LIBER I | LIBER III |
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. Quod damnationem trium Capitulorum adversarii concilii Chalcedonensis conscripserint, et imperatoris titulo praenotarint.
Quoniam integritatem fidei, quae mihi, religiose princeps, cum tua pietate communis est, et declaratam sufficienter arbitror et defensam; nihilque relictum est calumniis haereticorum, in quo vel nos male sentire de mysterio divinae incarnationis infament, vel magnam synodum Chalcedonensem, cujus decretis eamdem nostram fidem consonare monstravimus: securi jam pergimus occultas eorum fraudes et exsecranda mendacia ventilare, quibus per suos satellites atque fautores praedictam synodum, sub obtentu defensionis, expugnare moliti sunt. Confido enim quod non solum tuae serenitati, sed omni haec legenti qui talis non est qualem notat sermo propheticus dicens: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4), luce clarius apparebit quod in evacuationem praedictae synodi facta sunt quae in ejus purgationem scripta esse jactantur. Unum solum petimus de tua clementia, cujus cognomine decoraris, ut quia in Ecclesiae praejudicium multa per subreptionem haereticorum et acta et scripta sunt quae zelus Dei nos impellit arguere, nostra te responsio nihil offendat. Egerunt enim callide per suos complices, sicut solent, adversarii veritatis, ut ea ipsa quae scribi fecerunt, etiam titulo nominis tui praenotarentur: existimantes quod proposito terrore tuae personae, condemnationem vel etiam convictionem suae temeritatis et falsitatis effugerent. Verum nos illa scripta nolumus tua dici, quae scimus cognitae nobis tuae fidei contraria. Nam si legibus vestris bene atque utiliter censuistis, ut quaecunque vestra rescripta, contra ipsas quas promulgastis leges, in quibus vobis deservitur, et quas vobis infringere licet, per subreptionem fuerint elicita, vacuentur, nec dicantur a vobis data, quae generalibus constitutionibus vestris inveniuntur adversa: quomodo illa quae adversantur constitutionibus patrum tuorum, quibus te sicut religiosum necesse est deservire, et quas nec tibi nec omnibus tecum in commune hominibus licet infringere, non jure meritoque tua non esse dicimus? Obedientes itaque Petro apostolo dicenti: Deum timete, regem autem honorificate (I Petr. II, 17); et pro Dei timore, quae contraria sunt Ecclesiae Christi refellimus; et pro regis honorificentia, quae refellenda sunt, tua non dicimus. Sint igitur illorum qui frustra putaverunt quod falso tui nominis titulo munirentur quae ratione stare non possunt; et illis potius imputentur quorum et fraudulentis excogitationibus adinventa, et diuturnis elucubrationibus contra sanctam Chalcedonensem synodum novimus esse composita. Nam quid opus erat, obsecro, quietem Ecclesiae supervacuarum quaestionum, ut non dicam noxiarum, concursionibus agitare? Quid opus erat ejusdem synodi retractare decreta, non solum contra religionis reverentiam, sed etiam contra ipsius humanitatis pudorem, quae consensu totius Ecclesiae per centum ferme annos, te custode, hactenus inviolata manserunt? Vel quid opus erat Theodori Mopsuesteni episcopi, olim in Ecclesiae pace defuncti, calumniose dicta discutere, et sic ubi lapsus putatur, vel etiam verbo humanitatis lapsus est, tanta adversus eum furere contumelia, quanta, si adhuc in corpore degeret, eum affici non deceret, nisi reprehensus prius atque convictus, post unam et secundam correptionem pertinaciter veritati resisteret? Sed quia laudatur idem Theodorus in epistola venerabilis Ibae, quam memorata synodus pronuntiavit orthodoxam, per hoc auctoritatem ipsius synodi solvendam haeretici crediderunt, si nunc eum, post centum et amplius defunctionis ejus annos, velut auctorem magistrumque Nestorii condemnare facerent, et consequenter etiam ipsam epistolam, quasi haeretici laudatricem. Quid autem agent, quod non solum in ipsa laudatur epistola Theodorus Mopsuestenus episcopus, verum etiam dum viveret, a sanctis Patribus qui cum eo verbi praedicatione conversati sunt, et approbatus et magna laude praedicatus ostenditur, sicut a Joanne Constantinopolitano et Gregorio Nazianzeno, et post mortem a Joanne et Domno Antiochensi, ac tota synodo Orientis apud Antiochiam congregata? Nunquid ergo et istos omnes venerabiles Ecclesiae Christi doctores, vel dicta eorum anathematizari facient? Aliter enim videri non potest epistola Ibae pro laude Theodori juste sub anathemate condemnata, nisi et isti omnes beatissimi Patres, aut eorum saltem scripta, similiter abdicentur, in quibus eumdem Theodorum multo amplius quam in ea docebimus esse laudatum. Sed nec illa quae dicuntur a Theodoreto Cyrri episcopo contra beatum Cyrillum nescio quando scripta, ob aliud modo damnata sunt, nisi ut per hoc quoque synodus Chalcedonensis quasi notabilis videretur, quod idem Theodoretus deliberationi ac definitioni ejus interfuit, atque epistolam papae Leonis, Eutychis dementiam confutantem, ibi defendit, et quibusdam minus intelligentibus rectam esse monstravit. Nam ut inferius ostendetur, et alii quorum memoriae communicamus, scripserunt adversus beatum Cyrillum eumdem; verumtamen in hoc anathemate denominati non sunt, quoniam in Chalcedonensi concilio non fuerunt. De quibus omnibus dicturus, hoc ordine totam causam tractare disposui. Prius evidentium documentorum prolatione demonstrare, quod in evacuationem memorati magni concilii, et decretorum papae Leonis, haereticorum fautores haec egerint. Deinde quoniam frustra confingitur, supradictam epistolam venerabilis Ibae ab eodem Chalcedonensi concilio non fuisse susceptam; sed cum ostendi non possit, tali mendacio nos in ejus condemnationem adducere voluerunt. Postremo autem probabo non posse juste culpari sanctam synodum quod eam pronuntiavit orthodoxam. Ubi simul inopinum quoddam, et quod difficile credes, Auguste, monstrabitur. Nam cum Eutychiani memoratam synodum criminentur, quod velut in approbatione ipsius epistolae beatum Cyrillum haereticum fuisse firmaverit, et Nestorii excusationem, Ephesini vero concilii reprehensionem receperit: ego contra doceam, quia si praedictam epistolam quasi haereticam improbaret, hinc potius beatum Cyrillum credidisse haereticum, et Nestorium excusasse atque Ephesinum reprehendisse concilium videretur.
CAPUT II. Quod epistola Ibae, quamvis eam concilium orthodoxam non pronuntiasset, damnari absque concilii reprehensione non possit.
