LIBER II | LIBER IV |
LIBER TERTIUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Theodori Mopsuesteni scripta cum denotant, synodi Chalcedonensis et Leonis papae judicium reprehendant.
Exigit a nobis operis cura suscepti ut quod superiore libro demonstrare coepimus, in isto multipliciter ostendamus, quoniam haereticorum complices Theodorum quoque Mopsuestenum episcopum, in Ecclesiae pace defunctum et a sanctis Patribus, sicut jam memoravimus, praedicatum, in destructionem magnae synodi Chalcedonensis atque institutorum beati Leonis, anathemati subdiderunt. Et quia, ut in suum consensum leves corde possent adducere, dicunt beatum Cyrillum aliqua ejusdem Theodori scripta culpasse, hoc quoque probemus, quod etiamsi verum sit, contra ejus sententiam fecerint, cujus exemplo praesumptionem suam inaniter excusare conantur. Ut quemadmodum evidenter apparuerunt quod fallaciter se jactaverunt, ob injuriarum ejus dotorem, epistolam venerabilis Ibae damnasse, ita suo testimonio convincantur, et in damnationem Theodori ejus impugnasse judicium. Ubi autem docuimus quoniam vel si eamdem epistolam synodus Chalcedonensis non pronuntiaret orthodoxam, nihilominus in ejus evacuationem pro laude Theodori damnaretur, ibi utique simul ostensum est ipsum quoque Theodorum propterea fuisse damnatum. Unde et illud quoque necesse est sequi, quod etiam de supradicta epistola venerabilis Ibae jam diximus, quoniam si dicatur ad veritatem atque judicium catholicae fidei pertinere quod statuerunt isti, dicentes: « Si quis non anathematizat Theodorum Mopsuestiae, et ejus dogmata, eosque qui aut similia ei sapuerunt, aut sapiunt, anathema sit, » illa synodus catholica non fuisse firmabitur, quae non illum damnavit, cum ex epistola memorata recitari laudes dogmatum ejus audiret. Verum nec Leo omanus antistes carebit hoc crimine: qui cum gesta praedictae synodi se diceret approbasse, non arguit quod ibi Theodori laudes non invenerit improbatas. Hoc autem, ubicunque de ipsius synodi reprehensione conquerimur, oportet advertere, quoniam non sine praedicto beato Leone culpatur. Quid etiam illud, quod de modo ipsius facti, quo epistola illa damnata est, prudentium rationi considerandum proposuimus, nonne in condemnatione quoque Theodori debet attendi, quoniam nec adversus eum, vel si adhuc in corpore degeret, et haereticus prebaretur, olim Nestoriano errore damnato, in quo praeoccupatus fuisse dicitur, tam multorum episcoporum erat quaeri sententiam, quae nunquam pro veterum haereticorum damnatione, sed aliquando pro novorum exclusione fuit necessaria, si tamen admoniti errata corrigere despexissent? Ideo vero nunc quaesierunt haereticorum fautores ab universali Ecclesia magistrum Nestorii pronuntiari Theodorum; ut quia facile monstrare possunt, non solum epistolam venerabilis Ibae, laudes ejus continentem, a synodo, quod false negatum est approbatam, verum etiam sapientissimi Joannis Antiocheni, et Orientalis concilii litteras, ad beatum Proclum et imperatorem Theodosium datas, in quibus idem Theodorus multo amplius est laudatus, etiam per hoc praedictam synodum Nestorianam esse firmarent. Nam etipsa subscriptionis formula quae data est in condemnationem ejusdem Theodori, non aliud videtur ostendere, cum dictum est: « Si quis non anathematizat Theodorum Mopsuestiae et ejus dogmata, anathema sit, » quod in nullius haeretici damnatione meminimus contigisse: ut illi quoque anathema essent, qui anathema ei non dicerent. Siquidem multorum haereticorum multos et dogmata latent, et nomina, qui anathema esse non debent, quoniam non anathematizant eos quos nesciunt. Sed, quemadmodum dictum est, ut ad synodi Chalcedonensis injuriam pervenirent, quae cum apud se recitarentur ex epistola venerabilis Ibae laudes ipsius Theodori, neque ipsi, neque dogmatibus ejus dixit anathema, propterea talis data est contra consuetudinem contraque humanitatem formula subscribendi, quasi nemo aliter probari catholicus possit, nisi Mopsuesteno Theodoro et ejus dogmatibus anathema dixerit. Quod decretum si recipimus, nihil est quod haereticis pro synodo Chalcedonensi respondere possimus, cum dixerint: Sic vobis visum est illam synodum excusare in libro cui consensistis, ut diceretis quod, non contenta facta ab Iba denegatione propter ad Marim epistolam, neque etiam pro eo facta testificatione clericorum Edessenorum, sed confirmans judicatum Photii et Eustachii, petivit Ibam, ad destructionem et exclusionem ad Marim impiae epistolae, anathematizare Nestorium et ejus dogmata. Et revera sic oportebat orthodoxam synodum facere, cujuscunque esset illa epistola, quae Ibae tanquam sua erat objecta, ut, ad removendam penitus suspicionem, cogeret eumdem Ibam Nestorium anathematizare, cujus in eo mentio facta est. Quomodo igitur praedicta synodus Chalcedonensis, si vere orthodoxa fuerat, expetens Ibam anathematizare Nestorium, et ejus dogmata quae non laudaverat, non expetivit ut maxime Theodorum anathematizaret; quem audierat apud se ex memorata epistola recitari beatum praeconem veritatis, et doctorem Ecclesiae, et in sua vita colaphizasse haereticos per veritatem suae fidei, et post mortem spiritalia arma in libris propriis Ecclesiis reliquisse? An Theodorus, de cujus blasphemiis dixistis quod diaboli transgrediantur insaniam, propter zelum Dei, sicut scriptum est, non solum propriam civitatem ab errore ad veritatem convertit, sed et longe positas sua doctrina instruxit Ecclesias? Quae omnia cum ex epistola objecta Ibae synodus Chalcedonensis audiret, non coegit eumdem Ibam sic laudatum anathematizare Theodorum: ob hoc profecto, quia Nestorii impium suscipiens errorem, ejus quidem nomen occultavit, Theodori autem Mopsuesteni defendit, qui magister Nestorii fuit, quemadmodum in praedicto libro, cujus diffinitionibus subscripsistis, de talibus dictum est. Haec cum nobis opposita fuerint, quid contra referre valebimus, si orthodoxus non est qui Theodoro Mopsuestiae et ejus dogmatibus non dicit anathema? Proinde cognoscis, Auguste, quod in reprehensionem synodi Chalcedonensis haec fuerint constituta, vel si recitatam solummodo, non etiam receptam ibi memoratam epistolam mentiamur. Et ideo complices haereticorum sua ratione suoque testimonio, sicut diximus, convincuntur adversus magnam synodum talia decrevisse. Nam si, ut fallaciter suadent, inde a nobis excusetur, quod non contenta venerabilis Ibae episcopi negatione propter ad Marim epistolam, neque facta pro eo testificatione clericorum Edessenorum, expetivit ab illo anathematizare Nestorium, quem in ipsa epistola non laudavit, inde non poterit excusari, quia non expetivit ut Theodorum maxime, cum suis ibi dogmatibus praedicatum, anathematizaret, cum secundum istos non aliter probari catholicus possit.
CAPUT II. Quod Theodorus ut Nestorii doctor accusari nequeat, cum rectam de Christo fidem contra Samosateni et Nestorii errorem teneat; et de symbolo quod Theodori dicebatur.
