut videlicet accusatio criminalis, quae ad diminutionem capitis, id est ad degradationem intenditur, nisi legitima praecedat inscriptio, nullatenus admittatur; sed, cum super excessibus suis quisquam fuerit diffamatus, ut in tantum jam clamor ascenderit, quod diutius sine scandalo dissimulari non possit, nec sine periculo tolerari, absque dubitationis scrupulo, ad inquirendum et puniendum ejus excessus, non ex odii fomite, sed ex charitatis procedatur affectu, quatenus, si gravis fuerit excessus, etsi non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum sententiam evangelicam, a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Hunc igitur ordinem, [si circa venerabilem fratrem nostrum . . . Novariensem episcopum, observastis, intentionem et discretionem vestram in Domino commendamus. Si vero qualibet occasione praetermisistis eumdem, ne levi compendio ad grave dispendium veniatur, adhuc ipsum ordinem tempore opportuno volumus observari, ne inde nascantur injuriae, unde jura nascuntur; et ideo, devotionem vestram rogamus attentius et monemus, obsecrantes in Christo Jesu, qui venturus est judicare vivos et mortuos, quatenus, ad conscientiae vestrae judicium recurrentes, si forte contra praescriptum ordinem tanquam homines excessistis, non pudeat vos errorem vestrum corrigere, qui positi estis, ut aliorum corrigatis errores, quoniam apud districtissimum judicem in qua emensi fueritis, remetietur et vobis; ita videlicet, ut inveniatis occasionem aliquam congruentem, per quam, ne vestra vilescat auctoritas, quanto cautius et prudentius potueritis supersedeatis ad praesens, quoniam, ex iis quae inordinate sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Si vero praescriptum ordinem custodistis, volumus et mandamus, quatenus, omni gratia et timore postpositis, Deum solum habentes prae oculis, via regia incedentes, sine personarum acceptione, in hoc negotio procedatis, juxta formam quam vobis in aliis litteris duximus exprimendam, nec timeatis aliquem hominem contra Deum, sed Deum potius supra omnem hominem metuatis. Formam vero juramenti, quam a clericis Novariensibus super inquisitione facienda in hoc negotio recepistis, in similibus volumus observari, ut videlicet jurent clerici, quod super his, quae sciunt vel credunt in sua ecclesia reformanda, tam in capite quam in membris, exceptis occultis criminibus, meram et plenam dicant inquisitoribus veritatem.] « De Yporiensi autem episcopo, vobis rescribendo, mandamus, quatenus eum ad resignationem episcopatus, cum sit insufficiens et inutilis, efficacius inducatis, et, si cedere sponte noluerit, quia probati sunt ejus excessus super dilapidatione et simonia, vos eum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ab administratione Yporiensis ecclesiae deponatis: facientes eidem ecclesiae de persona idonea salubriter provideri, contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam compescentes. Cessionem autem Astensis episcopi, non solum ratam, sed et gratam habemus, provisionem tamen, quam ei de bonis Fructuariensis monasterii, si nobis placeret, facere decrevistis, nobis noveritis non placere, tum quia, sicut accepimus, ex ea idem monasterium grave nimis incurreret detrimentum, tum quia idem episcopus bona illa destrueret, sicut alia jam destruxit, cum sit dilapidator notissimus, et prodigus dissipator. Sustinemus tamen, pro vitando scandalo propinquorum, qui sunt nobiles et potentes, ut ei annuas pensiones, non quidem superfluas, sed solummodo necessarias, in diversis ecclesiis, sine ipsarum gravamine, assignetis, quatenus, manens apud aliquod monasterium, cum sit monachus, ad honestae vitae sustentationem expendat. Ad haec, noverit vestra devotio, quod Veronensis episcopus saepe nobis pro cedendi licentia supplicavit. Unde, cum ad visitandam Veronensem Ecclesiam accesseritis, si videretis expedire, cedendi sibi licentiam auctoritate apostolica concedatis facientes, eidem ecclesiae personam idoneam praefici salubriter in pastorem. Constitutiones vero, quas ad correctionem excessuum et reformationem morum, vos non tam fecisse quam innovasse cognovimus, approbamus, volentes, ut eas faciatis a clericis laudabiliter observari, praecipientes ex parte nostra praelatis, ut laicis conquerentibus plenam faciant justitiam exhibere, non obstantibus appellationibus frustratoriis, quas in eorum gravamen clerici frequenter opponunt, ne, pro defectu justitiae, clerici trahantur a laicis ad judicium saeculare, quod omnino fieri prohibemus, et vos, ne fiat, omnimodis satagatis. Caeterum, adversus haereticorum fallacias sollicitudinem vestram volumus vigilare, monentes et obsecrantes in Domino, quatenus ad exstirpandum de agro Dominico lolium haereticae pravitatis prudenter et efficaciter intendatis. »

« Datum, IV Kalendas Februarii. »

CCI. . . . . . WIGORNIENSI EPISCOPO. Quod, excepto die Nativitatis Dominicae, sufficit sacerdoti unam missam celebrare. (Romae, VII Kal. Februarii.) [ Consuluisti nos utrum presbyter duas missas in eadem die valeat celebrare? Super quo tibi duximus respondendum, quod, excepto die Nativitatis Dominicae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die unam missam solummodo celebrare.]

Datum, VII Kalendas Februarii.

CCII. . . . . DECANO SANCTI THOMAE CRISPEJACENSIS, SILVANECTENSIS DIOECESEOS ET Gerindo de Crech . SUESSIONENSI, ET M. Gir. [al. Gerardo ] DE SANCTO DIONYSIO NOVIOMENSI, CANONICIS. Causam, inter episcopum Meldensem et abbatissam Jotrensem vertentem, ipsis committit. (Romae, V Kal. Februarii.) [Olim inter procuratores venerabilis fratris nostri. . . . Meldensis episcopi, et dilectae in Christo filiae . . . abbatissae Jotrensis, lite in auditorio nostro legitime contestata, tam super obedientia quam dictus episcopus ab eadem abbatissa conquerebatur sibi esse subtractam in consecratione altarium, dedicatione ecclesiarum, velatione virginum, ordinatione clericorum, exhibitione procurationum, et poenitentiis pro majoribus criminibus imponendis, aut aliis quae in monasterio et villa Jotrensibus Meldensis episcopus consueverat exercere, quam impedimento fori, super quo abbatissa conquerebatur per ipsum episcopum illatas sibi et monasterio suo graves injurias et jacturas, nos examinationem hujus negotii, dilectis filiis . . . Longi-pontis, et . . . Sancti Justi abbatibus, et magistro G. archidiacono Suessionensi, duximus committendam; qui, auditis confessionibus, receptis testibus, et allegationibus intellectis, causam ipsam sufficienter instructam, cum quorumdam instrumentorum rescriptis, ad nostrum remiserunt examen, praefigentes partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentarent. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis, postquam de meritis causae fuimus sufficienter instructi, de fratrum nostrorum consilio, restitutionem obedientiae super praescriptis capitulis, salva quaestione proprietatis, adjudicavimus episcopo faciendam, illis duntaxat exceptis, super quibus in clero et populo Villae Jotrensis asserebat obedientiam sibi fuisse subtractam, super quibus ab impetitione episcopi, quoad judicium possessorium, absolvimus abbatissam, eumdem episcopum nihilominus absolventes super impedimento fori, de quo eum ad restitutionem damnorum impetierat abbatissa. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, praelibatam sententiam, per censuram ecclesiasticam, facientes firmiter observari, postquam idem episcopus fuerit restitutus, audiatis quae super jure proprietatis proposita fuerint coram vobis, et causam, sufficienler examinatam, ad audientiam nostram fideliter remittatis, per nostrae definitionis sententiam terminandam. Si vero praefatus episcopus, infra mensem post factam sibi restitutionem, nollet coram vobis super petitorio respondere, vos, eum de contumacia punientes, abbatissam in possessionem libertatis super praescriptis capitulis reducatis. Nullis litteris obstantibus, praeter assensum partium, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, V Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno octavo.]

