LIBER V | LIBER VII |
LIBER SEXTUS.
CAPUT PRIMUM. Quid synodus Chalcedonensis epistolam Ibae pronuntians orthodoxam recte judicarit, et sacrae Scripturae morem secula sit, quae de multis ex majore ac meliore parte sole! ferre sententiam.
Age nunc illud etiam quod superest, probare incipimus et ostendere quam indigne de sententia super epistola venerabilis Ibae prolata Chalcedonensis synodus accusetur. Namque cum eamdem magnam synodum praedictus Ibas episcopus adiret, conquerens ac deplorans injustitiam se ab Eutyche et falsa crimina pertulisse, atque in Ephesina secunda synodo non dicenda absentem et innoxium, sicut idoneorum documentorum testificatio demonstrabat, sub Dioscoro, Eutychis atque Eutychiani dogmatis defensore, fuisse damnatum, et in quadraginta mansiones per diversas distractum provincias, viginti et amplius carceres mutasse. Haec acclamantibus episcopis. et dicentibus: Absentem nemo condemnat; male fecerunt qui eum praeter canones damnaverunt; quae adversus absentem facta sunt evacuentur: haec omnes dicimus, nemo condemnat absentem. Postea Theophilus diaconus, qui inter alios ipsius venerabilis Ibae adversarius existebat, contra protulit gesta, quibus cum eo fuerant apud Photium et Eustachium atque Uranium episcopos, ex delegato Theodosii principis altercati: eorum se lectione promittens ostendere, quod non injuria condemnatus fuerit. In quo Photii et Eustachii atque Uranii judicio jactaverant accusatores, memoratum episcopum Ibam se probaturos Nestorianum: idque conficere nitebantur ex epistola quam aliquando scripserat ad Marim aliquem Persam: eo quod in illa videretur de beato Cyrillo, Nestorii damnatore, aliter quam res habuit pro suspicione sua locutus, quae illi, sicut primo libro docuimus, communis erat cum Orientalibus aliarumque provinciarum episcopis. Quemadmodum vero in ipso Photii et Eustachii, Uraniique judicio, pro eadem sua epistola Nestorianus judicari non potuit, quoniam haec fieri non sinebat fidei recta confessio, quae ibidem continetur: ita nec apud magnam synodum condemnatus est, cum ibi ex eisdem gestis, ab ejus adversario prolatis, supradicta relegeretur epistola, sed ex ejus est magis tenore purgatus. Nam sic duas naturas in ea confessus est, quod Eutychianos offendit, unde et condemnari eam quaesierunt, ut etiam, quod Nestorianos impugnat, unam confiteatur esse personam, quod est unus Filius Dominus Jesus Christus. Porro Eutychiani, volentes ejusdem sanctae synodi auctoritatem infringere, simulant injuriam se dolere beati Cyrilli, et hinc eam culpabilem dicunt, quod praedictam epistolam pronuntiavit orthodoxam. Addunt et alia in reprehensionem ipsius epistolae, quae nec ipsi accusatores Ibae, quamvis calumniosi ac pertinaces, in tantis quae sunt experti judiciis, aliquando aut alicubi objecisse monstrantur, nec erubescunt impudentiores toties refutatis accusatoribus inveniri. Nam illi hoc solum praedicto Ibae episcopo ex memorata ejus epistola objecerunt, volentes cum Nestorianum videri, quod in ea beato Cyrillo Nestorii condemnatori detraxerit: caeterorum vero, quae isti nunc adjiciunt, nec qualemcunque mentionem facere praesumpserunt: quae nos, omni tenore proposito ipsius epistolae, ex ordine refellemus. Sed videtur nobis quod prius breviter quaedam dicere debeamus de hoc quo jactatur vituperationem beati Cyrilli synodus approbasse, et de quo illam maxime ac principaliter adversarii criminantes vel scandalizant, vel si hoc non possunt, exagitant minus instructos: quorum aliqui, licet eamdem sanctam synodum pro suae fidei pietate ac devotione defendant, tamen quia dare non possunt exitum quaestioni, persuadentibus haereticorum fautoribus, asserunt non ab ea fuisse susceptam. Nos autem evidentis mendacii et ab adversariis ministrari suffragium pudet: quod si evidens non fuisset, indignum esse debuit Christianae conscientiae mendaciter defendere veritatem. Habet enim suas assertiones veritas, non a mendacio mutuatas, quibus testimonio conscientiae non repugnet, et invicta permanens adversariorum calumnias frangat: quas si quis invenire non potest, tacere potius eligat quam mentiri, et sola sit decretorum auctoritate contentus. Nam si nos haeretic viderint in rebus perspicuis suo uti mendacio, quales nos in aliis putabunt, quae videntur obscura? Et ideo jam, religiose imperator, attende quam fortiter calumnias haereticorum et sine ulla difficultate dissolvam, exempla proferens divinae Scripturae, quomodo a majore et meliore parte de multis soleat ferre sententiam: cujus formam sicuti in omnibus sancta synodus Chalcedonensis secuta est, ut epistolam venerabilis Ibae, quamvis de beato Cyrillo aliter quam res habuit suspicantis, tamen pro vera fidei confessione quam de Christo tenet, orthodoxam judicaret. Sic regem Juda Asa, quem scimus non in parvis nec in paucis fuisse culpatum, eadem Scriptura laudavit: cujus quae fuerint culpae prius memorare debemus, ac deinde quomodo ab ea fuerit praedicatus. Primum itaque dicitur, quia illi commune cum multis regibus fuit, quia non destruxit excelsa (III Reg. XV, 14): in quibus licet Domino sacrificaretur, contra ejus tamen praeceptum fiebat, quia in templo sibi sacrificari praeceperat. Deinde quia dato argento et auro quod inventum est in thesauris domus regis, contra Basa regem Israel regis Syriae male quaesivit auxilium (Ibid., 18): unde eum et increpavit Anania propheta, dicens quod insipienter egerit confisus in regem Syriae, et non in Dominum Deum suum (II Paral. XVI, 7). Insuper quia et ipsum Ananiam prophetam, propter quod eum arguerat, indignatus tradidit in custodiam nervi. Postremo de illo Scriptura dicit: Et infirmatus est Asa in anno trigesimo et nono regni sui dolore pedum vehementi; verum neque in aegrotatione sua quaesivit Dominum, sed medicos (Ibid., 12). In quo non propterea credimus esse culpatum, quod ordinatum a Deo medicorum solatium requisivit, sed quia sic in illorum arte confisus est, ut ipsorum potius quam Dei per ipsos exspectaret auxilium. Cum igitur in his inveniatur esse culpabilis, quoniam tamen a cultura Domini non recessit, neque idolis gentium deservivit, magis autem, sicut scriptum est, abstulit omnes adinventiones quas fecerant patres ejus, et Maacham matrem suam a cultura luci removit, ipsumque succidit lucum, atque succendit in torrente Cedron, sic eum Scriptura divina laudavit, ut diceret: Fecit Asa quod rectum est in conspectu Domini, sicut David pater ejus (III Reg. XV, 11). Ac ne forte dicatur quod ejus priora laudaverit, et postea fuerit depravatus, accipe quid in illo iterum eadem Scriptura pronuntiet: Verumtamen, inquit, cor Asa erat perfectum cum Domino omnibus diebus suis (Ibid., 14). Et utique omnibus diebus suis non diceretur, si ab eo in quo fuerat laudatus aliquando recederet. Proinde cum Dei Scriptura regem Asa, in tantis culpabilem, sic propter culturam unius veri Dei laudaverit, ut eum compararet atque conferret sancto regi David, ac pronuntiaret quod esset cor ejus perfectum cum Domino omnibus diebus ejus; quomodo religiosus quisquam reprehendere audeat synodum Chalcedonensem, quod consuetudinem Scripturae divinae formamque custodiens, venerabilis Ibae epistolam, confitentem duas naturas et unam Christi esse personam, quod maxime ad culturam Dei pertinet, pronuntiavit orthodoxam: contemnens quod ejus conscriptor de beato Cyrillo aliter quam res habuit fuerat suspicatus, et haec attendere, vel cujuscunque momenti pendere, cum de fide Christiana est quaestio, superfluum ducens? sicut ipse quoque beatus Cyrillus superfluum duxit, cum scriberet Orientalibus