Pro defensione trium capitulorum/5

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2021. Template changes await review.


 LIBER IV LIBER VI 


LIBER QUINTUS.

CAPUT PRIMUM. Quod epistolam Ibae orthodoxam revera pronuntiarit synodus Chalcedonensis, falsoque dicant adversarii ab ea non fuisse susceptam.

Intende nunc, Auguste, quam manifesta et multiplici ratione hoc etiam demonstretur, quod sequenter me demonstraturum esse promisi, quoniam haereticorum fautores aperto mendacio nos decipere voluerunt, ut dicerent epistolam venerabilis Ibae a concilio Chalcedonensi non fuisse susceptam. Ubi dum recitaretur, ex praecedentibus gestis, apud reverentissimos Photium et Eustachium, atque Uranium episcopos habitis, quae contra memoratum episcopum Ibam protulerat Theophilus diaconus, qui ejus adversarius existebat considentibus episcopis, talis est data sententia: « Cognovimus ex sententia reverentissimorum episcoporum Ibam reverentissimum episcopum innoxium demonstratum. Lecta enim ejus epistola, cognovimus eum esse orthodoxum, et ob hoc decernimus, et honorem ei episcopatus, et Ecclesiam de qua injuste et absens expulsus est, instaurari. » Vides quomodo nobis haeretici per suos satellites voluerunt illudere, ut hanc epistolam jactarent susceptam a concilio non fuisse; cum palam sit quod ex ejus lectione conscriptor ejus Ibas innoxius et orthodoxus ab ea fuerit judicatus, et ob hoc eum et honorem episcopatus, et Ecclesiam recipere decreverint, de qua injuste fuit expulsus. Scierunt igitur Ecclesiae pietatem ferre non posse, si condemnanda diceretur epistola quam synodus approbavit; vel potius ipsa synodus, propter quod eam judicavit orthodoxam. Non enim ipsam tantummodo Ibae epistolam, sicut jam diximus, quasi Nestorianam culpare et abjicere praesumpserunt; sed approbatores quoque ejus qui eam rectam dicunt, et anathemati non subjiciunt. Et qui magis intelligendi sunt ejus approbatores, quam Patres qui Chalcedona convenerant et eam judicaverunt orthodoxam? Haec igitur scientes, et arbitrati quod ita possint in ipsius epistolae damnationem catholicorum consensus adducere, jactaverunt quod a magno concilio suscepta non fuerit, cum in eo rursus ita pronuntiatum noverimus: « Ex his quae nuper lecta sunt clarum est quia reverentissimus Ibas innocens est ab omnibus quae ei illata sunt, et ex relecto rescripto epistolae quod prolatum est ab ejus adversario, orthodoxa apparuit ejus dictatio. » Nunquid ergo adversus istas evidentissimas super epistolam memoratam sententias, cum post ejus condemnationem exprobrare nobis coeperint haeretici, quod epistolam nostro judicio Nestorianam synodus Chalcedonensis pronuntiavit orthodoxam, possemus dicere falsum esse, et econtrario demonstrare, quod eam ipsa quoque reprobaverit atque damnaverit? Advertis igitur, imperator, quod inimici justitiae illudere voluerint Ecclesiae Christi, et avocare nos a veraci assertione, qua defendi eadem epistola melius et fortius potest, atque divertere ad falsae denegationis inane suffugium, ut nunc interim affirmaremus eam Nestorianam, negantes a concilio esse susceptam, et postea convicti ab eisdem manifesto et impudenti mendacio, quia suscepta est, nihil jam restaret quod in ipsius concilii defensionem respondere possimus. Et ideo non recipimus mendacii consilium, neque nos sui similes haeretici valebunt efficere. Nam et susceptam dicimus, et quod omnino fuerit suscepta monstramus: quia verax semper est Ecclesiae pro veritate defensio, nec unquam fuit indiga falsitatis. Ante vero nobis discutiendum est cujusmodi sint ea quae per suos fautores ad nostram deceptionem jactaverunt, ut eam denegaremus esse susceptam. Primum itaque videamus utrum nobis dicendum sit aut credendum, quod persuadere conati sunt, quia epistolam non venerabilis Ibae, sed nescio quam scripturam postulationis et deprecationis, quam Photio et Eustachio et Uranio episcopis omnis clerus Edessenae civitatis pro ipso Iba episcopo miserat, synodus pronuntiavit orthodoxam. Sed quid respondebimus, cum postea vel ipsi, vel hi quibus favent haeretici, nobis dixerint quod illa scriptura, postulatio et deprecatio omnis cleri Edessenae civitatis synodalibus gestis appellata sit, sententia vero synodi ex relecta ejus epistola orthodoxum eum apparuisse testata est: et quia illam postulationem et deprecationem, ab omni clero Edessenae civitatis ad Photium et Eustachium atque Uranium episcopos datam, Ibas episcopus pro se recitari petivit; sententia vero synodi, sicut eadem quae posuimus verba declarant, de rescripto epistolae ipsius Ibae quod prolatum est ab ejus adversario, pronuntiavit, quod orthodoxa apparuit ejus dictatio? Facillime itaque probabunt, si tamen ulla probatione hic opus est, aliud esse quod pro se recitari petivit Ibas episcopus, et aliud quod contra eum protulit qui ejus adversarius existebat. Sed et hoc adjicient quia nec attinebat ad rem ut de postulatione et deprecatione cleri Edessenae civitatis pronuntiaretur, quod orthodoxa esset ejus dictatio, cum potius super epistola Ibae sententia synodi exspectaretur utrum eam haereticam an orthodoxam judicarent. Cum ergo et illud objicerent, quod similiter in eadem synodo dictum est: Dudum quidem ex relectis innoxius demonstratus est reverentissimus Ibas; in quibus etenim visus est culpare male loquens beatissimum Cyrillum, in posterioribus recte confessus respuit illa quibus culpaverat; nunquid econtra mutire? numquid respirare valebimus? Quid enim Ibas episcopus in illa postulatione et deprecatione quam pro illo clerus omnis Edessenae civitatis miserat, locutus fuerat de beato Cyrillo, quod diceretur in posterioribus respuisse? Si quis autem legat ejus epistolam ad Marim Persam datam, quam in sequenti libro ponemus, ibi haec omnia recognoscit. Verum ecce, si multiplicibus documentis ostendent quod epistolam Ibae synodus orthodoxam judicavit, de qua ipse Ibas fuerat accusatus; nunquid ostendimus et nos, ubi omnis clerus Edessenae civitatis accusatus est, quod non orthodoxam postulationem et deprecationem pro ipso Iba episcopo miserit, ut necessarium synodo videretur de illa pronuntiare, quod orthodoxa fuerit ejus dictatio? aut etiam si hoc posset ostendi, approbatio postulationis et deprecationis illius Ibam episcopum, et non ipsos deprecatores absolveret. Nam et ipsius sententiae recitare verba debemus, si forte, quemadmodum super Ibae epistolam factum est, aliquis Patrum dixit in illa synodo: Scriptura postulationis et deprecationis omnis cleri Edessenae civitatis orthodoxa nobis apparuit. Sed nihil tale valebimus ostendere, et optime scimus quia necesse non erat illam postulationem et deprecationem orthodoxam pronuntiari, de qua nulla talis quaestio vertebatur; sed ut nos ad illius epistolae condemnationem haereticorum fautores inducerent, ista finxerunt. Nam quare Iba episcopo accusato, omnis clerus Edessenae civitatis pronuntiaretur orthodoxus; aut orthodoxo pronuntiato omni clero Edessenae civitatis, Ibas absolveretur episcopus? Denique fraude se ista jactasse, etiam ipsi, extorquente veritate vel inviti, vel nescii, prodiderunt. Nam post multas et varias suas adinventiones, post labores magnos et infructuosos, quibus ad deceptionem facilium apertam lucem verbis inanibus obscurare conati sunt, in eodem libro suo dixerunt: « Culpans Joannes haereticus sanctam synodum, ostenditur eadem quidem sapere sicut ad Marim epistola: confitens autem eam expulsam