CCIII. . . . . . . . TOLETANO ARCHIEPISCOPO, ET . . . . . EPISCOPO ZAMORENSI. Ut Castellae et Legionensem reges Hierosolymitani hospitalis fratribus quaedam oppida possessionesque restituere compellant. (V Kal. Februarii.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, cum, procurante illo qui operibus pacis invidet, inter charissimos in Christo filios nostros . . . . Castellae, et . . . . . Legionensem reges illustres, belli seditio mota esset, ac multa fuerint hinc inde hostiliter attentata, dilecti filii . . . prior, et fratres hospitalis Hierosolymitani in Hispania constituti, confidentes in illo qui posuit fines suos pacem, et nihilominus de regum ipsorum benignitate sperantes, qui, licet bellum moverent ad invicem, paupertatem suam non credebant esse illorum incursibus exponendam, castra sua et villas, in utriusque regni confinio constituta, non praemunierunt ut hostes, sed ut hospites repararunt. Rex vero Castellae, praeter fiduciam eorumdem, duo castra hospitalis ejusdem, videlicet Fraxin. et Paradinas, et tres villas, scilicet Taurisellam, Taraucam et Portam, sita in confinio regni sui, eis abstulit violenter, non rememorans, dum haec ageret, quod periculosissimum sibi erat, invadendo jura servorum suorum, effici hostem Christi, dum contra faciem insurgeret inimici. Licet autem, tu, frater archiepiscope, regem eumdem ad restitutionem eorum de mandato nostro monueris, nondum tamen in hoc acquiescere procuravit, unde, praedicti fratres damnum se queruntur gravissimum incurrisse. Nos vero, quia saluti regis ipsius non expedit villas et castra ipsa contra Deum taliter detinere, ipsum per litteras nostras monendum duximus et hortandum, ut ea conquerentibus, ut tenetur, restituere non postponat. Quocirca, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus quatenus, si rex ipse, quod non credimus, adimplere forte neglexerit quod mandamus, vos, quantumcunque nobis molestum existat eum in aliquo aggravare, quia tamen magis Deo deferre quam homini nos oportet, ipsum ad id, sicut justum fuerit, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellatis; attentius provisuri, ut mandatum apostolicum taliter implere curetis, quod ex defectu vestro praedicti fratres dispendium non incurrant, et nos sollicitudinem vestram possimus non immerito commendare, qui non possemus non ferre moleste, si ad hoc exsequendum exhiberetis vos tepidos vel remissos. Quod si non ambo . . . alter, etc.

Datum, V Kalendas Februarii.