per Paulum Emesenum episcopum, dicens: « Quoniam vero superflua et importuna Ecclesiarum divisio facta est, nunc maxime satisfactum est nobis, domino meo reverentissimo Paulo chartam proferente, habentem irreprehensibilem fidei confessionem. » Cum igitur et ipse beatus Cyrillus, rectam fuisse cognoscens Orientalium fidem, pro falsa suspicione quam de illo habuerunt, non eos judicavit haereticos, quia nec debuit: quomodo sancta Chalcedonensis synodus non eidem beato Cyrillo contraria videretur, si pro ipsa suspicione falsa atque superflua, veram et necessariam de Christo fidem quae in illa epistola continetur, non pronuntiaret orthodoxam? Putaverat autem reverentissimus Ibas episcopus, quod idem beatus Cyrillus directa sibi ab Orientalibus confessione, non communem fidem in ea cognoverit, sed proprium errorem correxit. Quod neque nos, neque sancta Chalcedonensis synodus approbavit, ubi dictum est: « Dudum quidem ex relectis innoxius demonstratus est reverentissimus Ibas. In quibus etenim visus est culpare male loquens beatissimum Cyrillum, in posterioribus recte confessus respuit illa quibus culpaverat. » Verum non pro ista de beato Cyrillo suspicione illa epistola quasi Nestoriana fuerat abdicanda; quoniam longe alterius erroris, et summae in Christum impietatis, hoc nomen est. Conscriptor autem ipsius epistolae non catholicam fidem quam vere habuit Cyrillus, quaeque culpanda non est, sed ipsum Cyrillum culpavit, aestimans eum immoderate resistendo Nestorii dogmati, in contrarium Apolinaris dogma per ignorantiam lapsum. Haec duo si discriminemus, Nestorianam non dicimus epistolam, quam synodus catholicam dixit: quoniam aliud est cum de hujusmodi persona false aliquid creditur; aliud vero cum de ipso Christianae fidei fundamento male sentitur. Nisi forte quis dicat, quod pro injuria beati Cyrilli damnare synodus debuit rectam fidem ipsius Cyrilli quam epistola illa confessa est, aut eam non approbare, cum divina Scriptura, sicut ostendimus, Asa regem Juda cum tanta laude praetulerit; quasi amplioris sit criminis lapsum putasse Cyrillum episcopum quam prophetam; ut alia omittam, de peccato arguentem, in nervi custodiam tradidisse. Accipe autem jam et aliud exemplum, quod sine mendacio defendimus synodi super epistola Ibae sententiam. Nam Josaphat regem quoque similiter Juda, filium praedicti Asa, meminimus inter alios reges excelsa non sustulisse (II Paral. XX, 33), sicut etiam patrem ejus. Deinde affinitate junctum Achab regi profano Israel, qui etiam in auxilium ejusdem Achab, posthabito Dei sermone quem ante per Michaeam prophetam ei annuntiaverat, contra regem Syriae frustra praeliatus est (II Paral. XVIII, 1). Propter quod, interempto in eodem praelio memorato Achab, objurgatus est idem Josaphat, Jeu filio Anania propheta dicente: Si peccatorem illum adjuvisti, et eorum qui oderunt Dominum amicus es, in hoc super te ira a facie Domini (II Paral. XIX, 2). Postremo pro societate regis Achab increpatus, etiam cum Ochozia similiter profano rege Israel, quique patri Achab in regno simul et in omni abominatione successerat, idem Josaphat amicitiam junxit. Unde et Heliezer, filius Dodiau prophetae, eum redarguit dicens: Pro eo quod communicasti cum Ochozia, confregit Dominus opera tua (II Paral. XX, 37). Et in tantis etiam iste reprehensus atque culpatus, tamen quia solum Deum coluit, et reliquias simulacrorum quae remanserant in diebus patris ejus, sustulit de terra, sic a divina Scriptura laudatur: Et ingressus est Josaphat in via Asa patris sui, et non declinavit ab ea, faciendo quod rectum est in conspectu Domini (Ibid., 32). Si igitur regem quoque Josaphat quem in tantis errasse cognoscimus, et non solum a prophetis increpatum, verum etiam post denuntiationem ipsos contempsisse prophetas, pro Dei veri cultura, quia non divertit ut adoraret deos alienos, sancta Scriptura perhibuit non declinasse ab eo quod rectum est in conspectu Domini: quomodo synodus Chalcedonensis non profane culpatur, quod morem Scripturae divinae custodiens, epistolam venerabilis Ibae, quamvis de beato Cyrillo aliter suspicantis, pro verae fidei confessione quam continet, in qua recte colitur Deus, pronuntiavit orthodoxam? An forte levior culpa est amicitia et affinitate profanis fuisse conjunctum, et prophetas missos a Domino contempsisse, quam de Cyrillo episcopo falsum aliquid aestimasse? Sed jam tertium, quod extremum quoque erit, proferamus exemplum, quomodo, sicut diximus, a majore et meliore parte Scriptura divina de multis soleat ferre sententiam; cujus formam sancta synodus secuta est, ut venerabilis Ibae epistolam approbaret. Nam de rege quoque Ezechia sic eadem Scriptura narravit: In diebus illis infirmatus est Ezechias usque ad mortem (II Paral. XXXII, 24); et oravit ad Dominum, et exaudivit eum, et dedit illi signum, et non juxta retributionem quam tribuit illi, repraesentavit Ezechias; sed exaltatum est cor ejus, et fuit super illum ira, et super Juda, et super Israel. Propter quod Isaias in eum prophetavit dicens: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auferentur omnia quae sunt in domo tua, et quaecunque recondiderunt patres tui usque in hunc diem, et in Babylonem introibunt, et non derelinquetur sermo quem dixit Dominus. Ecce ex filiis tuis qui procedent ex te, quos generabis, adducentur et erunt eunuchi in domo regis Babylonis (IV Reg. XX, 17; Isa. XXXIX, 6). Cumque tanta esset cordis ejus elatio, ut hanc ultionem gravissimam de justitia Dei reciperet, eadem Scriptura de illo sic dicit: Fecit quod rectum est in conspectu Domini secundum omnia quae fecit David pater suus (IV Reg. XVIII, 3; II Paral. XXIX, 2). Et iterum: Hic in Domino Deo Israel speravit, et post eum non fuit ei similis quisquam in regibus Juda, et in his qui fuerunt ante ipsum; et adhaesit Domino, nec recessit ab ipso, et custodivit mandata ejus, quaecunque mandavit Moysi: et erat Dominus cum ipso in omnibus (IV Reg. XVIII, 5). Quomodo igitur illum quem sic commemoravit, ut filii quoque ejus in captivitatem adducti, in domo regis Babylonis eunuchi servirent, sic divina Scriptura laudavit? Ut enim non attendamus quod de illo dixit, Et fecit quod rectum est in conspectu Domini, secundum omni aquae fecit David pater suus; rursumque. Hic in Domino Deo Israel speravit, et post eum non fuit ei similis quisquam in regibus Juda et in his qui fuerunt ante ipsum: quomodo de illo dictum est, Adhaesit Domino, nec recessit ab ipso, et custodivit mandata ejus, quaecunque mandavit Dominus Moysi? An forte dicitur elatio cordis ejus, quae sic Domino displicuit, adhaesisse Domino, nec recessisse ab eo, et custodisse mandata ejus, quaecunque mandavit Dominus, cum sit omnis initium peccati superbia? Quid ita dicemus, nisi quia in his verbis hoc intelligi voluit Dei Scriptura, quod non sicut alii reges deos gentium adoravit Ezechias, neque ab unius Dei veri cultura discessit; sed observavit quaecunque de hac mandavit Dominus Moysi, et quemadmodum scriptum est: Destruxit excelsa, et comminuit omnia simulacra, et abscidit lucos, et comminuit serpentem illum aeneum quem fecit Moyses, cui filii Israel ad illud tempus sacrificabant (Ibid., 4). Secundum hoc ergo dictus est adhaesisse Domino nec recessisse ab eo et custodisse omnia mandata ejus, quaecunque mandavit Dominus Moysi, non secundum illam cordis elationem, pro qua tam grandem meruit iram divini judicii. CAPUT II. Quod synodus epistolam Ibae orthodoxam pronuntiarit propter duarum in Christo naturarum confessionem quam continet, non propter falsam de beato Cyrillo suspicionem.
Unde sancta illa quoque synodus, formam canonicae Scripturae in sua sententia non excedens, secundum duarum naturarum in una Christi persona catholicam et generalem confessionem, non secundum privatam suspicionem quam de beato Cyrillo cum aliis Ibas habuit, ejus epistolam pronuntiavit orthodoxam: hoc ipso vocabulo, quod eam orthodoxam nuncupavit, ostendens fidei se confessionem in illa probasse. Non enim laus beati Cyrilli, sed vera fidei Christianae confessio, mereretur hoc nomen. Alioquin Eutychianos dicimus quod sint orthodoxi, qui beatum Cyrillum magnificant, putantes hoc eum sensisse quod sentiunt: quod reverentissimus Ibas, licet non in beato Cyrillo debuerit, vere tamen culpabile judicavit. At si nihil Eutychianos adjuvat laus beati Cyrilli, ut pro illa judicentur orthodixi, sed potius pro denegatione duarum Christi naturarum pronuntiantur haeretici, nihil gravare debuit de beato Cyrillo suspicio, ut pro illa judicaretur haeretica, sed potius pro confessione duarum Christi naturarum in unitate personae pronuntianda fuit orthodoxa. Quocirca, sicut consequens non est ut quia praedictos Eutychianos pronuntiamus haereticos, propterea debeamus laudem in eis beati Cyrilli culpare: ita consequens non est ut quia sancta synodus epistolam venerabilis Ibae pronuntiavit orthodoxam, propterea videatur injuriam in ea beati Cyrilli probasse. At enim, dicit aliquis, si ergo non recipit synodus Chalcedonensis injuriam beati Cyrilli, cur epistolam male de ipso loquentem absolute approbavit, et eam sine ulla exceptione pronuntiavit orthodoxam? Debuit enim dicere quod in quibusdam erraverit. Ostenditur equidem ex superius memoratis, quod ob hoc auctorem ipsius epistolae de isto errore non arguit, quoniam in quibus erat visus culpare male loquens beatissimum Cyrillum, in posterioribus recte confessus ipse jam respuerat illa quibus culpaverat. Verumtamen, etsi hoc sententia synodi minime contineret, neque sic esset credibile quod in epistola venerabilis Ibae injuriam beati Cyrilli approbaverit, cujus fidem multis et consonis vocibus laudasse testimonio gestorum ipsius synodi monstraretur. Quod si nobis et hoc defuisset, nullus ostendere posset in ejus sententia quod approbaverit omnia quae in illa epistola continentur. Unde si liceret alteri hinc accusare synodum quia in ejus sententia non inveniretur quod eam in quibusdam approbaverit, profecto liceret etiam mihi hinc eamdem synodum excusare, quia in ejus sententia non inveniretur quod in omnibus approbaverit. Nam sicut eam non in quibusdam dixit esse rectam, ita nec in omnibus dixit. Quod si et in omnibus diceret, quae ad confessionem fidei quam in Christum habemus, acciperem; sicut accipimus quoniam pro unius veri Dei cultura scriptum est, quod cor Asa perfectum erat cum Domino omnibus diebus suis; et sicut accipimus quia propterea de Josaphat dictum est: Ingressus est in via patris sui Asa, et non declinavit ab ea, faciendo quod rectum est in conspectu Domini; et sicut accipimus quia ob hoc Ezechias dictus est adhaesisse Domino, nec recessisse ab ipso, et custodisse mandata ejus, quaecunque mandavit Dominus Moysi. Quamvis et ipsum nomen, sicut jam diximus, quod orthodoxa vocata est, confessioni fidei Christianae soleat a synodo distribui. Mirandum tamen est quod illi dicant, pro transitoria et levissima suspicione quam continet, non debuisse aut potuisse orthodoxam judicari a synodo epistolam recte de incarnationis Christi mysterio confitentem, qui dixerint: Oportet aperte inspicere ad Marim epistolam, omnia quidem sine Deo et impie dicentem. Nam si eis justissimum visum est definire quod sine Deo et impie dicat illa epistola, quae duas Christi naturas in unitate personae confessa est; quomodo sanctae synodo videretur injustum orthodoxam eam pro eadem recta confessione fidei quam continet, pronuntiare, cum eam non inveniatur in omnibus approbasse? Et ideo si epistola venerabilis Ibae, et in confessione fidei quam de Christo continet, approbanda est, et in suspicione quam de beato Cyrillo conscriptor ejus habuit, improbanda: judica, quaeso, religiose imperator, utrum synodus culpanda sit, in cujus sententia non ostenditur quod in omnibus eam probaverit, an illi qui pronuntiare ausi sunt quod omnia sine Deo et impie dicat. Sancta Chalcedonensis synodus, quamvis in reverentissimo Iba nota verit quod de beato Cyrillo falsa fuerit suspicatus; tamen et si non faceret, ostenderetur, sicut diximus, jam formam divinae Scripturae secuta, ut ejus epistolam pro recta confessione incarnationis Christi, quae maxime ad divinum cultum pertinet, pronuntiaret orthodoxam. Isti vero cujus formam vel regulam secuti dicentur, qui, pro hominis de homine suspicionibus, etiam rectam de Christo confessionem nimis inconsiderate simul impiam vocaverunt.
CAPUT III. Quod synodus epistolam Ibae damnare non potuit, quin Cyrillum itidem haereseos damnaret: quodque Cyrillus Nestorio respondens de industria parcius de duarum naturarum discretione locutus sit.
His autem praemissis, quae contra calumnias haereticorum magni concilii sententiam sufficienter a recepta, sicut jactant, beati Cyrilli vituperatione defendunt: profecto jam colligis animo, pie princeps, multo facilius nos illa posse refellere quae nec ab ipsis venerabilis Ibae accusatoribus objecta in ejus epistola criminantur: cujus integrum tenorem ex synodi gestis, sicut promisimus, in hunc transferimus librum. Post prooemia ergo sic habet (Concil. Chalc. act. 10): « In brevi autem luminosae tuae prudentiae, quae in paucis multa cognoscit, qualia pridem et nunc hic acta sunt, festinavimus indicare: scientes quoniam quae vestrae sanctitati scribimus, et quae hic aguntur, omnibus ibi positis per vestram sollicitudinem innotescent, quia nullam permutationem Scripturae a Deo traditae susceperunt. Facio autem hujus causae principium ex dictis quae et ipse cognoscis. Contentio facta est, ex quo hic tua sanctitas fuit, his duobus hominibus, Nestorio et Cyrillo, et conscripserunt adversus se noxios libros, qui audientibus fuerunt scandalum: Nestorius enim dixit in suis libris, sicut et sanctitas tua novit, quia beata Maria Dei genitrix non est, ut multi putarent ex haerese Pauli Samosateni hunc esse qui dixit hominem purum esse Christum. Cyrillus autem, volens Nestorii libros destruere, lapsus est, et in dogma Apolinaris inventus est incidisse. Conscripsit enim et ipse similiter illi, quia ipse Deus Verbum factus est homo, tanquam non sit differentia inter templum et inhabitantem in eo. Conscripsit enim duodecim capitula, quae puto et tuam cognovisse sanctitatem, quia una natura est deitatis et humanitatis Domini nostri Jesu Christi; et quia, sicut dicit, non oporteat dividere voces dictas, quas vel ipse Dominus de semetipso dixit, vel evangelistae de eo. Haec autem omni impietate plena sunt antequam nos dicamus, sicut sanctitas tua novit. Quomodo enim potest accipi, In principio Verbum (Joan. I, 1) de templo nato ex Maria? aut illud, Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6), de deitate Unigeniti dici? Ecclesia enim sic dicit, sicut et tua sanctitas novit, et sicut a principio didicit, et confirmata est divina doctrina ex libris beatorum Patrum, duae naturae, una virtus, una persona, quod est unus Filius Dominus Jesus Christus. Ob hanc contentionem, victores et pii imperatores jusserunt primates episcoporum in Ephesinam congregari civitatem, et coram omnibus libros Nestorii et Cyrilli judicari. Sed antequam omnes episcopi qui congregari jussi fuerant, in Ephesum pervenirent, anticipans idem Cyrillus aures omnium pigmento quod excaecat oculos sapientium, praeoccupavit. Invenit autem causam ex odio quod erat adversus Nestorium, et antequam adesset sanctissimus et reverentissimus archiepiscopus Joannes, de episcopatu Nestorium deposuerunt, judicio et inquisitione non facta. Post duos autem dies damnationis ejus venimus in Ephesum; et cognoscentibus nobis quia in damnatione Nestorii quae facta est ab eis, duodecim capitula quae a Cyrillo conscripta sunt, contraria existentia verae fidei, posuerunt, et firmaverunt, et consenserunt eis, tanquam verae fidei consonantibus, omnes orientales episcopi eumdem Cyrillum damnaverunt, et adversus alios episcopos qui consenserunt ejus capitulis excommunicationem decreverunt; et post hanc perturbationem unusquisque in suam civitatem reversus est. Nestorius autem quoniam suae civitati odio erat, et qui erant in ea excellentioribus, illo reverti non potuit. Et mansit orientale concilium non communicans his episcopis qui communicaverunt Cyrillo; et propter hoc multa tristitia inter eos facta est, et in contentione erant episcopi adversus episcopos, et populi adversus populos, et completum est opere quod scriptum est: Quia erunt inimici domestici ejus (Matth. X, 32). Ex hoc detractiones multae adversus nos factae sunt paganorum. Non enim audebat aliquis de civitate ad civitatem, aut ad provinciam de provincia proficisci; sed unusquisque proximum suum sicut inimicum persequebatur. Multi autem, ante oculos non habentes Dei timorem, occasione ecclesiastici zeli, inimicitias quas occultas in cordibus suis habebant, ad effectum perducere festinaverunt. Ex quibus unus existit nostrae civitatis tyrannus, quem nec tu ipse ignoras; qui occasione fidei, non solum nunc viventes insequitur, sed et hos qui olim ad Deum praecesserunt. Quorum unus est beatus Theodorus, praeco veritatis et doctor Ecclesiae, qui non solum in sua vita colaphizavit haereticos per veritatem suae fidei, sed et post mortem spiritalia arma in libris propriis Ecclesiae filiis dereliquit: sicut et tua reverentia eidem collocuta cognovit, et ex his quae conscripsit instructa est. Hunc praesumpsit in ecclesia palam anathematizare, qui propter zelum Dei non solum propriam civitatem ab errore ad veritatem convertit, sed et longe positas sua doctrina instruxit Ecclesias. Et de libris quidem ejus multa ubique perscrutatio fiebat: non quia vera fide existerent alieni, vidi enim eum adhuc illo vivo frequenter codices ejus legentem; sed propter inimicitias latentes, quas adversus eum habuit, quoniam eum manifeste convicit in synodo. His ergo malis intercedentibus, et unoquoque, sicut scriptum est, prout volebat discedente, Deus noster adorandus, qui sua semper clementia curam gerit Ecclesiae, fidelissimi atque victoris principis cor rexit, ut dirigeret venerabilem atque sanctissimum archiepiscopum Orientis, dominum Joannem, ut reconciliaretur Cyrillo: ab eo enim fuerat episcopatu depositus. Et postquam litteras imperatoris accepit, sanctissimum et reverendissimum Paulum Emesenum direxit episcopum, scribens per eum veram fidem, et