There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma quadragesimum septimum
1588

 Progymnasma quadragesimum sextum Progymnasma quadragesimum octavum 

Exercitationes.

Personae:

Abramius, Tranquillus.

Abramius
Quidnam esse in caussa putem, mi Tranquille, quod ab exercitationibus haud secus, quam boni viri ab impuris facinoribus refugis: et quasi multarentur capite, qui se ad eas dedissent, cum a doctore tam crebro exercitationem dilaudari audias, quae possit omnia, et sine qua cum nihil quidquam egregium praestari queat ullo in artificio, tum claritudinem in literis nemo sit aliquando adeptus?

Tranquillus
Qui tandem?

Abramius
Perraro disputas, neque solum non ultro, sed nec provocatus, et iussus etiam caussaris. Frequenter cares epistola: saepius germanice loqueris: dum recitas memoriter Ciceronem autOvidium, haesitas in singulis paene versibus. Haec fere sunt genera, in quibus nos exerceri peropus est.

Tranquillus
Non dicam dolo, difficultas me absterret.

Abramius
Non plus tamen alienare te difficultas debet quam invitare atque allectare multiplex quae inde efflorescit et promanat utilitas. Et quid praeclarum atque singulare sine sudore partum est?

Tranquillus
Propono apud animum persaepe, ad quae tu me cohortaris. Volo ardorem quendam amoris assumere: sed nescio quomodo, cum ad rem quasi dato iam signo aggrediendum est, voluntas illa omnis elabitur atque evanescit.

Abramius
Principia perrumpenda sunt, capiendaque consuetudo quaedam, quae sensum laboris imminuit.

Tranquillus
At nimis diversae et innumerabiles sunt exercitationes. Si unum aliquod genus proponeretur: exempli caussa, si duntaxat scribendum, aut loquendum, aut disputandum, aut ediscendum esset, non lamentarer. Nunc ita unumquodque horum frequentandum est, ut nullum caeterorum omittatur: hoc angit, hoc dolet, hoc cruciat.

Abramius
Possunt haec fieri, cum diversa, nec eadem hora, quin nec eodem semper die facienda sunt, et sibi mutuo non adversantur: nec sunt multa, nec tam (ut tu iocabare) innumera. Proinde istum qui te subegit veternum excute.

Tranquillus
Ad finem inclinat annus, polliceor sedulitatem in sequentem.

Abramius
Maneas promissis, quaeso, ut cum literas ad utriusque nostrum cognatos dedero ( dabo autem non raras) te de meliore nota commendare queam: quod illis summo gaudio futurum tam non ambigo, quam eos tuorum processuum cupidissimos esse penitus perspectum planeque cognitum habeo.

Tranquillus
Imitabor in morbum delapsos: medicinam, sectionem, ustionem volens nolens adhiberi mihi sustinebo, ut recte valeam.

Abramius
Si hoc egeris, erit cum maiorem in modum laetaberis.

Notae


1 MANEAS PROMISSIS: Virgil2. Aeneid. Tu modo promissis maneas, servataque serves Troia fidem. Idem sunt, promissis stare, promissa servare, promissis satisfacere, promissa solvere, exsolvere, efficere, etc.

2 DE MELIORE NOTA: Veteres illi vini cados, testas, amphoras in cellis condere solebant notatas, id est, insignibus quibusdam literis, aut aliis notis, sed maxime Consulum nominibus distinctas, ad tempus ac praestantiam vini significandam. Pendebat e vasis vinariis tabella, inquit Brodaeus lib. 1. cap. 3. in qua vini aetas scripta erat: id est, quo tempore, quibusve Consulibus conditum esset. Quo ex more natum est illud loquendi genus: De meliore nota. Curius ad Cic. lib. 7. Quare Cicero mi persevera constanter nos conservare, et Sulpitii successori nos de meliore nota commenda. Catull. ad Manlium.

Quare quod scribis Verona turpe Catullo
Esse, quod hic quisquam de meliore nota.

Lamb. in Oden. 3. lib. 2. et Turneb. lib. 1. cap. 1.