There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma quinquagesimum secundum
1588

 Progymnasma quinquagesimum primum Progymnasma quinquagesimum tertium 

Litigium.

Personae:

Paedagogus, Blaesulus (alumnus), Curtiolus (alumnus).

Paedagogus
Germanus tuus, Blaesule, in discendo est impiger, citoque arripit omnia, tu autem lente admodum, et ambulas gradu testudineo.

Blaesulus
Quid ergo tam crebro obmutescit, cum te interrogante respondendum est?

Paedagogus
Audin' Curtiole?

Curtiolus
Stimulat fratrem meum invidia, ferre neutiquam potest cum abs te laudor.

Blaesulus
Egone tibi gloriolas tuas invideo? Scilicet laudatissimus homulus es, praesertim cum mane surgendum. Ibi apparet generosum pectus tuum: nam ad lectulum quasi clavis affixus adhaerescis.

Curtiolus
Tibi, obtrectator, hoc vitium est: nam ego vocatus soleo me cubili croripere.

Paedagogus
Amborum una culpa. Mea hoc facit indulgentia: sed aliquando malis mala evenient.

Blaesulus
Nihilo sum te inferior.

Curtiolus
Quid erit impudenter loqui, si hoc non est? Nondum declinationes devorasti.

Blaesulus
Pridem concoxi.

Curtiolus
Hebdomade antegressa exarabatur tibi corium, quod vocabulum iusiurandum, in casus male inflectebas.

Blaesulus
Et tu ex uno errato colligis inflexiones me nescire?

Curtiolus
Si examinareris, utique peccares in plurimis.

Paedagogus
Ne superbi, Blaesule: dabo enim potestatem Curtiolo te excutiendi, et introspiciendi penitissime.

Blaesulus
Habet nihilominus in schola complusculos, quibus palmam cedit.

Curtiolus
At tu interea manes indoctior, quamvis me alii doctiores sint, ut sunt: ceterum vix tres quatuorve ex omni frequentia.

Blaesulus
Si tam crebris donarer munusculis ut tu, forsitan alacrius discerem.

Curtiolus
Imo tum acciperes, si alacrius disceres. Non ante, sed post laborem veniunt praemia, si iuste veniunt.

Blaesulus
Abi argutule, consequar te, tametsi nolis.

Curtiolus
Si ego te cursuram incipiente consisterem, tum me non exaequares modo, sed etiam anteverteres. Hoc tu si speras, despera.

Paedagogus
Satis verborum. Uterque contendat nervos: sic parentibus, mihi, cognatis futuri quam charissimi.

Notae


1 GRADU TESTUDINEO: Iouem fabulatur Aesopus convivium struxisse invitatis omnibus animantibus. Cum autem testudo postrema omnium finitisque epulis venisset, interrogata caussam, respondit, οἶκος φίλος, οἶκος ἄριστος, domus chara, domus optima. Inde eam damnavit hac poena Iupiter, ut domum semper circumferat. Vide praeterea proverbium, Testudineus gradus.

2 HOMULUS ES: ab ἄνθρώπος, deminuta Graecis sunt ἀνθρώπιον, ἀθρωπάριον, ἀνθρωπίσκος, Latinis, homuncio, homunculus, homulus. Hoc extremum est apud Lucret. lib. 3.

Hoc etiam faciant ubi discubuere, tenentque
Pocula saepe homines, et inumbrant ora coronis,
Exanimo ut dicant, brevis est hic fructus homullis,
Iam fuerit, neque post unquam revocare licebit.

Versus caussa geminavit consonam L.