There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Progymnasma decimum Progymnasma duodecimum 

Dimissio improvisa.

Personae:

Gorgonius, Theobaldus, Eusebius.

Gorgonius.
De scholane?

Theobaldus.
De schola.

Gorgonius.
Proripuistis vos inde, an potestatem abeundi obtinuistis?

Theobaldus.
Neutrum.

Gorgonius.
Quid igitur exeundi tempus antecapitis? Nec dum enim secundam audivimus, et exiri solet ad quartam demum.

Eusebius.
Quin taces? Non displicebit tibi simul rem intellexeris. Bonum factum te in nos incidisse, laetitia et lubentia onusti incedimus.

Gorgonius.
Expedite brevi.

Eusebius.
Praeceptor nos dimisit lusum.

Gorgonius.
Hui, lusum? Dies Mercurii praestitutus est, ad quem exerceantur ludi, non dies Martis.

Theobaldus.
Sciscitare ex aliis si lubet, et si inveneris secus, mentitos dicito.

Gorgonius.
Ain' tandem ita esse ut dicis?

Theobaldus.
Quid iam*?*

Gorgonius.
Quapropter dimisit hodie? Quid natum est novi? Quid viro in mentem venit?

Eusebius.
Duplex caussa.

Gorgonius.
Cedo.

Eusebius.
Una, quia misit sanguinem e brachio dextro, quod videbamus illum gestare in mitella bombycina et nigra.

Theobaldus.
Altera, quia hodie dabit natalitia.

Gorgonius.
Mulsa loquimini: iam assentior. Est enim utraque caussa perquam verisimilis: et in memoriam regredior alias quoque nos ideo iussos redire domum, quia cum amicis diem suum natalem acturus erat.

Theobaldus.
Nobis nec opinantibus haec fortuna obtigit: siquidem ita ingressi eramus gymnasium tanquam veteri more exituri.

Gorgonius.
Eu, probe. Nemo igitur hanc gratiam extorsit?

Eusebius.
Nemo, quod sciam: sponte sua benefecit nobis.

Gorgonius.
Omnium quantum est qui vivunt hominum optimus est homo. Verum in isto concessu seu liberalitate sui magis quam nostri rationem duxit: nam haec lux, qua ipse primum lucem hanc aspexit, et vitales auras hausit, omnino hilaris ei, et sine ulla perturbatione molestiaque sumenda est.

Eusebius.
Nos lusum vadimus recta.

Gorgonius.
Siccine est sententia?

Eusebius.
Sic.

Gorgonius.
Celeriter revertar, et adiungam me vobis tertium.

Theobaldus.
Vola curriculo: hunc diem suavem et amoenum agitabimus.

Notae


1 BONUM FACTUM TE: Plinius de viris illustribus, ubi de Scipione Africano. Bonum factum si in Capitolium eamus. Sueton. Vitellio cap. 14. Et Chaldaeos dicere, bonum factum ne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diem usquam esset. Plaut. Poenulo. Bonum factum est, edicta ut servetis mea. Horum verborum usus erit proprie in edictis, quibus illa veteres boni ominis caussa praeponere ac praescribere praefarique solebant. Tertull. Edictum cui adscribi non poterit, bonum factum, Turneb. lib. 3. cap. 22. et alii.

2 EU, PROBE: Particulae approbantis seu laudantis, Graece, εὖ, bene, recte, optime.

3 QUANTUM EST QUI VIVUNT HOMINUM: Catullus creber est in illis. Et quantum est hominum venustiorum. O quantum est hominum beatiorum, pro, quotquot sunt, seu quam multi sunt homines venusti, beati. Sic Plaut. Persa. Exi e fano, quantum est hominum sacrilegissime. Idem, nisi fallor, alibi. Omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime.