Progymnasma nonagesimum octavum | Progymnasma centesimum |
Poeticae scriptionis varietas.
Personae:
Constans, Apollinaris.
Apollinaris
Rem quampiam eodem genere carminis bis, ter, quater, diversis nimirum verbis locutionibusque et figuris explicabis. Cernis in appendice Virgiliana tam iucunda mirabilique varietate, et tot modis auroram, quatuor anni tempora, amnem glacie concretum, et alia expressa elegiacis, ut nihil supra possit esse. Quid si etiam eandem materiam tribus, quatuor carminum formis mandes, ut hexametro, elegiaco, iambico? Virg. in 8. Aeneid, Ovid. 9. Metamorph. Ausonius, labores Herculis hexametro complexi sunt: Ovidius rursum in epistola Deianirae elegiaco, Seneca in Hercule furente iambicis eos inclusit.
Constans
Contuli aliquando istos diversorum poetarum versiculos, et poeticae orationis divitias sum contemplatus. Occurrit tum illud de Archia poeta, quem defendit Cicero. Fertur is cum Roscio principe aetatis suae histrionum certare solitus, utrum ille eandem rem saepius variato gestu exprimeret, an hic mutatis verbis per carmen efferret.
Apollinaris
Magna eloquentiae, et incredibilis foecunditas, oratoribusque cum poetis communis est.
Constans
Quae adhuc exercitationum metricarum genera laudas?
Apollinaris
Hoc: solutam orationem, sive dictum elegans et grave, sive historiam, sive fabulam ad carmen redigere, poeticaque libertati uti, et flores, fucos, ubertatem quandam verborum atque rerum adhibere.
Constans
Arbitror contra etiam fieri posse, ut solvatur carmen, fiatque libera pedibus oratio.
Apollinaris
Potest maxime. Deinde unum genus carminis apud auctorem aliquem inventum, nos mutatis numeris in aliud transferemus, hexametrum in elegiacum, et hoc in phalencium, et istud in sapphicum: ne ignoremus tamen uniuscuiusque generis suam ac propriam ideam esse. Curabimus praeterea, ut nobis versus alieni proponantur, aut ipsimet eos deligemus, quibuscum nostra Musa decertet, ut supra in epistolis faciendum dicebamus.
Constans
Vellem hac tempestate in scholis vigerent certamina poetica, ut adolescentes se mutuo non tantum numero versuum (nam id parvi duco, brevi tempore sexcentos versus evomere: et tamen id in usu est pene solum)sed acumine, lepore, elegantia, artificio superare contenderent.
Apollinaris
Ego et istuc, et alia complura optaverim: sed pergam ulterius. Centonum et parodiarum scriptio inprimis iucunda et frugifera est, nosque apiculas imitari cogit, quae ex diversis flosculis succum ad mel gignendum colligunt. Quomodo centones et parodiae fiant, cum multis exemplis quidam Gallus docuit.
Constans
Novi librum, et legi.
Apollinaris
Satis erit nos septem aut octo communiora carminum genera usurpare, et in illis excellere: illa alia non aeque vulgata, nimium otiosis et ostentatoribus relinquantur.
Constans
Quanquam mirifice capior poetis et legendis et audiendis, cupioque ardentissime capiti meo quoque ex Helicone coronam petere, tamen nunquam cogitationem suscepi, quo pacto centum genera versuum possem condere, aut versibus etiam extemporaneis loqui, quod quidam se posse gloriati sunt, et quidem de rebus philosophicis, theologicis, mathematicis, idque quocunque tandem genere quis postulavisset. Res inaudita. Quam rotundos et venustos putabimus illos versus esse potuisse? Nec idem lyricus, elegiacus, comicus, heroicus una simul esse desidero: sat erit, si fecero non malos heroicos, ad quod genus me natura blandissime invitat.
Apollinaris
Optimum est naturam sequi in hoc studio, quod natura prope sola constat.
Notae
C. PLINIUS FUSCOS.
Quaeris quemadmodum in secessu, quo iamdiu frueris, putem te studere oportere.
EXERCITATIONES ORATORIAE.
