Progymnasma quinquagesimum quintum
1588

 Progymnasma quinquagesimum quartum Progymnasma quinquagesimum sextum 

Pecunia utiliter collocata.

Personae:

Wolfgangus, Sebaldus.

Wolfgangus
In amoribus es parentibus tuis Sebalde, et oculissimus filius.

Sebaldus
Quo signo, quove indicio istuc?

Wolfgangus
Isto recentissimo tuo, et tam splendido amictu: quanquam et alias non me latet, quam te in sinu et complexu semper habeant.

Sebaldus
Usque adeone te in admirationem traducit iste ornatus meus?

Wolfgangus
Sane quidem: potest hoc domus vestra: divitiis affluit. Hem zonulam pulcherrimam ex holo serico, bullis nitentem argenteis, e qua ut bella belle dependet crumena? Siquid pecuniarum custodit, optem illam mihi: si non, haud cupiam.

Sebaldus
Est intus pecunia, et tanta, quantam tu vix credas.

Wolfgangus
Quanta ergo?

Sebaldus
Coronati duo.

Wolfgangus
Supra fidem est.

Sebaldus
At ego faxo ut aliter praedices, nam res loquetur ipsa. En.

Wolfgangus
Quis dedit?

Sebaldus
D. Nicolaus more patrio in meam patellam cum cingulo, et pusillo istoc marsupio imposuit.

Wolfgangus
Ita in me liberalis haud fuit. Quid acturus? In quo consumpturus tam grandem pecuniam?

Sebaldus
Empturus quod animo meo collibuerit.

Wolfgangus
Quid collibebit?

Sebaldus
Quod erit meo iudicio visendum.

Wolfgangus
Quid autem illud?

Sebaldus
Quid tibi arrideret inprimis?

Wolfgangus
Plumulas elegantiusculas emerem primo loco, quas pileolo assuerem: deinde pugiunculum: deinde ensiculum, atque etiam speculum.

Sebaldus
Quas tu mihi ineptias? Mercabor libellos inauratos, et strenam praeterea insignem, quam anno hoc undenonagesimo ineunte Praeceptori offeram. Nihil possum parare melius, nec quod prudentes magis approbent.

Notae


1 IN AMORIBUS: Qua ex re magnam voluptatem ac delectationem percipimus, eam et amorem et amores latini appellant: etiam plurali numero, inquam, in honestis rebus utuntur, quod rudiores nesciunt: et eadem notione delicias vocant. Cicer. 1. de Divinat. Quid amores et deliciae tuae Roscius? In epist. ad famil. in amoribus mihi est: Et, Deliciae vero tuae Aesopus. ad Att. lib. 2. epist. 19. Pompeius nostri amores, quod mihi summo dolori est, ipse se afflixit, et lib. 6. Dionysius (Ciceronum puerorum magister ) mihi quidem in amoribus est.

2 OCULISSIMUS: Sensum oculorum supra omnes diligimus: surdus certe quam caecus esse mallet unusquisque nostrum. Itaque Plaut. Curcul. Hominem oculissimum dixit, pro aeque charo, ut sunt oculi, seu pro charissimo. Ibidem oculissimum ostium hyperbole quadam. Catull. Nec?? te plus oculis meis amarem. Idem.

Eripere ei noli multo quod charius illi
Est oculis, si quid charius est oculis.

3 ORNATUS MEUS: Cultum corporis, ipsumque vestitum hac voce frequenter auctores indicant. Cic. 1. Off. Statuas videmus, ornatu fere militari. Plaut. Amphit. Nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini.

4 STRENAM PRAETEREA INSIGNEM: Strenarum origo, quibus felicem ominamur annum, ipsius auspicio et initio, a Tatio Rege manasse dicitur, qui primum Romuli hostis, deinde collega in regno Romano fuit. Vide Turneb. lib. 10. cap. 26.