Progymnasma vicesimum quartum | Progymnasma vicesimum sextum |
Ludimagister defensus.
Personae:
Kilianus, Ioachimus.
Kilianus.
Etiamnum, Ioachime, corium doleo, ita me blandis modis permulsit Magister.
Ioachimus.
Mihi vero vola toties impacta ferula adhuc fervet.
Kilianus.
Quantum datur perspicere, morosus est homo iste, et infestus tardioris ingenii pueris.
Ioachimus.
Non, sed tardioris diligentiae pueris. Et certum scio, sancteque adiurare possim, suapte natura ad mansuetudinem esse propensissimum, ac personam tetricam vultuosamque induere nosse, vicissimque deponere, cum usus venerit. Non solum enim multa doctrina, sed plurimo etiam rerum usu, summaque prudentia est.
Kilianus.
Saepissimo cholera incensum ac frementem notavi.
Ioachimus.
Quia nimirum saepissime exstiterunt, qui ipsi bilem cierent: parce ac molliter caeteroqui irascitur.
Kilianus.
Mihi Deum satis fuisse iratum scio, qui hunc virum nactus sim, a quo acciperem disciplinam. Qualis qualis sit, utinam meus Praeceptor non sit.
Ioachimus.
Garris, cur istuc precaris tibi?
Kilianus.
Quia praestat verbis, quam verberibus puniri.
Ioachimus.
Praestat: atque utrumque usurpandum est, cum alterutro nihil efficitur.
Kilianus.
Quo tandem modo Ioachime?
Ioachimus.
Est apud quem verbis, est apud quem plagis uti, est quem acrius obiurgatum nihilominus virgis pulsare necesse sit.
Kilianus.
In illis primis profiteor nomen meum.
Ioachimus.
Existimo totam rem doctoris iudicio reservandam esse: qua scilicet ratione nos erudiat, et merentibus poenam irroget. In sua caussa nemo incorruptus arbiter. Ac Senecae quidem nulla videtur dura curatio, cuius effectus est salutaris.
Kilianus.
Vereor ne aliqua ad familiam hoc permanet, me percussum in gymnasio, et ita insuper irridear, ut malum malo geminetur.
Ioachimus.
Quod tu times, propulsabo facile. Nullus mortalium indicium faciet, nisi forte insaniat.
Kilianus.
Valde abhorret a me voluntas hominis: acerbe odit me, inquam, Praeceptor: nunquam tamen sciens commerui, ut illum merito caperet odium mei.
Ioachimus.
Quo argumento id affirmas?
Kilianus.
Toties ingerit verbera.
Ioachimus.
O Chrysippeum acumen: perinde quasi non etiam parentes filios dicto minus audientes pulsent frequentissime, quos nihilominus amant, charosque habent. Nunquam pater pugnos tergo incussit?
Kilianus.
Etiam in capillos involavit frequens, meumque caput implevit fustibus. Postulas ergo, ut cum poenas a me repetit Magister, ego hoc signum amoris interpreter?
Ioachimus.
Certe.
Kilianus.
Si Suadae medulla sis, non persuadebis.
Ioachimus.
At saltem signum sollicitudinis. Nam si neque amaret, neque nostri cura tangeretur, haud aliquando interrogaret nos, haud unquam errantes corrigeret.
Kilianus.
Tu quantus quantus nihil nisisapientia es. Age, iam credo non sine caussa ipsum virgas tam crebro in meam pellem expedire. De caetero studebo, ut ne tanto in me amori occasionem saeviendi offeram.
Ioachimus.
Si plusculum sedulitatis in discendo susceperis, tute tibi consules, alioqui nugas magnas egeris.
Kilianus.
Vel ad mortem discam, dum istis execrabilibus virgis corpus meum eripiam.
Ioachimus.
Fac sis verba ad rem conferas, ne audias: Promissis dives.
Notae
1 TOTIES INGERIT VERBERA: Lege historiam plane gravem et iucundam quam de Plutarcho et servo philosopho verberari iusso Taurus eiusdem Plutarchi discipulus Gellio auditori suo narravit. libr. 1. sap. 26. et disce quo pacto similiter conquerentibus respondeas.
2 CHRYSIPPEUM ACUMEN: Ingeniosissimus et acutissimus fuit Chrysippus, atque in dialectis adeo excellens et insignis, tantaque apud omnes opinione, ut plerique dicerent: si apud Deos esset usus Dialectice, non alius quam Chrysippea futurum. Laert.
3 SI SUADAE MEDULLA SIS: Ennius M. Cornelii Cethegi eloquentiam predicans, post caetera de eodem ita scripsit: Flos delibatus populi, Suadaeque medulla. Vocat medullam, qua voce res reconditas et suaves solemus appellare, quod quae talia sunt, natura intime recondat, uti medullas. Suadam porro Graeci πειθὼ, Quintilianus persuadendi Deam, Horatius suadelam, Cicero leporem. Simile est illud Aristophanis. οὐ γὰρ πείσεις, οὐδ᾽ἄν εἰ πείσῃς. Non persuadebis, ne si persuaseris quidem.
4 UT NE TANTO IN ME: ut ne, eandem vim habet, quam, ne Cic. Fides tua patietur, ut socrus adolescentis rea ne fiat. Plaut. Mercat. At ego expurgationem habebo, ut ne succurrat. Terent. And. Si poterit fieri, ut ne pater per me stetisse credat. Eunucho. Ut ne impune in nos illuseris.
5 PROMISSIS DIVES: Versiculus est Ovid. Promissis dives quilibet esse potest. Mos est Ciceroni, quos ex auctoribus adducit locos, primis duntaxat verbis indicare, quem licet imitemur, ubi tamen legentibus nostra loci illi noti fuerint. Observavit hoc Manut. in epist. 18. quae est ad Leptam, lib. 6.