praecipiens ei, quia si huic fidei Cyrillus consenserit, et anathematizaverit eos qui dicunt quia deitas passa est, vel dicentes quia una natura est deitatis et humanitatis, ut communicaret ei. Voluit autem Dominus, qui semper curam suae gerit Ecclesiae, quam sanguine proprio redemit, cor Aegyptii emollire, ut sine fatigatione fidei consentiret, et hanc susciperet, atque omnes qui absque hac crederent anathematizaret; et communicantibus illis sibi invicem, contentio de medio est ablata, et pax in Ecclesia facta est: et non est in ea schisma, sed pax sicut pridem est. Quae autem verba sint quae a sanctissimo et reverentissimo archiepiscopo Joanne scripta sunt, et quae a Cyrillo rescripta suscepit, ipsas epistolas huic quam ad vestram direxi reverentiam, conjungens transmisi tuae sanctitati, ut relegens scias, et omnibus nostris fratribus amantibus pacem denunties, quia contentio jam quievit, et medius inimicitiarum paries ablatus est, et qui seditiose adversus vivos et mortuos irruerant, in confusione sunt, pro suis satisfacientes excessibus, et contraria docent modo his quae ante docuerant. Non enim quisquam audet dicere unam esse naturam divinitatis et humanitatis, sed confitentur in templum et inhabitantem in eo, qui est unus Filius Jesus Christus. Haec autem scripsi tuae sanctitati ex magno affectu quem circa te habeo, sciens quia tua sanctitas nocte et die in doctrina Dei temetipsum exerces, ut multis sis utilis. » Hic est integer illius epistolae tenor, quam apud se recitatam, sicut jam docuimus, magna synodus Chalcedonensis pronuntiavit orthodoxam. Aggrediar igitur in adjutorio Salvatoris, non ab his tantum sententiam ipsius synodi defendere, quae scripto ab haereticorum fautoribus in epistola supradicta culpata sunt, et in reprehensionem memoratae sententiae quasi Nestoriana damnata; verum etiam quaecunque petulantibus irreligiosorum verbis passim accusari cognovimus. Per hujus autem definitionis contextum, illud quoque, ubi opportunum fuerit, ostendemus, quoniam si eamdem epistolam synodus judicaret haereticam, hinc potius beatum Cyrillum haereticum fuisse firmaret, et excusaret Nestorium, atque concilium reprehenderet Ephesinum. Unde ea nunc quae scripto reprehendenda esse dixerunt, pro tenore atque contextu quo ab illis sunt posita, ex eorum libro transferamus in nostrum, ne quis nos existimet aliquid eorum quae ad causam pertinent omisisse. Sic ergo dixerunt. « Ingressi sunt accusatores Ibae, petiverunt et ipsi relegi quae in Tyro de Iba accusata sunt apud Photium et Eustachium Deum amantes. Et dum relegerentur acta, inventa est in eis epistola quaedam posita, tanquam ab Iba facta ad Marim Persam, omni impietate cumulata. Continet enim haec: Cyrillus volens Nestorii libros destruere lapsus est, et in dogma Apolinaris inventus est incidisse. Conscripsit et ipse similiter illi, quia Deus Verbum fatus est homo. Et post alia: Quomodo enim potest accipi: In principio Verbum de templo nato ex Maria? aut illud: Minuisti eum paulo minus ab angelis, de deitate Unigeniti dici? Denuo, Cyrillus aures omnium pigmento quod excaecat oculos sapientum, praeoccupavit, et de episcopatu Nestorium deposuerunt, judicio et inquisitione non facta. His adjicit, quia in damnatione Nestorii quae facta est ab eis, 12 capitula quae a Cyrillo conscripta sunt, contraria existentia verae fidei, posuerunt et firmaverunt, et consenserunt eis, tanquam verae fidei consonantibus. Et post pauca episcopo Edessae derogans dicit: Hic nostrae civitatis tyrannus beatum Theodorum, praeconem veritatis et doctorem Ecclesiae, praesumpsit qui omnia praesumit in ecclesia palam anathematizare. » Haec omnia manifestum est legenti, quoniam non sicut in illa epistola continetur, sed sicut ipsi ea decerpentes ac discerpentes pro suo asserunt arbitrio, et in unum centonem redegerunt, etiam nos posuimus. Ut autem luce clarius consuetas eorum fraudes serenitas tua cognoscat, et quos saltus in sua narratione fecerint, non quasi, ut videri voluerunt, vitandae prolixitatis, sed potius obscurandae veritatis gratia, ne aliquo modo dicentis Ibae appareret intentio; confer ea quae posuerunt cum epistolae tenore quem supra memoravimus: et erit jam prudentiae tuae dignoscere utrum ea quae transilierunt et noluerunt attingere, prolixam narrationem facerent, an potius ipsam rem, quod timuerunt, evidentius aperirent. Ex omnibus autem quae in hac epistola reprehenderunt, prius duo purgamus, quoniam connexa in uno capitulo habentur, sed ab istis male divisa sunt. Unum est, quod in principio posuerunt dicentes, Cyrillus volens Nesto rii libros destruere, et caetera. » Alterum vero, quod secundo loco posuerunt, id est, « Quomodo enim potest accipi In principio Verbum de templo nato ex Maria, et caetera. » Imprimis sane fatendum est hanc epistolam satis ostendere quod reverentissimus Ibas, quemadmodum dictum est, cum Orientalibus aliarumque provinciarum episcopis, intentionem dictorum beati « Cyrilli minus intelligens, et suspicatus quod negaret in Christo differentiam naturarum, consequens judicavit quia in Apolinaris dogma incidisset, qui non assumptione humanae naturae Deum Verbum credebat hominem factum, sed partem substantiae ipsius Dei Verbi putabat in carnem esse conversam. Ob hoc igitur ibi subjecit, atque ait: « Conscripsit enim et ipse similiter illi, id est Apolinari, quia ipse Deus Verbum factus est homo, tanquam non sit differentia inter templum et inhabitantem in eo. » Non itaque venerabilis Ibas Deum Verbum nescivit hominem factum; sed adversus Apolinaris dementiam convertibiliter factum esse hominem denegavit. Nam et ipse beatus Cyrillus in libro qui Scholia dicitur, sub titulo: Quomodo unus Christus, « Ergo, inquit, etsi alii simili appellatione vocati sunt Christi, unus tamen est, per quem omnia, Jesus Christus, non quod homo sit factus opifex omnium. » Quod Cyrillus non contra prophetam dicentem: Mater Sion dicit: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus, scripsisse credendus est; sed ea potius intentione, quod Deus Verbum, opifex omnium, secundum Apolinaris sensum, id est convertibiliter, non factus sit homo. Aut igitur utrobique subintelligimus propterea negatum esse Deum Verbum, id est opificem omnium, hominem factum, quia convertibiliter non factus est homo, et neutrum de Nestoriano errore culpabitur: aut si non conceditur, eadem culpa erit amborum. Beatum vero Cyrillum nec ipsi Eutychiani volunt Nestorianum videri, dicentem, non quod homo sit factus opifex omnium, seu Deus Verbum per quem omnia facta sunt, similiter ut nos participarit carni et sanguine, et nuncupatus sit homo. Quanquam ipsa nuncupatio calumniae pateat, quasi perfunctorie nuncupatus, et non vere fuerit factus homo. Nam et ipse ibi secutus adjecit: « Tanquam non sit differentia inter templum et inhabitantem in eo. Quod si propterea magna synodus hanc epistolam velut haereticam improbaret, nonne, sicut diximus, hinc potius beatum Cyrillum, similiter dicentem, non quod homo sit factus opifex omnium, credidisse haereticum videretur? Si autem venerabilis Ibas alia ejusdem beati Cyrilli dicta legisset, aut sicut oportuit attendisset, invenisset procul dubio quod ipse quoque contra Apolinarem, intentione qua diximus, negaverit Deum Verbum hominem factum, et differentiam naturarum docuerit. Sed Nestorio respondens, qui unum Christum in duos filios dividebat, necesse non habuit de duabus naturis adversus eum evidentius atque expressius disputare. Quinimo, ne quam daret occasionem ejus erroris, parcius de naturarum discretione locutus est: ne cum ipse naturas distingueret, ille duas personas induceret. Audiebant itaque vel relegebant verba dicentis orientales Patres, neque animadvertebant ejus intentionem, secundum quam de verbis est judicandum: quia non magis quid dicatur attendendum est, quam cur quidque dicatur. Et possemus quidem multa Scripturae divinae proferre testimonia de diversitate intentionis atque verborum, si tamen diversitas illa dicenda est, quomodo plerumque negare videtur aliquid quod negandum non est, ut aliud quod magis est necessarium intimetur. Quia vero de causa nunc agimus a suis auctoribus pacifice terminata, haec nobis duo sufficiant. Quis enim, nisi aliis divinae Scripturae testimoniis doceretur, Dominum Jesum Christum aut bonum aut Deum esse crederet, audiens Marcum evangelistam ita de illo narrantem: Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum dicens: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X, 17). Quod ideo Dominus dixit, ut admoneret illum Deum se credere, si vellet eum vere bonum confiteri, quia tanquam cordis inspector videbat ab eo se hominem tantummodo, non etiam Deum credi. Quamvis ergo videatur quibusdam haereticis non intelligentibus bonum se negasse; catholicis tamen intelligentibus Deum se insinuasse magis apparet. Quis enim illud solum audiens, quod idem Marcus evangelista de Domino similiter narrat, non eum cum Manichaeis negaret filium esse David? Nam ipso testimonio abutentes Manichaei sacramentum incarnationis ejus abjurant. Respondens, inquit, Jesus dicebat docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus (Marc. XII, 35)? Non igitur et hic talia dicendo, filium David, id est hominem se negavit, quod videtur ignaris; sed indicavit potius quod necessarium fuit, Deum se esse David. Nam si neque Deus est dicendo: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi unus Deus; neque homo dicendo: Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? quid illum esse dicimus? Et alias hujusmodi locutiones in divinis litteris prudens lector inveniet: secundum quas qui sic loquitur earum quisque tractator, ut ipse quoque negare videatur aliquid quod negandum non est, ut aliud quod magis est necessarium intimetur; sic non est reprehendendus velut haereticus, sed ex aliis dictis suis potius aestimandus, sicut nec ipsas Scripturas divinas in talibus reprehendere quisquam catholicus audet, sed potius ex aliis manifestioribus quomodo ea quae obscura sunt intelligere debeat recognoscit. Unde si beatus Cyrillus Nestorium quamdam nefandam dualitatem conantem inducere, ne quam occasionem daret ejus errori, sermonem suum magis ad ea quae unitatis sunt coarctabat; sicut econtrario priores doctores Ecclesiae respondentes Apolinari, naturarum diversitatem stultissime confundenti, earum distinctionem amplius incumbebant: sic ipse Nestoriano repugnans, putari non debuit negasse differentiam naturarum, quemadmodum nec illi repugnantes Apolinari putandi sunt unitatem negasse personae: quia non idem semper est ordo pugnae vel modus, sed in oppugnatore causa est quomodo contraire debeat propugnator.
