There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Progymnasma nonagesimum nonum Colloquiorum conclusio 

Actio scenica.

Personae:

Conradus, Helisaeus.

Conradus
Accenditur mihi animus haud mediocriter, Helisaee, ad personam in theatro agendam, sive id in comoedia, sive in tragoedia, sive in dialogo, (nam hoc tertium quoddam dramatis genus nostri faciunt) non, inquam, parva cupido huius rei mihi crescit in pectore, cum observo spectatores vultus atque ora in ludionibus defigere, et non modo primarum, secundarum, ac tertiarum partium, sed in suo genere optimum quemque actorem intueri continenter, admirarique maxime, et alios collatis capitibus percunctari, quinam sit ille aut ille adolescens, cuius filius, quod ei nomen.

Helisaeus
At mihi cum hac, tum aliis de caussis semper iucundum fuit obligari sacramento huius militiae.

Conradus
Recense caussas illas, nisi onerosum est, et adde currenti calcar.

Helisaeus
Plerique de studiosis literarum aliena misericordia liberalitateque indigent, qui quidem cum suas partes egerint egregie, et ita se populo probaverint, a divitibus ac nobilibus viris sumptum in singulos annos, quo victum tolerent, facile hoc ratione, etiam non rogantes, consequuntur. Exempla complura commemoraverim, et ex illis ego ipse unus sum, qui quoniam in comoedia quae inscribitur Salomon coronatus, puerum Salomonem non male videbar egisse, illustri et opulento viro annuos aureos quinquaginta in acceptis refero.

Conradus
Pro tantilla opera tanta merces?

Helisaeus
Non illi operam et laborem, sed ingenium, quod sese in huiusmodi comicis actionibus mirabiliter ostendit ac prodit, spectare solent. Videmus praeterea parentes admodum desiderare, ut filii doceantur bene gestum agere, moderari manus, vultum, corpus totum, ac vocem etiam inflectere, atque variare, et in his omnibus posthabito pudore subrustico liberi esse, nihil metuere. Hoc nusquam commodius, maioreque cum eorum, et aliorum voluptate fit, quam in theatro.

Conradus
Quam vera sunt haec? nam quod mihi mei, hoc aliis perinde suos parentes credo facere. Quaerunt saepe: dabiturne comoedia? Quae partes mandatae sunt tibi? Putant, credo, etiam ad suam ipsorum gloriam pertinere, si filii placuerint.

Helisaeus
Et ad gymnasii quoque decus atque gloriam vehementer scito interesse: laudatur enim locus, et magister, ubi, et a quo tam praeclara indole, tam apti ad res pulcherrimas adolescentes instituantur. Quin nosmetipsos, condiscipulos, populum, magistratus, totas civitates liberalissima et honestissima voluptate cumulamus, si nos ex poetae sententia gerimus.

Conradus
Ac me quoque doctiorem factum sentio, tam multis egregiis sapienterque scriptis versibus ediscendis: et memoriam non parum exercui: siquidem trecentos, quingentos aliquando, ut digitos meos, ut nomen meum recitare potui.

Helisaeus
Si fabula quae datur, latine ornateque composita fuerit, necesse est omnino actores, cum eam ediscunt, omnes omnium personas propemodum memoria tenere (quippe quos toties cum exercentur audiunt) in latinitate, et orationis virtutibus nonnihil proficere, atque ad scribendum loquendumque aliquam sibi suppellectilem comparare. Augetur ad haec prudentia, et cognitione τοῦ πρέποντος, cum animadvertimus scilicet, in oeconomia adhibitum iudicium, et cum personae cuiusque eum sermonem audimus, qui ad naturam, ingenium, mores illius καθ᾽ὅλου est appositus. In quo quidem officium poetae inprimis consumitur, qui universa in singulis imitari, atque exprimere debet.

Conradus
Cur igitur apud veteres probro dabatur histrioniam facere?