CCIV. . . . . . . ABBATI, ET FRATRIBUS EVESHAMENSIS COENOBII. Causam, inter ipsum et episcopum Wigorniensem, super jurisdictione vertentem definit. (XV Kal. Februarii.) [Ex ore sedentis in throno procedit gladius bis acutus, quoniam ex ore Romani pontificis, qui praesidet apostolicae sedi, rectissima debet exire sententia, quae contra justitiam nulli parcat, sed reddat quod suum est unicuique. Cum igitur inter vos, et venerabilem fratrem nostrum . . . . . . . Wigorniensem episcopum, super monasterii vestri subjectione ac libertate controversia verteretur,] et nos eam examinandam commisissemus judicibus delegatis, qui causam eamdem sufficienter instructam ad nostram praesentiam remiserunt, certum partibus terminum praefigentes, quo cum instrumentis et attestationibus nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus igitur in nostra praesentia per procuratores idoneos constitutis, audientiam praebuimus liberam et benignam. Et quidem, [monasterii vestri proposuit procurator, quod idem monasterium ab ipsa sui fundatione liberum exstitit et exemptum, ad hoc probandum privilegia praedecessorum nostrorum inducens, duo videlicet Constantini, unum Innocentii, et alterum Alexandri, nec non indulgentias Clementis et Coelestini, quorum usum continuum a longis retro temporibus per depositiones testium ostendere nitebatur.] In primo siquidem privilegio Constantini continebatur expressum, quod sanctae recordationis Egwinus, Wigorniensis episcopus, ad apostolicam sedem accedens, visionem quamdam, qua se beata Maria manifestavit eidem, praefato praedecessori nostro reverenter exposuit, et tunc temporis Anglorum Kenredus et Offa, cum quibus jam dictus episcopus apostolorum limina visitavit, in loco visionis ostensae, de bonis suis plurima beneficia in praesentia ejusdem praedecessoris nostri regia liberalitate donarunt, quae ipse auctoritate apostolica confirmavit, quatenus in eodem loco monachorum congregatio, secundum beati Benedicti Regulam, quae minus in illis partibus tunc vigebat, ad divini nominis constitueretur honorem; unde, praefatus pontifex Brithwaldo, Britanniarum primati, per apostolica scripta mandavit ut, coadunato concilio, constitueret ovile, divinitus ostensum, apostolica auctoritate munitum, et regia liberalitate donatum sibi et successoribus suis, memorato Egwino episcopo assistente, curam animarum ejusdem ecclesiae, praecipue injungendo ut ab omni pervasorum impulsu et tyrannorum incursu, potestate sibi tradita, defensaret; si quid vero sinistrae partis inibi comperiretur oriri, ejusdem primatis auribus potius deferretur, quam per alicujus occultam sententiam locus sanctus depravaretur injuste. Ipsum ergo locum, quoniam antedicti reges libertate donarunt, et idem praedecessor noster apostolicae sedis auctoritate donavit, ut nullus cujuscunque ordinis homo, quod ipse constituerat, depravare ac diminuere attentaret. [In secundo vero privilegio ejusdem Constantini papae perspeximus contineri, quod ipse praefato primati per apostolica scripta mandavit, ut ecclesias Dei, per Britanniam constitutas, protegeret et foveret, inter quas eam, quae nuperrime nunc a venerabili viro, Egwino episcopo, apostolica et regia auctoritate fuerat constituta, ditioni ejus praecipue submittebat, ut eam ab omni adversariorum impugnatione liberam in perpetuum reddere procuraret, constituens, ut idem locus sub monarchia proprii abbatis ab omni tyrannica exactione sit liber, et nullus, cujuscunque ordinis, homo aliquid ibi gravamen inferre praesumat. Abbas autem, secundum auctoritatem canonicam, vel de ipso monasterio, vel de parochia Wictiorum, a fratribus eligatur, qui libere ac canonice, sine aliqua exactione, in eadem ecclesia benedictus, ob reverentiam venerabilis Egwini, qui, episcopali sede dimissa, in eodem monasterio factus est abbas, annulo in celebratione solummodo missarum utatur, primumque locum semper obtineat post praesulem Wictiorum. Ex horum ergo privilegiorum capitulis, monasterii vestri procurator nitebatur ostendere quod ipsum monasterium, a prima sui fundatione, ab omni episcopali jurisdictione fuit prorsus exemptum; tum, quia dicitur apostolica tantum et regia auctoritate constructum, unde, nonnisi ad apostolicam sedem in spiritualibus, et regiam coronam in temporalibus, intelligitur pertinere, cum summus pontifex non consueverit aliquod monasterium ut sua construatur auctoritate mandare, nisi quod in fundo sibi donato fuerit construendum; tum, quia locum ipsum, quem reges donasse, dicuntur regia liberalitate, et ipse donavit, ut, sicut illi donaverunt eum libertate, quantum ad temporalia, sic et iste, quantum ad spiritualia, intelligatur libertate donasse, cum ad illos utique temporalia, et ad istum spiritualia pertinerent; tum etiam, quia curam animarum ejusdem ecclesiae praecipue injunxit Britanniarum primati, quam et ditioni ejus praecipue dicitur submisisse, ut, si quid ibi oriretur sinistri, per ipsius corrigeretur industriam et cautelam, unde, videtur correctionem ipsius loci ei solummodo commisisse, sicque ad alium minime pertinere; tum, quia praefatum locum sub monarchia proprii abbatis manere decrevit, unde, cum monarchia interpretetur unicus principatus, videtur, quod abbas ipsius loci solus in eodem loco principalem obtinet potestatem. Quod autem verba privilegiorum ipsorum intelligi debeant tali modo, sequentia privilegia manifestius declarare videntur: nam, in privilegio felicis memoriae Innocentii continetur, ne aliquis episcopus in ipsa abbatia, vel capellis ipsius, synodum, vel capitulum, ordinationes, vel missas publicas, nisi invitatus ab abbate et fratribus ipsius loci, celebrare praesumat, et cum abbas in eodem monasterio fuerit electus, absque omni exactione, a quocunque maluerit episcopo in ipsa benedicatur ecclesia, dummodo catholicus fuerit, et gratiam babeat apostolicae sedis. Idem etiam Innocentius, Constantini vestigiis inhaerendo, decrevit ut solummodo penes abbatem ipsius loci, totius domus et ecclesiae, aliorumque locorum ad eamdem ecclesiam pertinentium, pastoralis cura consistat, et eorumdem ordinatio in ipsius tantum potestate permaneat, sicut est hactenus observatum. In privilegio vero Alexandri papae perspicitur contineri, ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quocunque maluerint episcopo communionem et gratiam apostolicae sedis habente, fratres ipsius loci suscipiant, statuto, ut Wigornienses episcopi aliquid ab eis injuste non exigant, sed iis tantum contenti permaneant, quae antecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse. In fine vero subjungitur: Ut salva sit apostolicae sedis auctoritas, nec dicitur: Quod dioecesani episcopi canonica sit salva justitia, cum in monasteriis non exemptis, secundum approbatam Ecclesiae Romanae consuetudinem, dioecesano episcopo canonica justitia conservetur. In indulgentiis autem bonae memoriae Clementis et Coelestini patenter innuitur, quod idem coenobium ad jurisdictionem beati Petri nullo pertineat mediante, cum hoc in prooemio praemittentes, sic inferant consequenter. Hac itaque ratione inducti, usum chirothecarum et annuli, dalmaticae, tunicae, sandaliorum et mitrae tibi duximus concedendum. Per id ergo, quod pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem solummodo decernitur permanere, illud dilucidatur ab Innocentio, quod fuerat a Constantino statutum, ut videlicet idem locus sub monarchia proprii abbatis liber existat; unde, cum pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem solummodo debeat permanere, patet profecto quod episcopus pastoralem ibi curam exercere non debet, cum et abbas illius loci, absque omni exactione, infra suam ecclesiam debeat benedici. Unde, nec professio, nec obedientia debet ab illo requiri. Quia vero quaedam ad pastoralem sollicitudinem pertinentia, per se ipsum abbas exercere non potest, ut nihil ei desit quod pertineat ad plenitudinem libertatis, conceditur illi ab Alexandro, ut ecclesiastica sacramenta libere percipiat a quocunque maluerit episcopo, communionem et gratiam apostolicae sedis habente. Per id autem, quod idem locus asseritur ad jurisdictionem beati Petri solummodo pertinere, sicut innuitur in Indulgentiis Clementis et Coelestini, videtur illud manifestius declaratum, quod Constantinus papa locum ipsum dicitur libertate donasse, tutelam ejusdem Britanniarum primati, tanquam suo vicario, vel legato, committens. [Porro, in privilegio Constantini quiddam contineri perspicitur, per quod idem coenobium videtur ad jurisdictionem episcopi pertinere, videlicet, quod abbas ejusdem primum locum post Wictiorum praesulem semper obtineat; unde, cum locum istum obtinere non possit in generali concilio, neque provinciali, quoniam absonum esset, ut abbas primus post illum super alios episcopos resideret, relinquitur ergo, quod locum istum in episcopali synodo intelligatur habere, quare tenetur ad synodum episcopalem accedere, ac per hoc, ipsius statuta recipere ac servare. In privilegio vero Alexandri papae quiddam aliud continetur per quod dioecesanus episcopus in eodem coenobio jurisdictionem suam, etsi non omnibus, in quibusdam tamen, retinuisse videtur, cum in illo dicatur, ut Wigornienses episcopi a fratribus ejusdem loci aliquid injuste non exigant, sed iis tantum contenti permaneant, quae praedecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse; unde constat quod abbates episcopis aliquas de suis rationibus exhibere tenentur. Nos igitur, his et aliis diligenter auditis, et perspicaciter intellectis, cum a neutra parte per testes praescriptio sit probata, de communi fratrum nostrorum consilio sententialiter definimus, quod Eveshamense coenobium liberum est in capite tanquam ab episcopali jurisdictione prorsus exemptum, soli Romano pontifici et Ecclesiae Romanae subjectum, tutela tamen ipsius Cantuariensi archiepiscopo reservata. In membris autem, videlicet illis, quae non probantur exempta, dioecesano episcopo ipsum decernimus subjacere, propter quod abbas ad synodum ejus debet accedere, primumque locum post Wigorniensem episcopum obtinere. Pro ipsis quoque membris, ut diximus, non exemptis, idem abbas tenetur Wigorniensi episcopo exhibere reverentiam, obsequium et honorem, quibus Wigorniensis episcopus, sibi competenter exhibitis, debet remanere contentus.] Quia vero privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur libertate, volumus et mandamus ut, quanto liberiores estis a servitiis saecularibus, tanto vos arctius mancipetis divinae per omnia servituti. Decernimus ergo . . . . . nostrae definitionis, etc.