atque destructam a sancta synodo, confitetur etiam similiter expulsum ab ea et Theodorum impium Mopsuestenum. Et quoniam calumniatores non respiciunt in ultimo ordine definita, sed ante perfectum judicium a quibusdam forsitan dicta; oportet cognoscere rectam habentes intentionem, quia in synodis nihil praejudicant, quae ante perfectum judicium a quibusdam forsitan dicta sunt, eis quae ab omnibus simul in ultimo definiuntur ordine, licet dissona communi appareant calculo. Denique sanctus Anatolius dixit quia Dioscorus non propter fidem damnatus est, et hoc neque praejudicium communi calculo synodi fecit, neque Dioscorum ab adjudicatione liberavit in Eutychis permanentem perversitate. » In his igitur omnibus, omitto nunc arguere, quod in hoc libro nescio quis Joannes haereticus non est probatus eadem sapuisse, sicut ad Marim epistola, vel quia ita sapuerit esse detestandus. Omitto quia nec illud probatum est, quod jactatur idem Joannes fuisse confessus, praedictam epistolam destructam atque expulsam a sancta synodo. Omitto quia nihil Theodoro praejudicat quod eum similiter a synodo expulsum dixisse fertur, quoniam si ab illo exigeretur, probare non posset. Hoc est unum, quod volo dicere, quia licet trepidis et inconstantibus verbis, prodiderunt scire se quod a synodo epistola illa suscepta sit, sed ut nobis illuderent illa omnia confinxerunt. Nam quomodo nescientes de illa synodum protulisse sententiam, dicerent quod in synodis nihil praejudicent, quae ante perfectum judicium a quibusdam forsitan dicta sunt, eis quae ab omnibus simul in ultimo definiuntur ordine? Ergo, licet quibusdam dissonantibus, scire se tamen confessi sunt de venerabilis Ibae epistola synodum judicasse. Quod etiam in posterioribus ejusdem sui libri similiter produnt, ita dicentes: « Et haec quidem dicta sunt, ut ostenderetur omnibus quia in his quae factae sunt synodi, vel si qua, ut saepe contingit, dissonantia ab judicantibus facta fuerat, attamen nullus ea quae per partes dicuntur attendit, sed ea quae ab omnibus ultimo definiuntur in ordine. » Verum nobis sufficit eorum dolos etiam ipsis confitentibus cognovisse. Caeterum, nec istis adinventionibus assentimus. Primum quidem, ne cum illis non solum mendaces, sed etiam in ipso mendacio deprehendamur instabiles, ut dicamus, non de Ibae epistola, sed de scriptura postulationis et deprecationis omnis cleri Edessenae civitatis, synodum pronuntiasse: sed in synodis nihil praejudicare quae ante perfectum judicium a quibusdam forsitan dicta sunt. Deinde quia inveniuntur eadem super epistola Ibae sententiae, non ante perfectum judicium, sed in ultimo, sicut dicunt, ordine promulgatae; et non aliquorum, sed omnium esse, quibus nullus est refragatus. Exigitur enim a nobis atque dicitur: Probate concilii dissonantiam, quam dicitis; ostendite ubi quibusdam pronuntiantibus orthodoxam esse Ibae epistolam, alii contradixerunt quod impia fuerit et profana; et post dissonantiam quam dicitis ante perfectum judicium factam, concordem in ultimo sententiam synodi demonstrate, Nestorianam hanc et blasphemam epistolam respuentis: alioquin Nestoriana etiam illa synodus fuit, quae talem epistolam orthodoxam judicavit. Apparet igitur quod, his omnibus mendaciis inaniter adinventis, non excusari, sed inexcusabilis potius videri tanta synodus possit, tanquam nihil habeat quo defendi veraciter queat.

CAPUT II. Quod falso dicant Ibam negasse in judicio episcoporum Photii et Eustachii epistolam illam suam esse.

Unde nec illud dicimus, quod item in saepe dicto suo libro, qui praenotatus est falso titulo nominis sui, dixerunt, quia illam epistolam apud judices Photium et Eustachium suam esse negavit Ibas episcopus. Quod et ipsum aperte falsum est, et si velimus contra conscientiam dicere ab ipsis iterum qui haec mendacia seminaverunt, similiter arguimur, qui postea dixerunt: Ostendite nobis ipsa negationis ejus verba, si dixit: Mea non est haec quae adversum me profertur epistola; non ego eam scripsi, non ego dictavi. Ostendite etiam nobis accusatorum ejus replicationes, quibus eum negantem de hac re, sicut de aliis quoque causis, convincere nitebantur: ostendite etiam quos testes, ut hoc ei probarent, adduxerint. Ostendite judicum sententiam per quam pronuntiaverunt quod ideo illum absolverint, quia probari non potuit ejus fuisse, quam suam fuisse inficiatus est: et quid horum flagitantibus? nunquid in illis gestis apud Photium et Eustachium atque Uranium habitis tale aliquid continetur? An his omnibus nos deficientibus, illud ineptum contra respondebimus, quod in suo libro posuere dicentes: Inventa est autem in eisdem actis apud Photium et Eustachium habitis, et satisfactio Ibae ad haec dicentis, quia post unitionem Orientalium et sancti Cyrilli nullam injuriam adversus eum fecerit. Et adjiciunt: Si ergo impiam epistolam post unitionis tempus significat, Ibas autem dicit quia post unitionem nullam injuriam adversus sanctum fecerit Cyrillum: ostenditur aperte Ibam ad Marim epistolam denegasse. Porro haec adinventio deficax omnino et irrisione digna est. Nam licet ante prolatam adversum se epistolam in judicio venerabilium Photii et Eustachii atque Uranii episcoporum, hanc de nomine beati Cyrilli altercationem reverentissimus Ibas cum accusatoribus suis habuerit, post prolatam vero adversum se epistolam suam, nullum negationis verbum contra retulisse doceatur: tamen non sicut ab istis ad obscurandam veritatem, vel composita, vel attenuata sunt verba, sic in illis gestis habentur: ubi cum ei suus objiceret accusator Maras presbyter et diceret: An non dixisti, quando flagitatum est in secreto, bonae memoriae Cyrillum tanquam haereticum habuimus, et donec anathematizasset sua capitula non recepimus eum? idem reverentissimus Ibas episcopus respondit: Vere non sum memor; si autem et dixi quia vere orientale concilium recepit eum, postquam sua capitula retractavit. Et iterum, cum praedictus Maras diceret eum de memorato beato Cyrillo dixisse: Haereticum eum habuimus, donec sua anathematizasset capitula; idem reverentissimus Ibas episcopus dixit: Ego postquam sua capitula interpretatus est, tantum abstineo ab anathemate viri: quia et litteras ab eo suscepi, et litteras ei direxi, et communicavit mihi, et communicavi ei. Non ergo negavit Ibas quod haereticum eum aliquando fuisse putaverit; sed hoc dixit quia post unitatem factam abstinuerit ab anathemate viri, quod et illa epistola manifestat. Non est autem idem quod Ibas episcopus dixit: Ego postquam capitula sua interpretatus est, tantum abstineo ab anathemate viri: et quod isti eum dixisse posuerunt, quia post unitionem Orientalium et sancti Cyrilli, nullam injuriam adversus eum fecerit, quasi consequens sit, ut quia jam abstinuisset Ibas ab anathemate beati Cyrilli, ideo nec credere ante, nec postea dicere potuisset, quod aliquando fuerit lapsus, quem potius conversum ab errore false putaverat. Et propterea istud quoque commentitium melius nos ultro respuimus, quam ab ipsis a quibus adinventum est, cum nostra confessione postea refellatur. Si autem quaeris, Auguste, cognoscere quod non istis obscuris et captitiis adinventionibus, sed sua sponte conspicuis et evidentibus documentis, quae vere facta est negatio demonstretur; attende, quaeso, qualis fuerit super alio capitulo in eadem controversia ipsius Ibae negatio, qualis etiam contra replicatio accusatorum, qualis interlocutio judicum. Unde