Sed jam primam divisionis hujus partem tractare debemus. Dicimus igitur, quia vel si, ut quidam mentiti sunt, epistolam venerabilis Ibae minime Chalcedonensis synodus approbaret, nec omnino ad ejus deferretur examen, sic quoque in ipsius evacuationem pro Theodori laude damnaretur. Quod ex ejus allocutione, quam, sicut priore libro docuimus, ad Martianum scripsit Augustum, cujus auctoritatem vestra quoque pietas sua lege firmavit, evidenter ostenditur. Sed priusquam allocutionis ipsius super hac quoque causa testimonium proferamus sive expendamus, praedictam legem vestram quae auctoritati ejus, ut diximus, attestatur, commemorare necessarium credo. Titulus autem sub quo continetur, iste est (Cod. de Summa Trinit., lib. VII): De summa Trinitate et fide catholica, et ut nemo de ea publice contendere audeat. Principium vero: « Imperator Justinianus Augustus Epiphanio sanctissimo ac beatissimo archiepiscopo regiae urbis hujus et universali patriarchae. Scire volentes tuam sanctitatem omnia quae ad ecclesiasticum statum respiciunt. » Et post alia: « Eadem vero sancta Chalcedonensis synodus, et magni Procli ad Armenios scriptam epistolam, de eo quod oportet dicere Dominum Jesum Christum Filium Dei, et Deum nostrum, unum sanctae Trinitatis, per suam relationem suscepit et confirmavit. Si enim praedictas sanctas quatuor synodos egrediamur, aut ab his disposita, damus facultatem haereticis qui depositi ab eis sunt, et eorum dogmatibus, suam pestilentiam iterum in sanctas Dei Ecclesias ostentare. » Haec in confirmationem praedictae allocutionis ex lege vestra protulisse sufficiat. Cujus titulus, quo interdictum est ut de fide catholica nemo publice contendere audeat, utrum observetur, cum de synodi universalis sententia post centum fere annos in Ecclesia modo contenditur, tuae pietatis est judicare; aut si nulla transgressione quatuor sanctae synodi et ab his disposita convelluntur, cum epistola venerabilis Ibae Edesseni episcopi, quam magna synodus Chalcedonensis orthodoxam pronuntiavit, velut impia et Nestoriana damnatur. Quid ergo prodest praevidisse quod per haec facultas daretur haereticis qui depositi ab eis sunt, et eorum dogmatibus, suam pestilentiam iterum in sanctas Dei Ecclesias ostentare, et minime providisse ne fieret? Sed ex illa jam allocutione quod intendimus probare debemus. Alloquens itaque Martianum Augustum praedicta synodus ( Post acta concilii ), et tam decretorum simul rationem quam epistolae beati Leonis, Patrum auctoritate confirmans, ita respondit adversus Eutychianos qui eam culpabant quod duas diffinierit Christi esse naturas: « Ambiguitate quaestionis exorta, Patrum interpretationibus nostram confessionem coaptasse cognoscimur: satisfacientes quod in nullo discordem intelligentiae eorum detulerimus animum, sed his utimur testibus ad nostrae fidei firmitatem. » Et ut ostenderet quod non tam ipsam quam doctores antiques Ecclesiae quorum sententiam in hoc secuta est, praedicti culparent haeretici, commemoratis in eadem allocutione quorumdam Patrum epistolis, etiam magni Procli volumen ad Armenios cujus in vestra lege meministis, et epistolam sapientissimi Joannis Antiocheni sic memorat dicens: « Necnon et magnum Proclum huic vituperationi subjiciet, qui eisdem Orientalibus volumen ad Armenios pro fidei congruentia destinavit. His autem consociabitur ad culpam et sanctissimus Joannes Antiochenus episcopus, qui haereticorum maledicta rejiciens, et apostolicae doctrinae dogma declarans, totius Orientis confessionem velut ex uno ore, sanctissimo Proclo et ei qui per idem tempus mundi regebat gubernacula destinavit. Non igitur admirandi Romanae urbis praesulis epistolam, velut innovationis offendiculum, criminentur, etc. » In hac vero sapientissimi Joannis Antiocheni et totius Orientis confessione, sanctissimo Proclo et imperatori Theodosio destinata, cujus exemplo synodus Chalcedonensis admirandi Romanae urbis praesulis, id est beati Leonis defendit epistolam, ut pote per quam memoratum Joannem Antiochenum et haereticorum maledicta rejecisse, et doctrinam apostolicam declarasse testatur, per quam et illud confirmatum esse primo libro docuimus, quod unus ex Trinitate sit Dominus Jesus Christus, multo majori laude quam in epistola venerabilis Ibae, Theodorus praedicatur. Nam Proclo quidem rescribens super confirmatione tomi ejus ad Armenios missi, idem Joannes cum synodo Orientis dicit haec: « Non solum nos viventes tales calumnias ab his qui conturbare volunt Ecclesias continue sustinemus: sed et qui bene de vita profectus est beatus Theodorus, et quinque et quadraginta annis clare in doctrina praefulsit, et omnem haeresim expugnavit, nullam alicubi detractionem ab orthodoxis in vita suscipiens; post longi temporis hinc discessum, et post multa certamina, et post decem millia libros adversus haereses conscriptos, et posteaquam in conspectu sacerdotum, et imperatorum, et populorum probatus est, periclitatur quae haereticorum sunt sustinere, et illis proximus praedicari. » Theodosio vero imperatori, qui per idem tempus mundi regebat gubernacula, sic dicit: « Theodorus enim, quem quando dicimus, virum dicimus in episcopatu clarum finem habentem, et quinquaginta pene annis fortiter repugnantem cunctis haeresibus, et in expositionibus quas in omnibus ecclesiis orientalibus faciebat, et quibus in regia civitate valde esse comprobatus apparet, a nullo quoquam neque majorum, neque similium, judicatus est haereticus: econtrario autem ab omnibus sacerdotibus, propter eam quae illi aderat doctrinae gratiam, in admiratione semper est habitus, et superiorem honorem gloria possedit: et non a sacerdotibus tantummodo, sed a sacratissimo vestro avo, dicimus ter beato, et a Deo imperii sceptra sumente et vobis transmittente Theodosio. Qui in desiderio visionis viri factus, in ecclesia ejus doctrinae fuit auditor magnus ille imperator; nec arbitratus est alterum se talem comperisse doctorem, superadmiratus quidem ejus doctrinam, et colloquio delectatus atque obstupefactus tunc, quem nunc spernunt aliqui, tanquam sortem sumentes probandi et reprobandi obeuntium doctorum quos volunt. Jam vero et a vestro imperio, pro sui reverentia, et spiritali sapientia, ei saepius attestatum est, et vestris litteris honoratus est. » Itemque de illo inferius: « Iste ille est Flaviani magni Antiochensium sanctae Dei Ecclesiae pontificis amantissimus discipulus, et beati Joannis Constantinopolitani episcopi condiscipulus, cujus memoriam redivivam fecistis, maximam hinc gloriam pietatis vestrae imperio facientes. » Dicunt et alia, quae tunc convenientius memorabuntur, cum et aliorum sanctorum Patrum testimonia, quibus eidem Theodoro similiter attestati sunt, proferemus. Et cum Joannes Antiochenus et caeteri orientales episcopi, Mopsuestenum Theodorum praeconiis in eisdem epistolis, quarum formam se attendisse in suis definitionibus Chalcedonensis synodus fatetur, tanquam apostolicam declarantem doctrinam, ut epistolam beati Leonis acciperet: quomodo non in ejus evacuationem, pro laude Theodori, damnaretur epistola Ibae, vel si, ut dictum est, non eam pronuntiaret orthodoxam, neque ad ejus deferretur examen? Nam si quia Theodorus, ut aiunt, Nestorii quidem magister fuit, majore autem quam ille impietate blasphemavit, et si quia omnia Theodori dicta adversus Christum diaboli transgrediuntur insaniam, ideo non solus ipse juste damnatur, sed etiam quae illum laudavit epistola: synodus quoque Chalcedonensis juste damnabitur, quae non tantum maximos laudatores ipsius Theodori, praedictum Antiochenum et caeteros Orientis episcopos, suscepit ut Patres, verum etiam ipsas quibus eum laudaverunt epistolas secutam se fuisse in suis definitionibus confitetur. Pervides igitur, clementissime