Datum, XV Kalendas Februarii

CCV. . . . . . ELIENSI, ET . . . . . ROFFENSI EPISCOPIS; et magistro B. Londoniensi. De eodem argumento ac in epistola 204. (III Non. Februarii.) [Auditis et intellectis attestationibus, instrumentis et allegationibus, in causa quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum . . . . . . . Wigorniensem episcopum, et dilectum filium, Eveshamensem abbatem super ecclesiis in Valle de Evesham constitutis, quas episcopus asserit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab ejus jurisdictione prorsus exemptas,] cognovimus evidenter, ecclesias illas per privilegia pontificum Romanorum non esse ab episcopali jurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evesham sit ille locus, quem, a duobus regibus, Kenredo videlicet et Offa, liberalitate donatum, bonae memoriae Constantinus papa libertate donavit, sicut in ipsius privilegio continetur. [Verum, tanto tempore probantur per testes ab abbatibus Eveshamensibus pleno jure possessae, ut videantur in eis jus episcopale legitime praescripsisse,] nisi forte per tantum temporis Wigorniensis ecclesia interim vacavisset, ut, tempore vacationis subducto, praescriptio minime sit completa. Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars necessariam, ut asserit, probationem omisit, nos, attendentes, quod utraque ecclesia fungitur vice minoris, aequitate pensata, utramque restituimus contra reliquam ad probandum rationem omissam, ne alterutra propter hujusmodi negligentiam gravi jactura laedatur. [Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, inspectis praedictorum regum, quae abbas super praedicta libertate asserit se habere, si per illa constiterit, quod vallis de Evesham sit ille locus quem praefatus praedecessor noster libertate donavit, absolvatis Eveshamensem abbatem ab impetitione Wigorniensis episcopi super ecclesiis memoratis, et, adjudicantes illas abbati pleno jure subjectas, episcopo super illis perpetuum silentium imponatis. Quod si abbas in hac probatione defecerit, audiatis probationes super tempore, quo infra quadraginta annos sedes episcopalis vacavit, et, si per tantum temporis vacasse constiterit ut, illo subducto, non sit quadragenaria completa praescriptio, vos, in illis ecclesiis jus episcopale adjudicetis episcopo, et super illo perpetuum silentium imponatis abbati. Si autem exceptionem hujusmodi episcopus non probaverit, quia tamen interruptionem probavit circa processionem Pentecostalem in villa et ecclesia de Mortona, et receptionem ac procurationem archidiaconi, nec non solutionem denariorum sancti Petri in valle de Evesham, circa cognitionem quoque causarum matrimonialium, et capellani suspensionem in praedicta villa de Morton, et interdictum capellarum in praefata villa de Evesham, vos super his jus episcopale adjudicetis eidem, si tamen circa suspensionem et interdictum hujusmodi infra quadraginta annos interruptio facta fuit, in caeteris ei silentium imponentes, quas abbas praescripsisse probatur.] Quod si forte noluerint sententiam definitivam a vobis accipere, vos, receptis probationibus praelibatis, eas nobis sub sigillis vestris fideliter destinetis, praefigentes partibus terminum competentem, quo per procuratores idoneos recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Testes . . . nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Si vero non omnes . . . duo vestrum ea, sublato appellationis obstaculo, exsequantur.

Datum, III Nonas Februarii.

CCVI. EISDEM. De eodem argumento ac in Epistolis 204 et 205. (VII Id. Februarii.) Praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus, si in causa venerabilis fratris nostri . . . Wigorniensis episcopi, et dilecti filii, Eveshamensis abbatis, quam sub certa forma vobis duximus committendam, falsi contigerit incidere quaestionem super privilegiis duorum regum Kenredi et Offae, quae proponitur idem abbas habere, vos, auctoritate nostra suffulti, de ipsa, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, cognoscentes, eam fine debito termis etis; facientes . . . nullis litteris, etc. Quod si non omnes, etc.

Datum, VII Idus Februarii.

CCVII. . . . ROFFENSI EPISCOPO. Ut perseveret in regimine et cessionem non quaerat. (Kal. Februarii.) Usque in senectam et senium in officio pastoralis curae perductus, in tuo certamine didicisti quam laboriosa militia sit vita hominis super terram, quod licet: Bonum certamen certavi (II Tim. IV), cum Apostolo possis dicere, ut tamen corona tibi justitiae de reliquo reponatur, cursum te decet perfecti operis consummare. Quantumlibet enim, senectute gravatus, noctes tibi laboriosas enumeres, et, tanquam fatigatus cervus, umbram quietis . . quantumlibet inter viae scalores aporians patriae dilectione traharis, et, velut emeritus mercenarius, operis tui finem anxius praestoleris, expedit tibi tamen virtutem in infirmitate perficere, ac te fortius in Domino confortare; sciensque quod apud extraneum defixeris manum tuam, cum tibi commissi gregis animas in tuam animam suscepisti, non sic debes portum tibi quietis appetere, ut navigantes hactenus tecum filios, sine remigis adjutorio, patiaris in hoc mari magno et spatioso cum timore naufragii fluctuare, quoniam non sic potes pulchrae Rachelis speciem concupiscere, ut filios quos peperit tibi te deceat abjurare. Sane, si credis illum Domino displicere, cujus fieri dies paucos, et accipi episcopatum ejus ab altero, sermo Davidicus imprecatur, tu, cum plenus dierum sis, officium non debes pontificale refugere, quia forsan ideo in te Dominus cum annorum numero tesseram fecit crescere meritorum, ut, quod ad erudiendum minus fortasse potest aetas imbecillis in verbo, veneranda canities plena meritis suppleat in exemplo. Monemus ergo fraternitatem tuam, et hortamur attentius, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus, diligenter attendens, quod adhuc sis populo Dei necessarius, laborem pastoralis regiminis non recusos, jactansque tuum in Domino cogitatum, nihil contra voluntatem Altissimi statuas de te ipso, qui forte diebus tuis ideo dies addidit, quia nondum substituendum tibi pontificem opportunum praevidit, nec de tua senectute diffidas, quam, natura cedente, miraculo potens est ille in generatione multorum fecundam reddere, qui ex utero senectutis et sterilitatis, prolem dignatus est, quam juventus negaverat, suscitare. Cum enim hactenus in Ecclesia tibi commissa salubriter ministraris, si, quod absit! alius, te cedente, minus utilis assumatur, ad ipsam profecto non parum in ipsa quiete, quam appetis, turbareris, cum, ubi bene tuum exercueras ministerium, non absque dolore cerneres inutilis ministri defectum, fieretque ut tantum in arce speculationis tibi deperisse cognosceres, quantum Ecclesiae per te subtractum esse videres.