necessarium duxi ex eisdem gestis aliqua in hunc librum exempli gratia transferre, ubi praedictus Maras, unus ex accusatoribus ipsius Ibae episcopi, dixit: « Quid habes de fide movere? Maras alloquens dixit: Non invideo Christo facto Deo; in quantum enim ipse factus est, et ego factus sum. Reverentissimi episcopi dixerunt: Confiteatur reverentissimus Ibas, si haec ab eo prolata sunt. Reverentissimus episcopus dixit: Anathema ei qui dixit et ei qui calumniatur, ego enim non dixi. Samuel dixit: Testes nobis existunt hujus rei, ex quibus hic sunt: rogamus hos a vobis evocatos suscipi, et propria voce testari si eum audierint haec dicentem. Reverentissimus Ibas episcopus dixit: Decies millies ego secari patior, quam dicere hoc verbum: absit hoc verbum me vel cogitare; sed scio ego quia unusquisque ex confessione salvatur. Reverentissimi episcopi dixerunt: In ecclesiane dicis reverentissimum episcopum Ibam haec dixisse? Samuel dixit: Consuetudo est in die sancto Paschae, aut ante diem dare eum de manu clericis quaedam pro festivitate: inde cum haec dare futurus esset, alloquitur primitus, et sic dat. Allocutus est autem hoc et coram omnibus et praesentibus clericis, ut acciperent ea quae pro festivitate dantur: et convincetur ab aliquibus ex iis clericis hic stantibus, qui hoc ab isto audierunt dictum. Reverentissimi episcopi dixerunt: Ante quantum tempus haec dixisse reverentissimum Ibam episcopum profiteris? Samuel dixit, Sunt tres anni plus minus, quod dicta sunt. » Attendis, Auguste, quemadmodum prius a judicibus interrogatus sit Ibas episcopus, utrum ab eo prolata sit illa blasphemia; quemadmodum etiam accusatores adversus eum testes produci petiverunt; quemadmodum judices quaesierint ab accusatoribus, quo loco, quo tempore, quibus praesentibus hanc eam blasphemiam dicerent protulisse: et illi pertinaces, et locum designant, et tempus memorant, et testes pronuntiant, et quoties haec dicta, quoties replicata sint, ipsorum gestorum caetera satis ostendunt. Quid tale potuerimus probare super illa epistola factum, ut dicamus quod eam praedictus Ibas suam fuisse negaverit, quam in tantum et ipsi judices ejus fuisse jam noverant, ut nec interrogandum eum putarent utrum ipsius fuerit? Frustra itaque, sicut dixi, fautores haereticorum nos inducere voluerant, ut diceremus quod illam epistolam Ibas in judicio episcoporum Photii et Eustachii atque Uranii suam esse negaverit. Si autem in eorum judicio non docetur Ibas negasse quod ipsius fuerit illa epistola, quomodo istorum suasionibus acquiescentes dicemus quia eam, quod prius non fecerat, postea in synodo suam fuisse denegavit, ubi potius super ipsa inveniuntur prolatae sententiae, et idem Ibas episcopus ejus relectione purgatur? Nam et hoc in suo libro ita dixerunt: « Sed etiam in sancta Chalcedonensi synodo volens Ibas liberum se ipsum de accusatione epistolae demonstrare, post relectionem ejusdem, mox hujusmodi sermonibus haec ait: Jubete relegi litteras clericorum Edessenorum, ut cognoscatis quia ab his quae mihi illata sunt alienus sum, et vim pertuli: et relecta est quae data est ab eo epistola clericorum Edessenorum, in qua testificabantur ei cum jurejurando, quia nulli conscii sunt adversus eum factae accusationis, neque cognoscunt eum contrarium quiddam rectae fecisse fidei. » In quibus verbis, illud prius advertendum est, quod ab illusione solita non recedant, ut illam scripturam, quam pro memorato Iba omnis clerus Edessenae civitatis obtulit, epistolam appellent, volentes per epistolae nomen, in aliud nobis convertere sententiam synodi, quae super epistola ipsius Ibae prolata est: ut credentes quod illam postulationem et deprecationem cleri Edesseni, potius quam memoratam epistolam, pronuntiavit orthodoxam, in condemnationem ejus adduceremur. Deinde quomodo ad denegationem ipsius epistolae omnis cleri Edesseni testimonium quaereretur, cum accusatores non epistolae ad Marim scriptae, sed illius insuspicabilis blasphemiae, clericos Edessenos testes fuisse mentiti sint? In illo itaque capitulo eorum testimonium synodo relegi necessarium fuit, in quo ab accusatoribus fuerant nominati. Denique nec ipsi de hac epistola, sed et de illa tantum blasphemia testati sunt. Nam ostendant nobis in ipsa postulatione et deprecatione, ubi dixerint quod illam epistolam in judicio reverentissimorum Photii et Eustachii atque Uranii non negatam, in synodo postea Ibas episcopus suam fuisse inficiatus est. Alioquin omnibus apparebit quod ad illudendum nobis ista confinxerint: ut si hoc mendacium sectaremur, postea nos convincerent atque confunderent ex manifestis ipsius synodi sententiis: quas profecto vel si probare possimus, non ab omnibus, sed a quibusdam, super eamdem epistolam, si eam suam negaret Ibas episcopus. Dictum est enim illic, sicut supra meminimus: Cognovimus ex sententia reverentissimorum episcoporum, Ibam reverentissimum episcopum innoxium demonstratum: lecta enim ejus epistola cognovimus eum esse orthodoxum, et hoc decernimus, et honorem ei episcopatus, et Ecclesiam de qua injuste et absens expulsus est, instaurari; et alia quae in ipsis gestis similia continentur. Quomodo ergo non velut insanos accusare convincimur Patres qui Chalcedona convenerant, si dicamus eos illius epistolae merito quam suam Ibas negaverat, et episcopatui et Ecclesiae restitui judicasse? Advertat autem serenitas tua, quemadmodum se scire verum prodant, quod illam epistolam suam fuisse non negaverit Ibas episcopus. Dixerunt enim et hoc in suo libro, quod in nostro secundo meminimus: « Oportet inspicere ad Marim epistolam, omnia quidem sine Deo et impie dicentem, illud tantummodo ostendentem bene, quia ex illo Theodorus per Orientem in ecclesiis anathematizatus est: » quod non dicerent si ipsam epistolam ab Iba crederent denegatam. Sed respondeant nobis, cujus testimonio usi sunt, quia ex illo Theodorus per Orientem in ecclesiis anathematizatus est? Si enim Ibas suam esse negavit illam epistolam, et confictam adversus eum ab accusatoribus dicunt, sine dubitatione falsis testibus usi sunt, quia ex illo Theodorus per Orientem in ecclesiis anathematizatus est. Si autem, quod magis credendum est, denegant quia falsis testibus usi sunt, scire se iterum produnt, quod illam epistolam suam fuisse Ibas episcopus non negavit, et ipsam synodus pronuntiavit orthodoxam. Postremo, quid opus erat epistolam, non solum privatam, et ad synodum, sicut affirmant, nullatenus pertinentem, verum etiam cujus auctor esset incertus, universalis Ecclesiae nuper condemnari sententia? si tamen sententia fuisse dicenda est, ubi subscriptor, non quod sentiebat aperuit, sed exemplar potius formulae sibi datae transcripsit. Unde vel si omnia quae superius dicta sunt defuissent, satis indicarent ex solo facti ipsius modo scire se quod a concilio universali recepta sit. Alioquin non quaererent, nisi in ejusdem concilii praejudicium, ut eam universalis Ecclesia condemnaret. Desinant itaque jam fautores haereticorum, vel deprehensi ac proditi, ut nobis illudant, studiose jactare quia synodus non Ibae epistolam pronuntiavit orthodoxam: ne videantur non aliquid oculis nostris, quod medio die vidimus, sed ipsos oculos quibus videmus, nobis velle furari.

CAPUT III. Quod falso dicant Theodoretum in concilio Chalcedonensi nisi post damnationem Eutychis atque Dioscori non sedisse, quodque synodi auctoritati non obsit, si in ea sedeant qui ab haeresi resipuerunt.