imperator, quoniam vel si nos quoque contra testimonium conscientiae denegemus epistolam venerabilis Ibae orthodoxam fuisse judicatam in synodo, et huic mendacio etiam illud addamus, quod nec ad ejus fuerit delata judicium, praedicta synodus a nobis non possit defendi, si eamdem epistolam pro Theodori laude damnemus. Et illi quidem qui videntur in Ecclesia falsi fratres, qui utinam foris essent, modo negantibus non resistunt, quinimo et laudantur. Quod ut nos seducerent fallaciter immiserunt: ut postea nobis ab ipsis, vel ab his qui foris sunt dicatur haereticis: Qui Theodorum juste damnastis, quod ejus omnia dicta diaboli transgrediantur insaniam, et ideo consequenter etiam Ibae rejecistis epistolam, atque a synodo negastis esse susceptam, crimini utique deputantes, si eam orthodoxam pronuntiasse diceretur, quae blasphemum laudavit et impium: quomodo ipsam Chalcedonensem synodum recipitis, evidentissime testantem illas epistolas apostolicam declarasse doctri nam, et haereticorum maledicta rejecisse; in quibus doctrina Theodori multo majore quam in Ibae epistola praedicatione laudatur? Amplioris autem delicti est, quod illarum epistolarum judicio atque auctoritati se subdidit, quam si male de ipsa, quod negastis, Ibae epistola judicaret. Sed et hoc adjicient dicentes: Ista est quam magnificatis apostolica Leonis vestri doctrina: cujus epistolam synodus Chalcedonensis illarum epistolarum testimonio vel exemplo, excusare tentavit, quae profanum Theodorum, et a vobis pro sua impietate damnatum, maximis praeconiis extulerunt. Haec cum objecerint, quid respondebimus, obsecro? Quid dicemus nostro judicio nobis ora claudentes, nisi hoc unum fortasse quod restat, et ad quod nos omnia compellunt, illam synodum non recte de fidei Christianae dogmatibus censuisse? Hoc enim consequitur, si haeresis crimen est laudasse Theodorum, in illis epistolis praedicatum, quarum se formam attendisse in suis decretis, quibus beati Leonis approbavit epistolam, praedicta synodus confitetur. Si autem volumus immutilatam nobis ejus auctoritatem manere, non dicemus Nestorianam epistolam venerabilis Ibae pro laude Theodori, quem in illis epistolis, quas tantum praetulit, amplius invenimus esse laudatum. Sicut autem ipsarum epistolarum testimonio convincuntur, qui cum teneantur Chalcedonensis auctoritate concilii, a quo laudatae sunt, nolunt unum de Trinitate dicere Dominum Jesum Christum: ita et illi earum testimonio convincentur, qui simili fide probantes ejusdem decreta concilii, epistolam venerabilis Ibae quae Theodorum laudavit, tanquam Nestorianam voluerint abdicari. Et haec asserta sunt, vel si, ut jam diximus, non eam synodus pronuntiaret orthodoxam, nec apud eam recitata posset ostendi. Quia vero fatentur quod ibi recitata fuerit, adhuc eis amplius concedamus, et dissimulemus ab hac quoque sententia synodi, qua pronuntiavit quod sanctissimus Joannes Antiochenus, haereticorum maledicta rejiciens, et apostolicae doctrinae dogma declarans, totius Orientis confessionem, velut ex uno ore, sanctissimo Proclo et ei qui per idem tempus mundi regebat gubernacula destinavit: ut sicut negatur eadem synodus epistolam venerabilis Ibae orthodoxam pronuntiasse, ita etiam negetur memoratas sapientissimi Joannis et totius concilii orientalis epistolas, in quibus Mopsuestenus Theodorus multo amplius laudatus est, approbasse, et earum formam in sua definitione, quemadmodum docuimus, attendisse. Nunquid etiam sic non in reprehensionem ipsius synodi pro quacunque causa praedicta epistola videbitur? Nam si credendum est ad zelum catholicae fidei pertinere, quod post centum ferme annos tanquam Nestoriana damnata est: sancta illa synodus haeresi Nestorianae cohibuit, quae apud se recitatam eamdem epistolam non damnavit: si tamen sola illa synodus, et non tota Christi Ecclesia usquequaque diffusa, quae decreta ipsius synodi in magna semper auctoritate suscepit. Indubitatum est igitur, quod synodum Chalcedonensem non falsa negatio, ad deceptionem facilium ab haereticis adinventa, sed sola possit defendere ratio veritatis: quam nos, discussis ipsorum haereticorum fraudibus atque mendaciis, Deo adjuvante, reddemus.
CAPUT III. Quod epistolam Ibae ideo damnarint, quia duas in Christo naturas confitetur. Quo consilio episcoporum subscriptiones exigant, et cur damnantium communionem ipsi refugiant.
Ut autem clementiae tuae magis appareat, quod non forsitan minus occurrente ratione, qua illa defenderetur epistola, negatum sit a synodo fuisse susceptam, sed potius in praejudicium ipsius synodi facta sint omnia quae in ejus purgatione elaborata dicuntur: considera, quaeso, aut eos etiam qui talia conscripserunt interroga, cur tanta in ipsius epistolae reprehensionem scripta; cur tam multa vitia ascripta sunt, nec ab ipsis Ibae accusatoribus imputata; cur postremo velut impia et Nestoriana damnata est. Non et istud defendendae synodi necessitas flagitabat, cum magis excusari debuerit, ut etiam si metuendum putabatur, utroque defensionis latere muniri synodus videretur, cum dicerent et illam epistolam non fuisse susceptam, et vel si suscepta fuisset, synodum non esse culpandam. Nunc autem congerunt in ipsam epistolam multa crimina, affingunt velut acceptabiles damnationis ejus causas, quod ab haereticis exspectatum est; et jactant non fuisse susceptam, quod ostendere nemo potest. Namque cum venirent ad locum ipsius epistolae ubi refert Ibas, et dicit: « Multi autem, ante oculos non habentes Dei timorem, occasione ecclesiastici zeli, inimicitias quas occultas in cordibus suis habebant, ad effectum perducere festinaverunt. Ex quibus unus existit nostrae civitatis tyrannus, quem nec tu ipse ignoras, qui occasione fidei non solum nunc viventes insequitur, sed et hos qui olim ad Deum praecesserunt. Quorum unus est beatus Theodorus, praeco veritatis et doctor Ecclesiae: qui non solum in sua vita colaphizavit haereticos per veritatem suae fidei, sed et post mortem spiritalia arma in libris propriis Ecclesiae filiis dereliquit, sicut et tua reverentia eidem collocuta cognovit, et ex his quae scripsit instructa est. Hunc praesumpsit qui omnia praesumit in Ecclesia palam anathematizare; qui propter zelum Dei, non solum propriam civitatem ab errore ad veritatem convertit, sed et longe positas sua doctrina instruxit Ecclesias. » Cum ergo ad istum locum, sicut dixi, venirent, ubi quemdam denotat idem venerabilis Ibas ad Marim Persam scribens, quod Theodorum anathematizare praesumpserit: quamvis ipsius epistolae verba non ita in suo libro posuerint sicut habentur, sed quae voluerunt pro sua voluntate decerpserint: tamen non dubitaverunt et hoc addere dicentes: « Oportet aperte inspicere ad Marim epistolam, omnia quidem sine Deo et impie dicentem: illud tantummodo ostendentem bene, quia ex illo Theodorus per Orientem in Ecclesia anathematizatus est. » Vellem itaque mihi responderent atque monstrarent, non dico qui talia scripserunt, ipsi enim sciunt quod egerint, sed isti qui talibus subscripserunt, quomodo confirment quod illa epistola ad Marim scripta omnia sine Deo et impie dicat. Num etiam confessionem duarum naturarum Christi damnaverit? An non in eadem epistola continentur haec verba: « Ecclesia enim sic dicit sicut et tua sanctitas novit, et sicut a principio didicit, et confirmata est divina doctrina ex libris beatorum Patrum, duae naturae, una virtus, una persona, quod est unus Filius Dominus Jesus Christus. » Liquet igitur jamque, quantum existimo, etiam his quibus forte aliud videbatur, quod astute ad denegationem duarum Christi naturarum, sub obtentu nescio cujus novae diligentiae, epistola illa damnata sit. Nam quare dicerent quod omnia sine Deo et impie dicat, nisi ut illud quoque complecterentur, quod duas