There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Progymnasma undecimum Progymnasma decimum tertivm 

Serus in ludum adventus.

Personae:

Magister, Discipulus.

Magister.
Quousque tandem hoc festivissimum lepidissimumque frustum discipuli ad me audiendum, multo iam die, ultimum omnium ventitabit?

Tota mihi dormitur hyems, et pinguior illo
Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit,

inquit apud Martialem glis. Eho, aspice ad me, somni mancipium. Videte ut illi turgent oculi, ut soporis adhuc pleni sunt. Impexum est caput, illota facies, non apparet circum collum intima tunica, pendet indecore in sinistrum latus pallium. Quid est quod stata hora nunquam expergisceris? Auscultate, ut componet sycophantias, et opplebit aures meas vaniloquentia.

Discipulus.
Credas mihi affirmanti, tam matutinus hic adessem, quam istorum ullus, si quispiam domesticorum e somno me vellet excitare.

Magister.
Eia vero, quia laudator deest, ipse te lauda. Quid tu ais? Non te ad quintam, sero utique, capit dormiendi satietas: ut e lecto allubescat surgere, explicata relegere, ediscenda ediscere, quo paratior scholam intres?

Discipulus.
Enimvero non possum profecto ultro expergisci.

Magister.
Nullus ergo domi tuae servus, nulla est ancilla, quae te stertentem excitet?

Discipulus.
Sunt famuli, sunt ancillae: at enim ne ipsi quidem primo diluculo suos lectulos deserunt, somnoque, ut nos pueri, aeque pascuntur.

Magister.
Vah, ista ratio ponderosa est. Parentes autem qui tandem hoc patiuntur?

Discipulus.
Nescio, connivent.

Magister.
Ausim sponsionem facere, ni tu ab illis excitere. Sed illa ipsissima caussa est: e strato, ubi concaluerit, invitissime te moves, nunc potissimum summa hyeme, ne conglacies.

Discipulus.
Ama me, illa verissima caussa est quam exposui, nec alia. Proinde iram tuam mollire velis, et animum in me quietiorem accipere.

Magister.
Tu igitur (turpe) ex tanta discipulorum frequentia repertus es unicus, qui neque per te evigiles, neque per alium. Quam timeo ne mihi verba des.

Discipulus.
Non te circumvenio.

Magister.
Dedam alicui negotium, qui domi quaerat num ita sit, ut tute narrasti modo. Si mentitum deprehendero, neque fidem in posterum dictis tuis tribuam, et pro fallacia ista meritam tibi mercedem dabo. Iam ne hoc tenes?

Discipulus.
Oppido. Fortassis non fatebuntur illi culpam suam.

Magister.
Immo fortassis fatebuntur culpam tuam, et dicent te ab ancilla clare inclamatum nihil consuesse respondere: similiter ac si etiam tum arcte, et graviter dormires. Quod si iterato clamet et minetur, te nonnihil surrigere caput, et stridulo gutture quidpiam murmurare, velut ianuam in cardine: rursumque super pulvinum illud demittere, ac placide, ut antea, sopori indulgere: et hanc esse vigilantiam tuam, viderique aut praeacutis sudibus te fodiendum, aut faces tibi admovendas.

Discipulus.
Quod libido eorum feret comminiscantur: ipsi tamen gallos canentes nihil morantur: non surgunt.

Magister.
Tu vero ne post crebram quidem ancillarum vociferationem potes somnum excutere, o pigerrime homuncio. Sed nunc intempestive de somnolentia tua longo sermone utimur, diemque conficimus. Cognoscam de domesticis tuis. Si fueris verax, rem tuam feceris meliusculam: sin erit, ut vanitatis in te culpam admiseris, tu ipse clamore tuo omnes Endymionas vigilantissimos praestabis. Assequeris, puto, quorsum haec spectet comminatio.

Discipulus.
Admodum, Praeceptor.

Notae


1 FRUSTUM DISCIPULI: Qui non est integer, qui non est totus discipulus, non verus, non germanus discipulus. Caussa patet. Plaut. Rud. proprie et per hyperbolen. Loquere tu etiam frustum pueri? Id est, qui propter brevissimam staturam tuam magis dicendus es pars pueri, quam puer.

2 INTIMA TUNICA: Sic Gellius lib. 10. cap. 15. Valerius, interior tunica. Graece χιτώνιον ἐχέσαρκον Vide Brod. lib. 6. cap. 7. Vulgo indusium, subucula. De quibus ita Varro lib. 4. Subucula quod subtus: indusium quod intus, subaudi gestatur. Nonius sic. Indusium est vestimentum, quod corpori inter plurimas vestes adhaeret, quasi intusium. Quidam non insulse, linea, et lintea tunica.

3 AUSIM SPONSIONEM FACERE: Quid sit sponsio, quibus verbis conciperetur, vide Sigonium lib. 1. de iudiciis, cap. 21. et Budaeum in Pandect. Exponit etiam, quid sit sponsione et sacramento contendere Manut. in epist. 21. lib. 7.

4 NE CONGLACIES: Verbum glaciare tanquam activum extulit Horat. Ode 10. lib. 3. et positas ut glaciet nives Puro numine Iupiter? Cic. conglaciandi verbum absolute 2. de nat. Deor. Tum aquae declarat effusio, quae neque conglaciaret frigoribus, neque nive pruinave concresceret. Caelius ad Cic. Curioni nostro tribunatus conglaciat.

5 GALLOS CANENTES: Martial. lib. 14. Cristatas lucis aves pulcherrima periphrasi appellat.

Surgite, iam vendit pueris ientacula pistor, Cristataeque sonant undique lucis aves.

Ovid. autem 2. Fast. Iam dederat cantum lucis praenuntius ales. Plin. lib. 10. cap. 21. Proxime gloriam sentiunt et hi nostri vigiles nocturni, quos excitandis in operae mortalibus, rumpendoque somno natura genuit. Norunt sidera, et ternas distinguunt horas interdiu cantu. Cum sole eunt cubitum, quartaque castrensi vigilia ad curas laboremque revocant. Nec solis ortum incautis patiuntur obrepere, diemque venientem nuntiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. Et alia ibidem pulchra de gallis gallinaceis. Iam vero caussam, cur ante lucem galli canant, ex Democrito his verbis reddit Cicero lib. 2. de Divinat. Depulso enim de pectore, et in omne corpus diviso et modificato cibo, cantus edant, quieti satiati: qui quidem silentio noctis, ut ait Ennius, favent faucibus. Lege fabulam Aesopi de muliere vidua et ancillis, quas ad gallorum cantus excitare ad operae consueverat.

6 ENDYMIONAS: Canunt poetae Endymionem a Iove somnum petiisse perpetuum, et captum amore Lunae, quoniam hominum primus, ut ait Plinius lib. 2. cap. 9. motus eius varietatem ac dissimilitudinem deprehendit. Cicer. i. Tuscul. Quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat. Ne sues quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas audire volumus, nescio quando in Latmo obdormivit, qui est mons Cariae, nondum (opinor) experrectus.