Sane videamus quale sit etiam illud, quod similiter in excusationem ipsius synodi nos asserere voluerunt, ut ideo diceremus sententiam super epistolam ad ejus decreta minime pertinere, quod quasi post damnationem Eutychis atque Dioscori, postque fidei definitionem, Theodoretus atque Ibas in concilio sederint. Sic enim eis in suo libro visum est dicere de reverentissimis Theodoreto atque Iba episcopis: Quia propter quod accusati sunt, ut Nestorii dogma suscipientes, non evocati sunt, ut sederent cum sancta synodo. Sed posteaquam de Eutyche et Dioscoro factum est judicium, et disposita sunt a sancta synodo recta Patrum constituta, per quae adjudicaverunt et anathemati subjecerunt Nestorium et Eutychem et maligna eorum decreta sequentes; tunc praedicti Theodoretus et Ibas adierunt sanctam synodum. Quis ignarus eorum quae in illa synodo gesta sunt crederet quod isti de causa publica et in conspectu omnium sita confingere talia potuissent? Quid ergo? non sedit cum sancta synodo Theodoretus episcopus, nisi in actione octava, postquam factum est de Eutyche et Dioscoro judicium, et disposita sunt a sancta synodo recta Patrum constituta? Et quomodo refertur in ejusdem synodi gestis, quod in ipsa prima actione Theodoretus inter alios episcopos sedit, consulatu Marciani Augusti, VIII idus Octobris? An non ibi continentur haec verba? « Gloriosissimi judices et amplissimus senatus dixerunt: Ingrediatur reverentissimus episcopus Theodoretus, ut sit particeps synodi, quia et restituit ei episcopatum sanctissimus archiepiscopus Leo, et sacratissimus ac piissimus imperator sanxit eum adesse sanctae synodo. Theodoretus reverentissimus episcopus transiens in medium dixit: Preces obtuli sacratissimis et Christianissimis orbis dominis, et narravi quae in me acta sunt vulnera, et precor has perlegi. » Et post hanc ejusdem reverentissimi Theodoreti prosecutionem, interloquentibus iterum gloriosissimis judicibus ac senatu, quod et a sanctissimo episcopo inclytae urbis Romae proprium locum recepisset idem Theodoretus, et testimonium haberet Maximi Antiocheni episcopi quod catholicae fidei esset, sicut ibi scriptum est, sedit in medio, ipsoque praesente, et inter alios episcopos considente, recitata sunt quae sub Dioscoro Ephesi fuerant gesta. Cumque damnandus idem Dioscorus cum Juvenali Hierosolymitano et quibusdam aliis videretur, ad imperatorem prius referendum esse duxerunt. Illud plane fatendum est, quod Ibas episcopus in synodo, non nisi postquam ejus causa in septima et octava sessione discussa est atque finita, sederit: nam antea Nonnus, qui pro eo fuerat ordinatus, in omnibus actionibus sedisse relegitur. In sexto quippe consessu, fidei definitione perfecta, et ab omnibus episcopis rite subscripta, interlocutus est imperator, ut aliquot diebus exspectarent omnes episcopi, et privatae quorumcunque causae ibidem finirentur. Postquam igitur in octava sessione purgatus est idem Ibas, his quae jam fuerant superioribus actionibus definita subscripsit: quod ex sententia sancti Anatolii Constantinopolitani episcopi, quam inter alios super ipsius Ibae causa in octava sessione protulit, evidenter ostenditur, cum ait (Act. 10): « Judicantium reverentissimorum sententiae innoxium demonstrant Ibam reverentissimum ab his quae in eum accusatores intulerant: unde omnem in praesenti de eo suspicionem abjicio, quoniam et consentit et subscribit ei quae nunc de fide data est sententiae a sancto concilio, et epistolae sanctissimi archiepiscopi Romae Leonis, et dignum judico episcopatu, et habere curam in qua pridem existebat Ecclesia. De Nonno autem reverentissimo episcopo, qui factus est pro eo, formam dabit Maximus reverentissimus Antiochenus episcopus. » Hinc ergo probatur, ut dictum est, quod post octavam, in qua purgatus est, sessionem prioribus concilii subscripserit judicatis: quia de illo sanctus Anatolius in sua sententia, sicut memoravimus, consentit et subscribit, dixit, non consensit atque subscripsit. Non itaque moveat quod cum in superioribus actionibus memoratus Ibas nusquam legatur sedisse, invenitur tamen in eis cum Nonno pro se ordinato judicatis concilii subscripsisse. Nam post octavam sessionem, qua purgatus Ibas episcopatum Ecclesiae suae recepit, praedictum Nonnum in aliis actionibus, quibus iisdem episcopus Ibas interfuit, nec sedisse, nec subscripsisse reperimus. In secunda quoque actione, quae in codicibus quidem post tertiam scribitur, fuit autem eodem consulatu, VI idus Octobris, in qua de statutis fidei tractatus incipit, centesimus et undecimus Theodoretus sedit. Cumque post recitationem symboli trecentorum decem et octo Patrum qui apud Nicaeam, et centum et quinquaginta qui apud Constantinopolim fuerunt, et duarum epistolarum beati Cyrilli, id est ad Nestorium et ad Joannem Antiochenum, etiam papae Leonis ad Flavianum relegeretur epistola, dubitantes quidam de aliquibus verbis ipsius epistolae, quod et secundo libro jam diximus, eodem Theodoreto rationem reddente firmati sunt. Sic enim ejusdem actionis continent gesta: « Cum legeretur ex eadem epistola pars quae ita continet: Quamvis in Domino Jesu Christo Dei et hominis una persona sit, aliud tamen est unde in utroque communis est contumelia, aliud unde communis est gloria: de nostro enim illi est minor Patre humanitas; de Patre illi est aequalis cum Patre divinitas. Dubitantibus Illyricianis et Palaestinis reverentissimis, Theodoretus reverentissimus episcopus Cyrri dixit: Est simul exemplum beati Cyrilli ita habens, et factum hominem, et non amittentem quod proprium est. Permansit enim idem quod erat: intelligitur vero omnino et aliud in alio quod habitat, id est, divina natura in humanitate. Glorios issimi judices et amplissimus senatus dixerunt: Post haec omnia adhuc quis dubitat? Reverentissimi episcopi clamaverunt: Nemo dubitat. » Haec omnia ex ipsius synodi gestis in hunc librum transtuli. Quomodo ergo dicitur de reverentissimo Theodoreto episcopo quod nisi in octava non sederit actione? In actione vero tertia, in qua Dioscorus est damnatus, quae fuit eodem consulatu, III idus Octobris, quae etiam absque judicibus ac senatu celebrata est, et primae conjuncta in codicibus invenitur: propterea, sicut existimo, quia in actione prima judicatus erat idem Dioscorus episcopatus honore privandus, ut ejus condemnatio proxima sequeretur: caeterum non sola dierum praenotatio, verum etiam tenor ipsarum actionum, id est secundae ac tertiae, cum legitur, docet quod in codicibus tertia fuerit secundae praeposita. In qua tertia actione, quinquagesimo et quinto loco, Nonno, qui pro Iba ordinatus fuerat, subscribente atque dicente: Nonnus episcopus civitatis Edessenae subscripsi; etiam ipse Ibas centesimo septuagesimo septimo loco, sicut invenimus, damnationi ejus ita subscribit: Ibas episcopus Edessenae civitatis subscripsi; deinde quarto consessu, eodem consulatu, sexto decimo calendas Novembris, centesimum duodecimum Theodoretum episcopum sedisse, et super memorata epistola sancti Leonis trigesimo et octavo loco interlocutum fuisse reperimus, ubi scriptum est: « Theodoretus reverentissimus episcopus Cyrri dixit: Concinit epistola sanctissimi episcopi domini Leonis fidei a sanctis et beatissimis Patribus in Nicaea expositae, et symbolo fidei in Constantinopoli dictato a centum et quinquaginta, et epistolis beati Cyrilli. » De quinta vero actione, quae fuit eodem consulatu, undecimo calendas Novembris, in qua prius expositio fidei recitata est atque ad imperatorem relata, ut postea subscriptionibus omnium firmaretur, nihil probare possumus: quia et subscriptio dilata est, quemadmodum dixi, et in ipsa relatione, qua narratur quibus considentibus eadem expositio fidei relecta est, denominatis ibi legatis Romanis et aliis quinquaginta duobus episcopis, dicitur, Considentibus illis et reliqua sancta et universali synodo, tacetur autem de nominibus caeterorum. In actione vero sexta, eodem consulatu, VIII calendas Novembris, in qua praesens fuit et imperator, et omnes definitioni fidei subscripserunt, anathematizantes Nestorium et Eutychem et omnes contraria sentientes, invenitur Nonnus sedisse vigesimus octavus, subscripsisse autem trigesimus primus hoc modo: Nonnus episcopus Edessenae metropolis definiens subscripsi. Ibas etiam, quamvis, ut diximus, sedisse non relegatur, invenitur tamen subscripsisse nonagesimus in