CAPUT IV. Quod Ibas male de Cyrillo suspicans, non Cyrilli fidem, sed quam Cyrilli esse falso putabat, in epistola sua reprehenderit, et Cyrilli de Christi incarnatione fidem reipsa probarit.
Haec autem dicta sunt, non quod de Christo, sed quod de ipso beato Cyrillo venerabilis Ibas male crediderit; nec quod praedicatoris de Christiana fide confessio, sed quod hominis de homine suspicio displiceat in ejus epistola. Cui enim potest catholico displicere differentia naturalis inter templum et inhabitantem in eo, cum Dei Ecclesia sic confiteatur Verbum carnem factum, ut non deneget, quod ibi subjunctum est, quia et habitavit in nobis? Nam Verbum quidem caro factum est, quia sempiternus Filius, qui Verbum est Patris, ipse in plenitudine temporum factus est homo; habitavit autem in nobis, quia nullam conversionem sustinuit inconvertibilis ejus divinitas, sed manens quod erat, naturam inhabitavit assumptam. Et ideo, Verbum caro factum est, Nestorianos expugnat; Eutychianos autem vel Apolinaristas eorum progenitores, et habitavit in nobis: quia Verbum caro factum est, unam significat esse personam; habitavit autem in nobis, duas mansisse naturas. Non enim possunt duae esse personae, quando is qui Verbum est, ipse etiam factus est caro; aut duae non esse naturae, quando aliud sit quod inhabitat, et aliud quod inhabitatur. Si quis autem non declinans in alterutram partem, sine contentione rem quaerat, inveniet quod tam sanctorum orientalium Patrum, quamvis de beato Cyrillo male sentirent, quam ipsius beati Cyrilli, eadem fuerit semper intentio, ut Dominum unum Jesum Christum docerent in duabus naturis, id est divinitate atque humanitate perfectum: ne aut propterea duae personae crederentur, quia duae naturae sunt; aut propterea una crederetur esse natura, quia una persona. Contigit autem nonnunquam inter unius sententiae viros, ut cum de rebus ipsius quae in quaestione sunt idem sapiunt, de se tamen invicem aliud suspicentur, cum vel a dicente minus aperitur verbis quod corde conceptum est, vel ab audientibus minus inspicitur dicentis intentio. Discernenda est autem impietas qua de Deo male creditur, ab ignorantia qua quisque aliter de suo proximo, tanquam homo de homine suspicatur. Et, si forte videtur hominis de homine culpanda suspicio, approbanda tamen est intentio qua veritas fidei quam de Christo habemus asseritur. Hanc intentionem volentes obscurare novae diligentiae repertores, quomodo totum fideliter ac simpliciter agunt, cum posuissent ex illa epistola quod ibi dictum est: « Conscripsit enim et ipse similiter illi, quia ipse Deus Verbum factus est homo, » transilierunt quod sequitur, « tanquam non sit differentia inter templum et inhabitantem in eo. » Cujus rei causa putamus? Nunquid ideo quia istae paucissimae syllabae prolixitatem facerent? an ideo potius quia manifeste intentionem dicentis ostenderent? O fides! o integritas! o conscientia recte tractantium sermonem veritatis! Possunt isti profecto cum Apostolo dicere: Abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo (II Cor. IV, 2). Verum in hoc quoque deprehensis ac proditis eorum fraudibus, attende, obsecro, serenissime imperator, quomodo ex aliis quae sequuntur etiam manifestum fiat, quod non contra fidem quam de Christo habemus reverentissimus Ibas in sua epistola sit locutus; sed intentionem beati Cyrilli minus intellexerit in ejus capitulis. Nam sequitur adhuc dicens, quemadmodum integer ipsius epistolae tenor habet: « Conscripsit enim 12 capitula, quae puto et tuam reverentiam cognovisse, quia una natura est deitatis et humanitatis Domini nostri Jesu Christi, et quia, sicut dicit, non oportet dividere voces dictas, quas vel ipse Dominus de semetipso dixit, vel evangelistae de eo. » Cui non appareat quia, sicut dictum est, non incarnationis Christi mysterium, sed intentionem beati Cyrilli minus intellexerit reverentissimus Ibas, quem, sicut alii quoque orientales Patres et ipsi qui eum venerari se fingunt Acephali, arbitratus est unam deitatis et humanitatis Domini nostri Jesu Christi praedicasse naturam, et dixisse quia non oportet secundum naturas dividere voces dictas, quas vel ipse Dominus de se, vel evangelistae de eo dixerunt? Denique etiam hoc ab illo per venerabilem Paulum Emesenum expetiverunt, ut in scriptis apertissime fateretur: quod et venerabilis Ibas in eadem epistola sua narravit, ubi de sancto Joanne Antiocheno dixit: « Postquam litteras imperatoris accepit, sanctissimum et reverentissimum Paulum Emesenum direxit episcopum, scribens per eum veram fidem, et praecipiens ei, quia si huic fidei Cyrillus consentiret, et anathematizaret eos qui dicunt quia deitas passa est, vel dicentes quia una natura est deitatis et humanitatis, ut communicaret ei. » Sane quoniam beatus Cyrillus, Orientalium legatione suscepta, magis quod a consacerdotibus suis expetebatur festinavit implere, quam dictorum suorum in quibus offensi fuerant, sufficientem purgationem facere; ideo putatus est, veluti pristino errore damnato, Orientalium admonitione conversus: cum ille recuperandae unitatis cupidus, in defensione dictorum suorum noluerit immorari, ne cum probare diu contendit quod non, ut putabatur, ab eo fuerint dicta, de quibus minus intelligentes aliter sentiebant, controversiae hac dissensione terminus non daretur. Quod item illis verbis reverentissimus Ibas ostendit, quibus sequenter eumdem beatum Cyrillum retulit sine fatigatione Orientalium fidei consensisse, et hanc suscepisse, atque omnes qui absque hac crederent anathematizasse. Sed nunquid beatum Cyrillum putasse conversum, Nestorianum est crimen? Respondeant ergo nobis qui Nestorianam hanc dixerunt epistolam, utrum unum Deum atque hominem Jesum Christum, per quem omnia facta sunt, et qui inter omnia factus est, in duas personas dividere, an Cyrillum servum ejus putasse conversum, haeresis Nestoriana dicenda sit. Multum excusamus Nestorium, si in hoc ejus haeresim constare dicamus, Cyrillum putasse conversum. Unde si Chalcedonensis quoque synodus idcirco velut Nestorianam hanc epistolam improbaret, hinc potius, quod item promisimus demonstrandum, excusasse Nestorium videretur. Non autem ita debuit religiosa illa synodus gravissimum crimen levigare Nestorii, quae bene cognoverat quod longe alia blasphemia sit quae hujus haeresis nomen accepit. Illa mysterium divinae incarnationis evacuat, in qua salus nostra consistit; illa aliam hominis, aliam Dei subsistentiam dicit, ut humanam naturam alienet a Deo quae in suis primitiis Verbo assumente sanata est. Ibae autem epistolam perspexit evidentissime confitentem quod isti attingere timuerunt; quia licet duae naturae sint, una tamen est virtus, una persona, quod est unus Filius Dominus Jesus Christus. Quocirca si quis hanc Nestorianam dicit epistolam, procul dubio contra Ecclesiam cum Eutychianis affirmat Nestorianum esse, unam Christi personam in duabus praedicare naturis; non enim est aliud unde nunc Eutychiani infamant Ecclesiam, et Nestorianos Christi fideles appellant, nisi quia duas unius Filii Domini nostri Jesu Christi profitentur esse naturas. Ergo non fingant cohibentes haereticis, quod ideo tanquam Nestorianam damnaverint epistolam venerabilis Ibae, quia beatum Cyrillum dixit esse conversum. Id enim ac si culpandum est, Nestoriani tamen criminis non est: cum potius haereticorum fautores probentur ob hoc eam Nestorianam pronuntiasse, quia conscriptor ejus duas in illa confessus est Christi esse naturas. Neque jam dicant quod fidem beati Cyrilli culpaverit, quod penitus probare non possunt. Primum quidem, quia post unitionem inter Orientales et ipsum factam approbat ejus fidem. Deinde quoniam et ante unitionem, non Cyrilli fidem quam vere habuit, sed quam illum habuisse putavit, accusat. Putavit autem, sicut jam probavimus ipsius epistolae verba testari, quia sic beatus Cyrillus praedicaverat Deum Verbum hominem factum, ut nulla esset differentia naturarum, hoc est inter templum et inhabitantem in eo, sed una esset natura deitatis Domini nostri Jesu Christi. Quicunque igitur dicit quod reverentissimus Ibas in epistola sua fidem beati Cyrilli quam vere habuit, et non quam habuisse eum putabat, arguerit, ipse profecto confirmat quod idem beatus Cyrillus sic praedicaverit Deum Verbum hominem factum ut nulla esset differentia naturarum, sed una facta esset divinitatis humanitatisque natura. Hoc enim reverentissimus Ibas per suam culpavit epistolam. Quinam ergo beatum Cyrillum affirmant haereticum? utrum nos, qui dicimus quia non ejus fidem, an illi, qui, dicunt quia ejus fidem accusavit Ibas episcopus? Nos enim qui eum non beati Cyrilli fidem dicimus