Quid etiam illud quod finxerunt eumdem Theodorum a beato Leone, velut magistrum Nestorii, denotatum? Nunquid ob aliud eos tam manifestum mendacium, sine ullo respectu pudoris humani, fortasse credendum est, nisi ut ipsius synodi causam, quod ibi nec ipse damnatus est, nec quae illum praedicavit epistola, non solum Nestorii, id est catholici, verum etiam magni testis gravaret auctoritas? Sic enim dixit: « Oportet igitur manifeste intelligere quia sanctus Leo, confirmans ea quae in Epheso acta sunt adversus Nestorium a sancto Cyrillo, et haec custodiri praecipiens, definita quidem vocat duodecim capitula sancti Cyrilli, quibus Nestorii adjudicatus est error: doctores autem anathematizat, Nestorii quidem Paulum Samosatenum et Theodorum Mopsuestenum, Eutychis autem Manichaeum et Apolinarem impios, cum probari non possit quia Theodorum Mopsuestenum beatus Leo magistrum dixit esse Nestorii. » Sed proferant vel epistolam, vel quamcunque aliam scripturam, in qua hoc eum dixisse confirmant. Nam et oportebat eos promere ubi hoc beatus Leo dixerit, si verum se dicere confidebant. Verum ne hoc dubium relinquatur, nos ipsius Theodori verbis doceamus quantum ab errore Pauli Samosateni fuerit alienus, qui, tertio decimo libro codicis quem mysticum appellavit, « Angelus diaboli est, inquit, Samosatenus Paulus, qui purum hominem dicere praesumpsit Dominum Jesum Christum, et negavit existentiam divinitatis Unigeniti, quae est ante saecula. » Item in opere quod contra Apolinarem edidit, tertio libro ita locutus est: « Manifestum est enim quod Samosatenus Paulus episcopus quidem fuit Antiochenae Ecclesiae Domini Dei, et Theodori autem et Artemonis errore aegrotans, qui purum hominem dixerunt esse Dominum Jesum Christum, non eum cognoscentes Deum Verbum, et in substantia propria Filium Dei ante saecula ex Deo Patre aeterno exstantem. » Nunquid hunc talia de Paulo Samosateno loquentem, et talia de Christo docentem, Leo Romanus cum ipso Paulo doctorem diceret esse Nestorii? Sed isti sic confidenter affirmant quodcunque voluerint, quasi hoc sit verum probare, quod verba jactare. Caeterum absit ut hoc de illo sanctissimo viro credamus; quoniam etsi Theodorus in quibusdam errasse monstretur, non ideo mendaciter accusandus est, in quibus culpabilis non est. Qui enim reprehendit et accusat errorem non voluntarium, voluntario mendacio se implicare non debet, quoniam scriptum est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Non tantum vero miramur Eutychianos per suos satellites ita mentiri, quantum quod illis sic temere et sic facile creditur. Quomodo autem idem Theodorus dicitur, quod hominem purum, id est hominem tantum, non etiam Deum, dixerit Christum, qui propterea Paulum Samosatenum diabolum vocat, et Theodorum atque Artemonem hoc dicentes fatetur non sanam tenere doctrinam, sed in suo errore potius aegrotare? Quid igitur ipse credidit esse Dominum Jesum Christum? hoc profecto, quod illos non cognovisse redarguit, id est Deum Verbum, et in substantia propria Filium Dei, quippe quem et ante saecula ex Deo Patre aeterne dicat exstantem. Non ergo, sicut in reprehensione sanctae synodi fingitur, duos iste credidit, aut duos docuit filios, quasi alterius substantiae dicens hominem Christum, et alterius Deum Verbum: qui, sicut ejus verba declarant, ipsum Dominum Jesum Christum non purum hominem, sed etiam Deum Verbum esse cognovit; nec sola auctoritate aut dignitate personae, sed in substantia propria Deum et Filium Dei, sicut etiam in substantia propria hominem et filium hominis. Quae in his verbis occasio, quae suspicio errori Nestoriano relinquitur? Ecce est aperta et omni ambiguitate carens Theodori fides, pro qua in epistola venerabilis Ibae, sicut et a doctissimis Patribus, laudatur. Non est igitur quod Eutychiani de Nestoriano dogmate synodum criminentur, quia praedictam epistolam, laudes Theodori continentem, pronuntiavit orthodoxam; sicut autem non est dicendus Manichaeus, quia in hoc testimonio Dominum Jesum Deum Verbum, et in substantia propria Filium Dei, ante saecula ex Deo Patre aeterne exstitisse confessus, de ejus humanitate conticuit, ita velut Nestorii doctor accusari non debet, ubi de ejus humanitate disputans, de divinitate non loquitur; aut ubi, Apolinaristarum haereticorum contradictione cogente, naturas amplius dividit, quam ut haeredum ipsorum, id est Eutychianorum, calumniam posset effugere. Accipe porro jam et aliud eorum mendacium, quod similiter finxerunt in eodem libro suo dicentes: « Oportet enim inspicere animo quia dicens Apostolus, qui personam Verbi significavit in Dei esse forma, quod est in essentia Patris (Philip. II, 6), non dixit, quia qui erat in forma servi accepit, ut non praeexistenti homini demonstraret Verbum unitum secundum Theodori et Nestorii insaniam; » nec tamen ostendunt ubi Theodorus dixit quia homini praeexistenti unitum est Verbum. Nos igitur, etiam hoc in denotationem atque invidiam magnae synodi mendaciter eos dixisse, ipsius Theodori verbis simpliciter ostendamus, qui non, sicut isti confingunt, ante jam subsistenti homini Verbum dixit unitum, sed ab ipsa in matris utero plasmatione hominis naturam cum Dei Verbi natura in unam substitisse personam. Nam tertio decimo de Incarnatione libro, sic dicit: « Bonum est in hoc loco maxime concludere quid virtutis habeant ea quae dicta sunt, sive conversari, sive baptizari, sive crucifigi, sive mori, sive sepeliri et resurgere. Non puro alicui haec coaptantes homini dicimus: hoc enim in unaquaque dictorum demonstratione addere non moramur, ut nullam calumniantibus praebeamus male loquendi occasionem; sed inhabitato quidem a Deo Verbo ab ipsa in utero matris plasmatione; inhabitato vero, non secundum communem inhabitationem, neque juxta eam quae in multis intelligitur gratiam, sed juxta quamdam excellentem, secundum quam etiam adunari dicimus utrasque naturas, et unam juxta adunationem effectam esse personam. » Ecce dum volumus aliud eorum mendacium prodere, etiam omnes hic, aut pene omnes, eorum adversus Theodorum de incarnatione Christi calumnias videmus exclusas. Nam accusant eum illi, quod hominem purum dixerit Christum. Ipse autem dicit: « Sive conversari, sive baptizari, sive crucifigi, sive mori, sive sepeliri et resurgere, non puro alicui haec coaptantes homini dicimus. » Si autem non puro alicui homini haec coaptat, igitur etiam Deum conversari, et baptizari, et crucifigi, et mori, et sepeliri, et resurgere fatetur in carne suscepta, suamque sollicitudinem monstrans: « Hoc enim, inquit, in unaquaque dictorum demonstratione addere non moramur, ut nullam calumniantibus praebeamus male loquendi occasionem. » Et neque sic amputare potuit occasionem quaerentibus occasionem. Item accusant eum illi, quod beatam Mariam Deum genuisse negaverit. Ipse autem dicit quod ab ipsa in utero plasmatione Deus Verbum adunatum sibi hominem inhabitaverit, secundum quod evangelista dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Item accusant eum illi quod sic habitasse dixerit Deum Verbum in assumpta hominis natura, sicut habitavit in multis sanctis atque prophetis, non ut adunatis utrisque naturis una fieret ex earum adunatione persona. Ipse autem dicit eum non secundum communem habitationem inhabitasse, sed juxta quamdam excellentem, secundum quam etiam adunari dicimus utrasque naturas, et unam juxta adunationem effectam esse personam. Ubi simul et illud attendat pietas vestra, quoniam confictum de beato Leone, quod Theodorum dixerit doctorem fuisse Nestorii. Nam cum idem beatus Leo scribens Maximo Antiocheno (Epist. 66) doceat quoniam catholicae fidei petra, cujus cognomen beatus Petrus apostolus sumpsit a Domino, propterea Nestorium anathematizet, quod Verbi carnisque naturam in beatae Virginis conceptione sejungens, unumque Christum in duos dividens, aliam deitatis, et aliam humanitatis voluerit esse personam, non posset velut ejus magistrum Theodorum condemnare, qui jam dodum praevertens ipsius errorem Nestorii, contra docet ab ipsa in utero matris plasmatione Dei Verbi naturam cum ea quae assumpta est in unam substitisse personam. Et haec quidem protulimus de Theodori scriptis, ex occasione convincendae falsitatis eorum quos aperte mentiri non puduit, dum pro ejus persona epistolam venerabilis Ibae conantur excludere, et pro epistola venerabilis Ibae Chalcedonense concilium. Competenti vero loco tanta et talia proferemus, ut si non ipsos calumniosos atque fallaces, alios certe poeniteat, qui eis facile crediderunt. Quis autem commemorare possit, aut eorum omnes falsitates, aut omnia quae in illo libro sparsa sunt, ad augendum crimen ipsius Theodori, et epistolae Ibae in qua laudatus est, ut ex hoc magnae synodo suscitaretur invidia, quod eam pronuntiavit orthodoxam? Nam sive cum Nestorii, vel nescio cujus Cyri, sive cum Joannis Graeci faciunt mentionem, nolunt eos sine his conviciari, sive cum testimonia proferunt Patrum, nolunt eos sine alterius eorum vituperatione laudare. Adhuc tamen aliud magnum ac duplex eorum mendacium publicemus: quod Chalcedonense concilium, non Ephesini tantum, verum etiam ipsius Chalcedonensis judicio videri notabile voluerunt, dicentes: « Theodori symbolum et in Epheso sub sancto Cyrillo synodus, et in Chalcedone condemnaverunt, atque anathemati subdiderunt cum conscriptore ejus; » cum in Ephesina synodo referatur quidam nomine Charisius, presbyter et oeconomus Philadelphiae, nescio quos Antonium et Jacobum presbyteros accusasse de societate Nestorii, et docuisse quod non Ecclesiae symbolum, sed aliud, conversis Tessarescaedecatitis haereticis, qui non cum Ecclesia, sed quartadecima luna pascha celebrabant, tradiderunt; nec ibi dicatur, vel ab ipso Charisio, vel a quoquam, illud symbolum Theodori fuisse. Beatus Cyrillus scribens Orientalibus dicit: « Prolata est in sancta synodo Ephesina definitio, veluti a Theodoro deposita, sicuti offerentes dicebant; » nec affirmat eam Theodori fuisse; verum neque cum ejus conscriptore, ut isti confingunt, refert esse damnatam, quia et nec juste fieret. Lex enim nostra, sicut in Evangelio scriptum est, non judicat hominem, nisi audierit ab eo prius, et cognoverit quid faciat (Joan. VII, 51). Falsum ergo est et quod dixit, apud synodum Ephesinam Theodori symbolum cum suo scriptore damnatum. In Chalcedone etiam non alibi mentio Theodori facta est, nisi ubi ex epistola venerabilis Ibae recitatum est nomen ejus. Cognoscant itaque se nihil suis subreptionibus profecisse, quibus obtinere conati sunt ut Chalcedonensis synodus sibi contraria videretur, approbans epistolam laudantem Theodorum, quem cum symbolo damnaverit suo. Ex his quidem satis superque produntur fautores haereticorum, sicut epistolam venerabilis Ibae, ita etiam Theodorum Mopsuestenum episcopum, in destructionem synodi Chalcedonensis et decretorum papae Leonis, a quo ejusdem synodi gesta sunt approbata, anathemati subdidisse.