his verbis: Ibas episcopus Edessenus definiens subscripsi. Sed et Theodoretus centesimus septimus sedisse, subscripsisse autem centesimus et trigesimus tertius in eisdem verbis: Theodoretus Cyrri definiens subscripsi. Quomodo igitur adversus tantam rerum evidentiam fautores haereticorum mentiri non puduit, ut dicerent Theodoretum episcopum, nisi post definitionem fidei non interfuisse concilio? Et tamen adhuc exigunt in tot falsitatibus deprehensi, ut eorum testimonio nunc condemnetur epistola, quam ante centum ferme annos universalis synodus approbavit. Quis dabit judicium justum, et non ipsi potius damnabuntur qui talia confinxerunt? Aut quomodo admittentur vel attestari vel accusare quemquam contra paternos canones, quos in tantis convincimus esse mendaces? Et si quis noluerit talibus assentiri mendaciis, haereticus appellatur, tanquam haereticorum sit nolle mentiri. His porro falsitatibus subscribentes, et in talibus constituentes defensionem synodi, quid pro illa poterimus Eutychianis respondere, cum manifesta nos veritate convicerint? Aut quanta necessitate videbimur ad talia confugisse mendacia, in quibus latendi nullus est locus, tanquam nihil remanserit quod pro eadem sancta synodo veraciter respondere possimus? Non ergo nobis persuadebunt qui Eutychianorum calumnias simulatorie refellendo corroborant, ut dicamus quod non ante synodum ingressus est Theodoretus, quam de Eutyche et Dioscoro factum est judicium, et expositio fidei terminata. Haec enim si cum illis dicamus, procul dubio convincimur, nec evitamus haereticorum calumnias, sed magis magisque firmamus. Sciant ergo nos intelligere, qui nobis talia persuadere nituntur, quod nimis familiariter inimicitias cum Eutychianis exerceant. Verum est, non interfuerit Theodoretus, sicut nec Ibas, Chalcedonensis definitioni concilii; haeccine dicenda erant, ut ostenderemus epistolam venerabilis Ibae, non ad decreta ipsius concilii pertinere, quia post fidei definitionem de illa judicatum est? Sic igitur etiam canones ecclesiasticae disciplinae, qui utiliter ibi sunt post definitionem constituti, non ad eamdem synodum pertinere dicentur. Et utinam docerent cui synodo illos debeamus ascribere, si ea quae a Chalcedonensi concilio gesta sunt, Chalcedonensis concilii non sunt. Deinde quomodo contraria, et semetipsa destruente assertione, illa synodus excusetur? Nam qui nos in ejus purgationem voluerunt dicere, quod nemo respicere debeat ea quae ante perfectum judicium a quibusdam forsitan dicta sunt, sed quae in ultimo ordine definita; ipsi contra nunc suadent ut per hoc synodum defendamus, quia post definitionem de illa sit epistola judicatum, ut nos postea, non tantum rei ostensione, verum etiam ipsius nostrae assertionis contrarietate convincant. At non ita nos ratio deficit ad defendendam synodum super Ibae epistola, ut inde illam contra Eutychianorum calumnias inaniter excusari velimus, unde contra Nestorianos excusari non valeat. Nam si ob hoc definitio fidei quae in illa synodo facta est, contra Eutychianorum calumnias defendatur, quia propter quod accusati fuerant Theodoretus et Ibas, ut Nestorii dogma suscipientes, non evocati sunt ut ante sederent cum sancta synodo: ob hoc contra Nestorianorum calumnias defendi non poterit, quod Anatolius Constantinopolitanus, qui ante Antiochenum priorem illic sibi locum usurpaverat, et ipse Maximus Antiochenus, et Juvenalis Hierosolymitanus ibi sederunt, qui vel dogmate vel communione Eutychianorum polluti ante fuerant. Nam et venerabilis Anatolius, ejecto pro vera fide ab Eutychianis beato Flaviano, et sanctus Maximus similiter pro Domno episcopo ab eis fuerat ordinatus, et Juvenalis in ipsum dogma Eutychianum lapsus, ab Ecclesia erat exclusus: quod et litterae beati Leonis et aliorum scriptorum monumenta declarant. Non ergo sic velimus fidei quae in illa synodo firmata est, constituta defendere, ut ea dicamus quae nos quidem nihil contra Eutychianos, sed Nestorianos contra Ecclesiam plurimum juvant. Nunquid vero tantum valere possunt, ad inclinandum in suam sententiam concilium Theodoretus et Ibas, quantum Constantinopolitanus et Antiochenus atque Hierosolymitanus episcopi, qui primi post legatos apostolicae sedis ibi sederunt, ut de aliis quam plurimis taceam, qui per impotentiam Dioscori in affirmationem dogmatis Eutychiani subacti prius fuerant; aut tantus labor est nobis Chalcedonense concilium adversus Eutychianos super Ibae epistola defendere, quantus nobis est contra Nestorianos, non solum pro personis multorum omnino episcoporum qui fuerunt in illo concilio, verum etiam pro interlocutione sancti Anatolii Constantinopolitani antistitis, quem Dioscorus confirmatorem Eutychiani dogmatis, et catholicae fidei oppressorem in illo concilio dixit, non pro fide fuisse damnatum? Unde nobis Nestoriam dicunt: Quomodo illam synodum recepistis, in qua non solum multi, sed etiam potiore loco sederunt episcopi qui et ab Eutychianis ordinati sunt, et Eutychis atque Dioscori dogma secuti probantur? Aut quomodo asseritis eam pro damnanda Eutychis atque Dioscori perfidia congregatam, cum ibi Constantinopolitanus Anatolius perfidiam Dioscori quae communis illi cum Eutyche fuerat, approbavit, pronuntians eum non pro fide damnatum? Si autem nos ista Nestorianorum non commovent, multo minus illa Eutychianorum poterunt commovere. Facile est enim ut ipsis quoque Nestorianis ostendamus, quoniam tale est ut dicant nullius esse auctoritatis, quod resipiscentes a praesumptione Dioscori Patres qui cum aliis Chalcedona convenerant, definierunt: quale si dicatur, etiam Petri apostoli doctrinam, quam de Christo cum aliis apostolis praedicavit, nullius esse auctoritatis quod Christum aliquando negaverit, aut quod reprehensus fuerit a Paulo, cum non recte ambulans ad veritatem Evangelii gentes judaizare compelleret. Quale est etiam, si Sabelliani dicere velint, ideo se non suscipere Ecclesiae de Trinitate doctrinam, quoniam multo plures episcopi quam qui in secunda non dicenda synodo Ephesina convenerant, apud Ariminum in Arianum dogma fuerant subacti, opprimente Constantio. Sicut ergo Sabellianis dicimus quod non propterea fugienda sit Ecclesiae de Trinitate confessio, quia in Ariminense concilio multi Ariano dogmati cohibentes, tres diversas ejusdem sanctae Trinitatis mentiti sunt esse naturas: ita Nestorianis quoque dicimus quod non propterea fugienda sit Chalcedonensis synodi de una Christi, id est Dei hominisque subsistentia sancta confessio, quia prius opprimente Dioscoro, multi cedentes Eutychiano dogmati, unam ejusdem subsistentiae mentiti sunt esse naturam. Aut quia Graecos, quamvis non omnes, imo comparatione omnium pauciores, in Dioscori sententia lapsos fuisse causantur, sequantur tantorum sententiam Latinorum, qui cum non possint ab eis de consensu Eutychis aut Dioscori, vel cujuslibet alterius accusari, ipsam tamen habent de incarnatione Christi sententiam quam Chalcedonense concilium statuit. De interlocutione quoque sancti Anatolii quam super Dioscori persona protulit, respondimus, quia non ad haeresis crimen pertinere dicendum est, aliqua parte cum Dioscoro bene sensisse. Non enim ipsam perfidiam Dioscori sanctus Anatolius approbavit, sed eum potius ab ipsa perfidia fieri voluit excusatum. Aliud est enim, ideo haereticum excusare quod catholicus putetur, et aliud ipsam haeresem approbare atque defendere: quemadmodum aliud est ideo accusare catholicum quod haereticus putetur, et aliud ipsam improbare ac reprehendere catholicam fidem. Nam potest castitatis approbator atque dilector, non approbata fornicatione, fornicatorem, dum in persona fallitur, approbare; et non improbata castitate, castum, dum in persona similiter fallitur, improbare. Postremo, quod promptissime concedunt, sicut non ideo Eutychiani sui dogmatis crimine defenduntur, quia putantes antiquos patres id credidisse quod ipsi pessime credunt, approbent nos, quorum fidem impugnant: ita non ideo sancto Anatolio Eutychiani dogmatis crimen impingendum est, quod Dioscorum vel putavit vel excusavit, quasi a culpa Eutychiani dogmatis alienum, cum ipsum dogma Eutychianum confutaverit atque damnaverit.

CAPUT IV. Quod Leo papa non solam definitionem fidei synodi Chalcedonensis, sed omnia ejus acta et decreta confirmarit, excepto fastu Anatolii, quem redarguit. Epistolae autem Ibae approbationem non exclusit.

