Progymnasma quinquagesimum secundum | Progymnasma quinquagesimum quartum |
Simplicitas, et lentitudo Magistri.
Personae:
Torannius, Egesippus.
Torannius
Terque quaterque beatus fuit hodie hic sodalis tuus.
Egesippus
Qua in re?
Torannius
Quod evidentissimo periculo, imo periculis, divino adiutus numine defunctus est.
Egesippus
Quae ista pericula?
Torannius
Quae sibi creant, qui nec scriptionem reddendam habent, nec memoriae quidquam mandarunt, nec quae respondenda sunt sciunt, et ad extremum tardissime ludum intrant. His virtutibus ornatus incessi hoc die. Carebam epistola, inquam, nihil edidiceram (quoniam in convivio apparatissimo domi nostrae accubantibus ad intempestam noctem ministravi, et saltatorium orbem versavi) nihil relegi, in lucem stertere perrexi: iam tu rationem subducito, quoties pulsationem promeruerim. Abii, excessi, evasi, erupi.
Egesippus
Albo calculo hic dies notandus est tibi. An vero cras epistolam ostendes?
Torannius
Equidem.
Egesippus
Qui tam brevi compones?
Torannius
Particulam ab hinc biduum composueram, eam emendabit noster Cosmas, et reliquum addet de suo, iam enim promisit. Videbor Praeceptori una nocte expolitus, laudabit me palam.
Egesippus
Nonne sentiet praestigias?
Torannius
Oh, non. Satis modice literatus est: aera quid lupinis distent haud bene novit et est homo antiquus, cui persuaderi possit, ovum exstitisse ante gallinam.
Egesippus
Itaque illi fucum saepe fieri a discipulis credibile est.
Torannius
Sic opinor.
Egesippus
Si resciscat, num maleficia vestra non vindicat?
Torannius
Etiam, sed molli brachio. Languidulus Praeceptor est.
Egesippus
Oleum flammae.
Torannius
Vide quid mali faciant verbera: subigunt nos palpum Magistris obtrudere, et commenta proloqui: nam certo scio, non haec committeremus, nisi plagas timeremus.
Egesippus
Quin potius illius ingenium simplicius, et vitiosa lenitas haec mala creant. Si enim vafriciem vestram odoraretur, atque perspiceret, et in reos acrius saeviret, vos istis technis abstineretis.
Torannius
Utcunque sit, ego secundissima fortuna me usum gaudeo.
Egesippus
Ego autem te volentem ac scientem Praeceptorem cogitasse circumducere, non gaudeo.
Torannius
Equidem viri huius iram nullo in metu ponendam iudico.
Notae
1 SALTATORIUM ORBEM: Cic. in Pison, cum illum suum saltatorium versaret orbem. Versant enim se, et in orbem circumagunt tripudiatores. Plaut. Sticho versum appellat. Si istoc versu me viceris, alio provocato. Turneb. lib. 4. cap. 21. et lib. 21. cap. 15.
2 ALBO CALCULO: Plin. lib. 7. scribit Thraces consuevisse dies laetas ac felices albo lapillo notare, infelices autem, inauspicatos, infaustos atro. Catull. O lucem dignam candidiore nota. Horat. Cressa ne careat pulchra dies nota. Ode 36. lib. 1. Quo loco non est quod quidam Thressa reponant. Valet enim idem quod alba, seu candida. Nam Creta non solum insulae nomen est, sed etiam lutum illud album significat, quo utebantur cerae loco Graeci Asiatici, ad obsignandas literas et privatas et publicas, propterea, quod in Creta magna esset huius luti copia.
3 HOMO ANTIQUUS: Antiqui homines sunt boni, candidi, proba ac simplici ingenio viri: tales enim fuerunt antiqui, et anni veteres meliores anni. Ovid. Fast. 1. Laudamus veteres, sed nostris utimur annis. Sic antiqui mores sunt boni probatique mores. Cic. pro Sext. Roscio. Homines antiqui, qui ex sua natura caeteros fingerent. Et infra. In qua muliere, Iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli caussa vestigia antiqui officii remanent. Pro Quint. antiquam officii rationem dilexit, cuius splendor omnis his moribus obsolevit. Ibid. Tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui officii, qui splendorem nostrum, et gratiam negligat? Ad Attic, lib. 9. epist. 18. Quod scribis asperius me, quam mei patiantur mores, de Dionysio scripsisse: vide quam sim antiquorum hominum. Te medius fidius hanc rem gravius putavi laturum esse, quam me. Plaut. Cap. Ille demum antiquis est adolescens moribus. Et Trin. Meo modo et moribus vivito antiquis. Terent. Adelph. Homo antiqua virtute ac fide.
4 OVUM EXTITISSE: Lepidam disputationem habes hac de re apud Macrob. Saturnal. lib. 7. cap. 16.