Christi confiteatur esse naturas? Ac ne secundum aliquam loquendi consuetudinem acciperetur, quod dixerunt omnia, non leviter, sed caute atque sollicite se id posuisse exceptione addita monstraverunt, adjicientes atque dicentes: « Illud tantummodo ostendentem bene, quia ex illo Theodorus per Orientem in Ecclesia anathematizatus est. » Si igitur illo tantummodo excepto, omnia sine Deo et impie dicit, in ipsis omnibus procul dubio etiam illud voluerunt intelligi, quod duas professa est Christi esse naturas. Non autem, sicut jactant, hoc illa bene ostendit epistola, quia ex illo Theodorus per Orientem in Ecclesia anathematizatus est, cum hoc ab uno factum referat; sed hoc potius bene ostendit, quod anathematizandus non sit, quem unus tantummodo anathematizare praesumpsit. Cujus praesumptionem si quis approbat, caeteros Orientis episcopos qui hoc impium judicaverunt, sine dubitatione condemnat. Ut autem alio quoque ostendamus indicio, quod ad denegationem duarum Christi naturarum, quas in memorata epistola confessus est idem Ibas, adjecerunt ut dicerent eam omnia sine Deo et impie dicentem: recordare, quaeso, imperator, quae formula prius data fuerit damnationis ipsius epistolae, et quae sit modo composita. Nam prius dictum fuerat: « Si quis dicit rectam esse ad Marim impiam epistolam quae dicitur ab Iba esse facta, aut ejus assertor est, et non magis anathemati subjicit, ut pote male tractantem sanctum Cyrillum, qui dicit quia Deus Verbum factus est homo, et ejusdem sancti Cyrilli duodecim capitulis detrahentem, et primam Ephesinam synodum impetentem, Nestorium vero defendentem, laudantem autem Theodorum Mopsuestiae, anathema sit. » Nunc autem, submotis his omnibus causis, nolo dicere utrum veris aut qualibus, ne propter ipsas tantum videretur esse damnata, ac non etiam pro confessione duarum naturarum Christi quam continet, postea talis data est formula subscribendi, et sic absolute fieri praeceptum est: « Si quis dicit rectam esse ad Marim impiam epistolam, aut eam defendit, et non anathematizat eam, anathema sit. » Cum ergo et in ipsius contestatione libri pronuntiaverint, quod omnia sine Deo et impie dicat, et in subscriptionis formula quam postea mutaverunt, abstulerint alias qualescunque damnationis ejus causas, ut non pro aliquibus damnata, sed pro omnibus videretur: quid aliud intelligendum est, nisi quia sub praetextu falsae diligentiae confessionem duarum naturarum Christi destruere voluerunt? Emendaverunt et alia, et adhuc emendant, in eodem nescio quali suo libro: si tamen emendatio illa dicenda est, per quam non aufertur mendacium, sed augetur. Unde si post hanc quoque responsionem nostram mutaverint alia, nobis imputare non debent, quasi false reprehenderimus quae ab eis aliter dicta sunt. Si enim aliquando consisterent, et mutari atque mutare desinerent, congrua dictis ipsorum inveniretur etiam nostra responsio. Quod si quisquam dolos eorum ex his quae memoravimus investigare non possit, quoniam non omnes habent studium lectionis, cui sola ipsius facti consideratio non sufficeret ad cognoscenda factionis haereticae non experta consilia? Primum quod subito, et nulla saltem provocante causa, ante centum ferme annos ab universali judicata concilio ventilatur. Deinde quod data formula subscribendi quam non liceret excedere, passim et ubicunque reperti, ad augendum numerum, alieno decreto subscribere compelluntur episcopi, quod per diversas circumlatum provincias omnium sacerdotum videretur subscriptione firmari. Nam scientes Eutychiani quoniam privata cujuscunque voluntas universali synodo praejudicium quod semper quaesierunt, inferre non posset, id egerunt per suos satellites, arte qua solet haereticorum exercitata malitia, ut quasi totius Ecclesiae judicato Nestorianam esse epistolam comprobarent, de cujus receptione universalem synodum criminantur. Nam alia causa nec videtur, nec dicitur, pro qua subscribendum in multas provincias mitteretur. Quod si et haec intelligere non possemus, quem sanum tandem non sollicitaret, si ei nec petenti, nec agenti, ingereretur antidotum, quod utique contra aliquid dari, ipsum nomen ejus indicium est? Et propterea, si morbus non sit contra quem detur, non sine suspicione auferendae salutis ingeritur. Quod tibi, religiose imperator, non aliena ratione suademus: nam vestra sunt ista quae dicimus. Tum enim cum pro firmanda vel amplius publicanda condemnatione Theodori Alexandrini aliorumque similium, beatissimo Romano episcopo scripsistis, hoc etiam quod asserimus addidistis, ita dicentes: « Caeterum quod generale dicitis fieri debere concilium, quae hujus rei causa sit ignoramus. Nullus ignotus processit haereticus, nulla nostris est temporibus nata perfidia, nec aliquid in fide quod retractari debeat, invenitur; et intulistis quod et nos in hac causa dicimus: Qui enim sanis ea adhibet quae solent adhiberi vulneribus, non reducere cupit, sed expellere sanitatem. » Haec tua est ratio, serenissime imperator: a qua si non avertamus aspectum, non aliud de causa praesenti possumus judicare, nisi quod in condemnatione hujus epistolae fautores haereticorum non reducere cupierunt, sed expellere sanitatem. Ob hoc ergo non abducimur falso titulo nominis tui, ut quae huic sane rationi contraria cernimus, tuae pietatis esse dicamus; aut talibus purgatam credamus sanctam et universalem synodum, quasi hactenus impura remansisset, et mendacii atque coactae defensionis indigeret verax et omnium catholicorum devotione honorata semper ejus auctoritas. Quando, si ita pro ea respondendum haereticis videretur, ut negaretur quod epistolam venerabilis Ibae pronuntiavit orthodoxam, non illorum hoc possit episcoporum subscriptione sive testimonio confirmari, quibus Eutychiani si crederent, non se a communione Ecclesiae separarent. Propter quod nec aliquis unquam propriis testibus usus est adversus haereticos; sed divina potius auctoritate atque necessaria ratione, et antiquorum Patrum testimoniis, quorum se nobiscum doctrinam accipere mentiuntur. At enim dicitur quod Eutychiani graviter beati Cyrilli doleant injurias quas epistola continet, et propterea scandalizantur in synodo, a qua dicunt esse susceptam. Quid ergo, si negaverimus esse susceptam, credent nobis? aut nobis, id est catholicis crediderunt, et non ipsi potius viderunt esse susceptam, ut hinc expostulent? Quod si etiam dicantur nobis credidisse quia suscepta est, quomodo nobis iterum credent, si dicamus quia suscepta non est? Si autem non crediderunt testimonio nostro, sed ipsi quod manifestum est cognoverunt, nunquid plus nostris subscriptionibus credituri sunt quam suae rationi? Non igitur haereticorum dolosi fautores hoc illorum episcoporum subscriptionibus voluerunt efficere, ut convincerentur Eutychiani quod non fuerit a synodo epistola venerabilis Ibae suscepta, sed ut ipsa potius eorum negatione videretur non fuisse suscipienda. Verum ista putaverint Eutychianos falso nostro testimonio credituros, cur igitur non ita saltem statuerunt ut dicerent: Si quis dicit susceptam esse a synodo Chalcedonensi ad Marim epistolam, anathema sit; sed magis dicendum, Si quis dicit rectam esse ad Marim epistolam, aut impiam defendit, et non anathematizaverit eam, anathema sit, nisi ut sanctos qui eam in concilium congregati non anathematizaverunt, imo et orthodoxam judicaverunt, pro haereticorum voluntate damnarent? Et licet, ut nos ad condemnationem ejus inducerent, finxerunt quod iidem Patres qui Chalcedona convenerunt non eam pronuntiaverunt orthodoxam, de quo postea disquiremus: interea tamen certum est quod cum apud eos recitaretur, non eam anathematizari subdiderunt. An quia non praeteriti temporis verbo dixerunt, si quis non anathematizavit ad Marim impiam epistolam, sed