accusasse, negamus utique quod idem Cyrillus differentiam abstulerit naturarum, et unam dixerit ex divinitate atque humanitate compositam esse naturam. Haereticorum vero fautores, qui dicunt quod fidem Cyrilli Ibas arguerit, ipsi procul dubio assertiones Eutychianorum affirmant, dicentium, quod beatus Cyrillus differentiam non crediderit naturarum, sed unam ex divinitate atque humanitate docuerit factam esse naturam. Quamebrem si Chalcedonensis quoque synodus reverentissimum Ibam crederet, fidem quam beatus Cyrillus habuit, et non potius errorem in quem eum lapsum putaverat, arguisse, procul dubio affirmaret et ipsa quod unam praedicaverit Christi esse naturam. Cognoscis igitur, religiose imperator, illud quod diximus iterum doceri, quoniam si hanc epistolam magna illa synodus abjiceret tanquam fidem beati Cyrilli culpantem, hinc potius ipsum beatum Cyrillum credidisse haereticum videretur. Unde nobis quoque fautores haereticorum, ut hoc affirmaremus, persuadere conati sunt, ne quid esset residuum quod Eutychianis, quibus cohibent, respondere possimus dicentibus: Qui Nestorianam esse dixistis epistolam Ibae, cujuslibet alterius esse dicatur, quae putavit haereticum esse negare differentiam naturarum, et unam credere deitatis humanitatisque naturam Domini nostri Jesu Christi? quomodo vestro judicio Nestoriani non estis, qui similiter dicitis haereticorum esse negare differentiam naturarum, et unam credere deitatis humanitatisque naturam Domini nostri Jesu Christi? aut quomodo jam potestis dicere quod beatus Cyrillus differentiam naturarum docuerit, et non potius unam dixerit deitatis humanitatisque naturam, cum propterea illam damnaveritis epistolam, quod ejus fidem culpaverit, quae hoc in eo culpasse deprehenditur, quod negaverit differentiam naturarum, et unam docuerit deitatis humanitatisque naturam? Et idcirco, nec illam damnamus epistolam, nec dicimus quod fidem Cyrilli culpavit: quia non fidei Cyrilli fuerat quod culpavit. Nam verissime omni impietate plenum est, ad confusionem naturarum accipere, quod de templo nato ex Maria dixit evangelista: In principio erat Verbum; aut de Unigeniti deitate, quae nec augeri nec minui potest, credere quod secundum sui naturam deminuta sit paulo minus ab angelis sicut in uno eodemque homine dicimus, quod interior homo ad imaginem Dei formatus, aut exterior secundum lineamenta membrorum sexusque diversitatem, ex limo terrae creatus. Sed nunquam hoc beatus Cyrillus putasse monstratur, quia idem natura est templum quod ex virgine Maria sumpsit initium, et Verbum Deus, quod in principio erat carens initio. Hoc enim Apolinaristae sapuerunt; hoc ab Apolinaristis dementes Eutychiani traxerunt; hoc si etiam Cyrillus sentiret, verissime diceretur quia lapsus est, et in dogma Apolinaris inventus est incidisse. Nunc autem propterea verum esse non credimus, quia non probatur hoc aliquando sensisse.
CAPUT V. Quod synodum quominus epistolam Ibae orthodoxam pronuntiaret, morari non debuit falsa illius-de Cyrillo suspicio, cum Cyrillum ipsum, quominus Orientalium confessioni subscriberet, par illorum suspicio non retardarit.
Sed iterum dicit aliquis: Quomodo ergo synodus epistolam pronuntiavit orthodoxam, quae beatum Cyrillum, quem dicis nihil tale praedicasse, culpavit? Respondeo, quia fidem illa beati Cyrilli praedicavit. Nam si post unitionem inter Orientales et ipsum factam approbat ejus fidem, nos autem credimus quod semper eadem fuerit Cyrilli fides: necessario sequitur quod ante unitionem quoque fidem ejus Ibas probaverit, quamvis ejus fuisse nescierit. Attende porro ipsam synodi sententiam, et invenies quod in illa epistola, dissimulans ab humanis suspicionibus, ea quae ad fidem Christi pertinent, propter quam manifestandam atque firmandam convenerat, approbavit: orthodoxa enim, non pro honorificentia Cyrilli nec pro cujuslibet haeretici injuria diceretur, sed pro vera de Christo fide quam continet. Si quis autem Chalcedonensem synodum culpat quod, hominis de homine suspicione posthabita, epistolam venerabilis Ibae pronuntiavit orthodoxam; ipsum beatum Cyrillum culpet necesse est, quod ipse quoque centemnens eamdem suspicionem orientalium consacerdotum suorum, qui cum aliis diversarum provinciarum episcopis congregati ejus capitula damnaverunt, confessionem fidei quam ei per venerabilem Paulum episcopum miserunt, in suam epistolam transtulit, et eis communicavit, seque professus est eadem credere ac praedicare de incarnationis Christi mysterio; nec suspicionem quam de illo habuerunt, ab eis damnari quaesivit, quin nec etiam satisfacere pro ea necessarium duxit. Verum neque cum solo beato Cyrillo synodus Chalcedonensis culpatur, quod hanc epistolam pronuntiavit orthodoxam, sed cum toto Ephesino concilio, quod eorum communionem simul amplexi sunt. Unde jam videtur magna synodus non quod epistolam venerabilis Ibae orthodoxam dixerit, sed quod non et ipsa beatum Cyrillum cum Ephesino concilio reprehenderit, accusari. Assignata igitur omnia quae promisimus. Recognosce quoniam si Chalcedonensis synodus epistolam venerabilis Ibae velut haereticam improbaret, hinc potius beatum Cyrillum credidisse haereticum, et Nestorium excusasse, atque Ephesinum reprehendisse concilium videretur. Quocirca etiam in hoc memorata synodus exemplum ipsius beati Cyrilli, vel potius Ephesinae synodi, secuta est: ut sicut illa omnium Orientalium rectissimam de Christo fidem, quamvis de se non recte suspicantium, prudenti ratione suscepit, ita et ipsa simili ratione susciperet epistolae Ibae congruentissimam de Christo fidem, quamvis de beato Cyrillo quasdam suspiciones incongruas contineret. Nunquid ergo haec sancta synodus injurias beati Cyrilli gratanter accepisse credenda est, quem probatur imitata, quod dissimulavit ab alienissimis suspicionibus, et cujus, nisi ab eis dissimularet, argueretur exemplo? Aut nunquid ideo reverentissimum Ibam non debuit absolvere, et episcopatum ei et Ecclesiam restituere, de qua per Eutychis factionem injuste et absens erat expulsus, quia falsus erat in persona beati Cyrilli, ut eum aliquando putaret errasse, cujus fidem non solum sciens post unitionem cum Orientalibus factam, verum ante unitionem nesciens approbavit? Sed non oportuit, inquiunt, post hanc unitionem de beato Cyrillo talia loqueretur. Ego autem dico, quia nec ante unitionem oportuit, imo nec ante ipsam synodum Ephesinam: quia prius interrogari Cyrillus debuit, ac deinde culpari, si non satisfaceret. Sed nunc illud quaerimus, utrum haec venerabilis Ibae culpa quae, sicut jam probavimus, a synodo quoque notata est, tanti debuerit aestimari, ut ejus epistola pronuntiaretur haeretica, cum fidem ipsius beati Cyrilli in confessione quam ei per Paulum episcopum Orientales subscribendam miserant, approbaret, licet in illis 12 capitulis intentionem ejus necdum intelligeret. Cognoscens magna synodus quod sive in illis capitulis, sive in illa confessione cui beatus Cyrillus subscripsit, eadem fides esset, nihil differre judicavit quibus verbis enuntiatam Cyrilli fidem Ibas approbasset, cum eum, quod necessarium fuerat, approbasse constaret. Unde nec aliud credidit, nec credere debuit, nisi quia Patres orientales, inter quos fuit etiam ipse Ibas aliarumque provinciarum episcopi, intentionem capitulorum beati Cyrilli minus animadverterant, ut ea etiam a concilio Ephesino suscepta culparent. Sicut aliquando in divina Trinitate catholici quidam tres hypostases accipere noluerunt, quamvis tres personas acceperint; nec ideo sunt a viris sapientibus haeretici judicati, quoniam comperti sunt non in re quae illo nomine significabatur, sed potius in ipso nomine quo significabatur offendi. Unde non potest haeretica Ibae epistola judicari, nisi dicatur quod in capitulis quidem beati Cyrilli recta contineatur fides, Nestoriana vero sit illa Orientalium confessio cui subscripsit, quam et Ibas et Chalcedonensis synodus in sua definitione suscepit; atque ita, ut Ibas et praedicta synodus accusetur, Cyrillus post Nestorium condemnatum in haeresim Nestorianam declinasse firmabitur. Hinc autem creditus est idem beatus Cyrillus non rectam prius in suis capitulis tenuisse sententiam, sed admonitione Orientalium postea esse correptus: quoniam cum ipsa unitas Ecclesiarum fieret, non orientales Patres ejus capitulis subscribere compulsi sunt, sed ipse potius expetitus est directae sibi ab eis confessioni subscribere. Ipsamque capitulorum suorum retractationem, non ideo eum post Ephesinam synodum fecisse aliqui crediderunt, ut quae clausa quibusdam fuerant panderentur, et quae videbantur obscura clarescerent; sed potius ut pristinum in eis emendaret