CAPUT III. Quod Theodorum imperite arguant, quod Christum in passione formidasse et turbatum fuisse dixerit, cum Christus et martyres ad mortem re ipsa trepidarint.
Nunc illa proferamus in quibus etiam beati Cyrilli testimonium suo convincuntur impugnasse judicio. Nam affirmantes ipsum esse auctorem nescio cujus operis, in quo aliqua sancti Diodori Tarsensis episcopi ac Theodori dicta culpantur, negare non possunt quin ibi dixerit: « Scripti sunt a magno Theodoro adversus Arianorum et Eunomianorum haereses viginti forte et adhuc amplius libri, et alia praeter haec evangelica et apostolica scripta interpretatus est. Et hos quidem labores nullus ausus est increpare, sed dextro decreto honorare studium rectorum dogmatum quod in eis est. » Isti vero e contrario eumdem Theodorum in Evangelii expositione reprehendunt, in quo labores ejus, quisquis est auctor illius operis, perhibet quod nullus ausus fuerit increpare, sed dextro potius honorare decreto; et hinc eum impium vocant, quod Dominum in passione, et formidasse, et turbatum esse dixerit, ita ut hoc quoque dicerent: « Horremus etiam solum memoriam blasphemiarum ejus, et Deo supplicamus ut nobis fiat propitius, quod omnino in lingua talia sustinemus asserentes trepidare in passione eum posse, qui suis famulis qui pro ejus nomine martyrium susceperunt talem donavit gratiam, ut cum gaudio et promptitudine et alacritate passiones adirent. » Haec autem reprehensio et detestatio scriptorum Theodori sanam doctrinam beati Leonis synodi Chalcedonensis auctoris impugnat, qui scribens Juvenali Hierosolymitano episcopo dicit (Epist. 78): « Utere igitur, frater charissime, invictissimis catholicae fidei documentis, et evangelistarum praedicationem sanctorum locorum in quibus degis testificatione defende. Apud te est Bethleem, in qua salutifer Davidicae Virginis partus illuxit, quae involutum pannis inter angustias diversorii praesepe suscepit. Apud te est declarata ab angelis, adorata a magis, et per multorum infantium mortes ab Herode quaesita Salvatoris infantia. Apud te est, ubi pueritia ejus adolevit, ubi adolescentia maturavit, et per omnia incrementa corporea in virum perfectum veri hominis natura profecit, non sine cibo esuritionis, non sine somno quietis, non sine fletu miserationis, nec sine pavore formidinis. Unus enim atque idem est, qui et in Dei forma operatus est miracula magna virtutis, et in forma servi subiit saevitiam passionis. » Si ergo de nobis haeretici quaerunt cur non et Leonem condemnemus praedicantem, et praedicari cogentem, quod Christus non sine pavore formidinis subiit saevitiam passionis, quid respondebimus Theodoro nunc pro tali confessione damnato, nisi aut Leonis esse illam epistolam denegemus, ad solitum mendacium confugientes auxilium, aut et ipsum Leonem cum Theodoro concedamus esse damnandum? En qualia in defensionem concilii Chalcedonensis, et Romani Leonis, conscripta dicuntur, quae nos suo praejudicio, et ipsam synodum, et Leonem damnare compellunt: et qui pro Dei timore talibus noluerint admisceri, et in Ecclesiae praejudicio composita esse docuerint, digni dicuntur exsilio, digni carceribus. Nihil autem mirum; nam talia semper mundus arguenti se retribuit veritati. Quid porro est, quod in eodem libro in quo Theodorus dicitur diaboli transgressus insaniam, quia Dominum nostrum in passione formidasse et turbatum esse confessus est, Athanasius approbatur, quod in libro tertio adversus Arianos scribens de proprietatibus duarum Christi naturarum, hoc etiam dicat: « Etenim perturbari carnis proprium est: potestatem autem habere ponendi et sumendi quando vult animam, non est hoc proprium hominis, sed Verbi virtutis est? » Ecce ipsi non alibi, sed in eodem libro, immemores sui, fatentur quod beatus Athanasius veraciter in passione Dominum dixerit esse turbatum. Cur ergo sibi contrarii, in quo Athanasium probant, ut magno concilio praejudicent, Theodorum damnant? Qui beatus Athanasius ita locutus est etiam in libro quem de Trinitate conscripsit: « Verbum enim et Filius Dei semper erat Dominus Deus, et non post crucifixionem factus est Dominus Jesus Christus, sed, ut praedixi, humanitatem ejus effecit divinitas Dominum et Deum. Et quando dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non mea voluntas fiat, sed tua: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 39, 41), duas voluntates hic ostendit: humanam quidem quae est carnis, aliam vero quae est deitatis; et humana quidem propter infirmitatem carnis recusat passionem, divinitas ejus prompta est. » Cum igitur sanctus Athanasius duas voluntates profiteatur in Christo, humanam quidem propter infirmitatem carnis recusantem passionem, aliam vero ejus, quae deitatis est, promptam, rescire jam debent Eutychiani, quoniam, sicut est consequens ut si juste damnatur pro tali confessione Theodorus, Romanus Leo non possit absolvi, ita necessario nec ipse, quem venerari se dicunt, Athanasius absolvatur. Sed quid ego de Athanasio loquar, quando nec ipsos evangelistas dubitarunt incessere, cum per Theodori damnationem ad beati Leonis et synodi Chalcedonensis injuriam tendant, quod epistolam Ibae, laudes ejus continentem, pronuntiavit orthodoxam? Nam rursus Theodoro Apolinaristis resistente, qui, sicut nunc Eutychiani, humanam in Christo volebant evacuare naturam, et dicente ad comprobationem ipsius humanae Christi naturae, quod, imminente passionis articulo, et impensius oravit, et ab angelo confortatus est, dicitur ab istis: « Quomodo opus habebat angeli solatio angelorum operator? sicut Apostolus dicit: Quia in ipso creata sunt omnia quae in coelis, et quae in terra, visibilia et invisibilia (Coloss, I, 16). Et adjiciunt etiam illud, quod supra meminimus, dicentes: Aut quomodo trepidabat passionem qui suis famulis qui pro nomine ipsius martyrium susceperunt talem donavit gratiam, cum gaudio et promptitudine et alacritate adire passiones? » Quae omnia non contra Theodorum, nec contra epistolam venerabilis Ibae quae Theodorum laudavit, nec contra beatum Leonem qui similia docuit, sed potius contra Joannem et Lucam evangelistas ibi dixerunt. Nam et Joannes refert dicentem Dominum: Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac (Joan. XII, 27). Et Lucas autem: Apparuit illi angelus de coelo confortans eum; et factus in agonia, prolixius orabat: et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII, 43, 44). Quocirca gravissimas illas contumelias, quas Theodoro propter hanc sententiam ingesserunt, volentes ex eis beatum Leonem et Chalcedonense maculare concilium, quicunque sanum sapiunt, evangelistis potius ingesta esse cognoscant. Si autem recipimus istos dicentes: Quomodo opus habebat angeli solatio angelorum operator? ut nullius eum credamus in suscepta natura eguisse solatii, apostolum quoque Paulum non recipiemus dicentem: Nostis enim gratiam Domini Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis (II Cor. VIII, 9). Sed refragantes omnibus quae de illo scripta sunt, dicemus etiam nos: Quomodo opus habebat mammis et lacte materno panis angelorum? aut quomodo opus habebat humanis ulnis et sinu gestari, qui gerit omnia verbo virtutis suae? aut quomodo opus habebat somno, qui non dormitat custodiens Jerusalem? Ut ita jam verbo tenus duas dicamus ejus esse naturas, rebus ipsis evacuantes quod profitemur in voce, sicut etiam Chalcedonense concilium nos dicimus honorare, cujus sententiae repugnamus. Non autem dicerent Evangelio resistentes: Quomodo trepidabat passionem, qui suis famulis qui pro nomine ipsius martyrium