Datum, Kalendis Februarii.

CCVIII. . . . . PRIORI SANCTI VICTORIS PARISIENSIS . . . . SYMONI SUCCENTORI SILVANECTENSI, ET MAGISTRO S. DE LANGUET, THEOLOGO PARISIUS COMMORANTI. Causam inter abbatissam de Footel, et abbatem Sancti Dionysii in Francia vertentem ipsis committit. (IV Non. Februarii.) Dilectae in Christo filiae, abbatissa et sorores de Footel, nobis graviter sunt conquestae, quod, cum in possessione prioratus de Argentolio, de quo inter eas et abbatem ac monachos Sancti Dionysii, Parisiensis dioeceseos, agitatur, inductae fuerint auctoritate commissionis nostrae causa rei servandae, monachi eas inde per violentiam ejecerunt, et quoniam a monachis propter hoc legitima cautio data non fuit, licet nos decrevimus eam esse praestandam, veram possessionem prioratus illius sibi concedi petebant, cum fructibus medio tempore jam perceptis. Magister autem Thomas, procurator partis adversae, dicebat ipsum abbatem eam cautionem super hoc judicibus praestitisse, qua contenti fuerunt. Unde, cum non fuerit ex parte monialium appellatum, postulabat instanter super petitione hujusmodi monialibus ipsis silentium prorsus imponi. Quia igitur nobis non constat de praemissis, mandamus quatenus, partibus . . . . quod justum fuit . . . . facientes, etc. Quod si non omnes. . . . duo vestrum, etc.

Datum, etc., IV Non. Februarii.

CCIX. J. SANCTAE MARIAE IN VIA LATA DIACONO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Regem Angliae ab inferendis decano Sarisberiensi aliisque injuriis revocare jubet. (Kal. Februarii.) Cum charissimo in Christo filio nostro, Joanni, regi Anglorum illustri, apostolicas preces misissemus, ut erga dilectum filium, magistrum R. decanum Saresberiensem, et alios, tum clericos, tum laicos, qui occasione negotii Wintoniensis Ecclesiae ipsius offensam incurrerant, se clementem et propitium exhiberet, et illos etiam liberaret, si qui detinerentur in vinculis hac de causa, illosque libere redire permitteret, qui propter hoc exsilium patiuntur, eis omnibus restitutis, si qua illis hac de causa forsitan sunt ablata, idem rex, de quo vehementius admiramur, preces apostolicas non admisit, sed, litteris nostris receptis respondit, quod ipsum decanum et clericos ejus non laeserat. De laicis autem nihil ad nos pertinebat omnino, sed si ille qui exsulabat a regno, ipsius curiae vellet subire judicium, sibi placebat. Nos autem eumdem per litteras nostras monendum duximus et hortandum, ut eidem decano qui nobis ob suorum exigentiam meritorum charus est admodum et acceptus, ac suis, et laicis etiam, qui occasione negotii Ecclesiae Wintoniensis regiam indignationem incurrerant, suam penitus remittat offensam, et misericors illis existat, ut a summo judice, qui in ira sua non obliviscitur misereri, misericordiam consequatur. Quocirca, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si rex ipse, quod non credimus, secus forte duxerit faciendum, tu, quia ex injuncto nobis incumbit officio ne membra Ecclesiae inclementer tractari sinamus, auctoritate nostra suffultus, nullius contradictione vel appellatione obstante, circa praedictum decanum, et archidiaconum Wintoniensem, et alios, tam clericos quam laicos, statuas quod videris statuendum, regem ipsum a molestatione ipsorum, si necesse fuerit, qua videris expedire districtione compescendo.

Datum, Kalendis Februarii.