errorem, quod putabatur, sicut adhuc Eutychiani putant, quod unam in eis dixerit Christi esse naturam. Hinc ergo contigit ut conversione beati Cyrilli facta unitas crederetur. Et revera cui non subriperet ista suspicio (de humanis cordibus loquimur, et humana corda gestamus), cum nihil orientales Patres qui haec capitula corrigenda judicaverunt, corrigere cogerentur; beatus autem Cyrillus, non solum fidei confessioni quam sicut necessarium crediderunt illi dictaverant, expetitus ante subscriberet, sed etiam ipsa sua capitula rectractaret? De hoc autem quod opponitur ac dicitur, quia non tam contra beatum Cyrillum quam contra Ephesinam synodum locuti sunt, quia parum intelligendo male de illis jam receptis capitulis crediderunt; sequenti libro, quia ibi magis opportunum videtur, multa et sicut existimo non contemnenda dicemus. Si vero haereticum est Cyrillum credidisse conversum, cur obsecro non multo magis beatus Theophilus dicatur haereticus, qui de sancto Joanne Constantinopolitano, cujus auctoritati atque doctrinae multo majorem venerationem Christi debet Ecclesia, talia et tanta conscripsit, ut etiam nos, quod ea vel memoramus, sola possit necessitas excusare? Fratres, inquit, Joannes persequitur immundo spiritu quo suffocabatur Saul; et iterum, sanctorum ministros necavit. Dicit illum contaminatum, et in Ecclesia primitivorum impium, pestilentem, vesanum, et tyrannicae mentis insania furibundum, atque in sua vesania gloriantem, animam suam adulterandam tradidisse diabolo. Haec autem omnia, sicut habentur in ipsius Theophili libro, ita posuimus. Vocat illum etiam humanitatis hostem, et qui scelere suo latronum vicisset audaciam, sacrilegorum principem et sacerdotium agentem impium, atque oblationes sacrilegas offerentem, procacem et frontis durissimae. Hoc quoque adjiciens, quod non his Joannes laqueis irretitus tenetur qui possint aliquando dissolvi, sed qui audiret pro merito flagitii sui comminantem Deum atque dicentem: Judicate inter me et Joannem: exspectavi ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem. Dicit etiam, quia sicut Satanas transfiguravit se in angelum lucis, ita etiam Joannes non esset quod videbatur; nec tantum similem Satanae, sed immundum daemonem eum appellat, more torrentis trahentem verborum spurcitiam, quem et in Christum perhibet impium exstitisse, et Judae traditoris esse consortem. Addit etiam quod arguatur in Deum manus impias extendisse, et quod Jacobus apostolus de quibusdam rerum mundanarum cupidis dixit: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV, 3), hoc beatus Theophilus beatum Joannem asserit dixisse de Christo. « Ausus est, inquit, dicere in ecclesia, quod Christus oraverit, et non fuerit exauditus, quia non bene oraverit. » Quis haereticorum deterius blasphemavit quam beatum Joannem refert beatus Theophilus blasphemasse, quem affirmat consortio Judaicae impietatis semetipsum tradidisse, et offerre temeritate solita quod obtulerunt Judaei, seipsum ac populos decipientem, et Dathan atque Abiron aemulatorem? « Audiat, inquit, cum Judaeis, iniquitas magnificata est nimis. » Adjicit etiam hoc: « Ariani et Eunomiani contra Christum Joannis blasphemiis delectantur; Judaei et idololatrae justificati sunt tua comparatione gentiles. » Et iterum dicit: « Non solum non est Christianus Joannes, sed pejor est rege Babylonio, multo sceleratior quam Balthasar, idololatris et ethnicis sceleratior est Joannes. Tibi, ait, praesens ignominia, aeterna in futuris saeculis poena reddetur. » Hoc quoque visum est et idem beato Theophilo dicere: Salvator clamavit et dixit, Tollite Joannem, et mittite in tenebras exteriores. Et iterum: Largissimos fomites ante tribunal Dei suo ministravit incendio. Et haec omnia non suffecerunt irae atque furori, nisi etiam hoc de memorato sanctissimo viro Joanne diceret quod alia ei poena quaerenda sit, eo quod vinceret sceleris magnitudo multitudinem tormentorum. Si quis autem experiri voluerit quod non sententias tantum, verum etiam ipsa verba posuimus, et nosse quoties haec ab illo replicata sunt, legat innormen librum, non solum contumeliis, sed ipsa quoque saepe repetita maledictorum recapitulatione, nimis horribilem, ab Hieronymo presbytero translatum. De quo idem beatus Theophilus exspectavit ut per ejus eloquium, qualis Joannes fuerit Latini cognoscerent. Nos autem in illo libro, non qualis Joannes, qui nihil horum merebatur; nec qualis Theophilus, cujus virtus in multis probata, non ex isto accedenti morbo judicanda est; sed potius qualis sit miserabilis humana vita cognoscimus, de qua scriptum est: Quia tentatio est super terram (Job VII, 1). Nam si talia talibus acciderunt, quid nobis metuendum non sit, nostrique similibus? At ego hic interrogari vellem judices mortuorum, qui ad destructionem synodi Chalcedonensis nos quoque volunt de mortuis judicare, qua ratione, quave justitia, haeresis crimen deputetur, Cyrillum dixisse conversum, et Theophilus non judicatur haereticus, qui sanctum Joannem clarissimum doctorem Ecclesiae dixisse criminatur, quod Christus oraverit, et non fuerit exauditus quia non bene oraverit; et talia praedicasse, ut Ariani et Eunomiani contra Christum ejus blasphemiis delectentur, sed Judaei et idololatrae; et quia se Judaicae impietati tradiderit. Si vero nihil habent quod respondeant, quoniam Theophilum pro humanis injuriis judicant non esse dicendum haereticum, hoc etiam synodum Chalcedonensem in epistola venerabilis Ibae judicasse desinant criminari. Hujus autem venerabilis Theophili sui decessoris beatus Cyrillus sententiam sequens, ipse etiam postea, quemadmodum quarto libro docuimus, contra judicium quoque sedis apostolicae, quae per beatissimum papam Innocentium praedicti sancti Joannis in exsilio constituti damnationem solverat, nomen ejus post mortem inter Dei sacerdotes in sacrificio recitari prohibuit; et, sicut ejus decessor Theophilus dixerat quod Ariani blasphemiis ejus delectarentur, ita et ipse eum Eudoxio Ariano episcopo comparavit; nec pro hac existimatione vel Theophilum quisquam vel Cyrillum judicavit haereticum, quoniam longe alia causa est quae meretur hoc nomen. Quod etiam sancta synodus in epistola venerabilis Ibae considerans, neglectis atque posthabitis hominis de homine suspicionibus, pro vera Christianae fidei confessione quam continet, eam pronuntiavit orthodoxam. Quae hoc etiam prospexisse credenda est, quoniam si eam pro levissima et praeterita suspicione quam de beato Cyrillo cum Orientalibus diversarumque provinciarum episcopis conscriptor ejus habuit, haereticam judicaret, multo magis eadem ratione Theophilus judicaretur haereticus, qui dixit Joannem in Christum impium exstitisse, et ausum fuisse in ecclesia dicere, quod Christus oraverit, et non fuerit exauditus, quia non bene oraverit; et quia Ariani et Eunomiani contra Christum ejus blasphemiis delectarentur, Judaei quoque et idololatrae. Cujus nec levis et transitoria fuit ista suspicio, sed quam suo quoque successori Cyrillo transmisit, ut et ipse eum de ecclesiasticis muris excluderet, et Judam atque Jechoniam diceret, ac profanum, et Eudoxio Arianorum episcopo crederet conferendum. Non ergo juste dicitur sancta synodus epistolam Ibae pro suspicione quam de beato Cyrillo conscriptor ejus cum multis aliquando habuit, velut haereticam debuisse damnare: cum potius, si hoc praesumeret, hinc ipsum beatum Cyrillum, quod jam saepe monstratum est, faceret videri damnabilem. Quis enim vel ipsorum calumniantium neget quod graviora Cyrillus de sancto Joanne quam Ibas de Cyrillo conscripsit? Haec autem scandala vel quaelibet merito nos offendunt in Patribus, quos tanquam luminaria Deus in Ecclesia sua constituit, ut eorum desuper illuminemur excellenti scientia atque doctrina, sic habenda mihi videntur, sicut ipsorum quoque luminarium coeli defectus: quae licet nonnunquam splendoris sui detrimenta sustineant, non tamen amittunt luminaria esse quod sunt. Et crebro quidem accidit ut ista quoque Ecclesiae luminaria, quoniam multa a nobis celsitudine separantur, pro quodam nostrae ignorantiae nubilo, cum in se splendentia maneant, nobis videantur obscura. Habeatur itaque velut eclipsis quaedam luminarium Theophili et Cyrilli, quod tam horribilia de magno luminari Joanne Constantinopolitano locuti sunt. Habeatur etiam altera eclipsis velut luminarium Orientalium sive aliorum Patrum qui cum eis ex diversis provinciis convenerant, quod intelligentiae defectu paululum obscurati, aliter quam res habuit de luminare Cyrillo aestimaverunt. Nam quos Christus in Ecclesiae suae stabili pace, tanquam in coeli firmamento servavit, nos venerari atque suscipere