susceperunt talem donavit gratiam, cum gaudio et promptitudine et alacritate adire passiones, si aut homines, aut saltem ut hominibus, de rebus loquerentur humanis. Quid ergo? non trepidaverunt martyres mori? neque naturali affectu commoti expaverunt ad mortem, quae utique non ex natura, sed ex peccatis supplicium est? Et ita eos spe futurorum cum gaudio atque alacritate passiones adire credimus, ut nullatenus trepidatione malorum praesentium moverentur? non utique, nam vellent non per mortem ad illud quo tendebant pervenire si possent. Propter hoc etiam ipse Dominus Petro dixit: Amen, amen, dico tibi: Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. Hoc autem dixit, sicut evangelista nos docuit, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XXI, 18, 19). Audiunt dicentem Veritatem: Alius cinget et ducet quo non vis, et ipsi jactant inaniter quod nulla fuit in martyribus trepidatio passionis. Sic possunt dicere quoniam et si quisquam lethali ulcere de vita desperans, spondente medico quod ei ferro possit restituere sanitatem, ita spe futurae salutis gaudeat, ut praesentem sectionis molestiam non reformidet. Attendat vero quid etiam Paulus dicat apostolus, de ipsa morte corporis loquens: Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manu factam aeternam in coelis. Nam et in hoc ingemiscimus habitationem nostram quae de coelo est superindui cupientes, si tamen et vestiti, non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale hoc a vita (II Cor. V, 1-4). Apostolus itaque domum, sive tabernaculum, vocans corpus, dicit quod eo nollet exspoliari; sed fieri potest, et supervestiri potius immortalitate, ut ad eam non corporis exspoliatione transiret. Sed nescio quid dicunt, quia martyres, quibus dictum est: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X, 23), non trepidabant mori, imo trepidabant non mori. Nollent, si fieri posset, sed naturali suae voluntati voluntatem Dei devotione et obedientia praeferebant. Quod et illa verba Domini significaverunt, quibus dum diceret: Pater, si vis, transfer calicem istum a me, ibi statim subjunxit, et ait: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Luc. XXII, 42). Quod ergo ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. XVI, 28), non illud quod contra naturam est imperavit, ut humanam mentem nulla mortis trepidatio tangeret, alioquin suum diceretur impugnasse praeceptum, cum ipse daret de fuga consilium; sed, ut timor timore vinceretur, dixit: Nolite eos timere qui occidunt corpus. Ideo secutus adjecit, sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Quid autem hinc etiam condiscipulus praedicti Mopsuesteni Theodori, sanctus Joannes Constantinopolitanus dixerit advertamus. Qui exponens eumdem locum Evangelii secundum Matthaeum, sic ait: « Ipse quidem intentius orat, ne videatur simulatio esse negotium, et sudores defluunt propter eamdem iterum causam: et ne hoc dicant haeretici, quoniam simulabat agoniam, ideo et sudores sicut guttae sanguinis, et angelus confortans eum apparuit, et mille timoris argumenta. Et ne quis dicat verborum esse figmentum, propterea et oratio, et dicere quidem: Si possibile est, transeat, ostendit humanitatem; dicere vero: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, ostendit quomodo per virtutis studium et patientiam doceamur, et retrahente nos natura, subsequi Deum. » Qui etiam in commento quod in Joannis Evangelium fecit, capitulo vigesimo sexto, cujus est initium: Qui amat animam suam perdet eam, ita locutus est: « Ut non dicant quoniam ipse, alienus a doloribus humanis existens, facile de morte philosophatur, et periculi expers nos admonet, ostendit quia et agoniam propter utilitatem non recusat: haec autem dispensationis sunt, non divinitatis; propterea ait: Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27). Alioquin, nisi hoc est, quam consequentiam habet quod dictum est, et dicere: Pater, salvifica me ex hac hora? sic perturbari, ut et liberationem quaereret, si quidem esset effugere? Haec naturae humanae infirmitatis sunt, sed non habeo quid dicam, inquit, liberationem poscens: propter hoc veni in horam hanc; quasi diceret: Vel si turbamur ac perturbamur, non fugiamus mortem. Nam et ego nunc perturbatus, non dico ut fugiam; decet enim ferre quod supervenit. Non dico: Libera me ex hora hac; sed quid? Pater, glorifica nomen tuum. Et quidem perturbatione hoc cogente dicere, e contrario dico: Glorifica nomen tuum, hoc est, dum eam ad crucem: quod multum hoc quod humanum est demonstrat, et naturam non volentem mori, sed praesentis avidam vitae, ostendens quoniam non erat alienus ab humanis passionibus. Quomodo enim nec bibere crimen est, neque dormire, sic neque praesentis vitae habere desiderium. Christus autem corpus mundum a peccatis habuit, non a carnalibus necessitatibus expeditum, alioquin nec corpus fuit. » Nunquid Mopsuestenus Theodorus, qui in beati Leonis et synodi Chalcedonensis praejudicium condemnatur, ad asserendam Christi humanitatem, sicut ejus condiscipulus beatus Joannes, mille timoris argumenta in ipsius passione confessus est; aut alicubi ab eis, quemadmodum iste praeclarus doctor Ecclesiae, sic turbatum ac perturbatum in passione Christum dixisse probatus est, ut etiam liberationem quaereret, si quidem esset effugere; et alia multa quae naturam ejus humanam non volentem mori, sed praesentis avidam vitae Joannes insinuare testatur: quoniam sicut potare crimen non est, neque dormire, ita nec desiderium habere vitae praesentis? Quodque majus est, et quorumdam modo [ forte quodammodo] novitiae doctrinae peremptorium, in hoc suam sententiam claudit: Quoniam haec passionibus Christi subtrahere, nihil est aliud quam ipsam corporis substantiam ejus denegare, cum dicit: « Christus autem corpus mundum a peccatis habuit, non a carnalibus necessitatibus expeditum, alioquin neque corpus fuit. » Quid autem ego alia de hac re, vel praedictorum, vel aliorum venerabilium Patrum testimonia proferam, cum jam sibi sufficienter in eodem suo libro ipsi responderint, sancti Athanasii testimonium contra se, quemadmodum supra meminimus, proferentes, in quo ait: « Etenim perturbari carnis proprium est; potestatem autem habere ponendi et sumendi, quando vult, animam, non est hoc proprium hominis, sed Verbi virtutis est. » Quid igitur ibi e contrario, quasi aliquid magnum, dicunt beatum Athanasium in eodem tertio adversus Arianos libro, de Christo dixisse: « Quem Deus existens formidaret, aut cur mortem pertimesceret, dum esset ipse vita, et alios ex morte liberans; aut quomodo dicens: Nolite timere occidentem corpus, ipse formidaret? » Intelligant hoc eum secundum ejus divinitatem dixisse adversus Arianos, qui ea quae humanitatis fuerant ad divinitatis ejus injuriam transferebant. Nam quomodo non solum in eodem opere, sed in eodem etiam libro utrumque diceret? nisi forte similem istis Athanasium credimus, ut ipse quoque dicatur ita sibi fuisse contrarius. Hoc et de aliorum testimoniis Patrum dixerim quae ibi se congessisse contra evangelicam sententiam gloriantur. Sunt et alia multa in ipso eorum libro quibus semetipsos impugnant, adversa sibi loquentes, quae nunc persequi longum est, et melius vobis relinquimus arguenda, quoniam hoc facillime fieri potest: et illud opus a quolibet elaboratum magis ornari debet titulo nominis vestri, per quod callide excogitata in praejudicium magnae synodi falsitas refellitur.
CAPUT IV. Quod Theodorum immerito calumnientur, quasi in expositione historiae centurionis Christum purum hominem esse docuerit.