CCX. . . . . PRIORI SANCTI VICTORIS PARISIENSIS, SYMONI SUCCENTORI SILVANECTENSI, ET MAGISTRO S. DE LANGUET, THEOLOGO PARISIUS COMMORANTI. De eodem argumento ac in epistola 850 (Kal. Februarii.) Significaverunt nobis per litteras suas venerabilis frater noster, G.. Silvanectensis episcopus, et dilectus filius, J. abbas sancti Victoris Parisiensis, et F. Aurelianensis decanus, quod, cum causa quae vertitur inter abbatem et monachos Sancti Dionysii ex una parte, ac abbatissam et moniales de Footel ex altera, tam super proprietate quam possessione prioratus de Argentolio, sibi a nobis commissa fuisset, et moniales, super causa proprietatis prius litem ingressae, testes produxissent in illa, postmodum possessionis judicium suspenso petitorio intentarunt, quod eis de jure licere ipsi, de prudentum consilio, per interlocutoriam sententiam declararunt. Unde, cum in causa possessionis quam moniales petebant, ea videlicet ratione, quod illae quibus ipsae successerant, inde fuerant violenter ejectae, testes fuissent ab utraque parte producti, et eo usque processum, ut publicatio fieri jam deberet, petebant moniales praedictae depositiones testium in causa possessionis tantummodo publicari; sed contradicebant monachi, allegantes quod, sicut causa proprietatis fuerat prius coepta, ita debebat accipere prius finem, vel saltem, tam super petitorio quam super possessorio, testes simul publicari debebant. Ipsi vero, auditis hinc inde propositis, cum super hoc vellent interloqui, habito consilio sapientum, monachi adjecerunt quod super causa proprietatis productioni testium renuntiaverant moniales quod, cum pars adversa negaret, et inter partes quasi dubium verteretur, interlocuti fuerunt, quod attestationes in possessorio publicarent, et super renuntiatione monialium probationes monachorum audirent; sed ab hac interlocutoria monachi ad nostram audientiam appellarunt. Ipsi autem, diem alteram partibus praefigentes ut deliberarent an deberent hujusmodi appellationi deferre, convocatis prudentibus, de ipsorum consilio, sententiam suam minime reprobantes, parti monachorum audientiam indulserunt, si forte rationem aliquam allegarent ad retractandam praedictam sententiam efficacem, qui tandem post allegationes suas appellationi prius factae fortiter insistebant. Quia vero vix poterant assessores Parisius invenire, quin dicerentur esse suspecti, quamvis pars monialium tandem diceret quod, quemcunque tres insimul evocarent, illum non haberent ullo modo suspectum, ipsi tamen, considerantes arduitatem negotii, haec nobis intimanda duxerunt, partibus injungentes ut in festo sancti Lucae evangelistae, proximo tunc futuro, nostro se conspectui cum hujusmodi litteris praesentarent. Cum autem litteris ipsis, hanc seriem continentibus, praefati abbas Sancti Victoris, et decanus Aurelianensis sua pariter appendissent sigilla, jam dictus Silvanectensis episcopus suum distulit sigillum apponere, pro eo quod monachi Sancti Dionysii querebantur quaedam omissa fuisse quae fuerant apponenda. Unde, partibus revocatis, diem in crastino Sancti Remigii praefixerunt, monachis firmiter asserentibus quod moniales in causa proprietatis tres testium productiones habuerant, et in easdem fuerat jam conclusum, ita, quod in producendis testibus super causa proprietatis eas non erant ulterius audituri, ac super his probationes legitimas offerebant; sed haec omnia pars adversa negabat. Verum, cum propter hoc tam abbatissa pro parte sua, quam magister Thomas pro parte abbatis et monachorum, circa octavas beati Martini, quae fuerant pro termino partibus assignatae nostro se conspectui praesentandi, ad nostram praesentiam accessissent, et nos eis in consistorio nostro plenam audientiam dedissemus, idem magister adjecit quod saepe fuit ex parte abbatis et monachorum a delegatis judicibus postulatum, ut in causa possessionis quartam eis productionem concederent cum solemnitate legali, quam cum eis penitus denegarent contra legitimas sanctiones, ipsi, sentientes se injuste gravari, post interlocutoriam de publicandis testibus in possessorio promulgatam, protinus ad nostram audientiam appellarunt, quod ex testimonio quarumdam specialium litterarum praedicti Silvanectensis episcopi nitebatur ostendere, inter multa scribentis, quod in additione illa, quae in revocatione partium primis litteris facta fuit, petebant monachi clausulam illam apponi, scilicet, quod adhuc restabat eis super possessorio judicio quarta productio, solemnitate juris adhibita, et super hoc probationes necessarias offerebant, idemque magister assertionem suam promittebat se legitimis testibus probaturum. Abbatissa vero, relationi trium delegatorum innitens, et quibusdam eorum litteris continentibus, quod diem tertiam post purificationem Beatae Mariae ad publicationem testium assignaverant, super possessione a parte productorum utraque, quod ab eodem magistro fuerat superadditum, asserebat penitus esse falsum. Nos igitur, his et aliis diligenter auditis quae fuerunt hinc inde proposita, de communi fratrum nostrorum consilio, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, Parisius convenientes in unum, si per legitimas vobis probationes constiterit abbatem et monachos quartam productionem testium cum juris solemnitate super possessorio petivisse, seque propter hoc infra decem dies post interlocutoriam sententiam appellasse, nisi forte judices quartam productionem negaverint, pro eo quod voluerint effrenatam multitudinem testium refrenare, vos praefatos abbatem et monachos ad quartam productionem testium admittatis, adhibita solemnitate legali, eos, si in probatione defecerint, in expensas legitimas condemnantes. Et, nisi adeo sit in petitorio jam processum, ut plene possit de proprietate liquere, vos causam possessionis, ad quam de juris beneficio abbatissa et moniales habuere recursum primitus, terminetis, in causa proprietatis postmodum legitime processuri; alioquin, quaestionem terminetis simul utramque. Illos vero quos in eas vel capellanum illarum manus violentas constiterit injecisse, tandiu denuntietis excommunicationis vinculo subjacere, donec inde satisfaciant competenter, et cum vestrarum testimonio litterarum ad sedem veniant apostolicam absolvendi. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, cessante appellatione, cogatis veritati testimonium perhibere. Obtestamur ergo vos, et obsecramus in Christo Jesu, qui venturus est judicare vivos et mortuos, ut, amore carnali et saeculari timore postpositis, via regia procedatis, ita, quod neque ad dexteram, neque ad sinistram aliquatenus declinetis, sed, frivolis exceptionibus et malitiosis occasionibus non obstantibus, omni prorsus appellatione cessante, juste quod justum est judicetis, reddituri propter hoc Deo in districto examine rationem, nullis litteris obstantibus, praeter assensum partium, a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes . . . . duo vestrum, etc.

Datum . . . . Kalendis Februarii, anno octavo.

CCXI. FIDELIBUS NOSTRIS ET POPULO RADICOFANENSIBUS. Facultas eligendi consules. Apostolicae sedis benignitas, quae usque ad nationes extenditur, tanto copiosius exuberare debet erga domesticos et vassallos, quantum ipsorum cura et sollicitudo sibi familiarius est annexa, et, cum a filiis suis diligi appetat potius quam timeri, eo quod sibi servilis timor non placet, quem charitas foras mittit, licet a suis aliquando offendatur, si converti voluerint, parcere vult potius quam ulcisci, et eligit magis delinquentes corripere in spiritu lenitatis, quam ipsos ferire gladio ultionis, ut, sicut infideles et extraneos ad devotionem suam mansuetudinis suae clementia evocat et adducit, ita quoque domesticos et fideles in fidelitate sua stabiliat et confirmet. Quamvis igitur nos hac vice non leviter offenderitis, et ad iracundiam nos tanto amplius provocaverit factum vestrum, quanto a vobis, quos tanquam speciales filios et devotos sincerae dilectionis brachiis amplexamur, minus credebamus offendi, quia tamen, misericordiam implorantes, ad mandatum nostrum humiliter accessistis, juramenta, obsides et fidejussores pro mille libris super facto consulum exhibentes, ut in fidelitate nostra vestra devotio fortius accendatur, vobiscum mitius agere volumus, et preces vestras, quantum cum honore nostro possumus, benignius exaudire. Ideoque consulum electionem, quandiu nobis placuerit, vobis duximus concedendam, ita quod ex hoc nobis nullum praejudicium generetur; per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus nunquam consules eligere praesumatis, absque nostra vel castellani nostri conniventia et assensu; sed, cum electionem ipsam celebrandam duxeritis, nostrum vel castellani nostri requiratis assensum, sed antequam ipsum assensum mereamini obtinere, non praesumant electi consules exercere officium consulatus, juraturi rationes et consuetudines nostras se fideliter conservaturos. Si vero, quod absit! contra mandatum nostrum facere praesumpseritis, perjurii notam et fidejussionis poenam pariter incurratis.

CCXII. N. DECANO, ET CAPITULO CENOMANENSIBUS. Causam inter ipsos et capitulum Sancti Petri de Curia, de interdicto, ab episcopo vel capitulo Cenomanensi lato, observando definit. (VI Non. Februarii.) Cum inter vos ex una parte, et canonicos Sancti Petri de Curia ex altera, super eo quod dicti canonici Sancti Petri generale interdictum a venerabili fratre nostro . . . . episcopo vestro, vel vobis, in civitate Cenomanensi positum, non servabant, quaestio verteretur, utraque pars, ut eadem causa fine posset debito terminari, suum nuntium ad sedem apostolicam destinavit. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis per procuratores idoneos, audientiam praebuimus liberam et benignam, et quidem ecclesiae vestrae proposuit procurator quod, cum Cenomanensis ecclesia, suo loco et tempore, pro excessibus saecularis potestatis, interdicto velit supponere civitatem, ecclesia beati Petri de Curia, tanquam membrum suo capiti non cohaerens, campanis pulsatis, apertis januis, divina officia celebrare, aliis cessantibus, non omisit. Cum autem venerabilis frater noster, Oct. Ostiensis episcopus, tunc in partibus illis legationis officio fungeretur, iidem, ad ejus praesentiam accedentes, suam ei super hoc querimoniam exponere curaverunt. Qui, partibus convocatis, et rationibus utriusque diligenter auditis et cognitis, cum pars ecclesiae Sancti Petri privilegio sedis apostolicae non posset ostendere se munitam, imo ei firmiter constaret quod ex superbia potius ad hoc, quam ex causa rationabili, ducerentur, sententialiter definivit, quod, cum in civitate Cenomanensi positum fuerit interdictum, illud eadem ecclesia observaret, vinculo quoque excommunicationis ac poenae ordinis et beneficii eos supponens qui suae ducerent sententiae resistendum. Postmodum vero, cum, propter quosdam excessus saecularis potestatis, tota Cenomanensis civitas supponeretur ecclesiastico interdicto, et ipsis canonicis Sancti Petri denuntiatum fuisset ut a divinorum celebratione cessarent, et observarent sicut aliae ipsius civitatis Ecclesiae interdictum, ipsi, majorem temeritatem suae audaciae adjungentes, cum majori solemnitate suum sunt officium exsecuti, venire contra ipsius legati sententiam non verentes. Procurator vero ipsorum proposuit ex adverso, quod ipsa ecclesia Sancti Petri ab ipsa sui fundatione libera exstitit et exempta, et de bonis progenitorum charissimi in Christo filii nostri, Joannis, Anglorum regis illustris, fundata fuerat, et dotata, firmiter asseverans, et ex hoc suam credens intentionem fundare, quod decanatum et praebendas ipsius ecclesiae idem rex et progenitores sui conferebant, dioecesano episcopo inconsulto. Proposuit etiam quod, ex consuetudine tali, hactenus eadem ecclesia gavisa fuerat libertate, et hoc multoties idem vester episcopus recognovit, quod vos parochialem potestis interdicere capellanum, qui extra chorum celebrat ecclesiae antedictae, allegans ex consuetudine antedicta, quod in generali etiam interdicto licitum erat eis, pulsatis campanis, alta voce, interdictis tamen et excommunicatis exclusis, divina officia celebrare. Nos igitur, auditis hinc inde propositis, quia ex tali consuetudine, si qua foret, dirumperetur nervus ecclesiasticae disciplinae, ipsam, de fratrum nostrorum consilio, penitus duximus irritandam, cum non consuetudo, sed corruptela potius sit censenda, concedentes tamen eidem ecclesiae Sancti Petri, quod, cum generale in civitate fuerit interdictum, ex benignitate sedis apostolicae licitum sit eis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce, divina officia celebrare. Nulli ergo . . . nostrae definitionis et concessionis . . . si quis autem, etc.

Datum, III Nonas Februarii, anno octavo.

CCXIII. CANONICIS SANCTI PETRI DE CURIA CENOMANENSIS. De eodem argumento. (Kal. Februarii.) Cum causa quae vertebatur inter vos ex una parte, et dilectos filios, capitulum Sancti Juliani ex altera, super eo quod vos generale interdictum a venerabili fratre nostro . . . Cenomanensi episcopo, vel ab ipso capitulo, in civitate positum, minime servabatis, in nostra foret praesentia ventilata, nos, quia procurator vester ex quadam consuetudine allegabat licitum fuisse vobis in generali etiam interdicto, pulsatis campanis, alta voce, interdictis tamen et excommunicatis exclusis, divina officia celebrare, consuetudinem ipsam, cum ex ea, si qua foret, dirumperetur nervus ecclesiasticae disciplinae, de fratrum nostrorum consilio penitus duximus irritandum, cum non consuetudo, sed corruptela potius sit censenda, concedentes tamen Ecclesiae vestrae quod, cum generale in civitate fuerit interdictum, ex benignitate sedis apostolicae licitum sit vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce, divina officia celebrare. Quocirca, per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus sententiam ipsam firmiter observetis. Alioquin, noveritis, nos venerabili fratri nostro . . . . . archiepiscopo, et dilecto filio . . . . . abbati Majoris monasterii Turonensis, in mandatis dedisse ut eamdem sententiam, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam faciant inviolabiliter observari; contradictores, etc.

Datum . . . . Kalendis Februarii, anno octavo.

