There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma septuagesimum
1588

 Progymnasma sexagesimum nonum Progymnasma septuagesimum primum 

Formulae petendarum facultatum.

Personae:

Ludimagister, Nicolaus (discipulus), Crispinus (discipulus).

Ludimagister
Quas ob res, Nicolae, consueverunt a Magistris potestatem petere pueri?

Nicolaus
Ob duas potissimum.

Ludimagister
Scilicet.

Nicolaus
Ob exitum e schola, et abientiam a schola ad tempus.

Ludimagister
Quapropter solent exire e ludo?

Nicolaus
Vel ut corpus levent, vel ut emant aliquid necessarium. Item ob caussam aliquam omnino fortuitam.

Ludimagister
Estne more Cynicorum Stoicorumve simplicibus, propriis, apertissimis utendum verbis, sine ulla praefatione honoris, cum loquimur de iis naturae humanae necessitatibus, quas iam cogitatione praecipis: an potius tectis, ac praetextatis: ut quod re inhonestum non est, modo occulte fiat, id verbo ne turpe obscoenumque sit?

Nicolaus
Ita tu quidem nuper ex Cicerone nos erudivisti.

Ludimagister
Velim petitiones aliquas iis verbis iteres, quibus a me accepistis. Agite pueri, auscultate atque operam date, et quae dicentur percipite.

Nicolaus
Caput, venter, dentes mihi condolent, Praeceptor: quocirca precor, fac mihi copiam eundi domum.

Febriculam, tentatiunculam sentio: tua cum venia domum me recipere concupisco.

Necesse habeo exire, Praeceptor, ad hoc illudve emendum: si permittis exibo, et post paulo revertar.
'
Vocor domum a servo, ab ancilla: possum abire?

Ludimagister
Quomodo, Crispine, absentiae facultas roganda est?

Crispinus
Hoc illudve negotium mihi curandum, transactum reddendum, transigendum, perficiendum est, lavandum, hospitibus serviendum, aegrotanti sorori, fratri ministrandum.

Parentes mei hanc, illam rem ut peragerem mihi praeceperunt: huc, illuc me mittunt: quamobrem hodie, cras, biduo, triduo in ludo adesse non potero. Hac de re certiorem te facere volui, amantissime Praeceptor, quo id te conscio ac non repugnante fieret.

A scholis abfui heri, nudius tertius, quatuor, quinque dies, etc. ob hanc, ob illam caussam, quam excusationem ne repudies, te vehementer oro.

Ludimagister
Hisce phrasibus edico a me potestatem petant omnes, et usitatam sibi, lutulentamque barbariem valere iubeant. Qui contra venerit, is et quod petet non impetrabit, et modis accipietur tam miseris, ut posthac omnes barbarismos odio Vatiniano oderit.

Notae


1 MORE CYNICORUM: Cynici non tantum, quod obvios allatrarent, ut canes faciunt, sed etiam ob vitam illiberalem, ab humanitate et munditia remotam, appellationem hanc sunt consecuti in Graecia. Turneb. lib. 7. cap. 9. Testatur et Laert. ob ignominiam sic nominatos.

2 ODIO VATINIANO: Vatinium hominem natum et ad risum, et ad odium, scurram fuisse venustum ac dicacem memoriae proditum est. In pedes suos ipse plurima dicebat, et in fauces concisas: sic inimicorum, quos plures habebat quam morbos, et in primis Ciceronis urbanitatem effugit. Seneca lib. Quod in sapientem non cadat iniuria, cap. 17.