si quis non anathematizat: ideo non pro condemnatione synodi Chalcedonensis hoc adinvenisse putandi sunt? Equidem si hoc a subscribentibus exigeretur fieri, acta res esset, nec jam suspicio, sed manifesta contradictio videretur. At hoc sibi necessarium non esse duxerunt, cum semper dicamus, Propheta dicit, Apostolus dicit, Evangelista dicit, et tantumdem valeat quantum si dicamus, ille vel ille dixit. Deinde ipsos qui Chalcedona convenerunt Patres, et apud Deum, et apud nos, in suis dicimus constitutionibus vivere: quia, sicut Dominus in Evangelio dicit: Deus eorum non est Deus mortuorum, sed Deus vivorum (Matth. XXII, 32). Quod etiam beatus Leo, Romanae praesul Ecclesiae, scribens venerabili Anatolio, hujus regiae civitatis episcopo, sic accipiendum insinuat: « Sancti, inquit, illi et venerabiles Patres qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos et in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt. » Si igitur omnes venerabiles Patres in suis constitutionibus vivunt, profecto etiam qui in Chalcedona convenerant, tanquam viventes, non solum non anathematizaverunt, verum etiam adhuc non anathematizant, nec unquam anathematizabunt epistolam venerabilis Ibae. Quae cum ita sint, certum est quod ad eosdem Patres voluerunt hoc anathema pervenire. Porro et hac ratione submota, non potest acceptabiliter dici quod non pro condemnatione synodi Chalcedonensis ita institutum est, sed ut illi qui sunt praesentes in corpore tantummodo damnarentur, si anathema epistolae Ibae non dicerent. Nam quomodo nos condemnare possumus, qui judices in causa non fuimus, illis Patribus non condemnatis qui prius in suo judicio recitatam eamdem non condemnaverunt epistolam, et quorum exemplo sumus inducti, ut ei nos quoque non diceremus anathema? Ab illorum enim damnatione procedere debet forma judicii, a quorum errore processit forma peccati; et ampliore supplicio digni sunt qui auctores quam qui sequaces deprehenduntur erroris. Cum vero haec in condemnatione sanctae synodi, pro haereticorum voluntate censuerint et constituerint, ut si quis non anathematizat memoratam venerabilis Ibae epistolam anathema sit: considera, quaeso, cujus levitatis, cujus confusionis est atque dedecoris, ut nos sibi communicare compellant, permanentes in ea sententia qua non solum anathema ei non dicimus, sed etiam negamus esse dicendum. Ubi omittimus dicere, quoniam si communicemus eis qui nobis jam dixerunt anathema, non solum condemnationi synodi Chalcedonensis communicabimus, verum et sententias in nos eorum, ipsa eorum communicatione firmabimus. Id enim etiam ipsos fortassis velle dicitur. Sed hoc potius dicimus, quoniam si ullus apud eos esset divinae religionis vel rationis humanae respectus, ipsis quoque profanum et nimis turpe videri debuit, communicando nobis anathema quod in nos decreverunt, in semetipsos ultro convertere. Unde satis appareti quanta sit gravitas et quanta integritas eorum qu Chalcedonensis decreta concilii retractare praesumunt. Proinde beneficio magis quam injuriae deputent, quod eis non communicamus, donec de medio tollant istud anathema, quod velut magnum chaos interjacens, dividit a populo spiritu paupere, in sensu paternae fidei et sententiae quiescente, inquietos ac superbissimos praesumptores, qui sibi tantum videntur abundare sapientia, ut ablactati super matrem suam. Ecclesiae instituta contemnant, cum scriptum sit: Fili, custodi legem patris tui, et ne repuleris instituta matris tuae. Alliga autem illa circa tuam animam semper, et circumda collo tuo (Prov. VI, 20). Rursumque: Audi, fili, disciplinam patris tui, et ne abjeceris instituta matris tuae: coronam enim gratiarum accipies tuo vertici, et torquem aureum circa tuum collum (Prov. I, 8). O quantum malum, torquem aureum mola asinaria velle commutare! ut qui debemus, Dei patris disciplina et lege servata, de reverentia quoque matris nostrae institutorum, coronam gratiae accipere nostro vertici, et torquem aureum circa collum nostrum; abjiciendo quae mater sancta constituit, scandalum ejus filiis praebeamus, et incidamus in illud judicium de quo Dominus dicit: Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis! necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVII, 6, 7)! Si igitur unum pusillum scandalizare tam grave est, ut magis expediat scandalizanti, mola asinaria collo ejus suspensa, in profundum maris demergi, quanto magis totam Ecclesiam sola inquietudine animi et non tacendi libidine conturbare!
CAPUT IV. Quod falso damnatam a se jactent epistolam, quia Cyrillum male tractarit, cum acerbius tractatus sit a Gennadio et Isidoro, quos non reprehendunt.
Quale vero illud est quod jactant, ideo se damnasse hanc epistolam, quod ejus conscriptor videatur in ea de beato Cyrillo quod male sensisset, cum scripserit adversus eumdem sanctum Cyrillum et 12 ejus capitula, beatae quoque memoriae Gennadius hujus regiae civitatis episcopus, nec ab istis reprehensus in hac condemnatione denominetur, qui multo vehementius et contumeliosius eum in sua responsione tractavit? Nam sic adversus eum dicit: « Vae mihi a malis: heu, heu! unde enim quisquam in praesenti aliunde sumat exordium? Quales Cyrilli Aegyptii, et quantas blasphemias incurri, et quantas blasphemias audivi! Quis revera det capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo istud die et nocte: quoniam extendit lingua ejus mendacium, et non fidem; confortatus est super terram (Jer. IX, 1, 3); ex certo pax peccatoribus deceptio. Propter hoc enim obtinuit eos, inquit, superbia eorum in finem; cogitaverunt et locuti sunt in malignitate, iniquitatem in altum locuti sunt; posuerunt in coelo os suum, et lingua eorum transivit super terram (Psal. LXXII, 6, 8, 9). Psalmistae ista sunt; Jeremiae autem prophetae illa prima. Euge! o beate Paule: Exsurgent, inquit, et ex vobis ipsis viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se (Act. XX, 30). Vae malo Alexandriae, familiari ejus, et proprio jam isti secundo, quae corrupta ploremus, quaeque corrumpit: ex toto jam mysterium iniquitatis, et vereor ne forte nunquam qui tenet de medio fiat (II Thess. II, 7). Euge Jeremiae prophetae! Idem illi voci exstasis terribilis facta est super terram: Prophetae prophetant iniqua; sacerdotes plauserunt manibus suis, et populus meus dilexit ita (Thren. II, 14, 15). Quid enim minimum, aut quid mediocre in illis? omnem supereminentiam blasphemiae jaculatus est adversus sanctos Patres, adversus eorum priores apostolos, adversus ipsum Salvatorem, in resurrectionem meditatus est. Assumptam quidem humanitatem ex nobis et pro nobis injuriat, divinam ejus naturam et impassibilem passionibus subjacere contendit. » Ecce quanta et qualia sanctus Gennadius in beatum Cyrillum effudit, et nulla hinc fit nominis ejus invidia, quoniam ipse non interfuit Chalcedonensi concilio. Quin etiam respondens primo ejusdem sancti Cyrilli capitulo, quo dixit: Si quis non confitetur Deum esse secundum veritatem Emmanuel, et propterea Dei genitricem sanctam Virginem, genuit enim carnaliter carnem factum Dei Verbum, anathema sit; ita in eum invectus est: « Anathematizaturus est te Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3): justissimum enim est te, similiter Ananiae Judaeorum principi sacerdotum linguam adversus discipulos Christi moventem, similem ab eis indignationem experiri, » et caetera, quae in eodem opere, si quis volet, inveniet. Cur igitur in hac ultione, sicut dicunt, injuriarum beati Cyrilli, non magis sancti Gennadii nomen, et pro sui loci auctoritate, quasi regiae civitatis episcopi, et pro maledictionum atque contumeliarum magnitudine, ventilatur? Quod si hoc consideraverunt, quoniam talia Gennadius de Cyrillo non scriberet, nisi dicentis