There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma quadragesimum quartum
1588

 Progymnasma quadragesimum tertium Progymnasma quadragesimum quintum 

Chartae in membranam consutae.

Personae:

Christophorus, Hugo.

Christophorus.
Mi Hugo, est quod abs te petam.

Hugo.
Pete audacter.

Christophorus.
Tribue mihi paullum operae. Insue in membranam hasce chartas puras.

Hugo.
Ipsemet insueres.

Christophorus.
Expers sum huius artificii, atque ut id credas, inspice hunc librum, quam sit inconcinne distorteque consutus.

Hugo.
Nec me bibliopegus erudivit.

Christophorus.
Attamen quasi eruditus, concinne id facis.

Hugo.
Si cui optime placet, ei optime facio. Complicastine iam chartas tuas?

Christophorus.
Maxime: istae sunt.

Hugo.
Da filum, acum, membranam.

Christophorus.
Cape omnia.

Hugo.
Filum oportet ceratum esse, ut opus evadat diuturnius.

Christophorus.
Heus pueri, quis secum affert ceram?

Hugo.
In meo sacculo quaeram. Aliquid certe reperio, ceram albam: commodissima est huic rei: nuper mihi hoc frustillum donavit aedituus ad tales usus. Tu porro attentus aspice me suentem, et artem disce, quo posthac aliena opera ne indigeas.

Christophorus.
Aspicio intentis oculis.

Hugo.
Ecce quemadmodum chartam chartae arctius coniungo, ut spatium inter illas nullum intercedat.

Christophorus.
Video.

Hugo.
Item quemadmodum supra et infra sunt aequales inter se, nulla prominet.

Christophorus.
Apte, artificiose.

Hugo.
Nec foris in tergo fila superiora inferioribus longiora visuntur: nec primum a secundo maiore intervallo distat, quam secundum a tertio, tertium a quarto.

Christophorus.
Perite.

Hugo.
Nodi parvi, et intus omnes.

Christophorus.
Sane.

Hugo.
Nunc tu cultellum accipe sis, partesque chartarum superiores caute scindendo aperi.

Christophorus.
Pro ista opera referetur gratia tibi, mi Hugo.

Hugo.
Satis gratiarum retuleris, si me amaveris, in studiis abs te socordiam omnem reieceris, segnitiemque amoveris.

Christophorus.
Utrumque praestaturum tibi recipio.

Notae


1 BIBLIOPEGUS: πήγνυμι est arcto, compingo, βίβλος liber. Quemnunc vulgo Compactorem, Buchbinder/cur non graeco nomine tam commodo potius, quam barbaro et novitio nominemus? Praesertim cum id in mille aliis artificum artificiorumque vocabulis soleamus, et in lingua latina nimis multa usurpemus, quae a Graecis manarunt, quorum copia longe maior.

2 SI CUI OPTIME PLACET: Quae minime sunt pulchra, ea pulchra videntur amanti. Sententia est Theocr. Ita homines ut plurimum et frequentissime non res tales iudicant, quales sunt, sed quales ipsi iudicant, tales esse credunt, et ab aliis credi volunt, in omni rerum, negotiorum caussarumque varietate: quodque ab Horatio de una quadam perturbatione dictum est, id patet latius, et ad omnes alios concitatos ac turbidos animorum motus accommodari potest. Impedit ira animum, ne possit cernere verum.