Progymnasma septuagesimum primum | Progymnasma septuagesimum tertium |
Cantus musicus.
Personae:
Sabinus, Crescentius.
Sabinus
Auditione accepi, te in ludum itare musicum Crescenti.
Crescentius
Me? Audisti vera.
Sabinus
Quoties per hebdomadem?
Crescentius
In dies singulos.
Sabinus
Qua hora?
Crescentius
Duodecima.
Sabinus
Ultrone pater voluit, an tu ab eo precibus id extorsisti?
Crescentius
Exoravi patrem: nec muto factum.
Sabinus
Cur quaeso?
Crescentius
Quae hunc intemperiae tenent? Haben' tu aures, an auriculas tantum?
Sabinus
Enimvero habeo aures, nisi eas hoc temporis articulo perdiderim.
Crescentius
Quid ergo interrogas, cur discam canere?
Sabinus
Non absurde id quaero.
Crescentius
At ego dico, absurdissime. Quid enim musica dulcius? Quid illa sonorum temperatione auribus gratius, aut iucundius?
Sabinus
Scire fidibus (quod ingravescente iam aetate Socratem Philosophum didicisse fama vulgavit) et canere cithara, testudine, barbito, multo esse suavius quovis pignore contendam: qua de vocibus, libentius audierim Sirenas, aut lusciniolam, aut cygnum in morte canentem.
Dulcia defecta modulatur carmina lingua
Cantator cygnus funeris ipse sui.
Crescentius
Ista reprehensio inscitiam tuam coarguit: nam si musicam scires, nunquam facultatem nobilissimam in vituperationem adduceres.
Sabinus
Non diffitebor me artem hominum feriatorum, languentium, et nihil agentium ignorare. Aures permulcet illa quidem, in animo voluptatis nihil relinquit, ut literae.
Crescentius
Necesse non est, si literae sunt bonum, musicam esse malum: nec si illae plus prosunt, ideo hanc nihil prodesse.
Sabinus
Acumen dialecticorum. Patet tamen in musica nimium deditos, esse idiotas fere: tria verba latine loqui nescire.
Crescentius
Haud me dedam immoderate: non dico amplius.
Sabinus
Nolim ego tempus disperdere in repetendis, et usque ad vomitum pene audientium recantandis per dies integros hisce 6. syllabis, ut, re, mi, fa, sol, la. Praeterea in ligaturis, fugis, cantibus naturalibus, consonantiis perfectis, imperfectis, resolutiobus, diminutionibus, diapente, diatessaron, et similibus tricis.
Crescentius
Mihi relinque istas tricas, et perpende in quos hoc maledicti conferas.
Sabinus
In neminem.
Crescentius
In multos praestantissima dignitate, et in excelso aetatem agentes viros, qui animos pondere curarum lassos cantiunculis remittunt ac relevant. Sanctarum literarum summa est auctoritas, qua commendatur musica.
Sabinus
Novi tamen clarissimos gravissimosque viros, qui, ne ponantur in suspicione levitatis, canere cum sciant, cantu consulto abstinent.
Crescentius
Facesse hinc Mome: tempus est in ludum eundi. Vale.
Sabinus
Ito, ito, et bonas horas male perde. Canta ab usque mane ad vesperam: canta in somnis quoque.
Crescentius
Et tu quoad lubet in caelum iaculare.
Notae
1 NEC MUTO FACTUM: Si poeniteret facti, muto factum, nolo factum; contra, si probarent: factum volo, factum cupio, factum gaudeo dicebant.
2 AURES AN AURICULAS: A vocibus hauriendis dictae sunt aures. Virg. 4. Aeneid. Vocemque his auribus hausi. Auricula est cartilago, aurium cavitatem circumdans, cuius ima parte nihil mollius, tenerius, aut flexibilius in toto humano corpore. Hinc proverb. Auricula infima mollior, in hominem lenem, lentum minime asperum et iracundum. Utitur eo Cicero ad Q. F.
3 SIRENAS, LUSCINIOLAM, CYGNUM: De cantu Sirenum vide Odysseam. Et paroemiam, Sirenum scopuli. Isocrates ob dicendi suavitatem Attica Siren cognominatus est. Eadem de caussa Xenophon Attica Musa, et apis Attica Sophocles. Luscinia de qua multa Plin. lib. 10. cap. 29. inde dicta, quod cantu suo significare solet diei surgentu exortum, quasi lucinia. Eadem et acredula. Cicero Prognost. Et matutinos exercet acredula cantus. Isid. lib. 12. Dicitur graecis nominibus philomela et aedon, propter amorem perpetuum cantandi. Plaut. Bacchid. Pol ego quoque metuo, lusciniolae ne defuat cantio. Cygnorum cantu apud vulgus et poetas nihil notius, quos Plato in Phoedone non solum cum cantu et voluptate mori, sed in vita reliqua musicos et canoros esse scribit. Lucianus tamen libello de cygnis, Aelianus libr. 1. cap. 14. Plin. cap. 23. libr. 10. negant cygnos canere.
4 PONDERE CURARUM LASSOS: Quomodo cantus animum abducat a curis, a moeroribus, quomodo sensum malorum minuat, quantamque delectationem habeat, lege Ovid. eleg. 1. lib. 4. Trist.
5 FACESSE HINC MOME: Fingitur quidam Deus hoc nomine, qui cum ipse nullum opus edidisset, aliorum deorum opera curiosius contemplaretur, et carperet quam liberrime, si quid aut omissum, aut perperam factum putaret. In Venere quidem cum aliud reprehendere nihil posset, reprehendit strepitum et stridorem eius sandalii. Hinc licebit sandalium Veneris usurpare, ut paroemiam de re quoquomodo, et iniuste etiam reprehensa.