intentionem minus intellexisset: hanc prudentem et piam considerationem ego quoque suscipio. Potuit enim et ipse de Christiana religione quae recta sunt credens, non intellectum beatum Cyrillum bona intentione culpare, et bonam damnare intentionem damnabile crediderunt. Quod si hoc etiam consideraverunt, quoniam si ea quae ante centum annos a beato Gennadio scripta sunt, modo condemnarentur, in reprehensione totius Ecclesiae fieret, quae hoc ante non fecit: hoc quoque sapienter atque modeste consideratum esse, si quis sapiens et modestus, agnoscet. Sed quare non amplius hoc super epistola venerabilis Ibae consideratum est, quae, ut non dicam ab universali synodo approbata est, certe recitata illic ostenditur, nec ostenditur abdicata, nisi quia pro destructione ipsius synodi, et non pro injuria ipsius Cyrilli, quasi profana damnata est? Denique etiam dicta venerabilis Theodoreti episcopi Cyrri, in quibus contraria dicitur scripsisse beato Cyrillo, sub hujus ultionis obtentu similiter reprehenderunt, et ob hoc eum volentes videri notabilem, quia ipse inter alios Patres adfuit Chalcedonensi concilio, et beati Leonis epistolam quam Eutychiani anathematizant, cum ibi relegeretur, dubitantibus episcopis Illyricianis et Palaestinis asseruit. Alioquin cur adversus Ibae epistolam et Theodoreti scripta, sic evidenter agerent, aliorum nominibus tacitis, quorum et dignitas potior, et opinio clarior, et ipsa quae contra beatum Cyrillum, vehementiora atque acriora cernuntur? Nam vir etiam sanctissimus et magnae in Ecclesia Christi gloriae, Isidorus presbyter Aegyptius Pelusiota, quem duo millia epistolarum ad aedificationem Ecclesiae multi scripsisse noverunt, qui etiam pro vitae ac sapientiae suae meritis, ut pater ab ipso Cyrillo et honoratus est et vocatus, sic ei scribit, quin potius rescribit: « Terrent me divinae Scripturae exempla, et rescribere quae oportet compellor. Sive enim pater sum, sicut ipse dixisti, propter Heli condemnationem, qui filios peccantes non castigavit (I Reg. IV); sive filius sum tuus, sicut magis novi, quod magni illius Marci habitum gestes, formido Jonathae condemnationem, quod patrem alloquentem ventriloquam non prohibuit; et prior mortuus in bello, eo qui peccavit, qui prohibere poterat (I Reg. XV, XXI; I Par. X, 13). Ut autem neque ego condemner, neque ipse a Deo condemneris, requiesce a contentione, nec ultionem propriarum injuriarum quae tibi a mortalibus hominibus debetur, exigas a vivente Ecclesia, et aeternam ei discordiam sub praetextu pietatis aedifices. » Nec Isidori scripta, dicentis quod aeternam discordiam sub praetextu pietatis Cyrillus aedificaret Ecclesiae, cum magna invidia, quemadmodum Theodoreti episcopi dicta et venerabilis Ibae epistola denotantur. Scribit autem ad illum rursus idem sanctus Isidorus dicens: « Compassio quidem aciem oculorum obtundit; aemulatio vero excaecat omnino. Noli ergo ab utraque sententiarum exsecutor fieri, sed examini justo causas permitte: quoniam et Deus, qui omnia scit antequam fiant, descendere et videre clamorem Sodomorum (Gen. XVIII, 21) humaniter cum bonitate voluit, diligentis inquisitionis nos docens argumentum. Multi namque te quasi per comoediam irrident ex his qui collecti sunt in Ephesum, quod privatam injuriam judicans, non quae Christi sunt orthodoxe requisieris: dicunt, quod consobrinus Theophili est, et imitans illius voluntatem. Sicut enim ille insaniam apertam diffudit contra Theodorum et nostrum Joannem, sic concupiscit et iste gloriari, licet inter examinatos multum est quod discrepet. » Ecce et in hac epistola arguit illum, velut animi passione et aemulatione caecatum, violenter magis quam justo examine, causas agere atque irrideri a multis, quod injuriae privatae vindictam, non quae Christi sunt orthodoxe requisierit apud Ephesum in causa Nestorii, sicut etiam Theophilus, consobrinus ac decessor ejus, in condemnatione Joannis Constantinopolitani hominum gloriam requisisset. Ideo sanctus quoque Gennadius de ipso beato Cyrillo dixit, quemadmodum supra docuimus: Vae malo Alexandriae, familiari ejus, et proprio jam isti secundo: primum volens intelligi Theophilum, secundum vero Cyrillum. Et quanquam vir doctus diversam causam Joannis et Nestorii judicet, dicens: Licet inter examinatos multum est quod discrepet, in quo reprobat Nestorium ipsum: tamen in utraque credidit aemulationis fuisse propositum. Alias quoque similiter ad eum scribit epistolas, quibus perhibet quod per suam mutabilitatem coelestia proderet, et contrarius sibimet ipsi in suis scriptis existeret, cupiditate vanae gloriae victus. Non igitur venerabilibus Iba et Theodoro coepiscopis innocentiores in hac parte credendi sunt Gennadius et Isidorus viri probatissimi, sed feliciores potius, quod ipsi non sunt participes synodi Chalcedonensis inventi.
CAPUT V. Quod temere damnetur epistola post examen synodi Chalcedonensis, cujus decretis addi nihil debere Leo papa et episcopi Orientis confirmant.
Haec si tranquillo animo et meliore intentione considerare dignemini, illo vobis aperiente cor vestrum, et claudente subreptionibus impiorum, qui, sicut scriptum est: Sanctus et verus habet clavem David; et qui aperit, et nemo claudit; et qui claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7): ipsa rerum gestarum evidentia cognoscetis quod in evacuationem decretorum synodi Chalcedonensis atque epistolae papae Leonis, cujus Theodoretus episcopus in eadem synodo fuit assertor, haec omnia et ab haereticis esse adinventa, et ab eorum fautoribus constituta: quae nisi melioris emendatione judicii rescissa fuerint, frustra, vel si credi posset, negatur quod epistolam venerabilis Ibae memorata synodus approbavit. Cum enim constet quod ibi praedicto episcopo ab accusatoribus suis objecta sit, procul dubio, sicut supra jam diximus, si nunc juste damnatur, tunc maxime condemnari debuerat. Quia vero non ostenditur factum, videtur illa synodus, ut non dicam haeresi cohibuisse, aliquid certe minus fecisse, quod adjicere isti deberent atque supplere. Beatus autem Leo, fidelis ac fidens propugnator Ecclesiae, et haereticorum non fictus aut trepidus impugnator, sic ibi esse dicit omnia definita, ut nihil eorum perfectioni adjici posse confirmet. Namque cum multis et variis machinationibus ejusdem synodi auctoritatem, sicut et nunc, Eutychiani infringere vel minuere conarentur, et quae ibi sunt judicata discuti quaererent, ut sub praetextu diligentioris tractatus, aut emendari in eis videretur aliquid aut suppleri: prudenter ac fortiter eorum insidiis restitit, Leoni Augusto ita scribens (Epist. 