CCXIV. NIDROSIENSI ARCHIEPISCOPO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS, IN PERPETUUM. Confirmat ei privilegia et concessiones antiquas. (Romae, Idibus Februarii.) Licet omnibus ligandi et solvendi sit concessa potestas, licet unum praeceptum ad omnes, idemque pervenerit praedicandi evangelia omni creaturae, velut quaedam tamen inter eas habita est discretio dignitatis, et Dominicarum ovium curam, quae omnibus imminebat, unus singulariter suscepit habendam, dicente ad eum Domino: Petre, amas me? pasce oves meas (Joan. XXI); qui etiam inter omnes apostolos principatus nomen obtinuit, et, de fratrum confirmatione, singulare a Domino praeceptum accepit, ut in hoc secuturae posteritati daretur intelligi, quoniam, quamvis multos ad regimen Ecclesiae contingeret ordinari, unus tamen solummodo supremae dignitatis locum fastigiumque teneret, ut unus omnibus et potestate gubernandi, et judicandi honore, praesideret. Unde, et secundum hanc formam, in Ecclesia distinctio servata est dignitatum; et, sicut in humano corpore, pro varietate officiorum, diversa ordinata sunt membra, ita, in structura Ecclesiae, ad diversa ministeria exhibenda, diversae personae in diversis sunt ordinibus constitutae. Aliis enim ad singularum ecclesiarum, aliis autem ad singularum urbium dispositionem ordinatis ac rerum, constituti sunt in singulis provinciis alii, quorum prima inter fratres sententia habeatur, et ad quorum examen subjectarum personarum quaestiones et negotia referantur. Super omnes autem, Romanus pontifex, tanquam Noe in Arca, primum locum noscitur obtinere, qui, ex collato sibi desuper in apostolorum principe privilegio, de universorum causis judicat et disponit, et per universum orbem Ecclesiae filios in Christianae fidei firmitate non desinit confirmare, talem se curans jugiter exhibere, qui vocem Dominicam videatur audire, qua dicitur: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). Hoc nimirum, post beatum Petrum, illi apostoli et viri, qui per successiones temporum ad gerendam curam sedis apostolicae surrexerunt, indesinenti curaverunt studio adimplere, et per universum orbem, nunc per se, nunc per legatos suos, corrigenda corrigere, et statuenda statuere sum mopere studuerunt. Quorum quoque vestigia subsecutus, felicis memoriae Eugenius papa praedecessor noster, de corrigendis his quae in regno Norwegiae correctionem videbantur exposcere, et verbo ibi fidei seminando, juxta sui officii debitum, sollicitus exstitit, et quod per se ipsum, universalis Ecclesiae cura obsistente, non potuit, per legatum suum Nicolaum, tunc scilicet Albanensem episcopum, qui postea in Romanum pontificem est assumptus, exsecutioni mandavit. Qui, ad partes illas accedens, sicut a suo patrefamilias acceperat in mandatis, talentum sibi creditum largitus est ad usuram, et, tanquam fidelis servus et prudens muliplicatum inde fructum studuit reportare. Inter caetera vero quae ad laudem illic nominis Dei et ministerii sui commendationem implevit, juxta quod praedictus antecessor noster ei praeceperat, palleum Joanni, antecessori tuo, indulsit, et, ne de caetero provinciae Norwegiae metropolitana cura possit deesse, commissam gubernationi suae urbem Nidrosiensem, ejusdem provinciae perpetuam metropolim ordinavit, et ei Asloensem, Amatripiensem, Bargensem, Stavangriensem, insulas Orcades, insulas Fareiae, Suthraiae et Islanden. et Grenelandiae episcopatus, tanquam suae metropoli, perpetuis temporibus constituit subjacere, et eorum episcopos, sicut metropolitanis suis, tam sibi quam suis successoribus obedire. Ne igitur ad violentiam constitutionis ipsius ulli unquam liceat aspirare, nos, felicis memoriae praedicti Eugenii, et Alexandri, atque Clementis, praedecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, vestigiis inhaerentes, eamdem constitutionem auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut Nidrosiensis civitas supradictarum urbium perpetuis temporibus metropolis habeatur, et earum episcopi, tam tibi quam tuis successoribus, sicut suo metropolitano, obediant, et de manu vestra consecrationis gratiam sortiantur. Successores autem tui ad Romanum pontificem tantum, percepturi donum consecrationis, accedant, et ei solummodo et Romanae Ecclesiae subjecti semper existant. Porro, concesso tibi palleo, pontificalis scilicet plenitudine potestatis, infra Ecclesiam tantum, ad sacra missarum solemnia, per universam provinciam tuam, his solummodo diebus uti fraternitas tua debebit, qui inferius leguntur inscripti; Nativitate Domini, Epiphania, Coena Domini, Resurrectione, Ascensione, Pentecoste, in solemnitatibus beatae Dei genitricis semper virginis Mariae, Natalitio beatorum Petri et Pauli, et Exaltatione sanctae Crucis, Nativitate beati Joannis Baptistae, festo beati Joannis Evangelistae, commemoratione omnium sanctorum, in consecrationibus ecclesiarum vel episcoporum, benedictionibus altarium, ordinationibus presbyterorum, in die consecrationis ecclesiae tuae, ac festis sanctae Trinitatis et sancti Olavi, et anniversario tuae consecrationis die. Studeat ergo tua fraternitas, plenitudine tantae dignitatis suscepta, ita strenue cuncta peragere, quatenus morum tuorum ornamenta eidem valeant convenire. Sit vita tua subditis exemplum, ut per eam cognoscant quid debeant appetere, quid cogantur vitare. Esto discretione praecipuus, cogitatione mundus, actione purus, discretus in silentio, utilis in verbo; cura tibi sit magis prodesse hominibus, quam praeesse. Non in te potestatem ordinis, sed aequalitatem oportet pensare conditionis. Stude ne vita doctrinam destituat, ne rursum vitae doctrina contradicat. Memento quod est ars artium regimen animarum. Super omnia studium tibi sit apostolicae sedis decreta firmiter observare, et, tanquam matri et dominae tuae, ei humiliter obedire. Ecce, frater in Christo charissime, inter multa alia, haec sunt pallei, haec sacerdotii, quae omnia facile, Christo adjuvante, adimplere poteris, si virtutum omnium magistram, charitatem et humilitatem habueris, et quod foris habere ostenderis, intus habebis. Decernimus ergo, etc., usque in finem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Cosmedin. diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, Idibus Februarii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1205, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno octavo.

CCXV. EIDEM. Facultas absolvendi excommunicatos pro violenta manuum in clericos injectione. (XII Kal. Martii.) Annuere solet, etc., usque inclinati, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut, quia homines de partibus tuis, propter difficultatem et discrimen itineris, pro injectione manuum violenta in clericos, ad nostram praesentiam nequeunt sine multo gravamine accedere absolvendi, licitum tibi sit personaliter, vice nostra, recepto primum ab illis juxta formam Ecclesiae juramento, et injuriam passis congrue satisfacto, a vinculo eos excommunicationis absolvere, dummodo in injectione illa mutilatio vel mors non fuerit subsecuta, seu violenta manus in episcopum vel abbatem injecta, aut alias non fuerit tam enormis, quod merito debeant ad sedem apostolicam destinari. Nulli ergo, etc.

Datum, XII Kalendas Martii.

CCXVI. EIDEM. Ne quis, nisi facta ab eo potestate, in ejus metropoli episcopos consecrare possit. (III Id. Februarii.) Annuere, etc., usque annuentes, auctoritate praesentium inhibemus, ne quis eos, qui pro tempore fuerint in ecclesiis tibi lege metropolitana subjectis electi, in episcopos consecrare, absque tuo vel successorum tuorum mandato, praesumat, nisi forsitan Nidrosiensis Ecclesia pastore vacaret, et tunc, mandatum capituli ejusdem ecclesiae requiri volumus et assensum.

Datum, III Idus Februarii.