Progymnasma quinquagesimum nonum | Progymnasma sexagesimum primum |
Minae.
Personae:
Praeceptor, Puer, praefracte indiligens, et hebetior..
Praeceptor.
Asinum citius saltationem Pyrrhicam docuissem, quam stipitem istum literas. Age puer, cape quod capiendum est; plus aequo tentasti patientiam meam. Rogavi, iussi, obiurgavi, verberavi: tu manes idem, id est, ignorans, et a literis, ut videris, abhorrens. Si perstas in ista mente, patrem monebo; ut te ad molitorem, carbonarium, aut carnificem adducat, unius horum futurum discipulum.
Puer.
Ut incumbam in eas toto pectore, nihil retineo literarum.
Praeceptor.
Ipsa inscitia tua reclamat affirmationi tuae. Qui enim possit fieri, ut tanta longinquitate temporis, si conatus fuisses, nihil profecisses?
Puer.
Nescio qui fiat, fieri tamen planum est: nec sufficiens otium domi relinquitur.
Praeceptor.
Nunc primum ista excusatione uteris? Apparet conficta.
Puer.
Usus essem pridem, nisi intellexissem nihil apud te valituram.
Praeceptor.
Veritas apud me valuit et valebit semper. Conveniam parentes tuos, cognoscam ipsorum mentem. Si ab illis tibi nihil erit impedimenti, tu aut Grammaticam disces, aut opificium sordidum.
Puer.
Non commorabor diutius in patria.
Praeceptor.
Quando discedes?
Puer.
Secundum Pascha.
Praeceptor.
Tum ego non laborabo amplius tua caussa: restat enim unus tantum mensis ad Pascha: beasti me hoc dicto. Quo discedes?
Puer.
In militiam, ut reor: commendavit enim me pater cuidam vexillifero.
Praeceptor.
Sane gladius, aut aenea fistula tuis digitis aptior est, quam calamus.
Notae
1 SALTATIONEM PYRRHICAM: De hac saltatione, similibusque exercitationibus corporum lege eruditissimos libros Hieronymi Mercurialis de arte gymnastica. Praterea Leonicum varia hist. lib. 1. cap. 87. Germanum huic est illud Plaut in Persa. Canis si in ludum iret, posset iam fieri, ut probe literas sciret.
2 AENEA FISTULA: Quidam scolpos vocant, et milites sclopetarios. Globulos autem qui inde emittuntur, glandes et pilas plumbeas. De inventa bombarda Magius lib. 1. cap. 1. Brodaeus lib. 2. cap. 26.