88): « Detestandum nobis est perseveranterque vitandum quod fraus haeretica nititur obtinere, nec in aliquam disceptationem pie et plene definita revocanda sunt, ne ad arbitrium damnatorum ipsi de his videamur ambigere quae manifestum est per omnia propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonare. Unde si qui sunt qui ab his quae coelitus sunt constituta dissentiunt, suis opinionibus relinquantur, et ab unitate Ecclesiae cum ea quam elegerunt perversitate discedant. Nam nullo modo fieri potest ut qui divinis audent contradicere sacramentis, aliqua nobis communione socientur. Jactent se in sui eloquii vanitate, et de argumentationum suarum versutia quae inimica est fidei, glorientur. Nobis placet apostolicis obedire praeceptis, dicentibus: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem hominum (Coloss. II, 8). Nam secundum eumdem apostolum (Gal. II, 18), si quae destruxi, haec aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed ego etiam mea confessione firmavi. Quia, sicut sancte veraciterque dixistis, perfectio incrementum et adjectionem plenitudo non recipit. » Pervidet igitur serenitas tua quod, sicut nihil in ejusdem synodi decretis emendari, ita nec adjici possit. Unde non solum contra ipsam synodum, verum etiam contra hujus apostolici viri sententiam, convincuntur egisse qui venerabilis Ibae epistolam temere damnaverunt. Quoniam, vel si dicunt quod nihil in ejus decretis emendare praesumpserunt, negare non possunt quod aliquid eorum plenitudini judicaverint defuisse: ut quod ipsa minus fecit in causa quae ibi tandiu tractata est, isti quasi prudentiore ac diligentiore consideratione supplerent. Quomodo igitur insultationes haereticorum valebimus declinare dicentium: Ubi sunt illa magnifica vestri Leonis verba, quibus nimis arrogans decretis synodi Chalcedonensis aiebat, Perfectio incrementum, et adjectionem plenitudo non recipit? Ecce testimonio vestro convincitur quod in vacuum ventosa verba jactabat. Nam quae in illa synodo judicata sunt, vel si non emendatis, certe suppletis atque perficitis, et quod in eis non fuerit illa quae dicebatur perfectio et plenitudo, monstratis; nec potestis ulterius dicere quod non merito a vestra communione discessimus. An communicare debuimus illi synodo, in qua cum Ibae a suis accusatoribus objiceretur impia et Nestoriana epistola, sicut vos quoque estis confessi, et coram omnibus legeretur, ut dicamus quod frustra negastis, et orthodoxa pronuntiata est, quam in tantum probastis fuisse damnandam, ut sero ad nostram sententiam redeuntes etiam post centum ferme annos, quo vos ab ejus crimine purgaretis, necessario anathematizandum esse vidistis? Et non haec immerito dicent. Namque cum isti fautores eorum, nos qui judices in causa non fuimus, per condemnationem hujus epistolae a Nestoriano crimine judicaverunt esse purgandos, consequenter illos Patres, in quorum discussa judicio, non condemnata est, ab eodem crimine judicaverunt non esse purgandos. Ecce quale praejudicium nobis quaesierunt inducere: ecce quomodo voluerunt adversus Ecclesiam haereticorum calumnias roborare: qui non solum beati Leonis, verum etiam illis conciliis tantorum episcoporum vel epistolis refragantur, in quibus de memorata synodo interrogati, Leoni principi responderunt dicentes: « Neque unum iota vel unum apicem possumus aut commovere aut commutare eorum quae apud illam diffinita sunt: » et iterum: « Quoniam sicut soli nihil minus est ad demonstrandum, quia sol est: sic et magnae, et sanctae, et universali synodo Chalcedonensi, minus quidem bonorum nihil omnino est, neque additamento aliquo eget, neque detractione, ab Spiritu sancto veluti divino quodam sale condita. Etenim qui in ea tunc damnati sunt, indigni sacerdotalis ordinis judicati, decreto ac judicio magni Dei, velut impii condemnati sunt. Qui vero in ea recepti sunt, injustam et tyrannicam antea sustinentes inscriptionem, confestim decreto Spiritus sancti juste suscepti sunt: in quibus est et nostrorum temporum secundus Abel, beatus Flavianus. » Dicunt et alia multa, quae commemorare perlongum est. Quomodo igitur haereticorum complices recipimus, nova et contraria decernentes, tanquam minus religioni consultum fuerit in his quae definita sunt ab illa synodo, cum antiqui Patres unum iota vel unum apicem se in eis movere non posse pronuntient? aut quid putamus profecto soli et toto mundo radianti deesse, quod debeat istorum adjectione suppleri; qui sicut insuperabilem splendorem ejus frustra obscurare conantur, ita nihil possunt plenitudini ejus adjicere?
CAPUT VI Quod frustra Vigilii papae responsum exspectare se dicant, qui a Leonis decessoris sui vestigiis minime recessurus sit.
Et adhuc dicunt quod de tanta sua praesumptione Ecclesiam quoque Romanam consuluerint, et nunc sententiam beati Vigilii praesulis ejus exspectent. De quo quid sentiant hujus temporis homines, ut eum tantum nefas definire praesumerent, quod ab intentione beati Leonis, sub tantis ejus decessoribus, non ad id tempus tentatum est, procul dubio intelligit et ipse vir prudens. Nam quis hoc non intelligat vel imprudens? Si enim, ut dicunt, etiam consulere hinc illum ausi sunt, et ejus exspectant in hac causa judicium, non video quemadmodum jam ab eis de ipso non fuerit judicatum. Verum experientur quantum illos suspicio sua fefellerit. Quia ille, non in destructionem paternae sententiae, sed potius in defensionem atque ultionem, primam accepit et maximam potestatem; nec aliquid contra veritatem, sed pro veritate plus caeteris suis consacerdotibus potest. Paulus enim dicit apostolus: Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate (II Cor. XIII, 8). Quid autem relictum est quod de responsione Romani episcopi sperent, cum ita jam dudum praedictus venerabilis Leo, vehementibus et crebris omnino sententiis coercens illicitos ausus, insidiosis prudenter occurrerit, ut nunc ejus successorem, non quasi dubiis in quaestionibus exspectamus judicem, sed certissimae transgressionis exspectemus ultorem? Illa quippe multiplex et aperta prohibitio decessoris ejus, sicut praevaricatoribus crimen auxit, ita nihil cujusquam judicio dereliquit. Cui enim magis alteri, quam Leoni, liceret pro tantis laboribus, quos propter memoratam synodum perseverantissima virtute sustinuit, aliquid in his quae ab ea decreta sunt retractare? Sed absit ut ille vir sanctus licitum sibi putaret quod non expedire cernebat, et magni sui certaminis palmam, postquam vicit, amitteret. Quid enim jam integrum, vel quid constare possit immobile, si tanti concilii sententia, vel sicut imperfecta suppleri, vel sicut dubia rursum discuti videretur? Non autem in sola fidei dubitatione, vel definitione conciliorum valet auctoritas, verum etiam in omnibus quae pro pacis et unitatis observantia, cujus maxima sapientibus cura est, modeste ibi fuerint ac bene composita. Hinc ergo rursus agnosce, Auguste ac venerabilis imperator, in quantum totius mundi praesidium divina sis Providentia praeparatus; et quid auxilii matri tuae Ecclesiae debeas, quae te filio maxime gloriatur, intellige. Non sinantur, contra dexterae omnipotentis triumphum, redivivis assurgere motibus exstincta certamina, praesertim cum id damnatis jam dudum haereticorum ausibus omnino non liceat, et hic fructus piis laboribus debeatur, ut omnis Ecclesiae plenitudo in suae unitatis soliditate secura permaneat, nihilque prorsus de bene compositis retractetur, quia prius legitimas, et divinitus inspiratas constitutiones velle confligere, non pacifici est animi, sed rebellis, dicente Apostolo: Verbis enim contendere ad nihil est utile, nisi ad subversionem audientium (I Tim. I, 14). Nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, nunquam deesse poterunt, qui veritati audeant resultare. Et revera quis erit contentionum atque certaminum finis, si de his quae totius Ecclesiae consensione firmata sunt semel licuerit ferre judicium? Cur enim non rursus et ipsum judicium judicetur? Et ideo prudentissimus vir, nullam penitus dans occasionem quaerentibus, denuntiabat dicens: Nihil prorsus de bene compositis retractetur. Ergo si nihil, nec illud quod parvum putatur admisit. Et tamen isti qui Romanum antistitem impugnare posse praeclari decessoris sui sententiam sperant, gloriantur offensiones se de illa synodo sustulisse, dicentes quod pro ea nobis Eutychiani semper communicare noluerint, quia si vel tanta illa synodus, qua numerosior alia pro fidei veritate non fuit, tam diuturna deliberatione, stimulantibus etiam haereticorum contradictionibus, quae maxime solent in novitate fervete, quidquam praeterire potuerit negligenter, vel praedictus Leo, cum toties pulsaretur ex his quae ab ea constituta fuerant aliquid retractare, nullas hujusmodi noxias rationes, verisimilem speciem praetendentes, et audisse, et immobili gravitate disposuisse credendus est; prudentissime cavens ne forte, qualibet