I. GENUS.
Utile inprimis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum, vel ex Latino vertere in Graecum: quo genere exercitationis proprietas, splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi: praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur: simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt: intelligentia ex hoc, et iudicium acquiritur.
II. GENUS.
Nihil obfuerit, quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere, lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu, quid ille commodius. Magna gratulatio si nonnulla: tum magnus pudor, si cuncta ille melius.
III. GENUS.
Licebit interdum et notissima eligere, et certare cum electis. Audax haec, non tamen improba, quia secreta contentio. Quanquam multos videmus huiusmodi certamina sibi multa cum laude sumpsisse, quosque subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse.
IV. GENUS.
Poteris et quae dixeris, post oblivionem retractare, multa retinere, plura transire, alia interscribere, alia rescribere. Laboriosum istud, et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro, et resumere impetum fractum omissumque. Postremo nova velut membra peracto corpori intexere, nec tamen priora turbare.
V. GENUS**.
Scio nunc tibi esse praecipuum studium orandi. Sed non ideo semper pugnacem hunc, et quasi bellatorium stilum suaserim. Ut enim terrae variis, mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac, nunc illa meditatione recoluntur. Volo interdum aliquem ex historia locum apprehendas.
VI. GENUS.
Volo epistolam diligentius scribas. Nam saepe in oratione quoque non historiae modo, sed prope poeticae descriptionis necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistolis petitur.
EXERCITATIO POETICA, QUI DICUNTUR LUSUS.
Fas est et carmine remitti: non dico continuo et longo (id enim perfici in otio non potest) sed hoc arguto et brevi, quod apte quantaslibet occupationes curasque distinguit. Lusus vocantur, sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur: atque adeo (cur enim te ad versus versibus non exhorter?)
Ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur
Si doctos digitos, iussaque fingat opus,
Et nunc informet Martem, castamve Minervam,
Nunc venerem effingat, nunc veneris puerum:
Utque sacri fontes non sola incendia sistunt:
Saepe etiam flores, vernaque prata iuvant:
Sic hominum flecti ingenium, ducique per artes
Non rigidas docta mobilitate decet.
Itaque summi Oratores, summi etiam viri sic se aut exercebant, aut delectabant, immo delectabant, exercebantque. Nam mirum est, ut his opusculis animus intendatur, remittatur. Recipiunt enim amores, odia, iras, misericordiam, urbanitatem: omnia denique, quae in vita, atque etiam in foro causisque versantur. Inest his quoque eadem, quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate devincti soluta oratione laetamur: et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus.
EPILOGUS, ET PAUCA DE LECTIONE.
Habes plura etiam fortasse, quam requirebas. Unum tamen omisi: non enim dixi quae legenda arbitrarer: quanquam dixi, cum dicerem quae scribenda. Tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere. Aiunt enim multum legendum esse, non multa: Qui sint hi, adeo notum promulgatumque est, ut demonstratione non egeat: et alioqui tam immodice epistolam extendi, ut dum tibi, quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim. Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his, vel istud ipsum quod coeperas, scribis? Vale.
Notae
1 CUM ROSCIO PRINCIPE: Tanta fuit huius actoris excellentia, ut qui in aliqua arte praestaret, is in suo genere Roscius diceretur. Cic. 1. de Orat. Eundem laudat orat. pro Quint. Festus. Roscii appellabantur in omnibus perfecti artibus, quod Roscius quidam perfectus unus in arte sua, id est, comoedia iudicatus sit. Horat. epist. 1. lib. 2. Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit. Vide et Macrob. lib. 3. cap. 14. Disputavimus de variis exercitationum, scriptionumve generibus in duobus antegressis progymnasmatis, et quae adolescentum viribus aequa videbantur attulimus. Nunc robustioribus alium magistrum doctiorem, Plinium scilicet Secundum dabimus, qui eos varietatem exercitationis tam oratoriae, quam poeticae admodum erudite ac diserte doceat epist. 9. lib. 7. quam subscribamus per capita distinctam, quo omnia dilucidiora fiant.