Verum quia et hoc satis apparuit, quoniam vel si, ut fictum est, Theodoretus atque Ibas episcopi non interessent ante definitionem Chalcedonensi concilio, non ex eo fuerat excusandum; illud etiam disquiramus, quale sit, quod dicentes ad Romanam Ecclesiam definitionem tantum fidei, non etiam gesta concilii Chalcedonensis fuisse perlata, ex hoc volunt efficere ut credamus quod in ipsa tantum fidei definitione beatus Leo synodi Chalcedonensis decreta firmaverit, et nos quoque memoratam epistolam venerabilis Ibae damnemus: cum ille dicat, quemadmodum secundo libro jam memoravimus: « Et fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant, nec non solum per fratres qui vicem meam exsecuti sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium, propriam vobiscum unisse sententiam. » Non ergo salam fidei definitionem, sed ipsa gesta synodalia se pronuntiat approbasse. Illud vero quod ex quibusdam beati Leonis epistolis, ad deceptionem facilium, sicut alia decerpentes, aiunt cum dixisse, quod ad exstinguendam solam haeresem et ad confirmandam catholicam fidem, Chalcedonense concilium fuerit congregatum, et qua cunque talia in ejus litteris invenimus, ut etiam ex hoc quos potuerint in condemnationem epistolae hujus adducant, tanquam ab ipso non fuerit pprobata; non propter hoc quod ab eo dictum est, ab istis assumitur. Et idcirco nos, cur hoc et quomodo dixerit, ostendamus. Anatolius quippe Constantinopolitanus episcopus, quia, sicut memoravimus, priore quam Maximus Antiochenus loco in eadem synodo consedere praesumpserat: ob hanc causam beatus Leo, scribens ad ipsum Anatolium, dixit (Epist. 53): « Doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicaenorum canonum constitutiones coneris confringere, tanquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis, omnes metropolitani episcopi proprio honore priventur. Quibus inauditis et nunquam ante tentatis, ita praeveniris excessibus, ut sanctam synodum, ad exstinguendam solam haeresim, et ad confirmationem fidei catholicae, studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahat, et ut cohibentiam suam tibi dedat impellas. » Non ergo ex his atque hujusmodi, quae vel ad ipsum Anatolium, vel ad alios contra ipsum Anatolium beatissimus Leo scripsit, putemus ab eo concilii sententiam reprobatam, quae super epistola Ibae prolata est. Quoniam idcirco ait sanctam synodum ad exstinguendam solam haeresim, et ad confirmationem fidei catholicae, studio Christianissimi principis congregatam, ut ea quae pro ambitione Constantinopolitani episcopi fuerant usurpata dissolveret, quod in aliis quoque scriptis ejus multo amplius apparebit. Alioquin evacuasse dicitur caetera quae in illa synodo gesta sunt: qui eidem quoque sanctae synodi apud Chalcedonem habitae cum similia scripsisset, ut intentionem dictorum suorum omnibus aperiret, intulit atque ait (Epist. 61): « De custodiendis quoque sanctorum Patrum statutis quae in synodo Nicaena inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut jura ecclesiarum, sicut ab illis trecentis decem et octo Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata, permaneant. Nihil alienum improbe concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim extortis assentationibus se instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandos; infirmum atque irritum erit quidquid a praedictorum Patrum canonibus discreparit, quorum regulis apostolica sedes quam reverentissime utatur: scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione cognoscere me, auxiliante Deo nostro, et catholicae fidei et paternarum constitutionum esse custodem. » Ecce etiam in hac epistola quam beatus Leo ad sanctam synodum scripsit, nihil aliud sibi, in eadem synodo displicuisse pronuntiat, nisi quod Anatolius Constantinopolitanus episcopus priore quam Antiochenus loco sedere praesumpsit. Si quominus, non solam sententiam super epistola Ibae prolatam culpasse dicetur, sed etiam quod eidem reverentissimo Ibae episcopatus est redditus, omnesque canones quos illic sancti Patres utiliter statuerunt de observantia ecclesiasticae disciplinae, quam ejus inimicus Leo impugnasse firmabitur, et caetera quae specialiter de quibusque personis ibi decreta sunt, infregisse. Aut si hoc palam de beato Leone dicere non praesumunt, intelligant nobiscum, quia cum de his tantum duobus in Chalcedonensi concilio gestis Constantinopolitano episcopo scriberet, id est, de fidei causa pro qua ipsum concilium fuerat congregatum, et de superba ejus elatione, dixit, Ut sanctam synodum ad exstinguendam solam haeresim et ad confirmationem fidei catholicae, studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas et quaeque similia in ejus inveniuntur epistolis: duo sola quae diximus in his verbis dijudicans de quibus fecerat mentionem, non etiam caetera quae ibi sunt gesta. Sicut Apostolus ad Philippenses de Timotheo scribens ait: Spero autem in Dominum Jesum Timotheum cito mittere ad vos: ut ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt. Neminem enim habeo unanimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Phil. II, 19). Non in Titum et Lucam, non in Epaphroditum et Marcum, non in caeteros sermonem intendens, de quibus in eadem epistola dicit: Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, id ipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio, cum Clemente et caeteris adjuvatoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae (Philip. IV, 2); sed in illos potius, de quibus ibi ait: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem (Philip. II, 3). His itaque solis conferens Timotheum, dixit: Neminem enim habeo unanimem, qui in sincera affectione pro vobis sollicitus sit; et eos tantum attendit, ut diceret, Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Jesu. Denique cum de ipso beato Timotheo loquens diceret: Experimentum autem ejus cognoscens, quoniam sicut patri filius mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere: mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam ad vos (Philipp. II, 22). Ibi secutus adjecit: Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat, propterea quod audistis illum infirmatum. Nam infirmatus est usque ad mortem; sed Deus misertus est ejus. Non solum autem ejus, verum etiam mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum gaudio in Domino, et hujusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id quod vobis deerat erga meum obsequium (Ibid., 25). Nunquid hunc Ephaphroditum Philippensium apostolum, et alios ejus sanctos in Evangelio adjutores, sermo Pauli attendebat apostoli dicentis: Neminem enim habeo unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit: omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Jesu; et non potius illos de quibus supra jam diximus? An unanimis Epaphroditus non fuisse perhibetur, quo ab infirmitate revocato, sibi quoque Deum misertum dicit, ne de illo tristitiam super tristitiam haberet? An pro Philippensibus non erat sanctus Epaphroditus sincera affectione sollicitus, quos videre desiderabat, et propter quorum de sua infirmitate moestitiam moestus erat, eo quod audierint illum infirmatum; et qui propter opus Christi usque ad mortem accesserat, tradens animam suam ut impleret id quod ei deerat erga obsequium Pauli? Unde etiam merito eis commendavit, ut hujusmodi cum honore haberent. Ut igitur Paulus apostolus Philippensibus de Timotheo scribens, non Titum et Lucam, non Epaphroditum et Marcum, non caeteros suos adjutores quorum nomina sunt in libro vitae, attendit cum diceret: Neminem habeo unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit: omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Jesu; sed illos de quibus ab eo dictum est: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Ita etiam beatissimus Leo scribens, non sententiam super epistolam Ibae prolatam, neque episcopatum praedicto Ibae redditum, et caetera quae in synodo Chalcedonensi de quibusdam personis decreta sunt, neque canones ecclesiasticae disciplinae salubriter illic a sanctis Patribus constitutos attendit, cum diceret: Ut sanctam synodum ad exstinguendam solum haeresim, et ad confirmationem fidei catholicae studio Christianissimi pricipis congregatam, in occasionem ambitus trahas, et his similia; sed superbam potius elationem Constantinopolitani episcopi, sicut ipsa verba ejus indicant. Nam nec aliud invenitur in eisdem suis epistolis arguisse. Sic nobis intelligenda sunt verba Romani Leonis, sic apostolicorum scriptorum exemplis asserenda sunt sedis apostolicae scripta, si nolumus omnes canones utiliter a sanctis Patribus in eadem synodo constitutos, et caetera quae in specialibus quorumcunque causis ibi firmata sunt, in majorem quam nunc patimur, conturbationem Ecclesiae commovere. Quis autem de beato Leone dicere audeat, quoniam si Nestoriana esset epistola quam synodus approbavit, posthabita blasphemia qua Christus negatur Deus esse quod est, de hoc tantummodo causantur, quod in illa synodo unus episcopus non loco suo consederit? Igitur aut hoc solum peccatum est quod in synodo Chalcedonensi beatus Leo sibi displicuisse non tacuit; aut si et aliud esse dicitur, minus profecto est eo peccato, quod episcopus Constantinopolitanus admisit: caeterum numqaum Leo posset, relicta haeresis causa, de unius episcopi sessione causari. Ostendatur autem nobis, ubicunque beatus Leo dixit (Epist. 