Nunc aliud aperiamus, in quo iterum suo testimonio convincuntur, beati Cyrilli, quod secutos se jactant, impugnasse judicium, cum, ad praejudicium magnae synodi, similiter eumdem Theodorum criminantur interpretantem Evangelium secundum Matthaeum dixisse « quia Christum, non tanquam Filium Dei, et ante omnem existentem creaturam, et eorum quae sunt opificem, adiit centurio pro pueri sui salute. » In hoc autem capitulo etiam fraudulenta falsitas eorum satis apparet. Nam inde ab eis Theodorus accusatur, unde magis debet ab eorum accusatione defendi. Non enim, sicut fingunt, exponens hunc locum Evangelii, quid ipse de Christo sentiret ostendit, sed potius quid centurio de illo putaverit. Imo et quid ipse sentiret ostendit. Nam qui centurionem dixit, quod ignorantia non ut Deum, et ante omnem existentem creaturam, et eorum quae sunt opificem, Christum adierit, procul dubio ipse non hominem tantummodo, sicut Nestorius, sed etiam Deum, et ante omnem existentem creaturam, et eorum quae sunt opificem, Christum esse cognovit. Quomodo autem ipsi consuete, prout voluerunt, corruptam Theodori sententiam in libro suo posuerint, ostendemus, ac deinde quomodo se habeant ejus verba secundum scriptorum monumenta docebimus, ut in hac una cognoscere valeatis quanta per alias ejus sententias immiserint importuna quae ille non dixit, quanta subtraxerint opportuna quae dixit. Sic enim dixerunt: « Sed et residuas Theodori blasphemias simili convincamus modo. Dicit enim ipse impius Theodorus, adversus Christum insaniens, et neque ab eo facta mirabilia tanquam a Deo facta dans, centurionis vocem quam ad Dominum dixit, in pueri curatione, contrarie interpretans in Evangelio secundum Joannem dicit haec: Bene adjecit illud: Nam et ego homo sum, quasi: Nihil mirabile, si istud posse habes, homo, cum sis accipiens a Deo; quoniam ego cum sim homo, accipio obedientes, semel habens jubendi potestatem ut voluero, per dantis munificentiam. Propter quod nihil ab re est, te et hanc sumente a Deo potestatem, verbo tantum jubente expelli passiones. » Neque enim tanquam Dei Filium, et ante omnem creaturam subsistentem, et omnium quae sunt opificem, adierat centurio. Haec ex eorum libro in nostrum transtulimus. Et licet in his etiam verbis quae pro suo libitu composuerunt, non penitus obscurari potuerit dicentis intentio, quoniam, sicut dictum est, non suam fidem, sed existimationem in eis ignorantis centurionis expressit, tamen ut hoc evidentius appareat, integra ipsius Theodori verba ponamus. « Supplicabat autem ei, inquit, ut curaret puerum. Ad quem Dominus dicit: Ego veniens curabo eum. Propterea maxime ipse promptius ire promisit, ut virtus centurionis cum refugit appareret. Etenim, non sum dignus, dicit, ut intres sub tectum meum; igitur verbo tantum dic, et hoc curare sufficiet. Primum igitur reverentiam multam, secundo autem maximam fidem ostendit. Deinde et cum prudentia fidem propriam monstrans: Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et alio: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Prudentiae enim erat, secundum rationem quae ei videbatur, talia credere de Christo. Homo enim et ego; sed tamen quorum accepi potestatem, horum sum dominus: quae mihi videntur, ea fiunt a meis subjectis. Ergo nihil ab re est, et te hanc sumente a Deo potestatem, verbo tantum jubente expelli passiones. Neque enim tanquam Dei Filium, et ante omnem creaturam subsistentem, et omnium quae sunt opificem, adierat centurio. Haec enim neque discipulorum erat tunc scire ante crucem, sicut in reliquis ostendemus, Domino adjuvante, subtilius, sed tanquam hominem per virtutem adeptum a Deo majorem quam est hominis potestatem. Unde ei dixit: Nam et ego homo sum. » Hoc modo se habent verba Theodori. Jam nunc confer utrumque sicut te dignum est, imperator, et invenies quanta ab eis fuerint supposita, et quanta subtracta, ne veritas appareret. Maxime autem, quis non videat quia non ob aliud subtraxerunt quod ibi dictum est: « Prudentiae enim erat, secundum rationem quae ei videbatur, talia credere de Christo; » nisi ut in illis verbis centurionis ignorantis existimationem, quam suam fidem, videretur Theodorus magis expressisse; vel illud extremum quod pertingere noluerunt, ubi ait: « Haec enim neque discipulorum erat tunc scire ante crucem, sicut inferius ostendemus, Domino adjuvante, subtilius? » Collige itaque pariter cum his verbis finem sententiae, et invenies Theodorum, qui Christum, non tanquam hominem per virtutem adeptum a Deo majorem, quam est hominis, potestatem, sed verum Dei Filium credidit, et ante omnem creaturam subsistentem, et omnium quae sunt opificem. Nam quomodo diceret: Nec discipulorum erat tunc scire ante crucem, nisi haec ipse sciret, et discipulos quoque post crucem crederet cognovisse? Quis porro istorum tantas fraudes mendaciaque non horreat? Si non consideratur quod scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7), et timor Dei contemnitur, pro humano saltem pudore, qui facile deprehendi poterant, manifesto mendacio debuerant abstinere; et tamen de ipso Theodoro loquentes dicunt: « Horremus etiam solam memoriam blasphemiarum ejus, et Deo supplicamus, ut nobis fiat propitius quod omnino in lingua talia sustinemus. » Quanta conscientiae sanctitas, et quanta sinceritas! Quomodo se probant blasphemiarum quae ab alio dictae sunt horrere memoriam, qui tanta quae non sunt dicta confingunt? aut quomodo eis non propitietur Deus, ita simpliciter ac veraciter invocatus? Isti sunt qui docent novam, et tam Leoni Romano, donec advixit, quam toti hactenus Ecclesiae incognitam veritatem. Abjiciantur, obsecro, tales, et profugentur ab auribus vestris, nec eis ultra sit liberum titulo vestri nominis sua mendacia praenotare. Nam si hanc manifestam Theodori de centurione sententiam, per quam magis eum, quomodo promiseramus, ostendimus ab eorum accusatione defendi, sic impudenter accusaverunt, sic aliis suppositis quidem, aliis vero subtractis, obscurare conati sunt, ut ea in contrarium sensum saeva interpretatione converterent; quid illos in caeteris fecisse credendum est, ubi praedictus Theodorus, Apolinaristis contradicens, quaedam certative magis quam modeste cauteque locutus est? Ac si beati Cyrilli, quemadmodum jactant, eos teneret auctoritas, non solum evangelica scripta male fuisse a Theodoro interpretata non dicerent, in quibus ille perhibet, sicut affirmant, labores ejus nullum fuisse ausum increpare, sed dextro decreto honorare studium rectorum dogmatum quod in eis est; verum etiam quaecunque in aliis ejusdem Theodori scriptis similia non culparent, sed potius se crederent minus eorum rationem potuisse cognoscere; ne, talibus temere improbatis, consequenter et illa quae in laboribus ejus a beato Cyrillo approbata esse non denegant, culpare pro similitudine viderentur. Si autem quia Nestorianus error Christum, non tanquam Dei Filium, et ante omnem creaturam existentem, et omnium quae sunt opificem credit, ideo Theodorum condemnaverunt, velut similia sapientem, necessario sequitur ut quia probatus est idem Theodorus, Christum Dei Filium, et ante omnem creaturam subsistentem, et omnium quae sunt opificem credidisse, inique fuerit condemnatus, quasi Nestorii doctor, cujus errori multum videtur fuisse contrarius. Cernis itaque, pie princeps, quomodo, si nobis alia defuissent, hoc uno satis idonee doceremus, etiam epistolam venerabilis Ibae, quam synodus approbavit, indigne pro laude Theodori fuisse damnatam.
CAPUT V. Quod falso Theodorum accusent, quasi personarum Trinitatem cum Sabellio negarit, unamque Patris et Filii et Spiritus sancti personam esse docuerit.
