There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma sexagesimum primum
1588

 Progymnasma sexagesimum Progymnasma sexagesimum secundum 

Recitatio.

Personae:

Magister, Discipulus.

Magister.
Heus Andrea, comprehendistin' memoria, quam hesterno vespere explanavi epistolam?

Discipulus.
Vero, comprehendi.

Magister.
Quod felix sit, claude librum, et recita distincte, clara voce.

Discipulus.
Tullius Terentiae suae, et pater Tulliolae duabus animis suis: et Cicero matri optimae ac suavissimae sorori S. P. D. Si vos valetis, nos valemus. Vestrum iam consilium est, non solum meum, quid sit vobis faciendum.

Magister.
Altiore voce, ut omnes exaudiant. Date vacuas aures pueri.

Discipulus.
Si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis, etc.

Magister.
Andrea, Andrea, nae tu male hanc tam bellam epistolam memoria sepsisti atque custodisti.

Discipulus.
Revera domi tenebam perfectissime.

Magister.
Oh, tibi ego ut credam? Identidem inspiciebas librum, et verba furabaris. Antiquum obtinebas.

Discipulus.
Bis tantummodo, summum ter.

Magister.
Et mentiri non vereris? Quoties clamavi, claude, claude? Quam saepe insuper ordinem verborum commutabas, priora posterius, posteriora prius pronunciando? Et aliquando tua pro Ciceronis, scortea pro aureis videlicet substituebas. Frequenter praeterea voces iam dictas repetebas, et denuo quasi deglutiebas: ut interim posses aut ipse librum aperire aliquantum, aut vicinorum aliquis suggerendo haerentem te in salebris expediret; quod et nunc, et alias sollicite praestitit Bernardulus. Abs te ne mihi hanc afferri fallaciam? Novi ego artes puerorum ad unguem omnes. Senex sum, et seni verba dare difficile est.

Discipulus.
Fuit nimium longa epistola, nequivi totam ediscere.

Magister.
Ecce, iam iam asseverabas, domi te perfecte memoriter eam complexum. Itane tandem? Tu ex uno ore calidum et frigidum? Et aliud stans, aliud sedens? Cur non ingenue fassus es te nescire?

Discipulus.
Virgae me terruerunt.

Magister.
Infelix puer, hoc magis pro commerita noxia te castigabo virgarum verberibus, quia ludificasti me, et ad socordiae vitium vanitatis culpam addidisti.

Discipulus.
Volebam mihi consulere.

Magister.
Non consulit, sed nocet sibi, qui sic recitat.

Discipulus.
Ego alio intellectu hoc verbi dixeram: poenam paratam effugere studui.

Magister.
Ne tuum exemplum et impunitas corrumpat caeteros, hodie caedaris necesse est, puerorum verberalissime**.

Discipulus.
Eheu, mi Praeceptor, modo tantum parce.

Magister.
Idem rogasti antehac, et peperci: nunc luendum est commissum.

Discipulus.
Per tuum te caput, perque tuam senectutem, perque vitam tuam obsecro.

Magister.
Si per omnia divina et humana obtesteris, nihilo plus assequare, quam si ab asino lanam petas, aut concioneris mortuo.

Notae


1 VERBERABILISSIME: Quis, obsecro, tam incogitans, atque in iudicando praeceps ac temerarius erit, quicum et hoc, et alia quadam non dissimilia, ex Plauto, aut alio quopiam bono auctore deprompta in hisce meis voluminibus legerit, non magis ioci, aut significationis et emphasis caussa, quam serio ita me loqui existimet? Ob quas easdem rationes multa ille idem quem supra nominavi Comicus. Hoc te, mi lector, monitum etiam atque etiam volui, et in praefatione huius voluminis ante monui.