oportet; nec de illorum controversiis jam finitis infinita movere certamina, et temere condemnare mortuos, magis autem cogitare nos morituros, et credere potius, quod pietati convenit Christianae, quia pro suis in Ecclesia Christi laboribus, et pacis merito quam ipsi servaverunt Ecclesiae, si quid in aliquas privatim personas, non livore diabolico, sed humano errore peccantes emendare non potuerunt antequam de hac vita transirent, indulgentia Domini remittente, quem precari non desinebant ut delicta juventutis eorum et ignorantiae non meminisset, in requie sint apud eam, exspectantes securi judicium retributionis aeternae. Unde metuere debemus ne quos hic modo, ubi nobis omnia licent, sed non omnia expediunt, judicamus, cum judicare venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, et congregabuntur ante eum omnes gentes, ipsi sint judices nostri. Adesse autem nobis debet et in hoc loco illa ratio atque similitudo, quam in superiori libro dedimus, cum de interlocutione venerabilis Anatolii Constantinopolitani antistitis ageremus, qua pronuntiavit Dioscorum non pro fide esse damnatum: quoniam sicut eum haereticum non fecit, quod ipsum Dioscorum a perfidia fieri voluerit excusatum, eo quod aliud sit ideo haereticum excusare, quod catholicus putetur, et aliud ipsam haeresim probare atque defendere: ita nec epistola venerabilis Ibae potuit haeretica juste videri, vel si non rem gestam, prout in tempore visum est, narrasse, sed beatum Cyrillum accusare firmetur: eo quod aliud sit ideo accusare catholicum, quod haereticus putetur, et aliud ipsam improbare ac reprehendere catholicam fidem. Et sicut venerabilis Anatolii defensioni profecit quod ibi diximus, quia potest castitatis approbator atque dilector non approbata fornicatione fornicatorem, dum in persona fallitur, approbare: ita etiam reverentissimi Ibae, et caeterorum Orientalium, atque aliarum provinciarum antistitum defensioni proficiat, quod ibidem consequenter adjecimus, quia potest castitatis approbator atque dilector, non improbata castitate, castum, dum in persona similiter fallitur, improbare. Nam si venerabilis Ibas, sive alii quos memoravimus Orientales aliarumque provinciarum episcopi, in persona potius beati Cyrilli quam in ipsa fidei regula fallebantur, sicut etiam ipse Cyrillus cum Theophilo fallebatur in beato Joanne; quod etiam sancta synodus intellexit, ut et illius epistolam pronuntiaret orthodoxam, et illos acceptaret ut Patres. Nos autem, per contentionem et inanem gloriam quam passim etiam de praesumptione gestimus acquirere, sapientiores nos tanta synodo judicantes, levissimam de persona suspicionem traximus ad regulam fidei, et non quasi festucam auximus in trabem, quae si non ejusdem quantitatis, ejusdem tamen est generis, sed contemptibilem stipulam in ingentem vertimus arietem, qui totum Romani orbem imperii frustra quateret atque vexaret. Quis autem digne consideraret, quis verbis explicare sufficeret, quam sapienter ad instructionem praedestinatorum humana quoque ignorantia Deus utatur, cujus omnipotens bonitas in magnam utilitatem, cum voluerit, noxia quaeque convertit? Illa namque de beato Cyrillo consacerdotum ejus ignorantia, quae paci Ecclesiarum aliquando contraria fuerat, si quis bene consideret, instructioni Ecclesiae nunc assertionique proficit. Evidentius enim documentum est verae fidei, si inter se dissidentium quam si pacatorum inveniatur eadem de illa fuisse sententia. Nam licet orientales episcopi cum aliis male de beato Cyrillo sentirent, et ob hoc etiam vehementer insectarentur, venerabili tamen Paulo Emeseno episcopo mediante comperimus quod utraque pars pro una eademque fide certabat: cum et Orientales nihil aliud a beato Cyrillo confitendum exspectarent quam tenuit semper et tenet Ecclesia; et beatus Cyrillus quod exspectabatur cum magna exsultatione perficeret, confessionem eorum de incarnationis divinae mysterio desideranter accipiens, suamque esse protestans. Unde qui bene de Cyrillo sentit, qui eum vere apostolici credit affectus, cogitare debet quantum exsultare potuerit, videns adversum se zelum Patrum, maxime orientalium, pro fidei quam ipse quoque tenebat veritate fervere. Non enim tanti penderet vir sanctissimus, quod in illo fallebantur sui collegae, quanti pendebat quod pro fidei catholicae veritate certarent, magisque volebat consacerdotes suos errorem in quem illum incidisse putaverant, sine personae acceptione damnare, quam eos pro sua persona defendere quod erat contrarium veritati. Audiamus Apostolum dicentem Galatis: Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit: sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 3). Cum ergo Apostolus non tantum se, verum etiam angelum de coelo, evangelizantem praeterquam quod evangelizaverat, anathema esse maluerit, quam ut Christi fideles a firmitate praedicati sibi Evangelii moverentur: quantum beatus Cyrillus laetari potuisse credendus est, cum se videret ob eam fidem quam tenebat, et quam ab omnibus teneri volebat, a suis consacerdotibus insectari! Quod enim in illo fallebantur, nec ibi credebat statum fidei Christianae constare, nec aestimabat diu esse mansuros, cum in ejus esset potestate, quod postmodum fecit, dictorum suorum pandere rationem, et sedare aliter aestimantium motus. Quod autem fideliter, quod constanter, ea quae veritatis fuerant asserebant, quamvis contra ipsum asseri necesse non fuerat, ibi rectae fidei statum, ibi suam illorumque salutem, ibi Ecclesiarum omnium de caetero firmitatem consistere judicabat, ut de incarnationis dominicae sacramento nemo dubitaret ulterius, de quo etiam inter dissidentes ac de se aliter sentientes, una inveniretur eademque sententia. Cur itaque pusillanimes nos de magnanimi Cyrilli gaudio contristamur? cur inde perturbamus Ecclesiam, unde ab omnibus est perturbationibus defendenda? cur de hoc ridere damus haereticis, de quo a nobis confundi debuerant? Sed hoc totum agit praeceps et ignara temeritas, quae neque quomodo contradicentibus respondeat novit, neque paternis definitionibus acquiescit. Hinc est quod facile decipitur, hinc haereticorum circumventionibus irretitur, magis inquieta quam fortis. Nos autem, quod est prius ac tutius, sanctorum Patrum constitutis placido atque humili corde subjecti, eorum auctoritate firmamur. Dehinc etiam intelligimus quod sancta synodus prudenter intentionem Eutychis atque Ibae dijudicans, sicut illum sacrilegum juste damnavit, ejusque dogma, quamvis beatum Cyrillum laudaret, pronuntiavit haereticum, quia fidem ipsius Cyrilli, quod magis attendendum fuerat, improbat: ita juste reverentissimum Ibam absolvit, ejusque epistolam, quamvis beatum Cyrillum vituperaret, pronuntiavit orthodoxam, quia fidem ipsius Cyrilli, quod magis attendendum fuerat, approbat. Vide quid ille praeclarus episcopus inanis gloriae studiosissimus contemptor, et amator sincerissimus veritatis, Augustinus dicat: « In exordio librorum meorum opinaturus me sensisse quod non sensi: quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si velut me sequentes neque apprehendentes, deviaverint in aliquam falsitatem, dum per quaedam densa et opaca cogor viam carpere? quandoquidem nec ipsis sanctis divinorum librorum auctoritatibus ullo modo quisquam recte tribuerit tam multos et varios errores haereticorum: cum omnes ex eisdem Scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere. Admonet me plane, ac mihi jubet suavissimo imperio lex Christi, hoc est charitas, ut cum aliquid falsi in libris meis me sensisse homines putant quod ego non sensi, atque id ipsum falsum alteri displicet, malim me reprehendi a reprehensore falsitatis, quam ab ejus laudatore laudari. Ab illo enim quamvis ego non recte, qui hoc non senserim, error tamen recte vituperatur; ab hoc autem nec ego recte laudor, a quo existimor id sensisse, quod vituperat veritas, nec ipsa sententia quam vituperat veritas. » Si quid igitur de beato Cyrillo bene sentimus, si quid ei prudentiae vel charitatis ascribimus, ipsum quoque cum justo viro sapientia et pietate praedito Augustino credamus, quod cum false putaretur in suis capitulis sensisse quod non sensit, malebat se reprehendi ab Iba reprehensore falsitatis, quam ab Eutyche ejus laudatore laudari. Et si nunc adviveret, ipse quoque interrogatus a nobis respondere posset ac dicere: A meo venerabili fratre Iba et aliis consacerdotibus meis, quamvis ego non recte qui hoc non senserim, error tamen ipse recte vituperatus est; a nefando viro Eutyche, ejusque complicibus, nec ego recte laudor, a quibus existimor id sensisse quod vituperat veritas, nec ipsa sententia quam vituperat veritas.