Quid etiam quod aeque ad exaggerandam invidiam sanctae synodo injuriam, in qua dum recitarentur laudes ipsius Theodori, anathematizatus non est, dicunt eum Trinitatem quoque negasse, et juxta Sabellium unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti credidisse personam? Nunquid et hoc contra beati Cyrilli sententiam dicunt, si ipse in illo opere quaedam scripta sancti Diodori, et discipuli ejus Theodori, culpat? Nam quicunque sit, testificatur interea quoniam Theodorus adversus Arianorum et Eunomianorum haereses viginti et amplius libros irreprehensibiliter scripsit; quod non aliter posset, nisi confitens Trinitatem: quoniam et evangelica atque apostolica scripta recte interpretatus est, in quibus et Matthaeus praecepisse Dominum refert: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et Paulus Corinthiis dixit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13), et similia, per quae nobis in evangelicis atque apostolicis scriptis insinuata est Trinitas. Cum igitur haec, ut dicunt, beatus Cyrillus Theodorum irreprehensibiliter exposuisse perhibeat, quomodo non contra ejus testimonium affirmatur quod idem Theodorus negaverit Trinitatem, et unam trium docuerit esse personam? « Dixerunt enim: Verumtamen, ut omnes Christiani, Theodori insaniam cognoscentes, non circumferantur impiis illius doctrinis, parva ex ejus blasphemiis conscriptis, in conflicto ab eo symbolo, praesenti nostro indidimus libro, quae constant in ipsis sermonibus: Confitemur Patrem perfectum persona, et Filium similiter, et Spiritum sanctum ibidem. Et haec quidem Theodorus impius. Oportet autem auditorem inspicere quia in sancta Trinitatis persona dicens similiter et ibidem, unam personam ostenditur dicere trium nominum sanctae Trinitatis, secundum Sabellii insaniam. » Quoniam ergo dixerunt: Oportet autem auditorem inspicere, non mihi contemnendi videntur, sed, ut monuerunt, inspicienda nobis atque aperienda sunt et illa verba quae dicunt esse Theodori et ipsorum quibus ea refellere voluerunt, ut dignosci facillime queat qui magis videantur loqui secundum Sabellium: utrum ille, quisquis est, qui dixit: « Confitemur Patrem perfectum persona, et Filium similiter, et Spiritum sanctum ibidem ; » an isti, qui dicunt: Oportet autem auditorem inspicere quia in sanctae Trinitatis persona dicens similiter et ibidem. Hi enim magis videntur juxta Sabellii errorem, quem quasi redarguunt, loqui, qui dicunt in sancta Trinitatis persona, et non sicut veritas habet, in sanctae Trinitatis personis. Haec autem prius inconsiderate loquentes, postea laborant ostendere, et nobis, tanquam hinc dubitemus, probare conantur quod tres personae sint, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quibus hoc ego compendiose respondeo, quod istud symbolum, in quo negatam perhibent Trinitatem, priorum testimonio affirmetur non esse Theodori: quia Trinitatem negare non posset, quem beatus Cyrillus, ut ferunt, adversus Arianorum et Eunomianorum haereses viginti forte et adhuc amplius libros et alia praeter haec evangelica et apostolica scripta interpretatum esse indicat, et hos quidem labores ejus nullum fuisse ausum increpare, sed dextro decreto honorare studium rectorum dogmatum quod in eis est. Denique idem Theodorus in epistola ad Artemium Alexandrinum presbyterum secunda, sic dicit: « Quos oportuit scire quia Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum adoramus, in istis divinam et aeternam et increatam compleri dicentes Trinitatem. Quoniam ejusdem essentiae est unumquodque horum, hoc est aeternae omnium factorum causae, et revera divinae. Et Pater non propter aliud, sed propter propriam essentiam adorandus est. Ita etiam et Filius, non pro alio hoc accipiens, sed quia illius et talis essentiae est, circa quam congruebat haec impleri. Similiter etiam et Spiritum sanctum ejusdem essentiae cognoscentes, propter propriam essentiam adoramus. Sic et tres personas dicimus, unamquamque perfectam, et ejusdem essentiae, aeternae ac divinae, et eorum quae facta sunt causam arbitrantes esse, et tres adoramus personas, unius eas essentiae credentes revera divinae. Quomodo itaque possibile est quartam personam super has addere illam quae assumpta est servi formam? quam neque ejusdem substantiae arbitramur esse, cui neque propter se cultus debetur, neque propter propriam essentiam debere suscipere adorationem agnoscimus, neque ipsam solam apud se divise in propria persona adoramus, sicuti dividi eam putant. » Nunquidnam post horum commemorationem jactare debent, a Theodoro symbolum esse confictum in quo negatam asserunt Trinitatem? Aut vel nos dubitare debemus sanctis Patribus credere, quod alienus fuerit a sensu Nestorii? Nam in hoc testimonio non solum tres personas et Trinitatem confitetur, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; sed etiam negat esse possibile velut quartam personam super has addere illam quae assumpta est servi formam: quam sic contra Apolinarem et Eutychem asseruerat alterius esse substantiae, et non ejusdem cujus est deitas, ut tamen eam solam contra Nestorium neget, velut in propria persona, esse divisam, tanquam sciens ad unam ex Trinitate subsistentiam pertinere. Quod si et haec nobis ex his quae scripsit testimonia defuissent, et alia multa quae postea proferemus, pudere debuit ejus accusatores tam absurda sibique contraria de quocunque confingere. Nam cum ipsi dicant quod Trinitatem negaverit, tanquam Deus solitarius, nec Filium habeat, nec Spiritum sanctum, contra iterum ipsi dicunt quod duos praedicaverit filios. Sed quomodo et unum negasse, et duos praedicasse dicatur, ignoro. Ridiculum, pie imperator, ridiculum, sed dolendum. Ecce quales nugae sunt, quibus subscribere coguntur episcopi, et nisi fecerint, digni exsilio judicantur. Ecce ad quod confirmandum adducitur etiam Romanus episcopus, ne quid inausum videretur ambitiosa haereticorum subreptio reliquisse.
CAPUT VI. Quod Theodorus prophetias de Christo non evacuarit, etsi aliquas interdum etiam moraliter exponat; et quod constanter a Cyrillo laudatus sit.
Verum etiam et aliud accipe, in quo similiter ut amplius notabilem facerent magnam synodum, tanquam non unius tantum haeresis, aut duarum, criminibus involutum Theodorum laudari pertulerit, et sibi, et judicio beati Cyrilli, suo testimonio convincuntur esse contrarii, dicentes eumdem Theodorum amputare quoque omnes in Christo factas prophetias. Quem cum indigne, velut pro Judaica impietate, damnaverint, dicentes quod non Deum crediderit Christum, rursus ex adverso etiam Manichaeorum ei crimen impingunt, quos novimus Vetus non accipere Testamentum. Nam Judaei quoque Christum per prophetas annuntiatum esse non denegant: sed adhuc cum venturum exspectant, quem venisse nos credimus. Cui vero sit vel parum intelligenti credibile ut dicatur episcopus in Ecclesia catholica credidisse ac docuisse quod nihil praenuntiaverint de Christo prophetae, et in ejus communione mansisse? Neque enim, sicut multorum haereticorum, occultus hic error est, aut aliqua verisimilitudine coloratus, ut non primo religiosas aures offendat auditu, cum dicitur, nihil de Christo prophetasse prophetas. Hoc quippe est evacuare omnes in Christo factas prophetias, quod jactatur fecisse Theodorus. Quamvis itaque sua sponte quod hic de illo confictum est incredibile videatur, tamen et hoc secundum ipsos contra beati Cyrilli sententiam dicitur. Nam si omnes in Christum factas prophetias Theodorus amputavit, non recte evangelica scripta interpretatus est, in quibus Lucas Dominum dixisse commemorat: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in libro Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44). Sed neque Apostolum recte exposuit, qui in Epistolarum suarum principio dicit: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos, in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1); et alia sexcenta hujusmodi, quibus plena sunt evangelica et apostolica scripta. Quid autem idem Theodorus in commento Epistolae ad Romanos praedictum capitulum exponens dixerit, attendamus: « Et quoniam novum quodammodo esse videbatur quod ab eis de Christo dicebatur, adjungit, quod ante promiserat per prophetas suos, ex prophetia volens doctrinae antiquitatem ostendere. Unde et magnificans prophetiam, bene adjunxit, in Scripturis sanctis. Neque enim litteram, vel characterem sanctum volebat dicere; sed prophetiam ipsam, quae erat Spiritu sancto revelationem eis donante. Ipsam ergo prophetiam recte sic appellavit. Sic et alibi dixit: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est (II Tim. III). Quid itaque istae dicunt? de Filio ejus. Et quoniam commune est filii nomen, et cum de divinitate dicitur, etiam de humanitate accipitur: manifestius aperire volens unde ei nunc dicere propositum sit, vel cujus rei gratia prophetarum testimonium