There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Res Africanae Initium Belli 
XI. Origo Reipublicae Africanae.
[Third ConjugationPast Imperfect, Active and Passive.]

33. Postrīdiē nōs puerī, quī classis quārtae discipulī sumus, magistrum dē orīgine Reīpūblicae Āfricānae Batāvōrum interrogāvimus. “Quī sunt illī colōnī?” inquimus; “quid significat nōmen ipsum Boer?” Et ille “Colōnī illī Āfricānī” inquit “orīginem suam ā Batāvīs Eurōpaeīs dūcunt. Nōmen Boer linguā Batāvā nihil aliud significat quam ‘agricolam’ vel ‘colōnum’. Caesar ‘īnsulam Batāvōrum’ in librō quārtō Bellī Gallicī commemorat. Ea īnsula inter Rhēnum et Vahalem iacēbat: nam Rhēnus, ubi in Ōceanum īnfluēbat, in duo flūmina dīvidēbātur, sīcut nunc quoque dīviditur, quōrum ūnum Vahalis nōminābātur. Īnsulae quae inter haec flūmina iacēbant ‘ā nātiōnibus ferīs barbarīsque’ incolēbantur, ut Caesar dīcit. Mārtiālis, poēta Rōmānus, eōs hominēs magnīs et rōbustīs membrīs, capillīs flāvīs vel rubrīs fuisse dīcit. Tacitus Batāvōs omnium nātiōnum Germāniae Īnferiōris fortissimōs fuisse dīcit; ex interiōribus partibus Germāniae propter discordiam domesticam migrāvērunt. Īnsula eōrum pars imperiī Rōmānī erat; sed Batāvī ācerrimī dēfēnsōrēs lībertātis suae fuērunt. Tribūtum Rōmānum nōn tolerābant.”

[Imperative Active of the Third Conjugation.]

34. “Itaque, ut Tacitus dīcit, ‘manēbat honor et antīquae societātis īnsigne.’ Vōs puerī capita ūndētrīcēsimum Germāniae et duodecimum librī quārtī Historiārum legite. In ūsum proeliōrum reservābantur, et in exercitibus Rōmānīs mīlitābant. Perītī erant natandī. Cohors Batāvōrum, quae in exercitū Agricolae mīlitābat, quondam trāns fretum in Monam īnsulam natāvit. Nōs Britannī quoque orīginem nostram praecipuē ā populīs Germānicīs dūcimus: nam Anglī et Saxonēs, quī quīntō saeculō in Britanniam īnfundēbantur, nātiōnēs Germāniae Īnferiōris erant. Et iam ante tempora C. Iūliī Caesaris multī Germānī in Britanniam merīdiānam migrāvērunt: nam Belgās Germānicā orīgine fuisse Caesar dīcit, et ā Belgīs Venta Belgārum nōmen suum dūcit. Itaque nōs Britannī cognātī sumus colōnōrum Batāvōrum. Orīgine et nōs et illī Germānī sumus: animō quoque germānōs esse nōs oportet. Nam nōmen Germānōrum nihil aliud significat quam ‘frātrēs.’ Multum valet commūniō sanguinis.”

35. “Batāvī, quī regiōnem trāns Vahalem sitam incolunt, Colōniam nostram Āfricānam quondam incolēbant. Sed abhinc annōs quīnque et sexāgintā magna discordia erat; et Batāvī trāns flūmen illud Āfricānum migrāvērunt, quod ex flūmine Eurōpae Vahalem nōmināvērunt, et novam rempūblicam sub prīncipātū et patrōciniō Britannicō condidērunt, cui nōmen Reīpūblicae Āfricānae dedērunt. Ex quō tempore multae discordiae fuērunt inter nōs et illōs colōnōs. Abhinc annōs duodēvīgintī bellum fuit, in quō Batāvī victōriam ā parvō exercitū Britannicō in colle Maiūba reportāvērunt. Quā ex rē magnōs sibi spīritūs in rē mīlitārī sūmunt. Dīcunt sē Britannōs bellō vincere et in mare pellere posse. Haec somnia sunt; sed perīculum est bellī domesticī. Nam multī ex Batāvīs quī Colōniam nostram incolunt novīs rēbus student. Societātem quandam condidērunt cui nōmen est Societātī Āfricānae; cuius cōnsilium est omnēs Batāvōs quī Āfricam Merīdiānam incolunt in ūnam Rempūblicam Batāvam cōnsociāre. Nōbīs Britannīs necesse est prīncipātum nostrum tōtīus Āfricae Merīdiānae obtinēre, et imperium Britannicum, tantīs labōribus conditum, dēfendere.”

 Res Africanae Initium Belli