occasione aditu patefacto male pulsantibus, in Ecclesiam Christi insidiantium furor irrumperet. Porro hi qui supra modum sunt diligentes, nolunt haec omnia prudentiae atque cautelae magis quam negligentiae deputare. Sed quid facient, quod omnis Ecclesia, Deo praestante, positos sibi aeternos Patrum suorum terminos non excedit, quorum aemulari exoptat negligentiam potius quam istorum obscuram diligentiam? Cujus autem rationis sequi judicium debeamus, satis in promptu est. Utrum istorum qui putaverunt quoniam si retractarent, imo reprehenderent, Patrum sententiam, Acephali communicarent Ecclesiae, quod non est penitus subsecutum, quod etiam si sequeretur, non erat approbandum; an sapientissimi Leonis, qui, sicut in aliis scriptis ejus ostenditur, nullum per hoc collidendis Ecclesiis modum poni, sed data licentia rebellandi, dilatari magis quam sopiri certamina praedixit? quod veraciter esse dictum, evidenti rerum exitu, quin potius exitio, comprobatur. Credo quod etiam tacentibus nobis appareat quid fuerit Providentiae divinae, quid temeritatis humanae. Si vero beatissimus Leo, quamvis recentioris concilii, et nulla ante sui decessoris assertione defensi, quidquam in disceptationem revocare non passus est, quomodo ab his creditur quartus decimus successor ejus sanctus Vigilius novum posse aliquid judicare? praesertim illo dicente: « Nam, secundum Apostolum, si quae destruxi haec aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea defensione firmavi; » ut pote qui noverat Apostolum hoc dixisse: Sed licet nos aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter quam evangelizamus vobis, anathema sit (Gal. I, 8). Nam si, ut ipse beatus Leo Chalcedonensi concilio, postquam ejus gesta suscepit, rescripsit dicens: « Et fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant me non solum per fratres qui meam vicem exsecuti sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium, propriam vobis communicasse sententiam (Epist. 65); » nec quidquam in eisdem gestis reprehendisse atque arguisse monstratur, nisi quod referretur venerabilis Anatolius Constantinopolitanus episcopus priore quam Maximus Antiochenus loco sedisse: quomodo, si hanc Ibae epistolam, quae cum Nestoriana dicitur ad causam utique dicitur fidei pertinere, vel tale aliquid quod in illa synodo recitatum nec damnatum gesta continent anathematizari aut saltem discuti pateretur, non semetipsum praevaricatorem constitueret, dubitationi subjiciens quae se jam dixerat approbasse? Et idcirco, si etiam nulla ejus interdictio praecessisset, neque imperatori Leoni pro ipso concilio responderet, perfectio incrementum, et adjectionem plenitudo non recipit, hoc tantummodo provocaretur, quod in illis gestis solam Constantinopolitani episcopi praesumptionem arguerit, profecto nihil in eis, quod Nestorianum credi possit, successoris ejus relictum judicio videretur. Quoniam si haereticum aliquid continerent, quod delatum ad illius synodi judicium non inveniretur esse damnatum, Leo hoc prius reprehenderet, cum ad ejus deferretur examen. Unde si tanquam Nestoriana debet ab omnibus illa epistola condemnari, quae ab accusatoribus opposita Ibae episcopo gestis synodalibus continetur, non ipsa tantum synodus, verum etiam Leo praesul apostolicae sedis a quo approbata sunt, haeresi Nestorianae cohibuit. Qui non sola consideratione veritatis, sed etiam praecedentis facti sui argueretur exemplo. Nam cum ei beatus Flavianus Constantinopolitanus gesta dirigeret, in quibus Eutyches interrogatus respondit dicens: « Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem, post adunationem vero unam naturam confiteor; » relictis eisdem gestis, idem vir religiosissimus et prudentissimus Leo memorato Flaviano ita rescribit (Epist. 12): « Miror tam absurdam tamque perversam professionem, nulla judicantium increpatione reprehensam, et sermonem nimis insipientem ita emissum, quasi nihil offenderet, esse auditum: cum tam impie duarum naturarum ante adunationem unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nefarie, postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Eutyches ideo vel recte, vel tolerabiliter, existimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, dilectionis tuae diligentiam commonemus, charissime frater, ut si per inspirationem misericordiae Dei ad satisfactionem causa perducitur, imprudentia hominis imperiti etiam ab hac sensus sui peste purgetur. » Velim itaque instrui, quid contra Eutychianos possimus referre, cum dixerint: Cur Leo vester, in examine gestorum quae apud Flavianum sunt habita, adversus Eutychem, sicut putatis, diligens, in approbatione gestorum synodi Chalcedonensis, adversus Nestorium negligens invenitur, ut Nestorianam epistolam confirmaret, quae ibidem continetur, nisi quia contrario Nestorii praeoccupatus errore, Eutychi resistebat? Nam qua de causa professionem ejus, qua dixit: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem, de qua in judicio Flaviani non fuerat accusatus, absurdam vocat atque perversam, culpans quod nulla judicantium increpatione reprehensa fuerit, quae ipsi nimis insipiens et impia videbatur: Nestorianam vero epistolam, ad concilii Chalcedonensis examen ab accusatoribus Ibae delatam, ibique relectam, damnatam non fuisse dissimulat, quam nunc anathematizantes anathematizandam illic fuisse fatemini? Nam vel si, quemadmodum imprudenter negastis, orthodoxa pronuntiata non esset ab illo concilio, damnari tamen debuit, ne videretur ignorantibus approbata. Cum igitur secundum has evidentes et inevitabiles rationes damnationis hujus epistolae tantum beati quoque Leonis crimen necessario consequatur, quid ab istis de judicio successoris ejus exspectetur ignoro, nisi, quod dictum quoque magni erroris est, et quod nunquam sperare potuerunt haeretici, ut cum magna et universali synodo Chalcedonensi idem gloriosissimus auctor atque defensor ejus Leo damnaretur. Sed quanta animadversione sit dignum quod hoc non tentare tantum, verum etiam de successore ejus ausi sunt exspectare, ipsius considerationi dimittimus, quem latere non potest, quam graviter offendatur Ecclesia, si tantum nefas, quod absit, reliquerit impunitum. Confidunt equidem, non bene sentientes de obedientia quam Christo debetis, et devotione quam exhibetis ejus Ecclesiis, quod contra vigorem ac justitiam canonum defendi queant. Verum expedit illis metuere potius ne forsitan experiantur, Domino regente cor vestrum, quod non in patrocinium, sed in ultionem potius transgressionum potestatem desuper habeatis. Desinant itaque temeratores paternae sententiae in nescio quo asilo confidere, quod eis non Romulus Christianus, cujus ille Deus est pater, qui veraciter dicitur: Dominus fortis et potens, Dominus potens in bello (Psal. XXIII, 8), sed inanis sua suspicio fabricavit. Nec in tali facto de vestra consensione praesumant, quoniam vobis subreptum est, in plurimis reipublicae dispositionibus occupatis, ut consentiretis hoc fieri: cum multo amplius inde quoque plectendi sint, quod volentes objectu vestrae personae impunitam esse cohibentiam quam praebuerunt haereticis, non permiserunt insinuari vobis Patrum decretis esse contraria quae fiebant; ut eo modo, per auctoritatem vestrae consensionis, etiam multos sibi conscios aggregarent: et quasi multitudinem sequeretur impunitas, secundum quod visum est cuidam dicere, quidquid multis peccatur inultum est, minus attendentes quod nec divino judicio possit peccantium multitudo resistere, nec humano per multitudinem illudere temeritatis auctores. Nam futuro examini Dei relictis eis qui, vel factione illorum inducti, vel oppressione coacti sunt, debitam sententiam iidem factiosi praesumptores excipient, tanto graviorem, quanto plurioribus obfuerunt.