adjunxit: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, aperte quidem ostendens quoniam de assumpto homine sermonem inducit; tamen nec divinitatis indicium non significatum reliquit. In eo enim quod addidit, secundum carnem, sufficienter ostendit quia et aliter filii significationem novit accipere, siquidem secundum hoc scit eum ex semine David factum, tanquam secundum aliud non ita eum cognoscens. Duae enim naturae, unum autem quiddam connexione intelligunt. Altera quidem est assumpti hominis, altera vero Dei Verbi. Concurrunt autem in unum ambae propter assumptionem, et propter adunationem, quae ex assumptione facta est, quam ad Deum habet servi forma. » Ecce Theodorus, et prophetas de Domino Christo locutos, et ipsum Dominum Christum hominem confitetur et Deum: qui sic Apostolum dicit doctrinae suae antiquitatem per prophetiam in Christo factam ostendere, ut etiam dicat quod filii nomen, cum de divinitate dicitur, de humanitate quoque accipiatur; et quia cum de assumpto homine sermonem inducit, nec divinitatis indicium non significatum reliquit; quodque est evidentius, et quod nulla posset in devium sensum maligna interpretatione converti, dicit quod Apostolus Filium Dei secundum carnem quidem sciat eum ex semine David factum, tanquam secundum aliud non ita eum cognoscens, id est, secundum deitatem. Quamvis itaque secundum aliud et aliud, eum tamen in utroque Theodorus et non alterum, esse docet Filium Dei. Non igitur alterum esse persona vel subsistentia, sicut Nestorius, credidit secundum carnem ex semine David factum, et alterum secundum deitatem Filium Dei, qui et secundum carnem, et secundum deitatem, eumdem Filium dicit Apostolum cognovisse. Unde secutus adjecit: Duae enim naturae, unum autem quiddam connexione intelliguntur. Et quamvis altera sit hominis, altera vero Dei Verbi natura, concurrunt tamen in unum ambae, propter assumptionem et propter adunationem quae ex assumptione facta est. Fatetur autem, secundum Apostolum, quod ante Deus per prophetas promiserit Christum, et quia de Filio ejus prophetae locuti sunt. Non ergo evacuat iste omnes factas in Christo prophetias. Sane quia verum est impugnatores sanctae synodi ob hoc de illo ista jactare, quod in interpretatione Psalmorum quaedam moraliter exposuisse dicatur, quae in Christum magis dicta debent intelligi, ut non discutiamus quomodo ipsi ea posuerint, et quomodo ab illo sunt posita; neque jam probemus quod ista res haereticum non faciat, cum saepe laudabile judicetur, si etiam moraliter exponantur quae prophetice dicta sunt: his terminum contentionibus dant quae idem Theodorus in libro de allegoria et historia quem contra Origenem scripsit (unde et odium Origenianorum incurrit) dicit ad Cerdonem: « Ego quidem, quod nostra sic laudes, non alii cuipiam imputo, quam amicitiae quam circa nos habes, quam etiam in multis et magnis rebus semper ostendisti; et maxime quoniam ea quae scripta sunt in Psalmos miraris, quae etiam prima caeterorum omnium scripsimus. Non autem quantam oportuerat habuimus circa istam rem diligentiam; passi enim sumus quaecunque incipientes, ut evenit, in imperitia scribendi constituti. Siquidem et multas immutationes illo tempore quae nostra sunt susceperunt, quas non est praesentis temporis enarrare; ex qua causa magis negligenter a nobis composita sunt plurima, et maxime illa quae prima sunt. » Ecce vel si haereticum facerent ea quae in illo reprehenderunt interpretante Psalterium, ipse semet retractans eamdem interpretationem suam displicere sibi fatetur, et levia confidentis adolescentiae dicta maturioris aetatis gravitate castigat. Magis igitur etiam in hoc ipso probandus, nec tantum vituperari pro errore, quantum debet pro correctione laudari, divina Scriptura dicente: Qui labitur, sed non ex animo; et quis est qui non peccavit in lingua sua? Et hic itaque non ex animo se lapsum spontanea sui reprehensione monstravit, et quod est amplius, in opere in quo ab amico laudatus est. Utinam hunc imitari vel ab aliis reprehensi dignentur, qui scientes ac volentes Ecclesiam prodiderunt! Et haec quidem Theodori purgationi sufficiunt. Sed isti, qui haeresi deputant, squaedam prophetice in Christum dicta etiam moraliter exponantur, cogitare debent quomodo beatum Cyrillum possint defendere. In illo enim opere, quod eum scripsisse dicunt in reprehensionem quorumdam dictorum Diodori atque Theodori, tale aliquid invenitur, ut si adhuc ab ipso compositum dicant, haereticum eum fuisse confirment. Namque auctor ejusdem operis tractat ibi capitulum, in quo ad Hebraeos dicit Apostolus: Non enim angelis subjecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. Testatus est autem in quodam loco quis dicens (Hebr. II, 5, 9): Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum: omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 5). In eo enim quod omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. Eum qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Tractans ergo memorati operis auctor hoc testimonium, ea quae Apostolus prophetam de Christo praedixisse testatur, de aliis affirmavit scripta esse personis: sed ab eodem apostolo artificiose ad manifestandum Christi mysterium esse translata. Ait enim: « Paulus autem valde sapiens artifex, ad introducendum divina mysteria, etiam illa quae de aliquibus aliis dicta sunt in Scriptura divina, aliquoties ad manifestandum Christi sacramentum, inducit. Verumtamen non ea separat ab illis personis in quas dicta esse cognoscimus, sed neque omnia illorum ad Christum redigit; verum aliquam partem minimam aliquoties suscipit, quam ipse possit sine ullo periculo artificiose ad suum referre propositum. » Haec utrum beati Cyrilli an alterius esse velint, ipsorum arbitrio permittimus eligendum. Nam si beati Cyrilli sunt, et si qui prophetice dicta moraliter quoque tractaverit, haereticus est dicendus; multo magis ipsum haereticum fuisse asseverant, qui superius memorata contra testimonium Apostoli non prophetice de Christi sacramento, sed de aliquibus aliis personis dicta esse confirmat. Si vero magis hoc eligerent dicere, quod illud opus non beati Cyrilli sit, praesumptionem suam, qua Theodorum cum suis dogmatibus damnaverunt, ejus exemplo excusare non possunt. Licet quicunque auctor illius operis esse dicatur, nihil huic poterit eorum defensioni proficere, quia nec Theodoro anathema dixisse, nec ejus dogmatibus invenitur. Considerare igitur debent utrum affirmantes illud opus a beato Cyrillo scriptum habeant quod pro illo respondeant, si eis dicatur: Quoniam mortuorum judices esse, et in Ecclesiae pace atque honore defunctos velut haereticos damnare praesumitis, quid de Cyrillo episcopo judicatis, qui dedocet quod Paulus Apostolus docet, et asserit ea quae prophetice in Christum scripta sunt de quibusdam aliis dicta esse personis; ab Apostolo autem, artificiose magis quam veraciter, aliquoties ad manifestandum sacramentum ejus induci? Quasi tanta sit Scripturae divinae penuria, vel tanta fuerit ignavia ipsius Pauli apostoli ad manifestandum sacramentum Christi, ut tale testimonium invenisse non posset, quod de ipso vere sit scriptum, et cujus non aliquam partem minimam, aliquoties artificiose, sine periculo, quemadmodum dicit, sed integrum atque sincerum, sicut habetur, simpliciter ac secure ad suum referre propositum posset. Cum vero dicat idem Apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? si non artificiose potius quam veraciter dixit, omnipotens Christus, qui etiam nostra est veritas, affirmatur quod ut sacramentum suum manifestaret, in sua Scriptura verum testimonium invenire non potuit. Videant igitur quid adversus ista respondeant, qui Theodorum in Chalcedonensis concilii praejudicium condemnantes, ut semet excusent, objiciunt hoc ideo se fecisse, quoniam in illo opere beatus Cyrillus ejus dicta culpavit. Nam nec Judaeis quomodo persuadeant habent, si dicatur ille vir in quo Christus loquebatur falsum et de aliis personis dictum testimonium ad manifestandum sacramentum artificialiter induxisse. Postremo nec ipsis catholicis scire quaerentibus cur Apostolus quae de aliis dicta sunt ad manifestandum Christi sacramentum induxerit satisfacere possunt, et dicere quod aliqua saltem hoc fieri utilitas invitavit; quia super quod a nostrae fidei veritate longe est, si Christiana utilitas verax non esse dicatur, etiam sine adjudicatione beati Cyrilli non dicitur. Nam si utiliter illud propheticum de Christo fuisse scriptum Apostolus dixit, noxie contra dictum est a beato Cyrillo, quod de Christo scriptum non fuerit; nec prodere debuit quod Paulus voluit esse celatum. Praesertim quia inaniter hoc suadere quaerebat, qui docens ne fides haberetur Apostolo, multo magis docebat sibi non esse credendum. Noverint autem isti quod consequens non sit ut evacuet omnes factas in Christum prophetias, qui