Progymnasma vicesimum quintum | Progymnasma vicesimum septimum |
Diesremissionis.
Personae:
Polycarpus, Ignatius.
Polycarpus.
O dies Mercurialis, credibile non est, quam optatus et charus illuxeris, ut alias in hebdomadas singulas. Celebritatis, venustatisque plenus es.
Ignatius.
Pernovi cogitationes tuas. Quia lusurus es, idcirco tam amice salutas praesentem diem.
Polycarpus.
Vellem alternis reverterere: nam continens biduum nauseabundus tracto literas.
Ignatius.
Votum asinorum: qui, si loquerentur, optare se dicerent cum Polycarpo meo, ut alternis tantum dorsa onerati incederent.
Polycarpus.
Non ego hoc solus, Ignati, complures mecum desiderat.
Ignatius.
Nempesic est profecto ut dicam tibi: multi tecum magis amant catellos suos, quam studia bonarum artium, creduntque sibi dormientibus omnia confecturum Deum.
Polycarpus.
Dum latine loqui sciam modo, Aristotelem et Euclidem tibi et aliis relinquam.
Ignatius.
At tu ne latine quidem aliquando disces, si audiendi, legendi, loquendi, scribendi quandam perseverantiam non adhibeas.
Polycarpus.
Quorsus haec tetrica et iucunditatis omnis expertia, ut Catones aliqui fabulamur? Hodie insigniter ludendum esse aio, instaurandasque vires, quas labor tam longus delassavit.
Ignatius.
Nec Ignatius ludum quietemque necessariam recusaverit: quin paratus sum hac ipsa hora tibi colludere: nulla tibi hoc quidem in negotio a me difficultas erit. Remissiones crebras et extraordinarias odi: siquidem honestis moribus, optimarumque artium studiis detrimentosae sunt.
Polycarpus.
Tu fac, et senti quod collibuerit: mihi indulgentia vacationum nihil potest contingere gratius. Magistri viderint quid, quibus, quando indulgeant: nostrarum partium esse statuo, quod conceditur non invitos accipere, quotiescunque conceditur.
Ignatius.
Olim cognosces te nimium lusisse.
Polycarpus.
Et tu perspicies olim, te nimium studuisse: quando, inquam, oculi caligabunt, ventriculus cibum male concoquet, corpus totum pallor et macies obsidebunt. Nimia omnia nimium exhibent negotium hominibus.
Ignatius.
O falsidicum vatem. Haud ita me intemperanter iniurgito literis, ut istas praesensiones formidare oporteat. Audivi etiam eruditos plurimos ad decrepitam aetatem aevum extendisse, cum assidue in libris literisque essent volutati.
Polycarpus.
Ipse Thales ad sapientiam tuam merus nugator est. Desine philosophari: haec lux hilariter consumenda est.
Ignatius.
Qua tandem ratione consumenda?
Polycarpus.
Visne in prata virentia concedamus, ibique pila experiamur palmaria?
Ignatius.
Volo sane: utile et iucundum est hoc ludendi genus. Ascende e vestigio in conclave, et defer amborum pallia cum pila.
Polycarpus.
Ubi est pila?
Ignatius.
In pluteo, aut certe in capsa ductili sub mensa.
Polycarpus.
Eo ut afferam.
Ignatius.
Actutum redi, hic te expectavero.
Polycarpus.
Illic sum, atque hic sum.
Notae
1 SIBI DORMIENTIBUS OMNIA: Allusio ad picturam, qua pingebant invidi dormientem Timotheum Cononis filium fortunatissimum Atheniensium ducem, et urbes ultro in ipsius nassam se induentes. Quam rem iniquo animo tulisse fertur, cum sua egregia facinora victoriasque non fortunae, sed virtuti adscribenda putaret. Refert Plutarchus in apophthegmat. Regum et Impp. additque hoc dictum illius. Si tantas ego urbes per somnum capio, quid me vigilantem putatis facturum? Item ad poetarum commentum, qui se ex somniis Hesiodi et Ennii fabulantur in monte Parnasso dormientes una nocte poetas fieri. Nihil hoc somno celebratius.
2 AUDIENDI, LEGENDI, LOQUENDI, SCRIBENDI: Alit lectio ingenium, et studio fatigatum non sine studio tamen reficit. Nec scribere tantum, nec tantum legere debemus. Altera res contristabit et vires exhauries: de stylodico: altera solvet ac diluet. Inuicem hoc illo commutandum est, et alterum altero temperandum, ut quidquid ratione collectum est, stylus redigat in corpus. Seneca epist. 84.
3 UT CATONES ALIQUI: Utriusque Catonis, Censorii, inquam, et Uticensis gravitas, sapientia, et virtus nota est. Posterior in Stoicis numeratur, et a Cicerone pro Muraena in eum sectamque eius multa iocose dicuntur, soletque hoc nomen pro severo et rigido usurpari: quemadmodum illa philosophica disciplina tetrica ac morosa fuit.
4 VENTRICULUS CIBUM: Medicorum sententia, qui in studiis acres et assidui sunt, stomachos habent debiliores parumque calidos, quod illa cogitationum et animi contentio calorem dissipat et labefactat.
5 PLURIMI AD DECREPITAM AETATEM: De Platone, Isocrate, Gorgia, Cicer. de Senect. in hunc modum. Est etiam quiete, et pure, et eleganter actae atatis placida ac lenis senectus: qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens mortuus est: qualem Isocratis, qui eum librum qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse dicitur, vixitque quinquennium postea: cuius Magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque unquam in suo studio atque opere cessavit. Democritus centum et quatuor annos vixisse traditur. Hippocrates quartum ultra centesimum superasse. Galenum accepimus ad centesimum quadragesimum pervenisse. Denique longaeuos, eosdemque eruditos in Catone iterum adducit non paucos his verbis M. Tullius. Num igitur hunc (Sophoclem) num Homerum, num Hesiodum, num Simonidem, num Stesichorum, num, quos ante dixi, Isocratem, Gorgiam, num Philosophorum principes Pythagoram, Democritum, num Platonem, num Socratem, num postea Zenonem, Cleanthem, aut eum, quem vos etiam Romae vidistis, Diogenem Stoicum in suis studiis obmutescere senectus coegit? An non in omnibus iis studiorum agitatio vitae aequalis fuit?
6 IPSE THALES AD SAPIENTIAM: Septem sapientes fuerunt. Solon Atheniensis, Thales Milesius, Chilo Lacedaemonius, Pittacus Mitylenaeus, Cleobulus Lindius, Bias Prienensis, Periander Corinthius. Eorum vitam memoriae tradidit Laert. Dicta singulorum versibus inclusit Ausonius. Est autem locus, ad quem fit allusio, in Capteivis hic. T.
Euge pol, Thalem talento non emam Milesium.
Nam ad saptentiam huius ille nimius nugator fuit.
Ut facete orationem ad servitutem contulit?