62) non omnia se quae in illa synodo acta sunt confirmare, quod ipsius synodi sententiam super epistola Ibae detestetur, ac non potius Constantinopolitani episcopi ambitionem castiget atque coerceat; et ipso purgato, sola synodus crimini subjacebit, si vere Nestoriana vera est quam approbavit epistola. Nam et Maximo Antiocheno scribens idem beatus Leo, cui praedictus Constantinopolitanus Anatolius dignitatem tertiae sedis auferre tentaverat, hoc quod asserimus manifestum omnibus facit: qui post multa, quae et acceptabili ratione et increpatione vehementi, super eadem praesumptione locutus est, epistolam ita concludit: « Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis Patribus apud Nicaeam definitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicae sedis nunquam poterit obtinere consensum. Quanta vero diligentia custodiatur a nobis, exemplaribus ejus epistolae quam ad Constantinopolitanum episcopum refrenantes ipsius cupiditatem direximus, instrueris: quam in omnium fratrum et consacerdotum nostrorum facies notitiam pervenire, ut noverint pacem ecclesiasticam per concordiam Deo placitam debere servari. Illud quoque dilectionem tuam convenit praecavere, ut praeter eos qui sunt Domini sacerdotes, nullus sibi docendi et praedicandi jus audeat vindicare, sive ille monachus, sive ille laicus, qui alicujus scientiae nomine glorietur. Quia etsi optandum est ut omnes Ecclesiae filii quae recta et sana sunt sapiant, non tamen permittendum est ut quisquam extra sacerdotalem ordinem constitutus, gradum sibi praedicatoris assumat: cum in Ecclesia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi corpore, et excellentiora membra suum officium impleant, et inferiora superioribus non resultent. » Manifesta sunt, quantum puto, nec ullo quae memoravimus egent interprete, ut intelligi queat quod ea contra Constantinopolitani episcopi ambitionem, non contra sententiam super epistolam Ibae prolatam, beatus Leo dixerit. Nam similiter scribens etiam Marciano principi et Pulcheriae Augustae (Epist. 74 et 75), quas epistolas memorare perlongum est, non de alia causa conqueritur. Verum quod pejus est, et illa pro quibus dicta sunt nullus observare dignatur, et insuper quae alia sunt intentione conscripta, in praejudicium fidei saeva interpretatione vertuntur. Contradicit autem nobiscum papa Gelasius, melior et acceptabilior dictorum sui praedecessoris interpres, qui scribens universis episcopis per Dardaniam constitutis, ea quae memoravimus, non ad destructionem sententiae super epistola Ibae prolatae, sed ad coercendam Constantinopolitani episcopi praesumptionem, a beato Leone scripta esse confirmat. Sic enim dicit: « Sicut quamvis parva civitas praerogativam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Sic clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio sub eadem tunc firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram. Postremo si sibi de imperatoris praesentia blandiuntur, et inde putant Constantinopolitanae civitatis episcopi potiorem fieri posse personam, audiant Marcianum ejusdem principem civitatis, posteaquam pro augmento urbis ipsius sacerdotis intercessor accedens, contra regulas obtinere nihil potuit, sanctae memoriae papam Leonem summis laudibus prosecutum, quod canonum regulas violari nulla fuerit ratione perpessus. Audiant Anatolium ejusdem sedis antistitem, clerum potius Constantinopolitanum, quam se, tentasse qualia confitentem, atque in apostolici praesulis totum dicentem positum potestate: ipsumque beatum papam Leonem, sedis apostolicae praesulem, cujus synodus Chalcedonensis auctoritate firmata est, quidquid ultra quam ab eodem pro fide et communione catholica atque apostolica illic agendum constaret esse delegatum, per occasionem congregationis illius, preater Nicaenos canones nova videretur actione tentatum, competenti refutatione vacuasse. » Nunquid sapiens Gelasius decessorem suum beatum Leonem pro sententia synodi super epistola venerabilis Ibae, ac non potius, ut diximus, pro ambitione Constantinopolitani episcopi dixisse quae memoravimus intellexit? Nam quare pro Ibae epistola ibi subjungeret dicens: Per occasionem congregationis illius, praeter Nicaenos canones nova videtur actione tentatum? Nullus igitur conetur ejus verba in aliam detorquere sententiam: quoniam hoc nec ipsa rerum evidentia, nec Gelasius verax permittit interpres; et ideo sinamus apostolicam sedem interpretari semetipsam, et quare illa superiora per Leonem prius dixerit, ex his quae postea per Gelasium locuta est, prudentius advertamus. Est et alia ejusdem beati Gelasii epistola, per quam similiter devii horum scriptorum Leonis interpretes refellantur; sed judicavimus hanc unam solam cassae sufficere. Verum esto, semotis his omnibus, putetur Leo Romanis, ad destruendam synodi super epistola Ibae sententiam illa dixisse. Quomodo ergo hinc synodus excusabitur, quae et recepisse illam epistolam, quod false negatum est, et non debuisse recipere Leone reprehendente convincitur? Quocirca si ita accipiantur hujusmodi verba quae proferuntur beati Leonis, procul dubio non repellendae accusationi synodi, sed confirmandae proficient; et si Nestoriana illa dicitur epistola, beatus quidem Leo fortassis, uti jam dictum est, a Nestoriano crimine defendetur; sed plane synodus Chalcedonensis ipso teste damnabitur; atque videbuntur haeretici Eutychiani non immerito se a nostra communione subtraxisse: si tamen ipsi jam dicentur haeretici, qui etiam Leone teste comprobabunt quod Nestoriana sit synodus quae in confessione sacrificii nominatur. Videamus tamen quomodo vel ipse beatus Leo poterit excusari, cum de ipso quoque nobis fuerit dictum, Cur non promptis et evidentibus verbis tantum crimen arguit? cur non aperte ac manifeste sententiam synodi Nestorianam epistolam approbantis infregit? Cur quod ab ejus primum legatis nuntiatum est in praejudicium fidei, non ita sedes apostolica auctoritate ac severitate damnavit, ut hinc Ecclesia postmodum non possit ambigere, nisi quia non vera conscientia, sed fallaciter et nomine tenus abdicavit. Nestorium, praejudicio Coelestini decessoris sui praeventus? Alioquin ejus dogma etiam in Ibae epistola refutaret. Increpat evidenter atque condemnat, tam vehementibus quam prolixis, sed et multis epistolis, non solum praedicto Anatolio scribens, verum etiam universae synodo, et Maximo Antiocheno, ipsisque principibus, quod in illo concilio unus episcopus non sua loco sedere praesumpsit, atque sibi displicuisse in omnium sacerdotum notitiam perferri demandat; et de synodi sententia, qua Nestoriana epistola approbata est, tacet atque dissimulat; vel si non tacet, ut dicitis, nihil tamen aperte, nihil loquitur evidenter. Nempe hoc est quod in scribis et Pharisaeis hypocritis Dominus arguit (Matth. XXIII, 23) mentam et anethum et cyminum decimare, et quae sunt graviora legis et fidem relinquere. Nempe hoc est quod in ipsis ducibus caecis similiter objurgat, culicem colare et camelum glutire. Et quid contra referre, quid ad haec vel pro beato Leone respondere valebimus, cujus pro catholica fide sollicitudinem ac diligentiam, cujus laborem et industriam, cujus libertatem atque constantiam, vestra pietas optime novit et omnis Ecclesia praedicare non cessat? Sed Nestoriana illa non est epistola. Nam profecto non eam nescio quae modo vulpecula emordicaret, sed tunc Leo fortissimus invasisset. Quomodo autem dicunt synodi super epistola Ibae sententiam non esse a beato Leone firmatam, quam fatentur ea quae ab illa sunt de fide statuta firmasse; cum in alia parte gestorum ex quibus eadem epistola recitata est, inveniatur quod scriptor ejus Ibas de Nestoriana haeresi fuerit accusatus? Sic enim accusatores ejus dixerunt: « Quia Nestorianus est, et beatum Cyrillum episcopum haereticum appellat: » et rursus ibidem continetur: « Maras dixit: De fide movemus prius, » et alia capitula post movemus. « Reverentissimi episcopi dixerunt: Et si proposuimus vobis, ut horum trium capitulorum probatio subsequatur, non ex hoc inquisitionem negavimus reliquorum. » Maras dixit: De fide movemus prius. His ergo et hujusmodi probatur quod episcopus Ibas de fide quam maxime fuerit accusatus. Nam propterea contra eum memoratam epistolam protulerunt. Sed et ipsa epistola duas naturas et unam personam unius Filii Domini Jesu Christi praedicat, propter quod et synodus eam pronuntiavit orthodoxam: quod verbum non proferret, si non esset ejus de fide sententia. Verum non est quare hic amplius demoremur. Ipsi eam non dicant Nestorianam, et non putetur ad causam fidei pertinere. Si autem Nestoriana dicitur, de fide utique accusatur: et quia jam suscepta dicitur a sancta synodo, consequenter et a beato Leone dicitur esse firmata, quem non negant ea quae ibi de fide sunt statuta firmasse. Nam si et illud eis concedatur, quia praeter fidei definitionem, caetera quae in illa synodo gesta sunt, nec confirmaverit, neque damnaverit: sic quoque non potuerunt novae diligentiae repertores crimen temeritatis evadere, qui statuere ausi sunt et dicere: Si quis dicit rectam esse ad Marim epistolam, aut eam defendit, et non anathematizat eam, anathema sit. Nam eam Chalcedonensis synodus rectam dicit, Leo vel si non confirmat, non anathematizat eam: Anathema igitur ab istis cum synodo Chalcedonensi factus est Leo.

CAPUT V. Quod post decreta conciliorum disputare non liceat, nec audiendi sint Eutychiani, si concilii de Ibae epistola definitioni resistant.