aliqua mystice in eum dicta moraliter quoque recte tractaverit. Nam audiant Apostolum scribentem Ephesiis atque dicentem: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Mysterium hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31). Hoc autem quod ait magnum esse mysterium, Erunt duo in carne una, scribens Corinthiis aliter interpretatur, ac dicit: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una (I Cor. VI, 15, 16). Ecce magnum illud commendatumque mysterium, quod in Christo et in Ecclesia esse insinuat, etiam fornicatori ac meretrici Paulus Apostolus sine blasphemia coaptat. Nec alicubi mentitur, aut fallitur, vel talia scribendo factas in Christum prophetias evacuat, cum plerumque sermo divinus, ut similis margaritae undique penetrabilis, rectissimo tantum et librato ac medio aperiri debeat intellectu. Audiant et ipsum Christum in Evangelio factas in se prophetias non evacuantem, Pharisaeis tentantibus atque dicentibus: Licet homini dimittere uxorem suam quacunque ex causa? taliter respondisse: Non legistis, quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos, et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 3, 7). Atque illud magnum et singulare mysterium, quod in ipso et in Ecclesia verax ejus dixit Apostolus, ipse qui nostra est veritas, etiam pro reservando generaliter foedere conjugali scriptum fuisse pronuntiat. Et his quidem sufficiat probasse quod saepe laudabile judicatur, si etiam moraliter exponantur quae prophetice dicta sunt. Interea vero perspicis, imperator, et ipsa multiplicium documentorum evidentia magis ac magis cognoscis quod epistola Ibae Nestoriana convinci nequeat ex laude Theodori. Idcirco autem, sicut jam diximus, quaesierunt haeretici, ut negaretur a synodo fuisse suscepta, quod palam falsum est, ut primum, nobis nihil resistentibus, imo affirmantibus, quaecunque crimina vellent in eam congererent; deinde ut ipsa nostra negatione suscipiendam non fuisse monstrarent. Verum accipe jam quomodo non solum in his quae memoravimus, sed in omnibus omnino pro quibus Mopsuestenum damnaverunt, judicium beati Cyrilli calcaverint, qui resistens haereticis accusantibus dicta memorati Theodori sic beato Joanni Antiocheno et universae Orientali synodo scribit. « Audacia vero et certamen quod omnes pariter suscepistis pro viro admirabili, et maximam gloriam merente apud vos, Theodoro dico, reclamantes adversus aliquos, qui se, ut apparet, circa illum infense habent, et occasionem facientes contrario dogmate quo tenentur, ut capitula quaedam non ex melioribus intellecta, sicut quidam dixerunt, de quibus et vestram sanctitatem perturbaverunt, exigerent condemnari. Hoc autem et nunc, sicuti vestrae litterae monstrant, ad regiam urbem pergentes movent, si quo modo praevaleant persuadere concursu aliquorum, ut per imperatoriam formam anathemati subdantur illa quae ab eis proferuntur, cum accusatione volentium ea defendere. Ad hoc autem dico, sicut mihi videtur, et omni mentem habenti, quoniam nefas est reputare vel graviter ferre eos qui recte ambulare nesciunt, sed etiam quantum potest longissime derelinquere qui ita sentiunt. Nisi forte in mentem assumendum est quod concinnare volunt; cum maxime neque in promptu est persona quam culpae supponunt, et capitulorum redargutio incerta, et qui haec agunt in incertum currentes, et aerem verberantes invenientur. » Ecce probavimus non quaedam, sed omnia quae accusant in dictis Mopsuesteni Theodori contra beati Cyrilli sententiam fuisse damnata: quia cum non est in promptu persona quae culpae supponatur, capitulorum redargutio invenitur incerta. Verum et hoc attendere pietas vestra dignetur, quia non illos dicit obsessos morbo Nestorii, qui certabant, ne viri admirabilis et maximam gloriam merentis, Theodori quaedam capitula damnarentur: sed ipsos potius dicit quod occasionem facerent contrario dogmate quo tenebantur, qui se circa Theodorum infense habebant. Quos etiam objurgans quod recte ambulare nescirent, admonet ut eos qui ita sentiunt, quantum possumus, longissime relinquamus, nec assumamus in nostram mentem quod concinnare quaerebant, ut cum non existeret certa persona, quae aut bene interpretaretur ea quae dixerat, sicut ipse beatus Cyrillus de suis capitulis fecit, aut si non faceret culpae supponeretur, vana capitulorum redargutio fieret. Humanitus itaque suo admonebat exemplo quod multa recto proposito dicerentur quae aliter possint intelligi. Sciamus ergo, clementissime imperator, juxta Cyrilli sententiam, quod qui haec agunt, in incertum currentes, et aerem verberantes inveniantur. Ideoque rursus in fine ipsius epistolae de talibus dicit: « Sed juste audient tametsi nolint, qui hujusmodi causas praebent: Obliviscimini vos ipsos, quando adversus pulveres arcus extenditis. Non enim superest, qui apud vos inscriptus est; et me nullus culpet in haec verba progressum, sed cedat famoso nimium praecessori. Grave enim est insultare defunctis, vel si laici fuerint, nedum illis qui in episcopatu hanc vitam deposuerunt. Justissimum enim apparet prudentibus viris cedere praescienti uniuscujusque voluntatem, et cognoscenti qualis unusquisque nostrum futurus sit. » Apparuit ex his quae memorata sunt, clementissime imperator, quod Cyrillus episcopus grave judicet insultare defunctis, etiam laicis: quanto magis in episcopatu vitam finientibus anathema dicere, et eorum causae judicium Deo praeripere, praescienti uniuscujusque voluntatem, qua intentione quid dicat, qui etiam novit qualis unusquisque nostrum futurus sit, et quales inveniuntur in illo judicio, ubi omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive malum, sive bonum? Cujus vero catholici animum non offendat, quod isti judices mortuorum dicunt eumdem beatum Cyrillum sibi exstitisse contrarium, et aliter postea de quibusdam scriptis memorati Theodori judicasse, atque in hoc incidisse, quod in aliorum inquieta praesumptione culpavit? cum dicat Apostolus: Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo (Gal. II, 18). Namque cum ipse docuerit quod illi qui se infense haberent circa virum admirabilem et maximam gloriam merentem Theodorum, quaerentes quaedam ejus capitula non ex melioribus intellecta damnari, occasionem potius facerent contrario dogmate quo tenebantur, eosque non recte ambulare pronuntiet, quomodo se praevaricatorem non constitueret, et in se converteret omnia quae invectus in alios dixit, si ipse quoque postea vellet aliqua Theodori capitula condemnari? Aut quomodo non deprehenderetur sibi esse contrarius, qui cum nos monuerit ut, alia quaerentes, quantum fieri potest, longissime relinquamus, postmodum in mentem assumeret quod concinnare illi volebant, ut cum persona in promptu non esset quam culpae supponerent, incertam, sicut ipse definivit, capitulorum Theodori faceret redargutionem, in incertum juxta suam sententiam currens, et aerem verberans? Durum nimis est ut hoc temere de Cyrillo putetur, quod obliviscens semetipsum, et non se cogitans esse mortalem, adversus pulveres, id est adversus mortuum et in pulveres redactum, arcum extenderet: cum impossibile non esset ut hoc pateretur et ipse post mortem, quando jam defendere, vel melius interpretari sua dicta non posset. Ipse Theodori aemulos arguens dixit: Grave est enim insultare defunctis, vel si laici fuerint, nedum illis qui in episcopatu hanc vitam deposuerunt: et ipse temere credendus est quod postea Theodoro in episcopatu mortem obeunti potuerit insultare, et non, sicut oratus est, cedere Deo praescienti uniuscujusque voluntatem, et cognoscenti qualis unusquisque nostrum futurus sit? Quis hoc de Cyrillo dicere audeat, nisi qui in eum voluerint non alienam provocare, sed suam revocare sententiam? Quod enim de illo forsitan alius dicere non auderet, ipse jam dixit: Quoniam haec juste audient, tametsi nolint, qui hujusmodi causas praebent. Et ideo non temere credendus est contra suam sententiam causas hujusmodi praebuisse. Sed jam multipliciter, sicut promisimus, ostensum, Auguste, cognoscis, quoniam haereticorum complices in evacuationem magnae synodi Chalcedonensis atque statutorum beati Leonis, Theodorum quoque Mopsuestenum episcopum nimis audacter sub anathemate damnaverunt, et quod incassum nituntur temeritatem suam nescio quo patrocinio beati Cyrilli defendere. Ubi simul advertere potuit serenitas tua quoniam haec demonstrare quaerentes, illa etiam tria, licet ex occasione et alio intenti, falsa esse docuimus: videlicet quod de ipso Theodoro dixerunt, quia Christum hominem tantummodo, non etiam Deum credidit, et quia Trinitatem juxta Sabellium denegavit, et quia evacuavit omnes in Christum factas prophetias. Et haec quidem sufficere judicamus eis qui fideli ac pia intentione volunt cognoscere veritatem. Sed propterea dicemus et alia, quoniam satis non est ad contentionem, quod abundat ad fidem.