Helisaeus
Si cogitemus qualia priscarum comoediarum argumenta fuerint, non mirabimur: levia, litigiosa, nugatoria, impura: quales item versus, spurcidici, ut inquit Plautus, et immemorabiles, Ibi lenones, meretrices, parasiti, servi callidi, adolescentes asoti. Huiusmodi personas agere honestum hominem iure pudeat: scurram autem, circulatorem, male feriatum ac triobolarem non pudeat. Dramatum nostrorum longe diversa est ratio, quae ferme illustres, graves, notas historias, et frequenter e sacris literis petitas continent, quo populo et notiores sint, et placeant magis. Quam autem tales historias, tot annis praesertim, tamque distantibus locis gestas recte deligamus, et quam easdem materias praeceptis et exemplis antiquorum seu comicorum seu tragicorum convenienter tractemus, non est meum disputare, doctioribus relinquo. Cum igitur res sint honestae et sacrae, personae etiam civilibus honoratiores, aut saltem non viles atque abiectae, tantum apud nos abest ut sit ignominiae histrionem profiteri, ut sit commendationi ac laudi potius.

Conradus
Illud superest, ut Roscios atque Aesopos habeamus, qui nos in hoc artificio ipsi artifices celebratissimi instituant.

Helisaeus
Bene optas. Nulla ars sine magistro discitur: quanquam noster doctor non est postremus in hac palaestra.

Notae


Ne semper servos currens, iratus senex,
Edax parasitus, sycophanta autem impudens,
Avarus leno, assidue agendi sint mihi.

Certe cum Plautus Captivos laudet etiam ob hoc, quod ibi non sit meretrix mala, intelligimus nullam paene sine infamibus illis personis dari solidam. Unde totam gravitatem et sanctimoniam dramatum illorum aestimari licet. Addam istuc corollarii loco. Intermedia quae hodie vocantur in comoediis et tragoediis, diverbia scilicet, quibus spectatorum animi actoribus e theatro, post actum finitum digressis recreantur, a veteribus dicta exodia, et actores ipsos exodiarios, qua de re legendus Turneb. lib. 3. cap. 17. et lib. 10. cap. 27. Addam alia: Primarum partium actores seu personas in dramatis eas dici posse, quae plurimum versantur in dramate, seu quarum maior habetur ratio, quam potissimum respicit fabula, et in qua plerumque nomen fabulae imponitur, ut Hecuba, Orestes, Hippolytus, Andromacha Euripidis, Andria Terentii, Amphitruo Plauti. Ex hoc intelligitur quae sit secundarum, aut tertiarum partium. Designator is dicitur, qui loca spectatoribus designat in theatro.

1 SI FABULA QUAE DATUR: Dare fabulam usitatum est Terentio. Sic autem dicitur, data est fabula, ut data est coena, datum est prandium. Et dari diciturfabula cum agitur, stare, cum placet. Haec Donat. in prolog. Hecyr. Cic. Tuscul. 1. Annis enim fere CCCCX. post Romam conditam Livius fabulam dedit. Et in Bruto. Minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit. Utitur etiam verbo docere, ut eodem libr. Annis XXX. post, quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit. In eodem libr. Ennius cum Thyesten fabulam docuisset, mortem obiit. Sic Horat. ad Pison. Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas.

2 APUD VETERES PROBRO DABATUR: Apud Romanos, at non apud Graecos. Itaque Aemilius Probus praefat. docens, non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicari, commemoratis aliis: In scenam vero prodire, inquit, et populo esse spectaculo, nemini in iisdem gentibus fuit turpitudini: quae omnia apud nos partim infamia, partim humilia, atque ab honestate remota ponuntur: contra ea pleraque nostris moribus sunt decora, quae apud illos turpia puantur, etc. Lege Lambin., in eundem locum. Rem ergo histrionicam apud Romanos non alii ferme, quam servi et venalitii tractabant, erantque non ita magno in pretio et honore. Hinc Cicer. pro Quintio de Q. Roscio: Etenim, cum artifex eiusmodi sit, ut solus dignus videatur esse, qui in scena spectetur, tum vir eiusmodi est, ut solus dignus videatur, qui eo non accedat.

3 IBI LENONES, MERETRICES: Quales comoediarum veterum personae ut plurimum essent, indicavit Terent. quoque in prolog. Heaut.