Sed quia evidenti ac multiplici documentorum convictione monstratum est, mendaciter negari quod epistolam venerabilis Ibae synodus pronuntiavit orthodoxam, et simul apparuit quod eam nec beatus Leo Nestorianam judicaverit, nam procul dubio etiam manifesta sententia vehementique damnaret: sufficit nobis ad defensionem ipsius epistolae, quod eam tanta synodus, et ipsius auctor synodi, vir apostolicus, et in doctrina veritatis toto orbe notissimus, approbavit. Haec est prima et immobilis ac secura nostra ratio, quae nos tuetur ac firmat adversus omnes contradicentium quaestiones: ut, sicut Apostolus dicit (II Thess. II, 2), non cito moveamur a nostro sensu, neque terreamur, vel si minus hinc possumus dare, sive accipere rationem, cur synodus orthodoxam judicavit. Neque enim est alia conciliorum faciendorum utilitas, quam ut quod intellectu non capimus, ex auctoritate credamus, et sicubi ratio minus nobis occurrerit, fides ne labamur cito succurrat. Nam si post decretum disceptare licuerit, ut dicatur: Prius probetur epistola illa quod recta sit, ut credatur fuisse suscepta; non est quare jam concilia congregentur, nec terminatae, imo nec terminabiles dicantur quaestiones, quarum probatio semper exigitur. Cur enim non dicatur similiter: Probetur prius quod unius essentiae sint Pater ac Filius, ut credatur hoc Nicaeno concilio terminatum; et quia consubstantialis est Patri ac Filio Spiritus sanctus, quia non aliter credi potest quod hoc synodus Constantinopolitana decreverit. Atque ita quaestionibus universis in antiquo statu manentibus, non solum nihil synodorum constitutionibus absolutum esse videbitur, sed etiam ad perpetuandas lites quaestionum in eis memoria reservata. Et ideo non idem modus esse debet atque ordo quaerendi, post definitionem concilii totius Ecclesiae consensione firmati, qui fuit ante definitionem. Tunc enim ratio poscebat ut si orthodoxa probaretur illa epistola, suscipienda judicaretur a synodo: nunc autem ratio poscit ut, si suscepta probetur a synodo, judicetur orthodoxa. Hanc observantiam tenentibus, nihil nobis praevalebit haereticorum calliditas, si judicare non praesumamus quod intelligere non valemus. Quanquam nonnihil intelleximus: intelleximus enim haereticorum fraudes, erroresque convincimus. Non ergo parum est, quod veraciter dedocemus errorem, etsi plenam docere non possumus veritatem. Ad Jeremiam Dominus dicit: Ecce dedi verba mea in os tuum, et constitui te hodie super gentes, et regna, eradicare et effodere, et disperdere, et reaedificare et replantare (Jer. I, 10). Jubetur itaque propheta prius eradicare et effodere, et disperdere errores atque mendacia, et reaedificare et plantare scientiam et veritatem. Hoc perfectum est opus, et iste praedicatoris est finis: quem si non valemus attingere, certum est tamen nos aliquid incepisse. Nam eradicavimus, et effodimus, et disperdidimus quod eradicandum, et effodiendum, et disperdendum fuit; et si minus possumus etiam reaedificare et replantare, melioribus hoc reservemus, et simus interea Patrum auctoritate contenti. Sed dicit aliquis: Et nunquid Eutychianis auctoritatem synodi Chalcedonensis objecturus es, ut ex eo Nestorianam non esse convincas epistolam venerabilis Ibae, quod eam orthodoxam judicavit: cum inde potius illi memoratam synodum, velut Nestorianam, quod eam receperit, criminentur? Ubi primum respondeo, quoniam Eutychianis in hoc debitor non sum. Non enim me rationis ordo permittit ut eis respondeam, cur ita patres nostri super epistola venerabilis Ibae decreverint. Prius est enim ut fateantur nobiscum, quod etiam concilio Ephesino firmatum docuimus, Dominum nostrum Jesum Christum in duabus naturis esse credendum, de quo est inter nos atque illos principalis dissensio; et ita demum facti amici, rationem sibi dari postulent paterni judicii. Si autem inimici permanent, et praecepta Dei contemnunt, sanctis Patrum definitionibus resistentes, despiciendi ac repellendi sunt, quoniam importune quaerunt illius causae per nos adipisci notitiam, quam solis amicis deberi in Evangelio Dominus dicit: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 14). Non ergo debetur peccati servis et praecepta Dei spernentibus paterni consilii ratio, vel si a nobis eam importune atque praepostere sibi flagitent dari. Sic enim nos Petrus apostolus (I Petr. III 15) paratos esse jubet ad respondendum omni poscenti nos rationem de fide et spe quae in nobis est, ut ad ipsum pertineat apparatum, quod Paulus coapostolus ejus monet (Coloss. IV, 6), ut sciamus quomodo oporteat nos unicuique respondere. Scientes igitur quomodo oporteat nos unicuique respondere, dicimus ut prius illi nobiscum de confessione duarum naturarum Christi conveniant, quae aut sola, aut maxima dissensionis est causa; et tunc residua, reservato ordine, requirentur. Nam manente inter nos illa quaestione, quis non aut superfluum aut praeposterum judicet, si cum illis de synodi super epistola Ibae sententia disputemus? Hinc beatus Leo cum legatos expetitos Augusto Leoni directurum se promitteret, ait (Epist. 78): « Praenoscat igitur pietas tua, venerabilis imperator, hos quos spondeo dirigendos, non ad confligendum cum hostibus fidei, nec ad certandum contra ullos a sede apostolica profecturos: quia de rebus apud Nicaeam et apud Chalcedonem, sicut Deo placuit, definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint quae tanta per Spiritum sanctum fixit auctoritas. Instructioni autem parvulorum nostrorum, qui post lactis alimoniam, cibo desiderant solidiore satiari, ministerii nostri praesidium non negamus: et sicut simpliciores non spernimus, ita a rebellibus haereticis abstinemus, memores praecepti dominici dicentis: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII 6). Nimis quippe indignum, nimisque injustum est, eos ad libertatem disceptationis admitti, quos significat Spiritus sanctus per prophetam dicens: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46). Qui etiam si Evangelio non resisterent, de illis tamen se esse monstrarent de quibus scriptum est: Deum se profitentur scire, factis autem negant (Tit. I, 16). » Hac igitur beati Leonis auctoritate nostra ratio confirmatur, quod disputare nos cum Eutychianis de sententia super epistola Ibae prolata nullus ordo permittat. Deinde quomodo vel ipsi nobiscum quaerunt contendere, et accusare sanctam synodum, quod susceperit epistolam quae incongruam de beato Cyrillo suspicionem sui conscriptoris continet, nisi prius falsam esse confiteantur eamdem suspicionem Ibae, qua putavit beatum Cyrillum in duabus Christum negasse naturis? Tunc enim poterunt de injusta reprehensione beati Cyrilli illam epistolam criminari, tunc merito de ipsius injuriis queri, si non et ipsi cum praedicto Iba dicant, quod unam Christi praedicaverit esse naturam. Alioquin eumdem reverentissimum Ibam de reprehensione falsa culpare non poterunt: nisi forte nobis persuadeant, et beatum Cyrillum unam Christi ex divinitate et humanitate compositam praedicasse naturam, et orthodoxum Ibam hoc non debuisse culpare, quod omnis Ecclesia confitetur esse culpabile. Cernis igitur, religiose princeps, ad hujus epistolae defensionem sufficere nobis in praesenti tempore, quod eam probavimus orthodoxam a synodo judicatam, nec a beato Leone, sicut fingebatur, expulsam, sed potius cum omnibus quae ibi sunt de fide statuta firmatam. Quamobrem sufficit nobis, ut dictum est, horum sola probatio. Siquidem neque catholicus quisquam potest tantae synodi auctoritati resistere, neque nos ratio sinit cum Eutychianis, nedum inter nos, principali quaestione finita, de sententia super epistola Ibae prolata confligere: maxime quia conqueri de injuria beati Cyrilli non potuerunt, quam ad invidiam magnae synodi dolere se fingunt, nisi prius eum fateantur in duabus Christum praedicasse naturis. Verum his quae dicenda fuerant sufficienter, ut arbitror, explicatis, et ab hujus epistolae discussione longe repulsis haereticis: quia per subreptiones eorum multa vitia sunt eidem epistolae false atque fallaciter imputata: hac necessitate compulsus, instructioni parvulorum nostrorum, ne scandalizentur in talibus, non quasi grandis ut Leo, sed inter illos grandiusculus, ministerii, quoniam et hoc ipse beatus Leo concessit, non nego quantulumcunque praesidium: sub hac conditione duntaxat, ut non in mea, quam redditurus sum, ratione meritum causae constituam, quam profecto pervides terminatam, sed potius in auctoritate magnae synodi, quam inter haereticorum fluctus ac turbines, sicut ancoram habemus animae tutam et firmam. Huic ergo nos devotione atque obedientia religantes, objecta primum oblatrantibus mole paternae sententiae, quam super epistola saepe dicta prolatam docuimus, in quodam placidissimo fidei portu causae rationem vel inveniendam quaeramus, vel ostendamus inventam: ut quod fide creditur, etiam intelligentia cognoscatur, non posse juste reprehendi magnam synodum, quoniam eam judicavit orthodoxam: quod in hujus operis divisione, ultimo loco nos promisimus ostensuros.